| DE PERICULO ET COMMODO REI UENDITAE | |
| Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum. Si uinum uenditum acuerit uel quid aliud | 18.6.1.pr.1 |
| uitii sustinuerit, emptoris erit damnum, quemadmodum si uinum esset effusum uel uasis | |
| contusis uel qua alia ex causa. sed si uenditor se periculo subiecit, in id tempus periculum | |
| sustinebit, quoad se subiecit: quod si non designauit tempus, eatenus periculum sustinere | |
| debet, quoad degustetur uinum, uidelicet quasi tunc plenissime ueneat, cum fuerit degusta- | 5 |
| tum. aut igitur conuenit, quoad periculum uini sustineat, et eatenus sustinebit, aut non | |
| conuenit et usque ad degustationem sustinebit. sed si nondum sunt degustata, signata | |
| tamen ab emptore uasa uel dolia, consequenter dicemus adhuc periculum esse uenditoris, | |
| nisi si aliud conuenit. Sed et custodiam ad diem mensurae uenditor praestare debet: prius- | 1.1 |
| quam enim admetiatur uinum, prope quasi nondum uenit. post mensuram factam uendi- | |
| toris desinit esse periculum: et ante mensuram periculo liberatur, si non ad mensuram | |
| uendidit, sed forte amphoras uel etiam singula dolia. Si dolium signatum sit ab emptore, | 2.1 |
| Trebatius ait traditum id uideri: Labeo contra, quod et uerum est: magis enim ne sum- | |
| mutetur, signari solere, quam ut traditum uideatur. Licet autem uenditori uel | 3.1 |
| effundere uinum, si diem ad metiendum praestituit nec intra diem admensum est: effun- | |
| dere autem non statim poterit, priusquam testando denuntiet emptori, ut aut tollat uinum | |
| aut sciat futurum, ut uinum effunderetur. si tamen, cum posset effundere, non effudit, lau- | |
| dandus est potius: ea propter mercedem quoque dolior<u>m potest exigere, sed ita demum, | 5 |
| si interfuit eius inania esse uasa in quibus uinum fuit (ueluti si locaturus ea fuisset) uel si | |
| necesse habuit alia conducere dolia. commodius est autem conduci uasa nec reddi uinum, | |
| nisi quanti conduxerit ab emptore reddatur, aut uendere uinum bona fide: id est quantum | |
| sine ipsius incommodo fieri potest operam dare, ut quam minime detrimento sit ea res | |
| emptori. Si doliare uinum emeris nec de tradendo eo quicquam conuenerit, id | 4.1 |
| uideri actum, ut ante euacuarentur quam ad uindemiam opera eorum futura sit neces- | |
| saria: quod si non sint euacuata, faciendum, quod ueteres putauerunt, per corbem uen- | |
| ditorem mensuram facere et effundere: ueteres enim hoc propter mensuram suaserunt, si, | |
| quanta mensura esset, non appareat, uidelicet ut appareret, quantum emptori perierit. | 5 |
| Gaius libro secundo cottidianarum rerum. Hoc ita uerum est, si is est uen- | 2.pr.1 |
| ditor, cui sine noua uindemia non sint ista uasa necessaria: si uero mercator est, qui emere | |
| uina et uendere solet, is dies spectandus est, quo ex commodo uenditoris tolli possint. | |
| Custodiam autem ante admetiendi diem qualem praestare uenditorem oporteat, utrum ple- | 1.1 |
| nam, ut et diligentiam praestet, an uero dolum dumtaxat, uideamus. et puto eam diligen- | |
| tiam uenditorem exhibere debere, ut fatale damnum uel uis magna sit excusatum. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Custodiam autem uenditor talem praestar<e> debet, | 3.pr.1 |
| quam praestant hi quibus res commodata est, ut diligentiam praestet exactiorem, quam | |
| in suis rebus adhiberet. | |
| Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum. Si quis uina uendiderit et intra diem cer- | 4.pr.1 |
| tum de<g>ustanda dixerit, deinde per uenditorem steterit, quo minus degustarentur, utrum | |
| praeteritum dumtaxat periculum acoris et mucoris uenditor praestare debet, an uero etiam | |
| die praeterito (ut, si forte corrupta sint posteaquam dies degustandi praeteriit, periculum | |
| ad uenditorem pertineat), an uero magis emptio sit soluta (quasi sub condicione uenierint, | 5 |
| hoc est si ante diem illum fuissent degustata)? et intererit, quid actum sit: ego autem ar- | |
| bitror, si hoc in occulto sit, debere dici emptionem manere, periculum autem ad uenditorem | |
| respicere etiam ultra diem degustando praefinitum, quia per ipsum factum est. Si | 1.1 |
| auersione uinum uenit, custodia tantum praestanda est. ex hoc apparet, si non ita uinum | |
| uenit, ut degustaretur, neque acorem neque mucorem uenditorem praestare debere, sed | |
