| DE PRAESCRIPTIS UERBIS ET IN FACTUM ACTIONIBUS | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Nonnumquam euenit, ut cessantibus | 19.5.1.pr.1 |
| iudiciis proditis et uulgaribus actionibus, cum proprium nomen inuenire non possumus, | |
| facile descendemus ad eas, quae in factum appellantur. sed ne res exemplis egeat, paucis | |
| agam. Domino mercium in magistrum nauis, si sit incertum, utrum nauem conduxerit an | 1.1 |
| merces uehendas locauerit, ciuilem actionem in factum esse dandam Labeo scribit. Item | 2.1 |
| si quis pretii explorandi gratia rem tradat, neque depositum neque commodatum erit, sed | |
| non exhibita fide in factum ciuilis subicitur actio, | |
| Celsus libro octauo digestorum. (nam cum deficiant uulgaria atque usitata | 2.pr.1 |
| actionum nomina, praescriptis uerbis agendum est) | |
| Iulianus libro quarto decimo digestorum. in quam necesse est confugere, | 3.pr.1 |
| quotiens contractus existunt, quorum appellationes nullae iure ciuili proditae sunt. | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. Natura enim rerum conditum est, ut | 4.pr.1 |
| plura sint negotia quam uocabula. | |
| Paulus libro quinto quaestionum. Naturalis meus filius seruit tibi et tuus | 5.pr.1 |
| filius mihi: conuenit inter nos, ut et tu meum manumitteres et ego tuum: ego manumisi, | |
| tu non manumissisti: qua actione mihi teneris, quaesitum est. in hac quaestione totius ob | |
| rem dati tractatus inspici potest. qui in his competit speciebus: aut enim do tibi ut des, | |
| aut do ut facias, aut facio ut des, aut facio ut facias: in quibus quaeritur, quae obligatio | 5 |
| nascatur. Et si quidem pecuniam dem, ut rem accipiam, emptio et uenditio est: sin autem | 1.1 |
| rem do, ut rem accipiam, quia non placet permutationem rerum emptionem esse, dubium | |
| non est nasci ciuilem obligationem, in qua actione id ueniet, non ut reddas quod acceperis, | |
| sed ut damneris mihi, quanti interest mea illud quo conuenit accipere: uel si meum re- | |
| cipere uelim, repetatur quod datum est, quasi ob rem datum re non secuta. sed si scyphos | 5 |
| tibi dedi, ut Stich<u>m mihi dares, periculo meo Stichus erit ac tu dumtaxat culpam prae- | |
| stare debes. explicitus est articulus ille do ut des. At cum do ut facia<s>, si tale sit factum, | 2.1 |
| quod locari solet, puta ut tabulam pingas, pecunia data locatio erit, sicut superiore casu | |
| emptio: si r<e>m <do>, non erit locatio, sed nascetur uel ciuilis actio in hoc quod mea interest | |
| uel ad repetendum condictio. quod si tale est factum, quod locari non possit, puta ut ser- | |
| uum manumittas, siue certum tempus adiectum est, intra quod manumittatur idque, cum | 5 |
| potuisset manumitti, uiuo seruo transierit, siue finitum non fuit et tantum temporis con- | |
| sumptus sit, ut potuerit debueritque manumitti, condici ei potest uel praescriptis uerbis | |
| agi: quod his quae diximus conuenit. sed si dedi tibi seruum, ut seruum tuum manumit- | |
| teres, et manumisisti et is quem dedi euictus est, si sciens dedi, de dolo in me dandam | |
| actionem Iulianus scribit, si ignorans, in factum ciuilem. Quod si faciam ut des et postea- | 3.1 |
| quam feci, cessas dare, nulla erit ciuilis actio, et ideo de dolo dabitur. sed si facio ut | 4.1 |
| facias, haec species tractatus plures recipit. nam si pacti sumus, ut tu a meo debitore | |
| Carthagine exigas, ego a tuo Romae, uel ut tu in meo, ego in tuo solo aedificem, et ego | |
