| LOCATI CONDUCTI | |
| Paulus libro trigesimo quarto ad edictum. Locatio et conductio cum natu- | 19.2.1.pr.1 |
| ralis sit et omnium gentium, non uerbis, sed consensu contrahitur, sicut emptio et uenditio. | |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum. Locatio et conductio pro- | 2.pr.1 |
| xima est emptioni et uenditioni isdemque iuris regulis constitit: nam ut emptio et uenditio | |
| ita contrahitur, si de pretio conuenerit, sic et locatio et conductio contrahi intellegitur, si | |
| de mercede conuenerit. Adeo autem familiaritatem aliquam habere uidentur emptio | 1.1 |
| et uenditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam quaeri soleat, utrum emptio et uen- | |
| ditio sit an locatio et conductio. ut ecce si cum aurifice mihi conuenerit, ut is ex auro | |
| suo anulos mihi faceret certi ponderis certaeque formae et acceperit uerbi gratia trecenta, | |
| utrum emptio et uenditio sit, an locatio et conductio? sed placet unum esse negotium et | 5 |
| magis emptionem et uenditionem esse. quod si ego aurum dedero mercede pro opera con- | |
| stituta, dubium non est, quin locatio et conductio sit. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Cum fundus locetur, et aestimatum in- | 3.pr.1 |
| strumentum colonus accipiat, Proculus ait id agi, ut instrumentum emptum habeat colonus, | |
| sicuti fieret, cum quid aestimatum in dotem daretur. | |
| Idem libro sexto decimo ad Sabinum. Locatio precariiue rogatio ita facta, | 4.pr.1 |
| quoad is, qui eam locasset dedissetue, uellet, morte eius qui locauit tollitur. | |
| Ulpianus libro uicesimo octauo ad edictum. Si tibi habitationem locauero, | 5.pr.1 |
| mox pensionem remittam, ex locato et conducto agendum erit. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Is qui rem conduxerit non co- | 6.pr.1 |
| gitur restituere id quod rei nomine furti actione consecutus est. | |
| Paulus libro trigesimo secundo ad edictum. Si tibi alienam insulam locauero | 7.pr.1 |
| quinquaginta tuque eandem sexaginta Titio locaueris et Titius a domino prohibitus fuerit | |
| habitare, agentem te ex conducto sexaginta consequi debere placet, quia ipse Titio tenearis | |
| in sexaginta. | |
| Tryphoninus libro nono disputationum. Nos uideamus, ne non sexaginta | 8.pr.1 |
| praestanda nec quinquaginta sint, sed quanti interest perfrui conductione, tantundemque | |
| consequatur medius, quantum praestare debeat ei, qui a se conduxit, quoniam emolumen- | |
| tum conductionis ad comparationem uberioris mercedis computatum maiorem efficit con- | |
| demnationem. et tamen primus locator reputationem habebit quinquaginta, quae ab illo | 5 |
| perciperet, si dominus insulae habitare nouissimum conductorem non uetuisset: quo iure | |
| utimur. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Si quis domum bona fide | 9.pr.1 |
| emptam uel fundum locauerit mihi isque sit euictus sine dolo malo culpaque eius, Pompo- | |
| nius ait nihilo minus eum teneri ex conducto ei qui conduxit, ut ei praestetur frui quod | |
| conduxit licere. plane si dominus non patitur et locator paratus sit aliam habitationem | |
| non minus commodam praestare, aequissimum esse ait absolui locatorem. Hic subiungi | 1.1 |
| potest, quod Marcellus libro sexto digestorum scripsit: si fructuarius locauerit fundum in | |
| quinquennium et decesserit, heredem eius non teneri, ut frui praestet, non magis quam | |
| insula exusta teneretur locator conductori. sed an ex locato teneatur conductor, ut pro | |
| rata temporis quo fruitus est pensionem praestet, Marcellus quaerit, quemadmodum prae- | 5 |
| staret, si fructuarii serui operas conduxisset uel habitationem? et magis admittit teneri | |
| eum: et est aequissimum. idem quaerit, si sumptus fecit in fundum quasi quinquennio | |
| fruiturus, an recipiat? et ait non recepturum, quia hoc euenire posse prosp<i>cere debuit. | |
| quid tamen si non quasi fructuarius ei locauit, sed si quasi fundi dominus? uidelicet tene- | |
| bitur: decepit enim conductorem: et ita imperator Antoninus cum diuo Seuero rescripsit. | 10 |
| in exustis quoque aedibus eius temporis, quo aedificium stetit, mercedem praestandam re- | |
| scripserunt. Iulianus libro quinto decimo digestorum dicit, si quis fundum locauerit, ut | 2.1 |
| etiam si quid ui maiori accidisset, hoc et praestaretur, pacto standum esse. Si colonis | 3.1 |
| praediorum lege locationis, ut innocentem ignem habeant, denuntiatum sit, si quidem for- | |
| tuitus casus incendii causam intulerit, non praestabit periculum locatur: si uero culpa loca- | |
| toris, quam praestare necesse est, damnum fecerit, tenebitur. Imperator Antoninus cum | 4.1 |
| patre, cum grex esset abactus quem quis conduxerat, ita rescripsit: 'Si capras latrones citra | |
| tuam fraudem abegisse probari potest iudicio locati, casum praestare non cogeris atque | |
| temporis quod insecutum est mercedes ut indebitas reciperabis.' Celsus etiam imperitiam | 5.1 |
| culpae adnumerandam libro octauo digestorum scripsit: si quis uitulos pascendos | |
| uel sarciendum quid poliendumue conduxit, culpam eum praestare debere et quod imperitia | |
| peccauit, culpam esse: quippe ut artifex, inquit, conduxit. Si alienam domum mihi | 6.1 |
| locaueris eaque mihi legata uel donata sit, non teneri me tibi ex locato ob pensionem: | |
| sed de tempore praeterito uideamus, si quid ante legati diem pensionis debetur: et puto | |
| soluendum: | |
| Iulianus libro ad Ferocem. et ego ex conducto recte agam uel in hoc, ut | 10.pr.1 |
| me liberes. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Uideamus, an et seruorum | 11.pr.1 |
| culpam et quoscumque induxerit praestare conductor debeat? et quatenus praestat, utrum | |
| ut seruos noxae dedat an uero suo nomine teneatur? et aduersus eos quos induxerit utrum | |
| praestabit tantum actiones an quasi ob propriam culpam tenebitur? mihi ita placet, ut | |
| culpam etiam eorum quos induxit praestet suo nomine, etsi nihil conuenit, si tamen culpam | 5 |
| in inducendis admittit, quod tales habuerit uel suos uel hospites: et ita Pomponius libro | |
| sexagesimo tertio ad edictum probat. Si hoc in locatione conuenit 'ignem ne ha- | 1.1 |
| beto' et habuit, tenebitur etiam si fortuitus casus admisit incendium, quia non debuit ignem | |
| habere. aliud est enim ignem innocentem habere: permittit enim habere, sed innoxium, | |
| ignem. Item prospicere debet conductor, ne aliquo uel ius rei uel corpus deterius faciat | 2.1 |
| uel fieri patiatur. Qui uinum de Campania transportandum conduxisset, deinde mota a quo- | 3.1 |
