| DE SERUIS EXPORTANDIS: UEL SI ITA MANCIPIUM UE- | |
| NIERIT UT MANUMITTATUR UEL CONTRA | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Si fuerit distractus | 18.7.1.pr.1 |
| seruus, ne aliquo loci moretur, qui uendidit in ea condicione est, ut possit legem remittere, | |
| ipse Romae retinere. quod et Papinianus libro tertio respondit: propter domini enim, in- | |
| quit, securitatem custoditur lex, ne periculum subeat. | |
| Marcianus libro secundo publicorum. Exportandus si uenierit ab Italia, in | 2.pr.1 |
| prouincia morari potest, nisi specialiter prohibitum fuerit. | |
| Paulus libro quinquagesimo ad edictum. Si quis hac lege ueniit, ut intra | 3.pr.1 |
| certum tempus manumittatur: si non sit manumissus, liber fit, si tamen is qui uendidit in | |
| eadem uoluntate perseueret: heredis uoluntatem non esse exquirendam. | |
| Marcellus libro uicesimo quarto digestorum. Si minor uiginti | 4.pr.1 |
| annis seruum tibi in hoc uendiderit et tradiderit, ut eum manumitteres, nullius momenti | |
| est traditio, quamquam ea mente tradiderit, ut, cum uiginti annos ipse explesset, manu- | |
| mitteres: non enim multum facit, quod distulit libertatis praestationem: lex quippe consilio | |
| eius quasi parum firmo restitit. | 5 |
| Papinianus libro decimo quaestionum. Cui pacto uenditoris pomerio cuius- | 5.pr.1 |
| libet ciuitatis interdictum est, Urbe etiam interdictum esse uidetur. quod quidem alias cum | |
| principum mandatis praeciperetur, etiam naturalem habet intellectum, ne scilicet qui ca- | |
| reret minoribus, fruatur maioribus. | |
| Idem libro uicensimo septimo quaestionum. Si uenditor ab emptore cauerit, | 6.pr.1 |
| ne serua manumitteretur neue prostituatur, et aliquo facto contra quam fuerat exceptum | |
| euincatur aut libera iudicetur, et ex stipulatu poena petatur, doli exceptionem quidam ob- | |
| staturam putant, Sabinus non obstaturam. sed ratio faciet, ut iure non teneat stipulatio, | |
| si ne manumitteretur exceptum est: nam incredibile est de actu manumittentis ac non | 5 |
| potius de effectu beneficii cogitatum. ceterum si ne prostituatur exceptum est, nulla ratio | |
| occurrit, cur poena peti et exi<gi> non debeat, cum et ancilla<m> contumelia adfecerit et uen- | |
| ditoris affectionem, forte s<i>mul e<t> uerecundiam laeserit: etenim alias remota quoque stipu- | |
| latione placuit ex uendito esse actionem, si quid emptor contra quam lege uenditionis cau- | |
| tum est fecisset aut non fecisset. Nobis aliquando placebat non alias ex uendito propter | 1.1 |
| poena<m> homini irrogatam agi posse, quam si pecuniae ratione uenditoris interesset, ueluti | |
| qu<od> poenam promisisset: ceterum uiro bono non conuenire credere uenditoris interesse, | |
| quod animo saeuientis satisfactum non fuisset. sed in contrarium me uocat Sabini sen- | |
| tentia, qui utiliter agi ideo arbitratus est, quoniam hoc minoris homo uenisse uideatur. | 5 |
| Idem libro decimo quaestionum. Seruus ea lege ueniit, ne in Italia esset: | 7.pr.1 |
| quod si aliter factum esset, conuenit citra stipulationem, ut poenam praestaret emptor. uix | |
| est, ut eo nomine uindictae ratione uenditor agere possit, acturus utiliter, si non seruata | |
| lege in poenam quam alii promisit inciderit. huic consequens erit, ut hactenus agere possit, | |
| quatenus alii praestare cogitur: quidquid enim excedit, poena, non rei persecutio est. quod | 5 |
| si, ne poenae causa exportaretur, conuenit, etiam affectionis ratione recte agetur. nec | |
| uidentur haec inter se contraria esse, cum beneficio adfici hominem intersit hominis: enim- | |
| uero poenae non inrogatae indignatio solam duritiam continet. | |
| Idem libro uicesimo septimo quaestionum. Quaesitum est, si quis proprium | 8.pr.1 |
| seruum uendidisset et ut manumitteretur intra certum tempus, praecepisset ac postea mu- | |
| tasset uoluntatem et emptor nihilo minus manumississet, an aliquam eo nomine actionem | |
| haberet. dixi ex uendito actionem manumisso seruo uel mutata uenditoris uoluntate | |
| euanuisse. | 5 |
| Paulus libro quinto quaestionum. Titius seruum uendidit ea lege, ut, si | 9.pr.1 |
| Romae moratus esset, manus inicere liceret: emptor alii eadem lege uendidit: seruus fugit | |
| a secundo emptore et Romae moratur: quaero, an sit manus iniectio et cui. respondi: in | |
| fugiti<u>o non est dubitandum nihil contra legem factum uideri, quia nec domino auferre | |
| se potest nec qui in fuga est ibi moratur. quod si ex uoluntate secundi emptoris contra | 5 |
| legem moratus sit, potior habendus est qui auctor fuit legis, et posterior magis admonendi | |
| emptoris et liberandi se eandem legem repetierit nec poterit aliquo modo a<u>ferre legem | |
| sui uenditoris cuius condicio exstitit: nam et si poenam promisisset, tenetur, licet ipse | |
| quoque stipulatus esset: sed in poena promissa duae actiones sunt, manus autem iniectio | |
| in seruum competit. quod si prior ita uendidit, ut prostituta libera esset, posterior, ut | 10 |
| manus inicere liceret, potior est libertas quam manus iniectio. plane si prior lex manus | |
| habeat iniectionem, posterior libertatem, fauor<a>bilius dicetur liberam fore, quoniam utraque | |
| condicio pro mancipio additur et sicut manus iniectio, ita libertas eximit eam iniuriam. | |
| Scaeuola libro septimo digestorum. Cum uenderet Pamphilam et Stichum, | 10.pr.1 |
| uenditioni inseruit pactum conuentum, uti ne eadem mancipia Pamphila et Stichus, quos | |
| minorato pretio uendidit, alterius seruitutem quam Seii paterentur post mortemque eius | |
| in libertate morarentur: quaesitum est, an haec mancipia, de quibus inter emptorem et | |
| uenditorem conuenit, post mortem emptoris iure ipso liberata sin<t>. respondit secundum | 5 |
| constitutionem diui Hadriani super hoc prolatam Pamphilam et Stichum, de quibus quae- | |
| reretur, si manumissi non sint, liberos non esse. Claudius: Diuus Marcus ex lege dicta | |
| libertatis in uendendo quamuis non manumissos fore liberos in semenstribus | |
| constituit, licet in mortis tempus emptoris distulit uenditor libertatem. |