| LIBER NONUS DECIMUS | |
| DE ACTIONIBUS EMPTI UENDITI | |
| Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum. Si res uendita non tradatur, | 19.1.1.pr.1 |
| in id quod interest agitur, hoc est quod rem habere interest emptoris: hoc autem inter- | |
| dum pretium egreditur, si pluris interest, quam res ualet uel empta est. Uenditor si, cum | 1.1 |
| sciret deberi, seruitutem celauit, non euadet ex empto actionem, si modo eam rem emptor | |
| ignorauit: omnia enim quae contra bonam fidem fiunt ueniunt in empti actionem. sed | |
| scire uenditorem et celare sic accipimus, non solum si non admonuit, sed et si negauit | |
| seruitutem istam deberi, cum esset ab eo quaesitum. sed et si proponas eum ita dixisse: | 5 |
| 'nulla quidem seruitus debetur, uerum ne emergat inopinata seruitus, non teneor', puto | |
| eum ex empto teneri, quia seruitus debebatur et scisset. sed si id egit, ne cognosceret | |
| emptor aliquam seruitutem deberi, opinor eum ex empto teneri. et generaliter dixerim, | |
| si improbato more uersatus sit in celanda seruitute, debere eum teneri, non si securitati | |
| suae prospectum uoluit. haec ita uera sunt, si emptor ignorauit seruitutes, quia non uidetur | 10 |
| esse celatus qui scit neque certiorari debuit qui non ignorauit. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Si in emptione modus dictus est et non | 2.pr.1 |
| praestatur, ex empto est actio. Uacua possessio emptori tradita non intellegitur, si alius | 1.1 |
| in ea legatorum fideiue commissorum seruandorum causa in possessione est aut creditores | |
| bona possideant. idem dicendum est, si uenter in possessione sit: nam et ad hoc pertinet | |
| uacui appellatio. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Ratio possessionis, quae e uenditore | 3.pr.1 |
| fieri debeat, talis est, ut, si quis eam possessionem iure auocauerit, tradita possessio non | |
| intellegatur. Si emptor uacuam possessionem tradi stipulatus sit et ex stipulatu agat, | 1.1 |
| fructus non uenient in eam actionem, quia et qui fundum dari stipularetur, uacuam quoque | |
| possessionem tradi oportere stipulari intellegitur nec tamen fructuum praestatio ea stipu- | |
| latione continetur, neque rursus plus debet esse in stipulatione. sed ex empto superesse | |
| ad fructuum praestationem. Si iter actum uiam aquae ductum per tuum fundum emero, | 2.1 |
| uacuae possessionis traditio nulla est: itaque cauere debes per te non fieri quo minus utar. | |
| Si per uenditorem uini mora fuerit, quo minus traderet, condemnari eum | 3.1 |
| oportet, utro tempore pluris uinum fuit, uel quo uenit uel quo lis in condemnationem de- | |
| ducitur, item quo loco pluris fuit, uel quo uenit uel ubi agatur. Quod si per empto- | 4.1 |
| rem mora fuisset, aestimari oportet pretium quod sit cum agatur, et quo loco minoris sit. | |
| mora autem uidetur esse, si nulla difficultas uenditorem impediat, quo minus traderet, | |
| praesertim si omni tempore paratus fuit tradere. item non oportet eius loci pretia spectari, | |
| in quo agatur, sed eius, ubi uina tradi oportet: nam quod a Brund<i>sio uinum uenit, etsi | 5 |
| uenditio alibi facta sit, Brund<i>si tradi oportet. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Si seruum mihi ignoranti, sciens furem | 4.pr.1 |
| uel noxium esse, uendideris, quamuis duplam promiseris, teneris mihi ex empto, quanti | |
| mea intererit scisse, quia ex stipulatu eo nomine agere tecum non possum antequam mihi | |
| quid abesset. Si modus agri minor inueniatur, pro numero iugerum auctor | 1.1 |
| obligatus est, quia, ubi modus minor inuenitur, non potest aestimari bonitas loci qui non | |
| exstat. sed non solum si modus agri totius minor est, agi cum uenditore potest, sed etiam | |
| de partibus eius, ut puta si dictum est uineae iugera tot esse uel oliueti et minus inue- | |
| niatur: ideoque his casibus pro bonitate loci fiet aestimatio. | 5 |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Si heres testamento quid uendere damnatus | 5.pr.1 |
| sit et uendiderit, de reliquis, quae per consequentias emptionis propria sunt, uel ex empto uel | |
| ex testamento agi cum eo poterit. Sed si falso existimans se damnatum uendere uendiderit, | 1.1 |
| dicendum est agi cum eo ex empto non posse, quoniam doli mali exceptione actor summo- | |
| ueri potest, quemadmodum, si falso existimans se damnatum dare promis<is>set, agentem doli | |
| mali exceptione summoueret. Pomponius etiam incerti condicere eum posse ait, ut liberetur. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Tenetur ex empto uenditor, etiamsi <i>gno- | 6.pr.1 |
| <ra>uerit minorem fundi modum esse. Si uendidi tibi insulam certa pecunia et ut aliam | 1.1 |
| insulam meam reficeres, agam ex uendito, ut reficias: si autem hoc solum, ut reficeres | |
| eam, conuenisset, non intellegitur emptio et uenditio facta, ut et Neratius scripsit. Sed | 2.1 |
| si aream tibi uendidi certo pretio et tradidi, ita ut insula aedificata partem dimidiam mihi | |
| retradas, uerum est et ut aedifices agere me posse ex uendito et ut aedificatam mihi <r>e- | |
| trad<a>s: quamdiu enim aliquid ex re uendita apud te superesset, ex uendito me habere | |
| actionem constat. Si locum sepulchri emeris et propius eum locum, antequam mortuus | 3.1 |
| ibi inferatur, aedificatum a uenditore fuerit, poteris ad eum reuerti. Si uas aliquod mihi | 4.1 |
| uendideris et dixeris certam mensuram capere uel certum pondus habere, ex empto tecum | |
| agam, si minus praestes. sed si uas mihi uendideris ita, ut adfirmares integrum, si id in- | |
| tegrum non sit, etiam id, quod eo nomine perdiderim, praestabis mihi: si uero non id | |
| actum sit, ut integrum praestes, dolum malum dumtaxat praestare te debere. Labeo contra | 5 |
| putat et illud solum obseruandum, ut, nisi in contrarium id actum sit, omnimodo integrum | |
| praestari debeat: et est uerum. quod et in locatis doliis praestandum Sabinum respondisse | |
| Minicius refert. Si tibi iter uendidero, ita demum auctorem me laudare poteris, si tuus | 5.1 |
| fuerit fundus, cui adquirere seruitutem uolueris: iniquum est enim me teneri, si propter | |
| hoc adquirere seruitutem non potueris, quia dominus uicini fundi non fueris. Sed si fun- | 6.1 |
| dum tibi uendidero et ei fundo iter accessurum dixero, omnimodo tenebor itineris nomine, | |
| quia utriusque rei quasi unus uenditor obligatus sum. Si filius familias rem uendiderit | 7.1 |
| mihi et tradiderit, sic ut pater familias tenebitur. Si dolo malo aliquid fecit uenditor in | 8.1 |
| re uendita, ex empto eo nomine actio emptori competit: nam et dolum malum eo iudicio | |
| aestimari oportet, ut id, quod praestaturum se esse pollicitus sit uenditor emptori, prae- | |
| stari oporteat. Si uenditor sciens obligatum aut alienum uendidisset et adiectum sit 'neue | 9.1 |