| dam controuersia signatum suo et alterius sigillo in apothecam deposuisset, ex locato te- | |
| netur, ut locatori possessionem uini sine controuersia redd<a>t, nisi culpa conductor careret. | |
| Inter conductorem et locatorem conuenerat, ne in uilla urbana faenum compone- | 4.1 |
| retur: composuit: deinde seruus igne illato s<u>cc<en>dit. ait Labeo teneri conductorem ex lo- | |
| cato, quia ipse causam praebuit inferendo contra conductionem. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Sed etsi quilibet extraneus | 12.pr.1 |
| ignem iniecerit, damni locati <iudici>o habebitur ratio. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Item quaeritur, si cisiarius, | 13.pr.1 |
| id est carucharius, dum ceteros transire contendit, cisium euertit et seruum quassauit uel | |
| occidit. puto ex locato esse in eum actionem: temperare enim debuit: sed et utilis Aqui- | |
| liae dabitur. Si nauicularius onus Minturnas uehendum conduxerit et, cum flumen | 1.1 |
| Minturnense nauis ea subire non posset, in aliam nauem merces transtulerit eaque nauis in | |
| ostio fluminis perierit, tenetur primus nauicularius? Labeo, si culpa caret, non teneri ait: | |
| ceterum si uel inuito domino fecit uel quo non debuit tempore aut si minus idoneae naui, | |
| tunc ex locato agendum. Si magister nauis sine gubernatore in flumen nauem immiserit | 2.1 |
| et tempestate orta temperare non potuerit et nauem perdiderit, uectores habebunt aduersus | |
| eum ex locato actionem. Si quis seruum docendum conduxerit eumque duxerit | 3.1 |
| peregre et aut ab hostibus captus sit aut perierit, ex locato esse actionem placuit, si modo | |
| non sic conduxit, ut et peregre duceret. Item Iulianus libro octagensimo sexto | 4.1 |
| digestorum scripsit, si sutor puero parum bene facienti forma calcei tam uehementer cer- | |
| uicem percusserit, ut ei oculus effunderetur, ex locato esse actionem patri eius: quamuis | |
| enim magistris leuis ca<s>tigatio concessa sit, tamen hunc modum non tenuisse: sed et de | |
| Aquilia supra diximus. iniuriarum autem actionem competere Iulianus negat, quia non in- | 5 |
| iuriae faciendae causa hoc fecerit, sed praecipiendi. Si gemma includenda aut | 5.1 |
| insculpenda data sit eaque fracta sit, si quidem uitio materiae factum sit, non erit ex lo- | |
| cato actio, si imperitia facientis, erit. huic sententiae addendum est, nisi periculum quo- | |
| que in se artifex receperat: tunc enim etsi uitio materiae id euenit, erit ex locato actio. | |
| Si fullo uestimenta polienda acceperit eaque mures roserint, ex locato tenetur, | 6.1 |
| quia debuit ab hac re cauere. et si pallium fullo permutauerit et alii alterius dederit, ex | |
| locato actione tenebitur, etiamsi ignarus fecerit. Exercitu ueniente migrauit con- | 7.1 |
| ductor, dein de hospitio milites fenestras et cetera sustulerunt. si domino non denuntiauit | |
| et migrauit, ex locato tenebitur: Labeo autem, si resistere potuit et non resistit, teneri | |
| ait, quae sententia uera est. sed et si denuntiare non potuit, non puto <e>um teneri. Si quis | 8.1 |
| mensura<s> conduxerit easque magistratus frangi iusserit, si quidem iniquae fuerunt, Sabinus | |
| distinguit, utrum scit conductor an non: si scit, esse ex locato actionem, si minus, non. | |
| quod si aequae sunt, ita demum eum teneri, si culpa eius id fecit aedilis. et ita Labeo et | |
| Mela scribunt. | 5 |
| Duo rei locationis in solidum esse possunt. | 9.1 |
| Si lege operis locandi com- | 10.1 |
| prehensum esset, ut, si ad diem effectum non esset, relocare id liceret, non alias prior con- | |
| ductor ex locato tenebitur, quam si eadem lege relocatum esset: nec ante relocari id potest, | |
| quam dies efficiendi praeterisse<t>. Qui impleto tempore conductionis remansit in | 11.1 |
| conductione, non solum reconduxisse uidebitur, sed etiam pignora uidentur durare obligata. | |
| sed hoc ita uerum est, si non alius pro eo in priore conductione res obligauerat: huius | |
| enim nouus consensus erit necessarius. eadem causa erit et si rei publicae praedia locata | |
| fuerint. quod autem dix<im>us taciturnitate utriusque partis colonum reconduxisse uideri, ita | 5 |
| accipiendum est, ut in ipso anno, quo tacuerunt, uideantur eandem locationem renouasse, | |
| non etiam in sequentibus annis, etsi lustrum forte ab initio fuerat conductioni praestitu- | |
| tum. sed et si secundo quoque anno post finitum lustrum nihil fuerit contrarium actum, | |
| eandem uideri locationem in illo anno permansisse: hoc enim ipso, quo tacuerunt, con- | |
| sensisse uidentur. et hoc deinceps in unoquoque anno obseruandum est. in urbanis | 10 |
| autem praediis alio iure utimur, ut, prout quisque habitauerit, ita et obligetur, nisi in scriptis | |
| certum tempus conductioni comprehensum est. | |
| Idem libro septuagesimo primo ad edictum. Qui ad certum tempus conducit, | 14.pr.1 |
| finito quoque tempore colonus est: intellegitur enim dominus, cum patitur colonum in fundo | |
| esse, ex integro locare, et huiusmodi contractus neque uerba neque scripturam utique de- | |
| siderant, sed nudo consensu conualescunt: et ideo si interim dominus furere coeperit uel | |
| decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut locatio redintegretur, et est hoc uerum. | 5 |
| Idem libro trigesimo secundo ad edictum. Ex conducto actio conductori | 15.pr.1 |
| datur. Competit autem ex his causis fere: ut puta si re quam conduxit f<r>ui ei non liceat | 1.1 |
| (forte quia possessio ei aut totius agri aut partis non praestatur, aut uilla non reficitur uel | |
| stabulum uel ubi greges eius stare oporteat) uel si quid in lege conductionis conuenit, si | |
| hoc non praestatur, ex conducto agetur. Si uis tempestatis calamitosae contigerit, an lo- | 2.1 |
| cator conductori aliquid praestare debeat, uideamus. Seruius omnem uim, cui | |
| resisti non potest, dominum colono praestare debere ait, ut puta fluminum graculorum stur- | |
| norum et si quid simile acciderit, aut si incursus hostium fiat: si qua tamen uitia ex ipsa | |
| re oriantur, haec damno coloni esse, ueluti si uinum coacuerit, si raucis aut herbis | 5 |
| <s>egetes corruptae sint. sed et si labes facta sit omnemque fructum tulerit, damnum coloni | |
| non esse, ne supra damnum seminis amissi mercedes agri praestare cog<a>tur. sed et si <ur>edo | |
| fructum oleae corruperit aut solis feruore non adsueto id acciderit, damnum domini futu- | |
| rum: si uero nihil extra consuetudinem acciderit, damnum coloni esse. idemque dicendum, | |