| omne periculum ad emptorem pertinere: difficile autem est, ut quisquam sic emat, ut ne | |
| degustet. quare si dies degustationi adiectus non erit, quandoque degustare emptor poterit | 5 |
| et quoad degustauerit periculum acoris et mucoris ad uenditorem pertinebit: dies enim | |
| degustationi praestitutus meliorem condicionem emptoris facit. Uino autem per auersionem | 2.1 |
| uendito finis custodiae est auehendi tempus. quod ita erit accipiendum, si adiectum tempus | |
| est: ceterum si non sit ad<ie>ctum, uidendum, ne infinitam custodiam non debeat uenditor. | |
| et est uerius secundum ea quae supra ostendimus, aut interesse, quid de tempore actum | |
| sit, aut denuntiare ei, ut tollat uinum: certe antequam ad uindemiam fuerint dolia neces- | 5 |
| saria, debet auehi uinum. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Si per emptorem steterit, quo minus ad | 5.pr.1 |
| diem uinum tolleret, postea, nisi quod dolo malo uenditoris interceptum esset, non debet | |
| ab eo praestari. si uerbi gratia amphorae centum ex eo uino, quod in cella esset, uenierint, | |
| si admensum est, donec admetiatur, omne periculum uenditoris est, nisi id per empto- | |
| rem fiat. | 5 |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Si uina emeri<m> exceptis acidis et mucidis et mihi | 6.pr.1 |
| expediat acida quoque accipere, Proculus ait, quamuis id emptoris causa exceptum sit, | |
| tamen acida et mucida non uenisse: nam quae inuitus emptor accipere non cogeretur, ini- | |
| quum esse non permitti uenditori uel alii ea uendere. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Id, quod post emptionem fundo accessit | 7.pr.1 |
| per alluuionem uel perit, ad emptoris commodum incommodumque pertinet: nam et si totus | |
| ager post emptionem flumine occupatus esset, periculum esset emptoris: sic igitur et com- | |
| modum eius esse debet. Quod uenditur, in modum agri cedere debet, nisi si id actum est, | 1.1 |
| ne cederet. at quod non uenit, in modum cedendum, si id ipsum actum est, ut cederet, | |
| ueluti uiae publicae, limites, luci qui fundum tangunt: cum uero neutrum dictum est, ce- | |
| dere non debet, et ideo nominatim caueri solet, ut luci, uiae publicae, quae in fundo sint, | |
| totae in <m>o<d>um cedant. | 5 |
| Idem libro trigesimo tertio ad edictum. Necessario sciendum est, quando per- | 8.pr.1 |
| fecta sit emptio: tunc enim sciemus, cuius periculum sit: nam perfecta emptione periculum | |
| ad emptorem respiciet. et si id quod uenierit appareat quid quale quantum sit, sit et pre- | |
| tium, et pure uenit, perfecta est emptio: quod si sub condicione res uenierit, si quidem | |
| defe<ce>rit condicio, nulla est emptio, sicuti nec stipulatio: quod si exstiterit, Proculus et | 5 |
| Octauenus emptoris esse periculum aiunt: idem Pomponius libro nono probat. quod si | |
| pendente condicione emptor uel uenditor decesserit, constat, si exstiterit condicio, heredes | |
| quoque obligatos esse quasi iam contracta emptione in praeteritum. quod si pendente con- | |
| dicione res tradita sit, emptor non poterit eam usucapere pro emptore. et quod pretii so- | |
| lutum est repetetur et fructus medii temporis uenditoris sunt (sicuti stipulationes et legata | 10 |
| condicionalia peremuntur) si pendente condicione res exstincta fuerit: sane si exstet res, | |
| licet deterior effecta, potest dici esse damnum emptoris. Si ita uenierit: 'est ille seruus | 1.1 |
| emptus, siue nauis ex Asia uenerit siue non uenerit', Iulianus putat statim perfectam esse | |
| uenditionem, quoniam certum sit eam contractam. Cum usum fructum mihi uendis, inter- | 2.1 |
| est, utrum ius utendi fruendi, quod solum tuum sit, uendas, an uero in ipsum corpus, quod | |
| tuum sit, usum fructum mihi uendas: nam priore casu etiamsi statim morieris, nihil mihi | |
| heres tuus debebit, heredi autem meo debebitur, si tu uiuis: posteriore casu heredi meo | |
| nihil debebitur, heres tuus debebit. | 5 |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Si post inspectum praedium, ante- | 9.pr.1 |
| quam emptio contraheretur, arbores uento <de>iectae sunt, an ha<e> quoque emptori tradi de- | |
| beant, quaeritur: et responsum est non deberi, quia eas non emerit, cum ante, quam fun- | |
| dum emerit, desierint fundi esse. sed si ignorauit emptor deiectas esse arbores, uenditor | |