| eo nomine quid praestaret', aestimari oportet dolum malum eius, quem semper abesse | |
| oportet in iudicio empti, quod bonae fidei sit. | |
| Idem libro decimo ad Sabinum. Fundum mihi cum uenderes deducto usu | 7.pr.1 |
| fructu, dixisti eum usum fructum Titii esse, cum is apud te remansurus esset. si coeperis | |
| eum usum fructum uindicare, reuerti aduersus te non potero, donec Titius uiuat nec in | |
| ea causa esse coeperit, ut, etiamsi eius usus fructus esset, amissurus eum fuerit: nam tunc, | |
| id est si capite deminutus uel mortuus fuerit Titius, reuerti potero ad te uenditorem. | 5 |
| idemque iuris est, si dicas eum usu<m> fructum Titii esse, cum sit Sei. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Si tibi liberum praedium tradidero, cum | 8.pr.1 |
| seruiens tradere deberem, etiam condictio incerti competit mihi, ut patiaris eam seruitutem, | |
| quam debuit, imponi. Quod si seruum praedium in traditione fecero, quod liberum tibi | 1.1 |
| tradere debui, tu ex empto habebis actionem remittendae <e>ius seruitutis gratia, quam pati | |
| non debeas. | |
| Pomponius libro uicesimo ad Sabinum. Si is, qui lapides ex fundo emerit, tollere eos | 9.pr.1 |
| nolit, ex uendito agi cum eo potest, ut eos tollat. | |
| Ulpianus libro quadragesimo sexto ad Sabinum. Non est nouum, ut duae obligationes | 10.pr.1 |
| in eiusdem persona de eadem re concurrant: cum enim is qui uenditorem obligatum ha- | |
| bebat ei qui eundem uenditorem obligatum habebat heres exstiterit, constat duas esse | |
| actiones in eiusdem persona concurrentes, propriam et hereditariam, et debere heredem | |
| institutum, si uelit separatim duarum actionum commodo uti, ante aditam hereditatem pro- | 5 |
| prium uenditorem conuenire, deinde adita hereditate hereditarium: quod si prius adierit | |
| hereditatem, unam quidem actionem mouere potest, sed ita, ut per eam utriusque con- | |
| tractus sentiat commodum. ex contrario quoque si uenditor uenditori heres exstiterit, palam | |
| est duas euictiones eum praestare debere. | |
| Idem libro trigesimo secundo ad edictum. Ex empto actione is qui emit utitur. | 11.pr.1 |
| Et in primis sciendum est in hoc iudicio id demum deduci, quod praestari con- | 1.1 |
| uenit: cum enim sit bonae fidei iudicium, nihil magis bonae fidei congruit quam id prae- | |
| stari, quod inter contrahentes actum est. quod si nihil conuenit, tunc ea praestabuntur, | |
| quae naturaliter insunt huius iudicii potestate. Et in primis ipsam rem praestare uendi- | 2.1 |
| torem oportet, id est tradere: quae res, si quidem dominus fuit uenditor, facit et emptorem | |
| dominum, si non fuit, tantum euictionis nomine uenditorem obligat, si modo pretium est | |
| numeratum aut eo nomine satisfactum. emptor autem nummos uenditoris facere cogitur. | |
| Redhibitionem quoque contineri empti iudicio et Labeo et Sabinus putant et nos probamus. | 3.1 |
| Animalium quoque uenditor cauere debet ea sana praestari, et qui iumenta uendidit solet | 4.1 |
| ita promittere 'esse bibere, ut oportet'. Si quis uirginem se emere putasset, cum mulier | 5.1 |
| uenisset, et sciens err<a>re eum uenditor passus sit, redhibitionem quidem ex hac causa non | |
| esse, uerum tamen ex empto competere actionem ad resoluendam emptionem, et pretio | |
| restituto mulier reddatur. Is qui uina emit arrae nomine certam summam dedit: postea | 6.1 |
| conuenerat, ut emptio irrita fieret. Iulianus ex empto agi posse ait, ut arra restituatur, | |
| utilemque esse actionem ex empto etiam ad distrahendam, inquit, emptionem. ego illud | |
| quaero: si anulus datus sit arrae nomine et secuta emptione pretioque numerato et tradita | |
| re anulus non reddatur, qua actione agendum est, utrum condicatur, quasi ob causam | 5 |
| datus sit e<t> caus<a> finita sit, an uero ex empto agendum sit. et Iulianus diceret ex empto | |
| agi posse: certe etiam condici poterit, quia iam sine causa apud uenditorem est anulus. | |
| Uenditorem, etiamsi ignorans uendiderit, fugitiuum non esse praestare emptori oporte<re> | 7.1 |
| Neratius ait. Idem Neratius, etiamsi alienum seruum uendideris, furtis noxisque | 8.1 |
| solutum praestare te debere ab omnibus receptum ait et ex empto actionem esse, ut | |
| habere licere emptori caueatur, sed et ut tradatur ei possessio. Idem ait non tradentem | 9.1 |
| quanti intersit condemnari: satis autem non dantem, quanti plurimum auctorem periclitari | |
| oportet. Idem Neratius ait propter omnia haec satis esse quod plurimum est praestari, id | 10.1 |
| est ut sequentibus actionibus deducto eo quod praestitum est lis aestimetur. Idem recte | 11.1 |
| ait, si quid horum non praestetur, cum cetera facta sint, nullo deducto condemnationem | |
| faciendam. Idem libro secundo responsorum ait emptorem noxali iudicio condemnatum | 12.1 |
| ex empto actione id tantum consequi, quanti minimo defungi potuit: idemque putat et si | |
| ex stipulatu aget: et siue defendat noxali iudicio, siue non, quia <mani>festum fuit noxium | |
| seruum fuisse, nihilo minus uel ex stipulatu uel ex empto agere posse. Idem Neratius | 13.1 |
| ait uenditorem in re tradenda debere praestare emptori, ut in lite de possessione potior | |
| sit: sed Iulianus libro quinto decimo digestorum probat nec uideri traditum, si superior | |
| in possessione emptor futurus non sit: erit igitur ex empto actio, nisi hoc praestetur. | |
| Cassius ait eum, qui ex duplae stipulatione litis aestimationem consecutus est, aliarum | 14.1 |
| rerum nomine, de quibus in uenditionibus caueri solet, nihil consequi posse. Iulianus de- | |
| ficiente dupla ex empto agendum putauit. Denique libro decimo apud Minicium ait, si | 15.1 |
| quis seruum ea condicione uendiderit, ut intra triginta dies duplam promitteret, postea ne | |
| quid praestaretur, et emptor hoc fieri intra diem non desiderauerit, ita demum non teneri | |
| uenditorem, si ignorans alienum uendidit: tunc enim in hoc fieri, ut per ipsum et per | |
| heredem eius emptorem habere liceret: qui autem alienum sciens uendidit, dolo, inquit, | 5 |
| non caret et ideo empti iudicio tenebitur. Sententiam Iuliani uerissimam esse arbitror in | 16.1 |
| pignoribus quoque: nam si iure creditoris uendiderit, deinde haec fueri<n>t euicta, non | |
| tenetur nec ad pretium restituendum ex empto actione creditor: hoc enim multis constitu- | |
| tionibus effectum est. dolum plane uenditor praestabit, denique etiam repromittit de dolo: | |
| sed et si non repromiserit, sciens tamen sibi non obligatam uel non esse eius qui sibi | 5 |
| obligauit uendiderit, tenebitur ex empto, quia dolum eum praestare debere ostendimus. | |
| Si quis rem uendiderit et ei accessurum qui<d> dixerit, omnia quidem, quae diximus in re | 17.1 |
| distracta, in hoc quoque sequenda sint, ut tamen euictionis nomine non in duplum tenea- | |