| si exercitus praeteriens per lasciuiam aliquid abstulit. sed et si ager te<r>rae motu ita cor- | 10 |
| ruerit, ut nusquam sit, damno domini esse: oportere enim agrum praestari conductori, ut | |
| frui possit. Cum quidam incendium fundi allegaret et remissionem desideraret, ita ei re- | 3.1 |
| scriptum est: 'Si praedium coluisti, propter casum incendii repentini non immerito subue- | |
| niendum tibi est.' Papinianus libro quarto responsorum ait, si uno anno remis- | 4.1 |
| sionem quis colono dederit ob sterilitatem, deinde sequentibus annis contigit uberitas, nihil | |
| obesse domino remissionem, sed integram pensionem etiam eius anni quo remisit exigen- | |
| dam. hoc idem et in uectigalis damno respondit. sed et si uerbo donationis dominus ob | |
| sterilitatem anni remiserit, idem erit dicendum, quasi non sit donatio, sed transactio. quid | 5 |
| tamen, si nouissimus erat annus sterilis, in quo ei remiserit? uerius dicetur et si superiores | |
| uberes fuerunt et scit locator, non debere eum ad computationem uocari. Cum qui- | 5.1 |
| dam de fructuum exiguitate quereretur, non esse rationem eius habendam rescripto diui | |
| Antonini continetur. item alio rescripto ita continetur: 'Nouam rem desideras, ut propter | |
| uetustatem uinearum remissio tibi detur.' Item cum quidam naue amissa uecturam, quam | 6.1 |
| pro mutua acceperat, repeteretur, rescriptum est ab Antonino Augusto non immerito pro- | |
| curatorem Caesaris ab eo uecturam repetere, cum munere uehendi functus non sit: quod | |
| in omnibus personis similiter obseruandum est. Ubicumque tamen remissionis ratio habetur | 7.1 |
| ex causis supra relatis, non id quod sua interest conductor consequitur, sed mercedis exo- | |
| nerationem pro rata: supra denique damnum seminis ad colonum pertinere declaratur. Plane | 8.1 |
| si forte dominus frui non patiatur, uel cum ipse locasset uel cum alius alienum uel quasi | |
| procurator uel quasi suum, quod interest praestabitur: et ita Proculus in procuratore re- | |
| spondit. Interdum ad hoc ex locato agetur, ut quis locatione liberetur, Iulianus libro quinto | 9.1 |
| decimo digestorum scribsit. ut puta Titio fundum locaui isque pupillo herede instituto de- | |
| cessit et, cum tutor constituisset abstinere pupillum hereditate, ego fundum pluris locaui: | |
| deinde pupillus restitutus est in bona paterna. ex conducto nihil amplius eum consecutu- | |
| rum, quam ut locatione liberetur: mihi enim iusta causa fuit locandi, | 5 |
| Iulianus libro quinto decimo digestorum. cum eo tempore in pupillum ac- | 16.pr.1 |
| tiones nullae darentur. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Tutelae tamen cum tutore | 17.pr.1 |
| iudicio, inquit, aget, si abstinere non debuit: | |
| Iulianus libro quinto decimo digestorum. in quo inerit etiam, hoc, quod ex | 18.pr.1 |
| conductione fundi lucrum facere potuit. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Sed addes hoc Iuliani sen- | 19.pr.1 |
| tentiae, ut, si collusi ego cum tutore, ex conducto tenear in id quod pupilli interfuit. | |
| Si quis dolia uitiosa ignarus locauerit, deinde uinum effluxerit, tenebitur in id | 1.1 |
| quod interest nec ignorantia eius erit excusata: et ita Cassius scripsit. aliter at- | |
| que si saltum pascuum locasti, in quo herba mala nascebatur: hic enim si pecora uel de- | |
| mortua sunt uel etiam deteriora facta, quod interest praestabitur, si sci<s>ti, si <i>gnorasti, | |
| pensionem non petes, et ita Seruio Labeoni Sabino placuit. Illud nobis uidendum | 2.1 |
| est, si quis fundum locauerit, quae soleat instrumenti nomine conductori praestare, quae- | |
| que si non praestet, ex locato tenetur. et est epistula Neratii ad Aristonem dolia utique | |
| colono esse praestanda et praelum et trapetum instructa funibus, si minus, dominum in- | |
| struere ea debere: sed et praelum uitiatum dominum reficere debere. quod si culpa coloni | 5 |
| quid eorum corruptum sit, ex locato eum teneri. fiscos autem, quibus ad premendam oleam | |
| utimur, colonum sibi parare debere Neratius scripsit: quod si regulis olea prematur, et | |
| praelum et suculam et regulas et t<y>mpanum et <c>ocleas quibus releuatur praelum dominum | |
| parare oportere. item aen<u>m, in quo olea calda aqua lauatur, ut cetera uasa olearia do- | |
| minum praestare oportere, sicuti dolia uinaria, quae ad praesentem usum colonum picare | 10 |
| oportebit. haec omnia sic sunt accipienda, nisi si quid aliud specialiter actum sit. Si do- | 3.1 |
| minus exceperit in locatione, ut frumenti certum modum certo pretio acciperet, et dominus | |
| nolit frumentum accipere neque pecuniam ex mercede deducere, potest quidem totam sum- | |
| mam ex locato petere, sed utique consequens est existimare officio iudicis hoc conuenire, | |
| haberi rationem, quanto conductoris intererat in frumento potius quam in pecunia soluere | 5 |
| pensionis exceptam portionem. simili modo et si ex conducto agatur, idem erit dicendum. | |
| Si inquilinus ostium uel quaedam alia aedificio adiecerit, quae actio locum habeat? et | 4.1 |
| est uerius quod Labeo scripsit competere ex conducto actionem, ut ei tollere liceat, sic | |
| tamen, ut damni infecti caueat, ne in aliquo dum aufert deteriorem causam aedium faciat, | |
| sed ut pristinam faci<e>m aedibus reddat. Si inquilinus arcam aeratam in aedes contulerit | 5.1 |
| et aedium aditum coangustauerit dominus, uerius est ex conducto eum teneri et ad exhi- | |
| bendum actione, siue scit siue ignorauerit: officio enim iudicis continetur, ut cogat eum | |
| aditum et facultatem inquilino praestare ad arcam tollendam sumptibus scilicet locatoris. | |
| Si quis, cum in annum habitationem conduxisset, pensionem totius anni dederit, | 6.1 |
| deinde insula post sex menses ruerit uel incendio consumpta sit, pensionem residui tem- | |
| poris rectissime Mela scripsit ex conducto actione repetiturum, non quasi indebitum | |
| condicturum: non enim per errorem dedit plus, sed ut sibi in causam conductionis pro- | |
| ficeret. aliter atque si quis, cum decem conduxisset, quindecim soluerit: hic enim si per | 5 |
| errorem soluit, dum putat se quindecim conduxisse, actionem ex conducto non habebit, sed | |
| solam condictionem. nam inter eum, qui per errorem soluit, et eum, qui pensionem in- | |
| tegram prorogauit, multum interest, Si quis mulierem uehendam naui conduxisset, | 7.1 |
| deinde in naue infans natus fuisset, probandum est pro infante nihil deberi, cum neque | |
| uectura eius magna sit neque his omnibus utatur, quae ad nauigantium usum parantur. | |
