| DE RERUM PERMUTATIONE | |
| Paulus libro trigesimo secundo ad edictum. Sicut aliud est uendere, aliud | 19.4.1.pr.1 |
| emere, alius emptor, alius uenditor, ita pretium aliud, aliud merx. at in permutatione dis- | |
| cerni non potest, uter emptor uel uter uenditor sit, multumque differunt praestationes. | |
| emptor enim, nisi nummos accipientis fecerit, tenetur ex uendito, uenditori sufficit ob euictio- | |
| nem se obligare possessionem tradere et purgari dolo malo, itaque, si euicta res non sit, | 5 |
| nihil debet: in permutatione uero si utrumque pretium est, utriusque rem fieri oportet, si | |
| merx, neutrius. sed cum debeat et res et pretium esse, non potest <permutatio emptio uen- | |
| ditio esse, quoniam non potest> inueniri, quid eorum merx et quid pretium sit, nec ratio pa- | |
| titur, ut una eademque res et ueneat et pretium sit emptionis. Unde si ea res, quam ac- | 1.1 |
| ceperim uel dederim, postea euincatur, in factum dandam actionem respondetur. Item | 2.1 |
| emptio ac uenditio nuda consentientium uoluntate contrahitur, permutati<o> autem ex re tra- | |
| dita initium obligationi praebet: alioquin si res nondum tradita sit, nudo consensu constitui | |
| obligationem dicemus, quod in his dumtaxat receptum est, quae nomen suum habent, ut | |
| in emptione uenditione, conductione, mandato. Ideoque Pedius ait alienam rem dantem | 3.1 |
| nullam contrahere permutationem. Igitur ex altera parte traditione facta si alter rem nolit | 4.1 |
| tradere, non in hoc agemus ut res <tradita nobis reddatur, sed in id quod interest> nostra illam | |
| rem accepisse, de qua conuenit: sed ut res contra nobis reddatur, condictioni locus est | |
| quasi re non secuta. | |
| Idem libro quinto ad Plautium. Aristo ait, quoniam permutatio uicina esset | 2.pr.1 |
| emptioni, sanum quoque furtis noxisque solutum et non esse fugitiuum seruum praestan- | |
| dum, qui ex causa daretur. |