| tur, sed in hoc tantum obligetur, ut emptori habere liceat, et non solum per se, sed per | |
| omnes. Qui autem habere licere uendidit, uideamus quid debeat praestare. et multum | 18.1 |
| interesse arbitror, utrum hoc polliceatur per se uenientesque a se personas non fieri, quo | |
| minus habere liceat, an uero per omnes. nam si per se, non uidetur id praestare, ne alius | |
| euincat: proinde si euicta res erit, siue stipulatio interposita est, ex stipulatu non tene- | |
| bitur, siue non est interposita, ex empto non tenebitur. sed Iulianus libro quinto decimo | 5 |
| digestorum scribit, etiamsi aperte uenditor pronuntiet per se heredemque suum non <fi>eri, | |
| quo minus habere liceat, posse defendi ex empto eum in hoc quidem non teneri, quod | |
| emptoris interest, uerum tamen ut pretium reddat teneri. ibidem ait idem esse dicendum | |
| et si aperte in uenditione comprehendatur nihil euictionis nomine praestatum iri: pretium | |
| quidem deberi re euicta, utilitatem non deberi: neque enim bonae fidei contractus hac | 10 |
| patitur conuentione, ut emptor rem amitte<re>t et pretium uenditor retineret. nisi forte, | |
| inquit, sic quis omnes istas supra scriptas conuentiones recipiet, quemadmodum recipitur, | |
| ut uenditor nummos accipiat, quamuis merx ad emptorem non pertineat, ueluti cum futu- | |
| rum iactum retis a piscatore emimus aut indaginem plagis positis a uenatore uel panthe- | |
| ram ab aucupe: nam etiamsi nihil capit, nihilo minus emptor pretium praestare necesse | 15 |
| habebit: sed in supra scriptis conuentionibus contra erit dicendum. nisi forte sciens alie- | |
| num uendit: tunc enim secundum supra a nobis relatam Iuliani sententiam dicendum est | |
| ex empto eum teneri, quia dolo facit. | |
| Celsus libro uicesimo septimo digestorum. Si iactum retis emero et iactare | 12.pr.1 |
| retem piscator noluit, incertum eius rei aestimandum est: si quod extraxit piscium reddere | |
| mihi noluit, id aestimari debet quod extraxit. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Iulianus libro quinto decimo | 13.pr.1 |
| inter eum, qui sciens quid aut ignorans uendidit, differentiam facit in condemnatione ex | |
| empto: ait enim, qui pecus morbosum aut tignum uitiosum uendidit, si quidem ignorans | |
| fecit, id tantum ex empto actione praestaturum, quanto minoris essem empturus, si id ita | |
| esse scissem: si uero sciens reticuit et emptorem decepit, omnia detrimenta, quae ex ea | 5 |
| emptione emptor traxerit, praestaturum ei: siue igitur aedes uitio tigni corruerunt, aedium | |
| aestimationem, siue pecora contagione morbosi pecoris perierunt, quod interfuit idone<a> | |
| uenisse erit praestandum. Item qui furem uendidit aut fugitiuum, si quidem sciens, prae- | 1.1 |
| stare debebit, quanti emptoris interfuit non decipi: si uero ignorans uendiderit, circa fugi- | |
| tiuum quidem tenetur, quanti minoris empturus esset, si eum esse fugitiuum scisset, circa | |
| furem non tenetur: differentiae ratio est, quod fugitiuum quidem habere non licet et quasi | |
| euictionis nomine tenetur uenditor, furem autem habere possumus. Quod autem diximus | 2.1 |
| 'quanti emptoris interfuit non decipi', multa continet, et si alios secum sollicitauit ut | |
| fugerent, uel res quasdam abstulit. Quid tamen si ignorauit quidem furem esse, adseue- | 3.1 |
| rauit autem bonae frugi et fidum et caro uendidit? uideamus, an ex empto teneatur. | |
| et putem teneri. atqui ignorauit: sed non debuit facile quae ignorabat adseuerare. inter | |
| hunc igitur et qui scit praemonere debuit furem esse, hic non debuit facilis esse ad teme- | |
| ra<ria>m indicationem. Si uenditor dolo fecerit, ut rem pluris uenderet, puta de artificio | 4.1 |
| mentitus est aut de peculio, empti eum iudicio teneri, ut praestaret emptori, quanto pluris | |
| seruum emisset, si ita peculiatus esset uel eo artificio instructus. Per contrarium quoque | 5.1 |
| idem Iulianus scribit, cum Terentius Uictor decessisset relicto herede fratre suo et res | |
| quasdam ex hereditate et instrumenta et mancipia Bellicus quidam subtraxisset, quibus | |
| subtractis facile, quasi minimo ualeret hereditas, ut sibi ea uenderetur persuasit: an uenditi | |
| iudicio teneri possit? et ait Iulianus competere actionem ex uendito in tantum, quanto | 5 |
| pluris hereditas ualeret, si hae res subtractae non fuissent. Idem Iulianus dolum solere a | 6.1 |
| uenditore praestari etiam in huiusmodi specie ostendit: si, cum uenditor sciret fundum plu- | |
| ribus municipiis legata debere, in tabula quidem conscripserit uni municipio deberi, uerum | |
| postea legem consignauerit, si qua tributorum aut uectigalis indictionisue quid nomine | |
| aut ad uiae collationem praestare oportet, id emptorem dare facere praestareque oportere, | 5 |
| ex empto eum teneri, quasi decepisset emptorem: quae sententia uera est. Sed | 7.1 |
| cum in facto proponeretur tutores hoc idem fecisse, qui rem pupillarem uendebant, quae- | |
| stionis esse ait, an tutorum dolum pupillus praestare debeat. et si quidem ipsi tutores | |
| uendiderunt, ex empto eos teneri nequaquam dubium est: sed si pupillus auctoribus eis | |
| uendidit, in tantum tenetur, in quantum locupletior ex eo factus est, tutoribus in residuum | 5 |
| perpetuo condemnandis, quia nec transfertur in pupillum post pubertatem hoc, quod dolo | |
| tutorum factum est. Offerri pretium ab emptore debet, cum ex empto agitur, et | 8.1 |
| ideo etsi pretii partem offerat, nondum est ex empto actio: uenditor enim quasi pignus | |
| retinere potes<t> eam rem quam uendidit. Unde quaeritur, si pars sit pretii soluta et res | 9.1 |
| tradita postea euicta sit, utrum eius rei consequetur pretium integrum ex empto agens an | |
| uero quod numerauit? et puto magis id quod numerauit propter doli exceptionem. Si | 10.1 |
| fructibus iam maturis ager distractus sit, etiam fructus emptori cedere, nisi aliud con- | |
| uenit, exploratum est. Si in locatis ager fuit, pensiones utique ei cedent qui locauerat: | 11.1 |
| idem et in praediis urbanis, nisi si quid nominatim conuenisse proponatur. Sed et si quid | 12.1 |
| praeterea rei uenditae nocitum est, actio emptor<i> praestanda est, damni forte infecti uel | |
| aquae pluuiae arcendae uel Aquiliae uel interdicti quod ui aut clam. Item si quid ex | 13.1 |
| operis seruorum uel uecturis iumentorum uel nauium quaesitum est, emptori praestabitur, | |
| et si quid peculio eorum accessit, non tamen si quid ex re uenditoris. Si Titius fundum, | 14.1 |
| in quo nonaginta iugera erant, uendiderit et in lege emptionis dictum est in fundo centum | |
| esse iugera et antequam modus manifestetur, decem iugera alluuione adcreuerint, placet | |
| mihi Neratii sententia existimantis, ut, si quidem sciens uendidit, ex empto actio competat | |