| Ex conducto actionem etiam ad heredem transire palam est. | 8.1 |
| Cum quidam ex- | 9.1 |
| ceptor operas suas locasset, deinde is qui eas conduxerat decessisset, imperator Antoninus | |
| cum diuo Seuero rescripsit ad libellum exceptoris in haec uerba: 'Cum per te non stetisse | |
| proponas, quo minus locatas operas Antonio Aquil<ae> solueres, si eodem anno mercedes ab | |
| alio non accepisti, fidem contractus impleri aequum est.' Papinianus quoque | 10.1 |
| libro quarto responsorum scripsit diem functo legato Caesaris salarium comitibus residui | |
| temporis praestandum, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt. | |
| Paulus libro trigesimo quarto ad edictum. Sicut emptio ita et locatio sub | 20.pr.1 |
| condicione fieri potest: | |
| sed donationis causa contrahi non potest. | 1.1 |
| Interdum locator non | 2.1 |
| obligatur, conductor obligatur, ueluti cum emptor fundum conducit, donec pretium ei soluat. | |
| Iauolenus libro undecimo epistularum. Cum uenderem fundum, conuenit, | 21.pr.1 |
| ut, donec pecunia omnis persolueretur, certa mercede emptor fundum conductum haberet: | |
| an soluta pecunia merces accepta fieri debeat? respondit: bona fides exigit, ut quod con- | |
| uenit fiat: sed non amplius praestat is uenditori, quam pro portione eius temporis, quo | |
| pecunia numerata non esset. | 5 |
| Paulus libro trigesimo quarto ad edictum. Item si pretio non soluto inempta | 22.pr.1 |
| res facta sit, tunc ex locato erit actio. Quotiens autem faciendum aliquid datur, locatio | 1.1 |
| est. Cum insulam aedificandam loco, ut sua impensa conductor omnia faciat, proprietatem | 2.1 |
| quidem eorum ad me transfert et tamen locatio est: locat enim artifex operam suam, id | |
| est faciendi necessitatem. Quemadmodum in emendo et uendendo naturaliter concessum | 3.1 |
| est quod pluris sit minoris emere, quod minoris sit pluris uendere et ita inuicem se cir- | |
| cumscribere, ita in locationibus quoque et conductionibus iuris est: | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. et ideo praetextu mi- | 23.pr.1 |
| noris pensionis, locatione facta, si nullus dolus aduersarii probari possit, rescindi locatio | |
| non potest. | |
| Paulus libro trigesimo quarto ad edictum. Si in lege locationis comprehen- | 24.pr.1 |
| sum sit, ut arbitratu domini opus adprobetur, perinde habetur, ac si uiri boni arbitrium, | |
| comprehensum fuisset, idemque seruatur, si alterius cuiuslibet arbitrium comprehensum sit: | |
| nam fides bona exigit, ut arbitrium tale praestetur, quale uiro bono conuenit. idque arbi- | |
| trium ad qualitatem operis, non ad prorogandum tempus, quod lege finitum sit, pertinet, | 5 |
| nisi id ipsum lege comprehensum sit. quibus consequens est, ut irrita sit adprobatio dolo | |
| conductoris facta, ut ex locato agi possit. Si colonus locauerit fundum, res posterioris con- | 1.1 |
| ductoris domino non obligantur: sed fructus in causa pignoris manent, quemadmodum essent, | |
| si primus colonus eos percepisset. Si domus uel fundus in quinquennium pensionibus lo- | 2.1 |
| catus sit, potest dominus, si deseruerit habitationem uel fundi culturam col<o>nus uel inqui- | |
| linus, cum eis statim agere. Sed et de his, quae praesenti die praestare debuerunt, uelut | 3.1 |
| opus aliquod efficerent, propagationes facerent, agere similiter potest. Colonus, si ei frui | 4.1 |
| non liceat, totius quinquennii nomine statim recte aget, etsi reliquis annis dominus fundi | |
| frui patiatur: nec enim semper liberabitur dominus eo, quod secundo uel tertio anno pa- | |
| tietur fundo frui. nam et qui expulsus a conductione in aliam se coloniam contulit, non | |
| suffecturus duabus neque ipse pensionum nomine obligatus erit et quantum per singulos | 5 |
| annos compendii facturus erat, consequetur: sera est enim patientia fruendi, quae offertur | |
| eo tempore, quo frui colonus aliis rebus illigatus non potest. quod si paucis diebus pro- | |
| hibuit, deinde paenitentiam agit omniaque colono in integro sunt, nihil ex obligatione | |
| paucorum dierum mora minuet. item utiliter ex conducto agit is, cui secundum con- | |
| uentionem non praestantur quae conuenerant, siue prohibeatur frui a domino uel ab | 10 |
| extraneo quem dominus prohibere potest. Qui in plures annos fundum locauerat, testa- | 5.1 |
| mento suo damnauit heredem, ut conductorem liberaret. si non patiatur heres eum reliquo | |
| tempore frui, est ex conducto actio: quod si patiatur nec mercedes remittat, ex testamento | |
| tenetur. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Si merces promissa sit genera- | 25.pr.1 |
| liter alieno arbitrio, locatio et conductio contrahi non uidetur: sin autem quanti Titius | |
| aestimauerit, sub hac condicione stare locationem, ut, si quidem ipse qui nominatus est | |
| mercedem definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et mercedem persolui opor- | |
| teat et conductionem ad effectum peruenire: sin autem ille uel noluerit uel non potuerit | 5 |
| mercedem definire, tunc pro nihilo esse conductionem quasi nulla mercede statuta. Qui | 1.1 |
| fundum fruendum uel habitationem alicui locauit, si aliqua ex causa fundum uel aedes | |
| uendat, curare debet, ut apud emptorem quoque eadem pactione et colono frui et inquilino | |
| habitare liceat: alioquin prohibitus is aget cum eo ex conducto. Si uicino aedificante | 2.1 |
| obscurentur lumina cenaculi, teneri locatorem inquilino: certe quin liceat colono uel inqui- | |
| lino relinquere conductionem, nulla dubitatio est. de mercedibus quoque si cum eo agatur, | |
| reputationis ratio habenda est. eadem intellegemus, si ostia fenestrasue nimium corruptas | |
| locator non restituat. Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet. et ante | 3.1 |
| omnia colonus curare debet, ut opera rustica suo quoque tempore faciat, ne intempestiua | |
| cultura deteriorem fundum faceret. praeterea uillarum curam agere debet, ut eas incor- | |
| ruptas habeat. Culpae autem ipsius et illud adnumeratur, si propter inimicitias eius ui- | 4.1 |
| cinus arbores exciderit. Ipse quoque si exciderit, non solum ex locato tenetur, sed etiam | 5.1 |
| lege Aquilia et ex lege duodecim tabularum arborum furtim caesarum et interdicto quod | |
| ui aut clam: sed utique iudicis, qui ex locato iudicat, officio continetur, ut ceteras actiones | |
| locator omittat. Uis maior, quam Graeci θεοῦ βίαν appellant, non debet con- | 6.1 |
| ductori damnosa esse, si plus, quam tolerabile est, laesi fuerint fructus: alioquin modicum | |