| autem scit nec admonuit, quanti emptoris interfuerit rem aestimandam esse, si modo uenit. | 5 |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Si in uenditione condicionali hoc ipsum | 10.pr.1 |
| conuenisset, ut res periculo emptoris seruaretur, puto pactum ualere. | |
| In libro septimo digestorum Iuliani Scaeuola notat: Fundi nomine emptor | 11.pr.1 |
| agere non potest, cum, priusquam mensura fieret, inundatione aquarum aut chasmate alioue | |
| quo casu pars fundi interierit. | |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum. Si uendita insula combusta esset, | 12.pr.1 |
| cum incendium sine culpa fieri non possit, quid iuris sit? respondit: quia sine patris fami- | |
| lias culpa fieri potest neque, si seruorum neglegentia factum esset, continuo dominus in | |
| culpa erit, quam ob rem si uenditor eam diligentiam adhibuisset in insula custodienda, quam | |
| debent homines frugi et diligentes praestar<e>, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit. | 5 |
| Paulus libro tertio Alfeni epitomarum. Lectos emptos aedilis, cum in uia | 13.pr.1 |
| publica positi essent, concidit: si tradit<i> essent emptori aut per eum stetisset quo minus | |
| traderentur, emptoris periculum esse placet | |
| Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem. eumque cum aedili, si id non | 14.pr.1 |
| iure fecisset, habiturum actionem legis Aquiliae: aut certe cum uenditore ex empto agen- | |
| dum esse, ut is actiones suas, quas cum aedile habuisset, ei praestaret. | |
| Paulus libro tertio epitomatorum Alfeni. Quod si neque traditi essent neque | 15.pr.1 |
| emptor in mora fuisset quo minus traderentur, uenditoris periculum erit. Materia empta | 1.1 |
| si furto perisset, postquam tradita esset, emptoris esse periculo respondit, si minus, uen- | |
| ditoris: uideri autem trabes traditas, quas emptor signasset. | |
| Gaius libro secundo cottidianarum rerum. Si uina quae in doliis erunt ue- | 16.pr.1 |
| nierint eaque, antequam ab emptore tollerentur, sua natura corrupta fuerint, si quidem de | |
| bonitate eorum adfirmauit uenditor, tenebitur emptori: quod si nihil adfirmauit, emptoris erit | |
| periculum, quia siue non degustauit siue degustando male probauit, de se queri debet. | |
| plane si, cum intellegeret uenditor non duraturam bonitatem eorum usque ad in eum | 5 |
| diem quo tolli deberent, non admonuit emptorem, tenebitur ei, quanti eius interesset ad- | |
| monitum fuisse. | |
| Iauolenus libro septimo ex Cassio. Serui emptor si eum conductum <rog>auit, | 17.pr.1 |
| donec pretium solueret, nihil per eum seruum adquirere poterit, quoniam non uidetur tra- | |
| ditus is, cuius possessio per locationem retinetur a uenditore. periculum eius serui ad | |
| emptorem pertinet, quod tamen sine dolo uenditoris interuenerit. | |
| Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. Illud sciendum est, | 18.pr.1 |
| cum moram emptor adhibere coepit, iam non culpam, sed dolum malum tantum praestan- | |
| dum a uenditore. quod si per uenditorem et emptorem mora fuerit, Labeo quidem scribit | |
| emptori potius nocere quam uenditori moram adhibitam, sed uidendum est, ne posterior | |
| mora damnosa ei sit. quid enim si interpellauero uenditorem et non dederit id quod | 5 |
| emeram, deinde postea offerente illo ego non acceperim? sane hoc casu nocere mihi de- | |
| beret. sed si per emptorem mora fuisset, deinde, cum omnia in integro essent, uenditor | |
| moram adhibuerit, cum posset se exsoluere, aequum est posteriorem moram uenditori | |
| nocere. | |
| Papinianus libro tertio responsorum. Habitationum oneribus morte liber- | 19.pr.1 |
| torum finitis emptor domus ob eam causam uenditori non tenebitur, si nihil aliud conuenit, | |
| quam ut habitationes secundum defuncti uoluntatem super pretium libertis praestarentur. | |
| Ante pretium solutum dominii quaestione mota pretium emptor soluere non co- | 1.1 |
| getur, nisi fideiussores idone<i> a uenditore eius euictionis offerantur. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Uenditori si emptor in | 20.pr.1 |
| pretio soluendo moram fecerit, usuras dumtaxat praestabit, non omne omnino, quod uen- | |
| ditor mora non facta consequi potuit, ueluti si negotiator fuit et pretio soluto ex mercibus | |
| plus quam ex usuris quaerere potuit. |