| aduersus eum, quamuis decem iugera ad<c>reuerint, quia dolo fecit nec dolus purgatur: si | 5 |
| uero ignorans uendidit, ex empto actionem non competere. Si fundum mihi alienum uen- | 15.1 |
| dideris et hic ex causa lucratiua meus factus sit, nihilo minus ex empto mihi aduersus te | |
| actio competit. In his autem, quae cum re empt<a> praestari solent, non solum dolum, sed | 16.1 |
| et culpam praestandam arbitror: nam et Celsus libro octauo digestorum scripsit, cum | |
| conuenit, ut uenditor praeteritam mercedem exigat et emptori praestet, non solum dolum, | |
| sed et culpam eum praestare debere. Idem Celsus libro eodem scribit: fundi, quem cum | 17.1 |
| Titio communem habebas, partem tuam uendidisti et antequam traderes, coactus e<s> com- | |
| muni diuidundo iudicium accipere. si socio fundus sit adiudicatus, quantum ob eam rem | |
| a Ti<ti>o consecutus es, id tantum emptori praestabis. quod si tibi fundus totus adiudicatus | |
| est, totum, inquit, eum emptori trades, sed ita, ut ille soluat, quod ob eam rem Titio con- | 5 |
| demnatus es. sed ob eam quidem partem, quam uendidisti, pro euictione cauere debes, | |
| ob alteram autem tantum de dolo malo repromittere: aequum est enim eandem esse con- | |
| dicionem emptoris, quae futura esset, si cum ipso actum esset communi diuidundo. sed | |
| si certis regionibus fundum inter te et Titium iudex diuisit, sine dubio partem, quae ad- | |
| iudicata est, emptori tradere debes. Si quid seruo distracto uenditor donauit ante tradi- | 18.1 |
| tionem, hoc quoque restitui debet: hereditates quoque per seruum adquisitae et legata | |
| omnia, nec distinguendum, cuius respectu ista sint relicta. item quod ex operis seruus | |
| praestitit uenditori, emptori restituendum est, nisi ideo dies traditionis ex pacto prorogatus | |
| est, ut ad uenditorem operae pertinerent. Ex uendito actio uenditori competit ad ea con- | 19.1 |
| sequenda, quae ei ab emptore praestari oportet. Ueniunt autem in hoc iudicium infra | 20.1 |
| scripta. in primis pretium, quanti res uenit. item usurae pretii post diem traditionis: nam | |
| cum re emptor fruatur, aequissimum est eum usuras pretii pendere. Possessionem autem | 21.1 |
| traditam accipere debemus et si precaria sit possessio: hoc enim solum spectare debemus, | |
| an habeat facultatem f<r>uctus percipiendi. Praeterea ex uendito agendo consequetur etiam | 22.1 |
| sumptus, qui facti sunt in re distracta, ut puta si quid in aedificia distracta erogatum est: | |
| scribit enim Labeo et Trebatius esse ex uendito hoc nomine actionem. idem et si in | |
| aegri serui curationem impensum est ante traditionem aut si quid in disciplinas, quas | |
| uerisimile erat etiam emptorem uelle impendi. hoc amplius Labeo ait et si quid in funus | 5 |
| mortui serui impensum sit, ex uendito consequi oportere, si modo sine culpa uenditoris | |
| mortem obierit. Item si conuenerit, cum res ueniret, ut locuples ab emptore reus detur, | 23.1 |
| ex uendito agi posse, ut id fiat. Si inter emptorem praediorum et uenditorem conuenisset, | 24.1 |
| ut, si ea praedia emptor heresue eius pluris uendidisset, eius partem dimidiam uenditori | |
| praestaret et heres emptoris pluris ea praedia uendidisset, uenditorem ex uendito agendo | |
| partem eius, quo pluris uendidisset, consecuturum. Si procurator uendiderit et cauerit | 25.1 |
| emptori, quaeritur, an domino uel aduersus dominum actio dari debeat. et Papinianus libro | |
| tertio responsorum putat cum domino ex empto agi posse utili actione ad exemplum insti- | |
| toriae actionis, si modo rem uendendam mandauit: <er>go et per contrarium dicendum est | |
| utilem ex empto actionem domino competere. Ibidem Papinianus respondisse | 26.1 |
| se refert, si conuenerit, ut ad diem pretio non soluto uenditori duplum praestaretur, in | |
| fraudem constitutionum uideri adiectum, quod usuram legitimam excedit: diuersamque | |
| causam commissoriae esse ait, cum ea specie, inquit, non faenus illicitum contrahatur, sed | |
| lex contractui non improbata dicatur. Si quis colludente procuratore meo ab eo emerit, | 27.1 |
| an possit agere ex empto? et puto hactenus, ut aut stetur emptioni aut discedatur. Sed | 28.1 |
| et si quis minorem uiginti quinque annis circumuenerit, et huic hactenus dabimus actionem | |
| ex empto, ut diximus in superiore casu. Si quis a pupillo sine tutoris auctoritate emerit, | 29.1 |
| ex uno latere constat contractus: nam qui emit, obligatus est pupillo, pupillum sibi non | |
| obligat. Si uenditor habitationem exceperit, ut inquilino liceat habitare, uel colono ut | 30.1 |
| perfrui liceat ad certum tempus, magis esse Seruius putabat ex uendito esse actionem: | |
| denique Tubero ait, si iste colonus damnum dederit, emptorem ex empto agentem cogere | |
| posse uenditorem, ut ex locato cum colono experiatur, ut quidquid fuerit consecutus, emptori | |
| reddat. Aedibus distractis uel legatis ea esse aedium solemus dicere, quae quasi pars | 31.1 |
| aedium uel propter aedes habentur, ut puta putealia | |
| Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. (id est quo puteum | 14.pr.1 |
| operitur), | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. lines et labra, salientes. | 15.pr.1 |
| fistulae quoque, quae salientibus iunguntur, quamuis longe excurrant extra aedificium, | |
| aedium sunt: item canales: pisces autem qui sunt in piscina non sunt aedium nec fundi, | |
| Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. non magis quam | 16.pr.1 |
| <pu>lli aut cetera animalia, quae in fundo sunt. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Fundi nihil est, nisi quod | 17.pr.1 |
| terra se tenet: aedium autem multa esse, quae aedibus adfixa non sunt, ignorari non | |
| oportet, ut puta seras claues claustra: multa etiam defossa esse neque tamen fundi aut | |
| uillae haberi, ut puta uasa uinaria torcularia, quoniam haec instrumenti magis sunt, | |
| etiamsi aedificio cohaerent. Sed et uinum et fructus perceptos uillae non esse constat. | 1.1 |
| Fundo uendito uel legato sterculinum et stramenta emptoris et legatarii sunt, ligna autem | 2.1 |
| uenditoris uel heredis, quia non sunt fundi, tametsi ad eam rem comparata sunt. in ster- | |
| culino autem distinctio Trebatii probanda est, ut, si quidem stercorandi agri causa com- | |
| paratum sit, emptorem sequatur, si uendendi, uenditorem, nisi si aliud actum est: nec inter- | |
| est, in stabulo iaceat an aceruus sit. Quae tabulae pictae pro tectorio includuntur itemque | 3.1 |
| crustae marmoreae aedium sunt. Reticuli circa columnas, plutei circa parietes, item cilicia | 4.1 |
| uela aedium non sunt. Item quod insulae causa paratum est, si nondum perfectum est, | 5.1 |
| quamuis positum in aedificio sit, non tamen uidetur aedium esse. Si ruta | 6.1 |
| et caesa excipiantur in uenditione, ea placuit esse ruta, quae eruta sunt, ut harena creta | |