| damnum aequo animo ferre debet colonus, cui immodicum lucrum non aufertur. apparet | |
| autem de eo nos colono dicere, qui ad pecuniam numeratam conduxit: alioquin partiarius | |
| colonus quasi societatis iure et damnum et lucrum cum domino fundi partitur. Qui | 7.1 |
| columnam transportandam conduxit, si ea, dum tollitur aut portatur aut reponitur, fracta | |
| sit, ita id periculum praestat, si qua ipsius eorumque, quorum opera uteretur, culpa | |
| acciderit: culpa autem abest, si omnia facta sunt, quae diligentissimus quisque ob- | |
| seruaturus fuisset. idem scilicet intellegemus et si dolia uel tignum transportandum aliquis | 5 |
| conduxerit: idemque etiam ad ceteras res transferri potest. Si fullo aut sarcinator uesti- | 8.1 |
| menta perdiderit eoque nomine domino satisfecerit, necesse est domino uindicatione<em> eorum | |
| et condictionem cedere. | |
| Ulpianus libro secundo disputationum. In operis duobus simul locatis con- | 26.pr.1 |
| uenit priori conductori ante satisfieri. | |
| Alfenus libro secundo digestorum. Habitatores non, si paulo minus com- | 27.pr.1 |
| mode aliqua parte caenaculi uterentur, statim deductionem ex mercede facere oportet: ea | |
| enim condicione habitatorem esse, ut, si quid transuersarium incidisset, quamobrem do- | |
| minum aliquid demoliri oporteret, aliquam partem paruulam incommodi sustineret: non | |
| ita tamen, ut eam partem caenaculi dominus aperuisset, in quam magnam partem usus | 5 |
| habitator haberet. Iterum interrogatus est, si quis timoris causa emigrasset, deberet mer- | 1.1 |
| cedem necne. respondit, si causa fuisset, cur periculum timeret, quamuis periculum uere | |
| non fuisset, tamen non debere mercedem: sed si causa timoris iusta non fuisset, nihilo | |
| minus debere. | |
| Labeo libro quarto posteriorum epitomatorum <a> Iauoleno. Quod si domi ha- | 28.pr.1 |
| bitatione conductor aeque usus fuisset, praestaturum etiam eius domus mercedem, quae | 1.1 |
| uitium fecisset, deberi putat. Idem iuris esse, si potestatem conducendi habebat, uti pre- | 2.1 |
| tium conductionis praestaret. sed si locator conductori potestatem conducendae domus non | |
| fecisset et is in qua habitaret conduxisset, tantum ei praestandum putat, quantum sine | |
| dolo malo praestitisset. ceterum si gratuitam habitationem habuisset, pro portione temporis | |
| ex locatione domus deducendum esse. | 5 |
| Alfenus libro septimo digestorum. In lege locationis scriptum erat: 're- | 29.pr.1 |
| demptor siluam ne caedito neue cingito neue deurito neue quem cingere caedere urere | |
| sinito'. quaerebatur, utrum redemptor, si quem quid earum rerum facere uidisset, pro- | |
| hibere deberet an etiam ita siluam custodire, ne quis id facere possit. respondi uerbum | |
| sinere utramque habere significationem, sed locatorem potius id uideri uoluisse, ut redemptor | 5 |
| non solum, si quem casu uidisset siluam caedere, prohiberet, sed uti curaret et daret ope- | |
| ram, ne quis caederet. | |
| Idem libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Qui insula<m> triginta | 30.pr.1 |
| conduxerat, singula caenacula ita conduxit, ut quadraginta ex omnibus colligerentur: | |
| dominus insulae, quia aedificia uitium facere diceret, demolierat eam: quaesitum est, quanti | |
| lis aestimari deberet, si is qui totam conduxerat ex conducto ageret. respondit, si uitiatum | |
| aedificium necessario demolitus esset, pro portione, quanti dominus praediorum locasset | 5 |
| quod eius temporis habitatores habitare non potuissent, rationem duci et tanti litem aesti- | |
| mari: sin autem non fuisset necesse demoliri, sed quia melius aedificare uellet, id fecisset, | |
| quanti conductoris interesse<t>, habitatores ne migrarent, tanti condemnari oportere. Aedilis | 1.1 |
| in municipio balneas conduxerat, ut eo anno municipes gratis lauarentur: post tres menses | |
| incendio facto respondit posse agi cum balneatore ex conducto, ut pro portione temporis, | |
| quo lauationem non praestitisset, pecuniae contributio fieret. Qui mulas ad cer- | 2.1 |
| tum pondus oneris locaret, cum maiore onere conductor eas rupisset, consulebat de actione. | |
| respondit uel lege Aquilia uel ex locato recte eum agere, sed lege Aquilia tantum | |
| cum eo agi posse, qu<i> tum mulas agitasset, ex locato etiam si alius eas rupisset, cum con- | |
| ductore recte agi. Qui aedem faciendam locauerat, in lege dixerat: 'quoad in opus lapidis | 3.1 |
| opus erit, pro lapide et manupretio dominus redemptori in pedes singulos septem dabit': | |
| quaesitum est, utrum factum opus an etiam inperfectum metiri oporteret. respondit etiam | |
| imperfectum. Colonus uillam hac lege acceperat, ut incorruptam redderet praeter uim et | 4.1 |
| uetustatem: coloni seruus uillam incendit non fortuito casu. non uideri eam uim <e>xceptam | |
| respondit nec id pactum esse, ut, si aliquis domesticus eam incendisset, ne praestaret, se<d> | |
| extrariam uim utrosque excipere uoluisse. | |
| Idem libro quinto digestorum a Paulo epitomatorum. In nauem <S>aufeii cum complures | 31.pr.1 |
| frumentum confuderant, Saufeius uni ex his frumentum reddiderat de communi et nauis | |
| perierat: quaesitum est, an ceteri pro sua parte frumenti cum nauta agere possunt oneris | |
| auersi actione. respondit rerum locatarum duo genera esse, ut aut idem redderetur (sicuti | |
| cum uestimenta fulloni curanda locarentur) aut eiusdem generis redderetur (ueluti cum ar- | 5 |
| gentum pusulatum fabro daretur, ut uasa fierent, aut aurum, ut anuli): ex superiore causa | |
| rem domini manere, ex posteriore in creditum iri. idem iuris esse in deposito: nam si quis | |
| pecuniam numeratam ita deposuisset, ut neque clusam neque obsignatam traderet, sed ad- | |
| numeraret, nihil aliud eum debere apud quem deposita esset, nisi tantundem pecuniae | |
| solueret. secundum quae uideri triticum factum Saufeii et recte datum. quod si separatim | 10 |
| tabulis aut heronibus aut in alia cupa clusum uniuscuiusque triticum fuisset, ita ut inter- | |
| nosci posset quid cuiusque esset, non potuisse non permutationem facere, sed tum posse | |
| eum cuius fuisset triticum quod nauta soluisset uindicare. et ideo se improbare actiones | |
| oneris auersi: quia siue eius generis essent merces, quae nautae traderentur, ut continuo | |
| eius fierent et mercator in creditum iret, non uideretur onus esse auersum, quippe quod | 15 |
| nautae fuisset: siue eadem res, quae tradit<a> esset, reddi debere<t>, furti esse actionem loca- | |
| tori et ideo superuacuum esse iudicium oneris auersi. sed si ita datum esset, ut in simili | |
