| DE AESTIMATORIA | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Actio de aestimato proponitur | 19.3.1.pr.1 |
| tollendae dubitationis gratia: fuit enim magis dubitatum, cum res aestimata uendenda datur, | |
| utrum ex uendito sit actio propter aestimationem, an ex locato, quasi rem uendendam lo- | |
| casse uideor, an ex conducto, quasi operas conduxissem, an mandati. melius itaque uisum | |
| est hanc actione<m> proponi: quotiens enim de nomine contractus alicuius ambigeretur, con- | 5 |
| ueniret tamen aliquam actionem dari, dandam aestimatoriam praescriptis uerbis actionem: | |
| est enim negotium ciuile gestum et quidem bona fide. quare omnia et hic locum habent, | |
| quae in bonae fide<i> iudiciis diximus. Aestimatio autem periculum facit eius qui suscepit: | 1.1 |
| aut igitur ipsam rem debebit incorruptam reddere aut aestimationem de qua conuenit. | |
| Paulus libro trigesimo ad edictum. Haec actio utilis est et si merces interuenit. | 2.pr.1 |