| et similia: caesa ea esse, ut arbores caesas et carbones et his similia. Gallus autem | |
| Aquilius, cuius Mela refert opinionem, recte ait frustra in lege uenditionis de rutis et | |
| caesis contineri, quia, si non specialiter uenierunt, ad exhibendum de his agi potest neque | 5 |
| enim magis de materia caesa aut de caementis aut de harena cauendum est uenditori | |
| quam de ceteris quae sunt pretiosiora. Labeo generaliter scribit ea, quae perpetui usus | 7.1 |
| causa in aedificiis sunt, aedificii esse, quae uero ad praesens, non esse aedificii, ut put<a | |
| fistul>ae temporis quidem causa positae non sunt aedium, uerum tamen si perpetuo fuerint | |
| positae, aedium sunt. Castella plumbea, putea, opercula puteorum, epitonia fistulis ad- | 8.1 |
| plumbata (aut quae terra continentur quamuis non sint adfixa) aedium esse constat. Item | 9.1 |
| constat sigilla, columnas quoque et personas, ex quorum rostris aqua salire so<l>et, uillae | |
| esse. Ea, quae ex aedificio detracta sunt ut reponantur, aedificii sunt: at quae parata | 10.1 |
| sunt ut imponantur, non sunt aedificii. Pali, qui uineae causa parati sunt, antequam col- | 11.1 |
| locentur, fundi non sunt, sed qui exempti sunt h<a>c mente ut collocentur, fundi sunt. | |
| Iauolenus libro septimo ex Cassio. Granaria, quae ex tabulis fieri solent, | 18.pr.1 |
| ita aedium sunt, si stipites eorum in terra defossi sunt: quod si supra terram sunt, rutis | |
| et caesis cedunt. Tegulae, quae nondum aedificiis impositae sunt, quamuis tegendi gratia | 1.1 |
| allatae sunt, in rutis et caesis habentur: aliud iuris est in his, quae detractae sunt ut re- | |
| ponerentur: aedibus enim accedunt. | |
| Gaius ad edictum praetoris titulo de publicanis. Ueteres in emptione uen- | 19.pr.1 |
| ditioneque appellationibus promiscue utebantur. | |
| Idem libro uicesimo primo ad edictum prouinciale. Idem est et in locatione et | 20.pr.1 |
| conductione. | |
| Paulus libro trigesimo tertio ad edictum. Si sterilis ancilla sit, cuius partus | 21.pr.1 |
| uenit, uel maior annis quinquaginta, cum id emptor ignorauerit, ex empto tenetur uenditor. | |
| Si praedii uenditor non dicat de tributo sciens, tenetur ex empto: quod si igno- | 1.1 |
| rans non praedixerit, quod forte hereditarium praedium erat, non tenetur. Quamuis | 2.1 |
| supra diximus, cum in corpore consentiamus, de qualitate autem dissentiamus, emptionem | |
| esse, tamen uenditor teneri debet, quanti interest non esse deceptum, etsi uenditor quoque | |
| nesciet: ueluti si mensas quasi citreas emat, quae non sunt. Cum per uenditorem | 3.1 |
| steterit, quo minus rem tradat, omnis utilitas emptoris in aestimationem uenit, quae modo | |
| circa ipsam rem consistit: neque enim si potuit ex uino puta negotiari et lucrum facere, | |
| id aestimandum est, non magis quam si triticum emerit et ob eam rem, quod non sit | |
| traditum, familia eius fame laborauerit: nam pretium tritici, non seruorum fame necatorum | 5 |
| consequitur. nec maior fit obligatio, quod tardius agitur, quamuis crescat, si uinum hodie | |
| pluris sit, merito, quia siue datum esset, haberem emptor, siue non, quoniam saltem hodie | |
| dandum est quod iam olim dari oportuit. Si tibi fundum uendidero, ut eum conductum | 4.1 |
| certa summa haberem, ex uendito eo nomine mihi actio est, quasi in partem pretii ea res | |
| sit. Sed et si ita fundum tibi uendidero, ut nulli alii eum quam mihi uenderes, actio eo | 5.1 |
| nomine ex uendito est, si alii uendideris. Qui domum uendebat, excepit sibi habitationem, | 6.1 |
| donec uiueret, aut in singulos annos decem: emptor primo anno maluit decem praestare, | |
| secundo anno habitationem praestare. Trebatius ait mutandae uoluntatis potestatem eum | |
| habere singulisque annis alterutrum praestare posse et quamdiu paratus sit alterutrum prae- | |
| stare, petitionem non esse. | 5 |
| Iulianus libro septimo digestorum. Si in qualitate fundi uenditor mentitus | 22.pr.1 |
| sit, non in modo eius, tamen tenetur emptori: pone enim dixisse eum quinquaginta iugera | |
| esse uineae et quinquaginta prati et in prato plus inueniri, esse tamen omnia centum iugera. | |
| Idem libro tertio decimo digestorum. Si quis seruum, quem cum peculio | 23.pr.1 |
| uendiderat, manumiserit, non solum peculii nomine, quod seruus habuit tempore quo manu- | |
| mittebatur, sed et eorum, quae postea adquirit, tenetur et praeterea cauere debet, quidquid | |
| ex hereditate liberti ad eum peruenerit, restitu<tu> iri. Marcellus notat: illa praestare uen- | |
| ditor ex empto debet, quae haberet emptor, si homo manumissus non esset: non contine- | 5 |
| buntur igitur, quae, si manumissus non fuit, adquisiturus non esset. | |
| Iulianus libro quinto decimo digestorum. Si seruus, in quo usus fructus tuus | 24.pr.1 |
| erat, fundum emerit et antequam pecunia numeraretur, capite minutus fueris, quamuis pre- | |
| tium solueris, actionem ex empto non habebis propter talem capitis deminutionem, sed | |
| indebiti actionem aduersus uenditorem habebis. ante capitis autem minutionem nihil inter- | |
| est, tu soluas an seruus ex eo peculio quod ad te pertinet: nam utroque casu actionem | 5 |
| ex empto habebis. Seruum tuum imprudens a fure | 1.1 |
| bona fide emi: is ex peculio quod ad te pertinebat hominem parauit, qui mihi traditus | |
| est. posse te eum hominem mihi condicere Sabinus dixit, sed si quid mihi abesset ex ne- | |
| gotio quod is gessisset, inuicem me tecum acturum de peculio. Cassius ueram opinionem | |
| Sabini rettulit, in qua ego quoque sum. Seruo uendente hominem fideiussor uendi- | 2.1 |
| tionis omnia praestare debet, in quae obligaretur, si pro libero fideiussisset: nam et in do- | |
| minum actio sic datur, ut emptor eadem consequatur, quae libero uendente consequi de- | |
| buisset, sed ultra peculii taxationem dominus non condemnatur. | |
| Idem libro quinquagesimo quarto digestorum. Qui pendentem uindemiam | 25.pr.1 |
| emit si uuam legere prohibeatur a uenditore, aduersus eum pe<t>entem pretium exceptione | |
| uti poterit 'si ea pecunia, qua de agitur, non pro ea re petitur, quae uenit neque tradita | |
| est.' ceterum post traditionem siue lectam uuam calcare siue mustum euehere prohibeatur, | |
| ad exhibendum uel iniuriarum agere poterit, quemadmodum si aliam quamlibet rem suam | 5 |
| tollere prohibeatur. | |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum. Si quis cum fundum uenderet, | 26.pr.1 |
| dolia centum, quae in fundo esse adfirmabat, accessura dixisset, quamuis ibi nullum dolium | |
| fuisset, tamen dolia emptori debebit. | |
| Paulus libro tertio epitomarum Alfeni. Quidquid uenditor accessurum dixerit, | 27.pr.1 |
| id integrum ac sanum tradi oportet: ueluti si fundo dolia accessura dixisset, non quassa, | |
| sed integra dare debet. | |
| Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem. Praedia mihi uendidisti et con- | 28.pr.1 |
| uenit, ut aliquid facerem: quod si non fecissem, poenam promisi. respondit, uenditor ante- | |
| quam poenam ex stipulatu petat, ex uendito agere potest: si consecutus fuerit, quantum | |
| poenae nomine stipulatus esset, agentem ex stipulatu doli mali exceptio summouebit: si | |
| ex stipulatu poenam consecutus fueris, ipso iure ex uendito agere non poteris nisi in id, | 5 |
| quod pluris eius interfuerit id fieri. | |
| Idem libro quarto ex Minicio. Cui res sub condicione legata erat, is eam im- | 29.pr.1 |
| prudens ab herede emit: actione ex empto poterit consequi emptor pretium, quia non ex | |
| causa legati rem habet. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Seruus, quem de me cum peculio | 30.pr.1 |
| emisti, priusquam tibi traderetur, furtum mihi fecit. quamuis e<a> res quam subripuit in- | |
| terierit, nihilo minus retentionem eo nomine ex peculio me habiturum ait, id est ipso iure | |
| ob id factum minutum esse peculium, eo scilicet, quod debitor meus ex causa condictionis | |
| sit factus. nam licet, si iam traditus furtum mihi fecisset, aut omnino condictionem eo no- | 5 |
| mine de peculio non haberem aut eatenus haberem, quatenus ex re furtiua auctum pecu- | |
| lium fuisset, tamen in proposito et retentionem me habiturum et, si omne peculium penes | |
| te sit, uel quasi plus debito soluerim posse me condicere. secundum quae dicendum: si | |
| nummos, quos seruus iste mihi subripuerat, tu ignorans furtiuos esse quasi peculiares ad- | |
| emeris et consumpseris, condictio eo nomine mihi aduersus te competet, quasi res mea ad | 10 |
| te sine causa peruenerit. Si sciens alienam rem ignoranti mihi uendideris, etiam priusquam | 1.1 |
| euincatur utiliter me ex empto acturum putauit in id, quanti mea intersit meam esse factam: | |
| quamuis enim alioquin uerum sit uenditorem hactenus teneri, ut rem emptori habere liceat, | |
| non etiam ut eius faciat, quia tamen dolum malum abesse praestare debeat, teneri eum, | |
| qui sciens alienam, non suam ignoranti uendidit: id <es>t maxime, si manumissuro uel pignori | 5 |
| daturo uendiderit. | |
| Neratius libro tertio membranarum. Si ea res, quam ex empto praestare | 31.pr.1 |
| debebam, ui mihi adempta fuerit: quamuis eam custodire debuerim, tamen pro<p>ius est, ut | |
| nihil amplius quam actiones persequendae eius praestari a m<e> emptori oporteat, quia cu- | |
| stodia aduersus uim parum proficit. actiones autem eas non solum arbitrio, sed etiam pe- | |
| riculo tuo tibi praestare debebo, ut omne lucrum ac dispendium te sequatur. Et non solum | 1.1 |
| quod ipse per eum adquisii praestare debeo, sed et id, quod emptor iam tunc sibi tradito | |
| seruo adquisiturus fuisset. Uterque nostrum eandem rem emit a non domino, | 2.1 |
| cum emptio uenditioque sine dolo malo fieret, traditaque est: siue ab eodem emimus siue | |
| ab alio atque alio, is ex nobis tuendus est, qui prior ius eius adprehendit, hoc est, cui | |
| primum tradita est. si alter ex nobis a domino emisset, is omnimodo tuendus est. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Si quis a me oleum quod emisset | 32.pr.1 |
| adhibitis iniquis ponderibus accepisset, ut in modo me falleret, uel emptor circumscriptus | |
| sit a uenditore ponderibus minoribus, Pomponius ait posse dici uenditorem sibi dare opor- | |
| tere quod plus est petere: quod habet rationem: ergo et emptor ex empto habebit actio- | |
| nem, qua contentus esse possit. | 5 |
| Idem libro uicesimo tertio ad edictum. Et si uno pretio plures res emptae | 33.pr.1 |
| sint, de singulis ex empto et uendito agi potest. | |
| Idem libro decimo octauo ad edictum. Si fundo uendito in qualitate iuge- | 34.pr.1 |
| rum captio est, ex empto erit actio. | |
| Idem libro septuagesimo ad edictum. Si quis fundum emerit, quasi per eum | 35.pr.1 |
| fundum eundi agendi ius non esset, et interdicto de itinere actuque uictus sit, ex empto | |
| habebit actionem: licet enim stipulatio de euictione non committatur, quia non est de iure | |
| seruitutis in rem actione pronuntiatum, tamen dicendum est ex empto actionem competere. | |
| Paulus libro septimo ad Plautium. Uenditor domus antequam eam tradat, | 36.pr.1 |
| damni infecti stipulationem interponere debet, quia, antequam uacuam possessionem tradat, | |
| custodiam et diligentiam praestare debet et pars est custodiae diligentiaeque hanc inter- | |
| ponere stipulationem: et ideo si id neglexerit, tenebitur emptori. | |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Sicut aequum est bonae fidei emptori | 37.pr.1 |
| alterius dolum non nocere, ita non est aequum eidem personae uenditoris sui dolum prodesse. | |
| Celsus libro octauo digestorum. Si uenditor hominis dixit peculium eum | 38.pr.1 |
| habere decem nec quemquam adempturum, et si plus habet, totum praestet, nisi hoc | |
| a<c>t<u>m est, ut dumtaxat decem praestaret, si minus est, prae<s>tet esse decem et talem ser- | |
| uum esse, ut tantum peculii habeat. Si per emptorem steterit, quo minus ei mancipium | 1.1 |
| traderetur, pro cibariis per arbitrium indemnitatem posse seruari Sextus Aelius, Drusus | |
| dixerunt, quorum et mihi iustissima uidetur esse sententia. Firmus a Proculo quaesiit, si | 2.1 |
| de plumbeo castello fistulae sub terram missae aquam ducerent in aenum lateribus circum- | |
| structum, an hae aedium esset, an ut ruta caesa uincta fixaque, quae aedium non essent. | |
| ille rescripsit referre, quid acti esset. quid ergo si nihil de ea re neque emptor neque uen- | |
| ditor cogitauerunt, ut plerumque in eiusmodi rebus euenisse solet, nonne propius est, ut | 5 |
| inserta et inclusa aedificio partem eius esse existimemus? | |
| Modestinus libro quinto responsorum. Quaero, si quis ita fundum uendiderit, | 39.pr.1 |
| ut id uenum datum esse uideatur, quod intra terminos ipse possedit, sciens tamen aliquam | |
| partem certam se non possidere non certiorauerit emptorem, an ex empto iudicio teneatur, | |
| cum haec generalis adiectio ad ea, quae specialiter nouit qui uendidit nec excepit, perti- | |
| nere non debeat, ne alioquin emptor cap<i>atur, qui fortasse, si hoc cognouisset, uel empturus | 5 |
| non esset uel minoris empturus esset, si certioratus de loco certo fuisset: cum hoc et | |
| apud ueteres sit relatum in eius persona, qui sic exceperat: 'seruitutes si quae debentur, | |
| debebuntur': etenim iuris auctores responderunt, si certus uenditor quibusdam personis | |
| certas seruitutes debere non admonuisset emptorem, ex empto eum teneri debere, quando | |
| haec generalis exceptio non ad ea pertinere debeat, quae uenditor nouit quaeque specialiter | 10 |
| excipere et potuit et debuit, sed ad ea, quae ignorauit et de quibus emptorem certiorare | |