| re solui possit, conductorem culpam dumtaxat debere (nam in re, quae utriusque causa | |
| contraheretur, culpam deberi) neque omnimodo culpam esse, quod uni reddidisset ex fru- | |
| mento, quoniam alicui primum reddere eum necesse fuisset, tametsi meliorem eius condi- | 20 |
| cionem faceret quam ceterorum. | |
| Iulianus libro quarto ex Minicio. Qui fundum colendum in plures annos | 32.pr.1 |
| locauerat, decessit et eum fundum legauit. Cassius negauit posse cogi colonum, ut eum | |
| fundum coleret, quia nihil heredis interesset. quod si colonus uellet colere et ab eo, cui | |
| legatus esset fundus, prohiberetur, cum herede actionem colonum habere: et hoc detri- | |
| mentum ad herede<m> pertinere: sicuti si quis rem, quam uendidisset nec dum tradidisset, | 5 |
| alii legasset, heres eius emptori et legatario esset obligatus. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Si fundus quem mihi locaueris publi- | 33.pr.1 |
| catus sit, teneri te actione ex conducto, ut mihi frui liceat, quamuis per te non stet, quo | |
| minus id praestes: quemadmodum, inquit, si insulam aedificandam locasses et solum c<o>r- | |
| ruisset, nihilo minus teneberis. nam et si uendideris mihi fundum isque priusquam uacuus | |
| traderetur publicatus fuerit, tenearis ex empto: quod hactenus uerum erit, ut pretium re- | 5 |
| stituas, non ut etiam id praestes, si quid pluris mea intersit eum uacuum mihi tradi. | |
| similiter igitur et circa conductionem seruandum puto, ut mercedem quam praestiterim | |
| restituas, eius scilicet temporis, quo fruitus non fuerim, nec ultra actione ex conducto | |
| praestare cogeris. nam et si colonus tuus fundo frui a te <a>ut ab eo prohibetur, quem tu | |
| prohibere ne id faciat possis, tantum ei praestabis, quanti eius interfuerit frui, in quo etiam | 10 |
| lucrum eius continebitur: sin uero ab eo interpellabitur, quem tu prohibere propter uim | |
| maiorem aut potentiam eius non poteris, nihil amplius ei quam mercedem remittere aut | |
| reddere debebis, | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. perinde ac latronum incursu id | 34.pr.1 |
| acciderit. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Et haec distinctio conuenit illi, quae | 35.pr.1 |
| a Seruio introducta et ab omnibus fere probata est, ut, si auersione insulam locatam do- | |
| minus reficiendo, ne ea conductor frui possit, eff<e>cerit, animaduertatur, necessario necne | |
| id opus demolitus est: quid enim interest, utrum locator insulae propter uetustatem coga- | |
| tur eam reficere an locator fundi cogatur ferre iniuriam eius, quem prohibere non possit? | 5 |
| intellegendum est autem nos hac distinctione uti de eo, qui et suum praedium fruendum | |
| locauerit et bona fide negotium contraxerit, non de eo, qui alienum praedium per fraudem | |
| locauerit nec resistere domino possit, quominus <i>s colonum frui prohibeat. Cum fundum | 1.1 |
| communem habuimus et inter nos conuenit, ut alternis annis certo pretio eum conductum | |
| haberemus, tu, cum tuus annus exiturus esset, consulto fructum insequentis anni corrupisti. | |
| agam tecum duabus actionibus, una ex conducto, altera ex locato: locati enim iudicio | |
| mea pars propria, conducti autem actio<ne> tua dumtaxat propria in iudicium uenient. deinde | 5 |
| ita notat: nonne quod ad meam partem attinebit, communi diuidundo praestabitur a te mihi | |
| damnum? recte quidem notat, sed tamen etiam Serui sententiam ueram esse puto, cum eo | |
| scilicet, ut, cum alterutra actione rem seruauerim, altera perematur. quod ipsum simplicius | |
| ita quaeremus, si proponatur inter duos, qui singulos proprios fundos haberent, conuenisse, | |
| ut alter alterius ita conductum haberent, ut fructus mercedis nomine pensaretur. | 10 |
| Florentinus libro septimo institutionum. Opus quod auersione locatum est | 36.pr.1 |
| donec adprobetur, conductoris periculum est: quod uero ita conductum sit, ut in pedes | |
| mensurasue praestetur, eatenus conductoris periculo est, quatenus admensum non sit: et | |
| in utraque causa nociturum locatori, si per eum steterit, quo minus opus adprobetur uel | |
| admetiatur. si tamen ui maior<e> opus prius interciderit quam adprobaretur, locatoris peri- | 5 |
| culo est, nisi si aliud actum sit: non enim amplius praestari locatori oporteat, quam quod | |
| sua cura atque opera consecutus esset. | |
| Iauolenus libro octauo ex Cassio. Si, priusquam locatori opus probaretur, | 37.pr.1 |
| ui aliqua consumptum est, detrimentum ad locatorem ita pertinet, si tale opus fuit, ut pro- | |
| bari deberet. | |
| Paulus libro singulari regularum. Qui operas suas locauit, totius | 38.pr.1 |
| temporis mercedem accipere debet, si per eum non stetit, quo minus operas praestet, Ad- | 1.1 |
| uocati quoque, si per eos non steterit, quo minus causam agant, honoraria reddere non | |
| debent. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Non solet locatio dominium mutare. | 39.pr.1 |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Qui mercedem accipit | 40.1.1 |
| pro custodia alicuius rei, is huius periculum custodiae praestat. | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Sed de damno ab alio dato agi cum eo | 41.1.1 |
| non posse Iulianus ait: qua enim custodia consequi potuit, ne damnum in- | |
| iuria ab alio dari possit? sed Marcellus interdum esse posse ait, siue custodiri potuit, ne | |
| damnum daretur, siue ipse custos damnum dedit: quae sententia Marcelli probanda est. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Si locatum tibi seruum | 42.1.1 |
| subripias, utrumque iudicium aduersus te est exercendum, locati actionis et furti. | |
| Idem libro uicesimo primo ad edictum. Si uulneraueris seruum tibi loca- | 43.1.1 |
| tum, eiusdem uulneris nomine legis Aquiliae et ex locato actio est, sed alterutra contentus | |
| actor esse debet, idque officio iudicis continetur, apud quem ex locato agetur. | |
| Ulpianus libro septimo ad edictum. Locare seruitutem nemo potest. | 44.1.1 |
| Paulus libro uicesimo secundo ad edictum. Si domum tibi locauero et | 45.1.1 |
| serui mei tibi damnum dederint uel furtum fecerint, non teneor tibi ex conducto, sed noxali | |
| actione. Si hominem tibi locauero, ut habeas in taberna, et is furtum fecerit, dubitari | 1 |
| potest, utrum ex conducto actio sufficiat, quasi longe sit a bona fide actum, ut quid pa- | |
| tiaris detriment<i> per eam rem quam conduxisti, an adhuc dicendum sit extra causam con- | |
| ductionis esse furti crimen et in propriam persecutionem cadere hoc delictum: quod magis est. | |
| Ulpianus libro sexagesimo nono ad edictum. Si quis conduxerit | 46.pr.1 |
| nummo uno, conductio nulla est, quia et hoc donationis instar inducit. | |
| Marcellus libro sexto digestorum. Cum apparebit emptorem conducto- | 47.pr.1 |
| remue pluribus uendentem uel locantem singulorum in solidum intuitum personam, ita | |
| demum ad praestationem partis singuli sunt compellendi, si constabit esse omnes soluendo: | |
| quamquam fortasse iustius sit etiam, si soluendo omnes erunt, electionem conueniendi quem | |
| uelit non auferendam actori, si actiones suas aduersus ceteros praestare non recuset. | 5 |
| Idem libro octauo digestorum. Si cui locauerim faciendum quod ego con- | 48.pr.1 |
| duxeram, constabit habere me ex locato actionem. Qui seruum conductum uel aliam rem | 1.1 |
| non immobilem non restituit, quanti in litem iuratum fuerit damnabitur. | |
| Modestinus libro sexto excusationum. Οἱ ἐπίτροποι γενόμενοι ἢ κουράτορεϲ | 49.pr.1 |
| πρὶν ἐκτίϲαι τὰ τῆϲ κηδεμονίαϲ μιϲθωταὶ Καίϲαροϲ γενέϲθαι κωλύονται· κἄν τιϲ ἀποκρυψάμενοϲ | |
| τοῦτο προϲέλθῃ τῇ μιϲθώϲει τῶν τοῦ Καίϲαροϲ χωρίων, ὡϲ παραποιήϲαϲ κολάζεται· τοῦτο ἐκέ- | |
| λευϲεν ὁ αὐτοκράτωρ Ϲεβῆροϲ. Κατὰ ταῦτα δὲ καὶ οἱ χειρίζοντεϲ ἐπιτρόπαϲ ἢ κουρατορίαϲ εἰϲὶν | 1.1 |
| κεκωλυμένοι μιϲθοῦϲθαι καὶ παρὰ τοῦ ταμιείου χωρία. | |
| Idem libro decimo pandectarum. Si ignorans quis militi quasi pagano loca- | 50.pr.1 |
| uerit, exigere illum posse probandum est: non enim contemnit disciplinam, qui ignorauit | |
| militem. | |
| Iauolenus libro undecimo epistularum. Ea lege fundum locaui, ut, si non | 51.pr.1 |
| ex lege coleretur, relocare eum mihi liceret et quo minoris locassem, hoc mihi praestaretur, | |
| nec conuenit, ut, si pluris locassem, hoc tibi praestaretur, et cum nemo fundum colebat, | |
| pluris tamen locaui: quaero, an hoc ipsum praestare debeam. respondit: in huiusmodi obli- | |
| gationibus id maxime spectare debemus, quod inter utramque partem conuenit: uidetur | 5 |
| autem in hac specie id silentio conuenisse, ne quid praestaretur, si ampliore pecunia fun- | |
| dus esset locatus, id est ut haec conuent<io> pro locatore tantummodo interponeretur. Locaui | 1.1 |
| opus faciendum ita, ut pro opere redemptori certam mercedem in dies singulos darem: | |
| opus uitiosum factum est: an ex locato agere possim? respondit: si ita opus locasti, ut | |
| bonitas eius tibi a conductore adprobaretur, tametsi conuenit, ut in singulas operas certa | |
| pecunia daretur, praestari tamen tibi a conductore debet, si id opus uitiosum factum est: | 5 |
| non enim quicquam interest, utrum uno pretio opus an in singulas operas collocatur, si | |
| modo uniuersitas consummationis ad conductorem pertinuit. poterit itaque ex locato cum | |
| eo agi, qui uitiosum opus fecerit. nisi si ideo in operas singulas merces constituta erit, ut | |
| arbitrio domini opus efficeretur: tum enim nihil conductor praestare domino de bonitate | |
| operis uidetur. | 10 |
| Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. Si decem tibi locem | 52.pr.1 |
| fundum, tu autem existimes quinque te conducere, nihil agitur: sed et si ego minoris me | |
| locare sensero, tu pluris te conducere, utique non pluris erit conductio, quam quanti ego | |
| putaui. | |
| Papinianus libro undecimo responsorum. Qui fideiussor exstitit apud man- | 53.pr.1 |
| cipem pro colono publicorum praediorum, quae m<an>ceps ei colono locauit, rei publicae non | |
| tenetur: sed fructus in eadem causa pignoris manent. | |
| Paulus libro quinto responsorum. Quaero, an fideiussor conductionis etiam | 54.pr.1 |
| in usuras non illatarum pensionum nomine teneatur nec prosint ei constitutiones, quibus | |
| cauetur eos, qui pro aliis pecuniam exsoluunt, sortis solummodo damnum agnoscere opor- | |
| tere. Paulus respondit, si in omnem causam conductionis etiam fideiussor se ob- | |
| ligauit, eum quoque exemplo coloni tardius illatarum per moram coloni pensionum prae- | 5 |
| stare debere usuras: usurae enim in bonae fidei iudiciis etsi non ta<m> ex obligatione | |
| proficiscantur quam ex officio iudicis applicentur, tamen, cum fideiussor in omnem causam | |
| se applicuit, aequum uidetur ipsum quoque agnoscere onus usurarum, ac si ita fideiussisset: | |
| 'in quantum illum condemnari ex bona fide oportebit, tantum fide tua esse iubes?' uel ita: | |
| 'indemnem <m>e praestabis?' Inter locatorem fundi et conductorem conuenit, ne intra | 1.1 |
| tempora locationis Seius conductor de fundo inuitus repelleretur et, si pulsatus esset, poe- | |
| nam decem praestet Titius locator Seio conductori: uel Seius conductor Titio, si intra tem- | |
| pora locationis discedere uellet, aeque decem Titio locatori praestare uellet: quod inuicem | |
| de se stipulati sunt. quaero, cum Seius conductor biennii continui pensionem non solueret, | 5 |
| an sine metu poenae expelli possit. Paulus respondit, quamuis nihil expressum sit in stipu- | |
| latione poenali de solutione pensionum, tamen uerisimile esse ita conuenisse de non expel- | |
| lendo colono intra tempora praefinita, si pensionibus paruerit et ut oportet coleret: | |
| et ideo, si poenam petere coeperit is qui pensionibus satis non fecit, profuturam locatori | |
| doli exceptionem. Paulus respondit seruum, qui aestimatus colonae adscriptus est, ad pe- | 2.1 |
| riculum colonae pertinebit et ideo aestimationem huius defuncti ab herede colonae prae- | |
| stari oportere. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Dominus horreorum effractis compilatis | 55.pr.1 |
| horreis non tenetur, nisi custodiam eorum recepit: serui tamen eius cum quo contractum | |
| est propter aedificiorum notitiam in quaestionem peti possunt. In conducto fundo si con- | 1.1 |
| ductor sua opera aliquid necessario uel utiliter auxerit uel aedificauerit uel instituerit, cum | |
| id non conuenisset, ad recipienda ea quae impendit ex conducto cum domino fundi expe- | |
| riri potest. Qui contra legem conductionis fundum ante tempus sine iusta ac pro- | 2.1 |
| babili causa deseruerit, ad soluenda<s> totius temporis pensiones ex conducto conueniri potest, | |
| quatenus locatori in id quod eius interest indemnitas seruetur. | |
| Idem libro singulari de officio praefecti uigilum. Cum do- | 56.pr.1 |
| mini horreorum insularumque desiderant diu non apparentibus nec eius temporis pensiones | |
| exsoluentibus conductoribus aperire et ea quae ibi sunt describere, a publicis personis | |
| quorum interest audiendi sunt. tempus autem in huiusmodi re biennii debet obseruari. | |