| nequiuit. Herennius Modestinus respondit, si quid circumueniendi emptoris causa uenditor | |
| in specie de qua quaeritur fecit, ex empto actione conueniri posse. | |
| Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. Quintus Mucius scribit: | 40.pr.1 |
| dominus fundi de praedio arbores stantes uendiderat et pro his rebus pecuniam accepit et | |
| tradere nolebat: emptor quaerebat, quid se facere oporteret, et uerebatur, ne hae arbores | |
| eius non uiderentur factae. Pomponius: arborum, quae in fundo continentur, non est se- | |
| paratum corpus a fundo et ideo ut dominus suas specialiter arbores uindicare emptor non | 5 |
| poterit: sed ex empto habet actionem. | |
| Papinianus libro tertio responsorum. In uenditione super annua pensitatione | 41.pr.1 |
| pro aquae ductu infra domum Romae constitutum nihil commemoratum est. deceptus ob | |
| eam rem ex empto actionem habebit: itaque, si conueniatur ob pretium ex uendito, ratio | |
| inprouisi oneris habetur. | |
| Paulus libro secundo quaestionum. Si duorum fundorum uenditor separatim | 42.pr.1 |
| de modo cuiusque pronuntiauerit et ita utrumque uno pretio tradiderit, et alteri aliquid | |
| des<i>t, quamuis in altero exsuperet, forte si dixit unum centum iugera, alterum ducen<t>a | |
| habere, non proderit ei, quod in altero ducenta decem inueniuntur, si in altero decem de- | |
| sint. et de his ita apud Labeonem relatum est. sed an exceptio doli mali uenditori pro- | 5 |
| futura sit, potest dubitari, utique si exiguus modus siluae des<i>t et plus in uineis habeat, | |
| quam repromissum est. an non facit dolo, qui iure perpetuo utitur? nec enim hic quod | |
| amplius in modo inuenitur, quam alioquin dictum est, ad compendium uenditoris, sed ad | |
| emptoris pertinet: et tunc tenetur uenditor, cum minor modus inuenitur. uideamus tamen, | |
| ne nulla querella sit emptoris in eodem fundo, si plus inueniat in uinea quam in prato, | 10 |
| cum uniuersus modus constat. similis quaestio esse potest ei, quae in duobus fundis agi- | |
| tata est et si quis duos statuliberos uno pretio uendat et dicat unum decem dare iussum, | |
| qui quindecim dare debebat: nam et hic tenebitur ex empto actione, quamuis emptor a | |
| duobus uiginti accepturus sit. sed rectius est in omnibus supra scriptis casibus lucrum cum | |
| damno compensari et si quid deest emptori siue pro modo siue pro qualitate loci, hoc ei | 15 |
| resarciri. | |
| Idem libro quinto quaestionum. Titius cum decederet, Seiae Stichum Pam- | 43.pr.1 |
| philum Arescusam per fideicommissum rel<i>quit eiusque fidei commisit, ut omnes ad liber- | |
| tatem post annum perduceret. cum legataria fideicommissum ad se pertinere noluisset nec | |
| tamen heredem a sua petitione liberasset, heres eadem mancipia Sempronio uendidit nulla | |
| commemoratione fideicommissae libertatis facta: emptor cum pluribus annis mancipia supra | 5 |
| scripta sibi seruissent, Arescusam manumisit, et cum ceteri quoque serui cognita uoluntate | |
| defuncti fideicommissam libertatem petissent et heredem ad praetorem perduxissent, iussu | |
| praetoris ab herede sunt manumissi. Arescusa quoque nolle se emptorem patronum habere | |
| responderat. cum emptor pretium a uenditore empti iudicio Arescusae quoque nomine re- | |
| peteret, lectum est responsum Domi<ti>i Ulpiani, quo continebatur Arescusam pertinere ad | 10 |
| rescriptum sacrarum constitutionum, si nollet emptorem patronum habere: emptorem tamen | |
| nihil posse post manumissionem a uenditore consequi. ego cum meminissem et Iulianum | |
| in ea sententia esse, ut existimaret post manumissionem quoque empti actionem durare, | |
| quaero, quae sententia uera est. illud etiam in eadem cognitione nomine emptoris deside- | |
| rabatur, ut sumptus, quos in unum ex his quem erudierat fecerat, ei restitue<re>ntur. idem | 15 |
| quaero, Arescusa, quae recusauit emptorem patronum habere, cuius sit liberta constituta? | |
| an possit uel legatariam quae non liberauit uel heredem patronum habere? nam ceteri duo | |
| ab herede manumissi sunt. respondi: semper probaui Iuliani sententiam putantis manu- | |
| missione non amittitur eo modo. de sumptibus uero, quos in erudiendum hominem emptor | |
| fecit, uidendum est: nam empti iudicium ad eam quoque speciem sufficere existimo: non | 20 |
| enim pretium continet tantum, sed omne quod interest emptoris seruum non euinci. plane | |
| si in tantum pretium excedisse proponas, ut non sit cogitatum a uenditore de tanta summa | |
| (ueluti si ponas agitatorem postea factum uel pantomimum euictum esse eum, qui minimo | |
| ueniit pretio), iniquum uidetur in magnam quantitatem obligari uenditorem, | |
| Africanus libro octauo quaestionum. (cum et forte idem mediocrium facul- | 44.pr.1 |
| tatium sit: et non ultra duplum periculum subire eum oportet) | |
| Paulus libro quinto quaestionum. idque et Iulianum agitasse Africanus re- | 45.pr.1 |
| fert: quod iustum est: sicut minuitur praestatio, si seruus deterior apud emptorem effectus | |
| sit, cum euincitur. Illud expeditius uidebatur, si mihi alienam aream uendideris et in eam | 1.1 |
| ego aedificauero atque ita eam dominus euincit: nam quia possi<m> petentem dominum nisi | |
| impensam aedificiorum soluat, doli mali exceptione summouere, magis est, ut ea res ad | |
| periculum uenditoris non pertineat. quod et in seruo dicendum est, si in seruitutem, non | |
| in libertatem euinceretur, ut dominus mercedes et impensas praestare debeat. quod si | 5 |
| emptor non possideat aedificium uel seruum, ex empto habebit actionem. in omnibus tamen | |
| his casibus, si sciens quis alienum uendiderit, omnimodo teneri debet. Superest tertia de- | 2.1 |
| liberatio, cuius debet esse liberta Arescusa, quae recusat emptorem. et non sine ratione | |
| dicetur eius debere effici libertam, a quo uendita est, id est heredis, quia et ipse ex empto | |
| actione tenetur: sed hoc ita, si non Arescusa elegerit emptoris patronatum: tunc etenim | |
| et illius remanet liberta et ille ex empto actionem non habet, quia nihil eius interest, cum | 5 |
| eam libertam habet. | |
| Idem libro uicesimo quarto quaestionum. Si quis alienam rem uendiderit et | 46.pr.1 |
| medio tempore heres domino rei exstiterit, cogetur implere uenditionem. | |
| Idem libro sexto responsorum. Lucius Titius accepta pecunia ad materias | 47.pr.1 |
| uendendas sub poena certa, ita ut, si non integras repraestauerit intra statuta tempora, | |
| poena conueniatur, partim datis materiis decessit: cum igitur testator in poenam com- | |
| miserit neque heres eius reliquam materiam exhibuerit, an et in poenam et in usuras con- | |
| ueniri possit, praesertim cum emptor mutuatus pecuniam usuras grauissimas expendit? | 5 |
| Paulus respondit ex contractu, de quo quaeritur, etiam heredem uenditoris in poenam con- | |