| Iauolenus libro nono ex posterioribus Labeonis. Qui domum habebat, aream | 57.pr.1 |
| iniunctam ei domui uicino proximo locauerat: is uicinus cum aedificaret in suo, terram in | |
| eam aream amplius quam fundamenta caementicia locatoris erant congessit, et ea terra | |
| adsiduis pluuiis inundata, ita parieti eius qui locauerat umore praestituto madefacto, aedi- | |
| ficia corruerunt. Labeo ex locato tantummodo actionem esse ait, quia non ipsa congestio, | 5 |
| sed umo<r> ex ea congestione postea damno fuerit, damni autem iniuriae actio ob ea ipsa | |
| sit, per quae, non extrinsecus alia causa oblata, damno quis adfectus est: hoc probo. | |
| Labeo libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Insulam uno pretio | 58.pr.1 |
| totam locasti et eam uendidisti ita, ut emptori merce<de>s inquilinorum accederent. quamuis | |
| eam conductor maiore pretio locaret, tamen id emptori accedit, quod tibi conductor debeat. | |
| In operis locatione <n>on erat dictum, ante quam diem effici deberet: deinde, si ita factum | 1.1 |
| non esset, quanti locatoris interfuisset, tantam pecuniam conductor promiserat. eatenus eam | |
| obligationem contrahi puto, quatenus uir bonus de spatio temporis aestimasset, quia id | |
| actum apparet esse, ut eo spatio absolueretur, sine quo fieri non possit. Quidam in muni- | 2.1 |
| cipio balineum praestandum annuis uiginti nummis conduxerat et ad refectionem fornacis | |
| fistularum similiumque rerum centum nummi ut praestarentur ei, conuenerat: conductor | |
| centum nummos petebat. ita ei deberi dico, si in ear<u>m rerum <ref>ectionem <e>am pecuniam | |
| impendi satisdaret. | 5 |
| Iauolenus libro quinto Labeonis posteriorum. Marcius domum faciendam a | 59.pr.1 |
| Flacco conduxerat: deinde operis parte effecta terrae motu concussum erat aedificium. | |
| Massurius Sabinus, si ui naturali, ueluti terrae m<o>tu hoc acciderit, Flacci esse periculum. | |
| Labeo posterior<u>m libro quinto a Iauoleno epitomatorum. Cum in plures | 60.pr.1 |
| annos domus locata est, praestare locator debet, ut non solum habitare conductor ex ca- | |
| lendis illis cuiusque anni, sed etiam locare habitatori si uelit suo tempore possit. itaque si | |
| ea domus ex kalendis Ianuariis fu<l>ta in kalendis Iuniis permansisset, ita ut nec habitare | |
| quisquam nec ostendere alicui posset, nihil locatori conductorem praestaturum, adeo ut nec | 5 |
| cogi quidem posset ex kalendis Iuliis refecta domu habitare, nisi si paratus fuisset locator | |
| commodam domum ei ad habitandum dare. Heredem coloni, quamuis colonus non est, | 1.1 |
| nihilo minus domino possidere existimo. Uestimenta tua f<u>llo perdidit et habes unde petas | 2.1 |
| nec repetere uis: agis nihilo minus ex locato cum fullone, sed iudicem aestimaturum, an | |
| possis aduersus furem magis agere et ab eo tuas res consequi fullonis uidelicet sumptibus: | |
| sed si hoc tibi impossibile esse perspexerit, tunc fullonem quidem tibi condemnabit, <t>uas | |
| autem actiones te ei praestare compellet. Lege dicta domus facienda locata erat ita, ut | 3.1 |
| probatio aut improbatio locatoris aut heredis eius esset: redemptor ex uoluntate locatoris | |
| quaedam in opere permutauerat. respondi opus quidem ex lege dicta non uideri factum, | |
| sed quoniam ex uoluntate locatoris permutatum esset, redemptorem absolui debere. Man- | 4.1 |
| daui tibi ut excuteres, quanti uillam aedif<ica>re uelles: renuntiasti mihi ducentorum im- | |
| pensam excutere: certa mercede opus tibi locaui, postea compe<r>i non posse minoris tre- | |
| centorum eam uillam constare: data autem tibi erant centum, ex quibus cum partem im- | |
| pendisses, uetui te opus facere. dixi, si opus facere perseueraueris, ex locato tecum agere, | 5 |
| ut pecuniae mihi reliquum restituas. Messem inspicient<e> colono, cum alienam esse non | 5.1 |
| ignorares, sust<u>listi. condicere <tibi> frumentum dominum posse Labeo ait, et ut id faciat, | |
| colonum ex conducto cum domino acturum. Locator horrei propositum habuit se aurum | 6.1 |
| argentum marg<ar>itam non recipere suo periculo: deinde cum sciret has res inferri, passus | |
| est. proinde eum futurum tibi obligatum dixi, ac si propositum fuit, remissum uidetur. | |
| Seruum meum mulionem conduxisti: neglegentia eius mulus tuus perit. si ipse se locasset, | 7.1 |
| ex peculio dumtaxat et in rem uersum damnum tibi praestaturum di<co>: sin autem ipse | |
| eum locassem, non ultra me tibi praestaturum, quam dolum malum et culpam meam ab- | |
| esse: quod si sine definitione p<er>sonae mulionem a me conduxisti et ego eum tibi dedissem, | |
| cuius neglegentia iumentum perierit, illam quoque culpam me tibi praestaturum aio, quod | 5 |
| eum elegissem, qui eiusmodi damno te adficeret. Uehiculum conduxisti, ut onus tuum por- | 8.1 |
| taret et secum iter faceret: id cum pontem transiret, redemptor eius pontis portorium ab | |
| eo exigebat: quaerebatur, an etiam pro ipsa sola reda portorium daturus fuerit. puto, si | |
| mulio non ignorauit ea se transiturum, cum uehiculum locaret, mulionem praestare debere. | |
| Rerum custodiam, quam horrearius conductoribus praestare deberet, locatorem totorum | 9.1 |
| horreorum horreario praestare non debere puto, nisi si in locando aliter conuenerit. | |
| Scaeuola libro septimo digestorum. Colonus, cum lege locationis non esset | 61.pr.1 |
| comprehensum, ut uineas poneret, nihilo minus in fundo uineas institu<it> et propter earum | |
| fructum denis amplius aureis annuis ager locari coeperat. quaesitum est, si dominus istum | |
| colonum fundi eiectum pensionum debitarum nomine conueniat, an sumptus utiliter factos | |
| in uineis instituendis reputare possit opposita doli mali exceptione. respondit uel expensas | 5 |
| consecuturum uel nihil amplius praestaturum. Nauem conduxit, ut de prouincia Cyrenensi | 1.1 |
| Aquileiam nauigaret olei metretis tribus milibus impositis et frumenti modiis octo milibus | |
| certa mercede: sed euenit, ut onerata nauis in ipsa prouincia nouem mensibus retineretur | |
| et onus impositum commisso tolleretur. quaesitum est, an uecturas quas conuenit a con- | |
| ductore secundum locationem exigere nauis possit. respondit secundum ea quae propone- | 5 |
| rentur posse. | |
| Labeo libro primo pithanorum. Si riuum, quem faciendum con- | 62.pr.1 |
| duxeras et feceras, antequam eum probares, labes corrumpit, tuum periculum est. Paulus: | |
| immo si soli uitio id accidit, locatoris erit periculum, si operis uitio accidit, tuum erit | |
| detrimentum. |