| ueniri posse. in actione quoque ex empto officio iudicis post moram intercedentem usura- | |
| rum pretii rationem haberi oportere. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Titius heres Sempronii fundum Septicio | 48.pr.1 |
| uendidit ita: 'fundus Sempronianus, quidquid Sempronii iuris fuit, erit tibi emptus tot num- | |
| mis' uacuamque possessionem tradidit neque fines eius demonstrauit: quaeritur, an empti | |
| iudicio cogendus sit ostendere ex instrumentis hereditariis, quid iuris defunctus habuerit | |
| et fines ostendere. respondi id ex ea scriptura praestandum, quod sensisse intelleguntur: | 5 |
| quod si non appareat, debere uenditorem et instrumenta fundi et fines ostendere: hoc et- | |
| enim contractui bona<e> fidei consonat. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Qui per collu- | 49.pr.1 |
| sionem imaginarium colonum circumueniendi emptoris causa subposuit, ex empto tenetur | |
| nec defenditur, si, quo facilius excogitata fraus occultetur, colonum et quinquennii pensiones | |
| in fidem suam recipiat. Pretii, sorte licet post moram soluta, usurae peti non pos- | 1.1 |
| sunt, cum hae non sint in obligatione, sed officio iudicis praestentur. | |
| Labeo libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Bona fides non | 50.pr.1 |
| patitur, ut, cum emptor alicuius legis beneficio pecuniam rei uenditae debere desisset ante- | |
| quam res ei tradatur, uenditor tradere compelletur et re sua careret. possessione autem | |
| tradita futurum est, ut rem uenditor aeque amitteret, utpote cum petenti eam rem petitor | |
| ei neque uendidisset neque tradidisset. | 5 |
| Idem libro quinto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Si et per emptorem | 51.pr.1 |
| et uenditorem mora fuisset, quo minus uinum praeberetur et traderetur, perinde esse ait, | |
| quasi si per emptorem solum stetisset: non enim potest uideri mora per uenditorem emptori | |
| facta esse ipso moram faciente emptore. Quod si fundum emisti ea lege, uti des pecuniam | 1.1 |
| kalendis Iuliis, et si ipsis calendis per uenditorem esset factum, quo minus pecunia ei solue- | |
| retur, deinde per te staret quo minus solueres, uti posse aduersus te lege sua uenditorem | |
| dixi, quia in uendendo hoc ageretur, ut, quandoque per emptorem factum sit, quo minus | |
| pecuniam soluat, legis poenam patiatur. hoc ita uerum puto, nisi si quid in ea re uenditor | 5 |
| dolo fecit. | |
| Scaeuola libro septimo digestorum. Creditor fundum sibi obligatum, cuius | 52.pr.1 |
| chirographa tributorum a debitore retro solutorum apud se deposita habebat, uendidit Maeuio | |
| ea lege, ut, si quid tributorum nomine debitum esset, emptor solueret: idem fundus ob | |
| causam eorum tributorum, quae iam soluta erant, a conductore saltus, in quo idem fundu<s> | |
| est, uenit eumque idem Maeuius emit et pretium soluit: quaesitum est, an empti iudicio | 5 |
| uel aliqua actione emptor a uenditore consequi possit, ut solutionum supra scriptarum chiro- | |
| grapha ei dentur. respondit posse emptorem empti iudicio consequi, ut instrumenta de | |
| quibus quaereretur exhibeantur. Praedium aestimatum in dotem a patre filiae suae nomine | 1.1 |
| datum obligatum creditori deprehenditur: quaesitum est, an filius, qui hereditatem patris | |
| retinet, cum ab ea se filia abstinuisset dote contenta, actione ex empto teneatur, ut a | |
| creditore lueret et marito liberum praestaret. respondit teneri. Inter uenditorem et empto- | 2.1 |
| rem militiae ita conuenit, ut salarium, quod debeatur ab illa persona, emptori cederet: | |
| quaesitum est, emptor militiae quam quantitatem a quo exigere debet et quid ex eiusmodi | |
| pacto uenditor emptori praestare debeat. respondit uenditorem actiones extraordinarias eo | |
| nomine quas haberet praestare debere. Ante domum mari iunctam molibus iactis <rip>am | 3.1 |
| constitu<i>t et uti ab eo possessa domus fuit, Gaio Seio uendidit: quaero, an ripa, quae ab | |
| auctore dom<u>i coniuncta erat, ad emptorem quoque iure emptionis pertineat. respondit | |
| eodem iure fore uenditam domum, quo fuisset priusquam ueniret. | |
| Labeo libro primo pithanon. Si mercedem insulae accessuram esse emptori | 53.pr.1 |
| dictum est, quanti insula locata est, tantum emptori praestetur. Paulus: <i>mmo si insulam | |
| totam uno nomine locaueris et amplioris conductor locauerit et in uendenda insula mer- | |
| cedem emptori cessuram esse dixeris, id accedet, quod tibi totius insulae conductor debebit. | |
| Si eum fundum uendidisti, in quo sepulcrum habuisti, nec nominatim tibi sepulchrum ex- | 1.1 |
| cepist<i>, parum habes eo nomine cautum. Paulus: minime, si modo in sepulchrum iter | |
| publicum transit. Si habitatoribus habitatio lege uenditionis recepta est, omnibus in ea | 2.1 |
| habitantibus praeter dominum recte recepta habitatio est. Paulus: immo si cui in ea in- | |
| sula, quam uendideris, gratis habitationem dederis et sic receperis: 'habitatoribus aut quam | |
| quisque diem conductum habet', parum caueris (nominatim enim de his recipi oportuit) | |
| itaque eos habitatores emptor insulae habitatione impune prohibebit. | 5 |
| Idem libro secundo pithanon. Si seruus quem uendideras iussu tuo aliquid | 54.pr.1 |
| fecit et ex eo crus fregit, ita demum ea res tuo periculo non est, si id imperasti, quod | |
| solebat ante uenditionem facere, et si id imperasti, quod etiam non uendito seruo impera- | |
| turus eras. Paulus: minime: nam si periculosam rem ante uenditionem facere solitus est, | |
| culpa tua id factum esse uidebitur: puta enim eum fuiss<e> seruum, qui per catadromum | 5 |
| descendere aut in cloacam d<e>mitti solitus esset. idem iuris erit, si eam rem imperare so- | |
| litus fueris, quam prudens et diligens pater familias imperaturus ei seruo non fuerit. quid | |
| si hoc exceptum fuerit? tamen potest ei seruo nouam rem imperare, quam imperaturus | |
| non fuisset, si <non> uenisset: ueluti si ei imperasti, ut ad emptorem iret, qui peregre esset: | |
| nam certe ea res tuo periculo esse non debet. itaque tota ea res ad dolum malum dum- | 10 |
| taxat et culpam uenditoris dirigenda est. Si dolia octoginta accedere fundo, quae infossa | 1.1 |
| essent, dictum erit, et plura erunt quam ad eum numerum, dabit emptor<i> ex omnibus quae | |
| uult, dum integra det: si sola octoginta sunt, qualiacumque emptorem sequentur nec pro | |
| non integris quicquam ei uenditor praestabit. | |
| Pomponius libro decimo epistularum. Si seruus, qui emeretur uel promitte- | 55.pr.1 |
| retur, in hostium potestate sit, Octauenus magis putabat ualere emptionem et stipulationem, | |
| quia inter ementem et uendentem esset commercium: potius enim difficultatem in prae- | |
| stando eo inesse, quam in natura, etiamsi officio iudicis sustinenda esset eius praestatio, | |
| donec praestari possit. | 5 |