| aedificaui et tu cessas, in priorem speciem mandatum quodammodo interuenisse uidetur, | |
| sine quo exigi pecunia alieno nomine non potest: quamuis enim et impendia sequantur, | 5 |
| tamen mutuum officium praestamus et potest mandatum ex pacto etiam naturam suam ex- | |
| cedere (possum enim tibi mandare, ut et custodiam mihi praestes et non plus impendas in | |
| exigendo quam decem): et si eandem quantitatem impenderemus, nulla dubitatio est. sin | |
| autem alter fecit, ut et hic mandatum interuenisse uideatur, quasi refundamus inuicem | |
| impensas: neque enim de re tua tibi mando. sed tutius erit et in insulis fabricandis et in | 10 |
| debitoribus exigendis praescriptis uerbis dari actionem, quae actio similis erit mandati ac- | |
| tioni, quemadmodum in superioribus casibus locationi et emptioni. Si ergo haec sunt, ubi | 5.1 |
| de faciendo ab utroque conuenit, et in proposita quaestione idem dici potest et necessario | |
| sequitur, ut eius fiat condemnatio, quanti interest mea seruum habere quem manumisi. | |
| an deducendum erit, quod libertum habeo? sed hoc non potest aestimari. | |
| Neratius libro primo responsorum. Insulam hoc modo, ut aliam insulam re- | 6.pr.1 |
| ficeres, uendidi. respondit nullam esse uenditionem, sed ciuili intentione incerti agendum est. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Si tibi decem dedero, ut Stichum | 7.pr.1 |
| manumittas, et cessaueris, confestim agam praescriptis uerbis, ut soluas quanti mea inter- | |
| est: aut, si nihil interest, condicam tibi, ut decem reddas. | |
| Idem libro uicesimo septimo quaestionum. Si dominus seruum, cum furto | 8.pr.1 |
| argueretur, quaestionis habendae causa aestimatum dedisset neque de eo compertum fuisset | |
| et is non redderetur, eo nomine ciuiliter agi posse, licet aliquo casu seruum retenturus | |
| esset, qui traditum accepisset. potest enim retinere seruum, siue dominus pro eo pecuniam | |
| elegisset siue in admisso deprehensus fuisset: tunc enim et datam aestimationem reddi a | 5 |
| domino oportere. sed quaesitum est, qua actione pecuni<a>, si eam dominus elegisset, peti | |
| posset. dixi, tametsi quod inter eos ageretur uerbis quoque stipulationis conclusum non | |
| fuisset, si tamen lex contractus non lateret, praescriptis uerbis incerti et hic agi posse, nec | |
| uideri nudum pactum interuenisse, quotiens certa lege dari probaretur. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Ob eam causam accepto liberatus, ut no- | 9.pr.1 |
| men Titii debitoris delegaret, si fidem contractus non impleat, incerti actione tenebitur. | |
| itaque iudicis officio non uetus obligatio restaurabitur, sed promissa praestabitur aut con- | |
| demnatio sequetur. | |
| Iauolenus libro tertio decimo epistularum. Partis tertiae usum fructum le- | 10.pr.1 |
| gauit: heredis bona ab eius creditoribus distracta sunt et pecuniam, quae ex aestimatione | |
| partis tertiae fiebat, mulier accepit fruendi causa et per ignorantiam stipulatio praetermissa | |
| est. quaero, an ab herede mulieris pecunia, quae fruendi causa data est, repeti possit, et | |
| qua actione. respondi in factum actionem dari debere. | 5 |
| Pomponius libro trigesimo nono ad Quintum Mucium. Quia actionum non | 11.pr.1 |
| plenus numerus esset, ideo plerumque actiones in factum desiderantur. sed et eas actiones, | |
| quae legibus proditae sunt, si lex iusta ac necessaria sit, supplet praetor in eo quod legi | |
| deest: quod facit in lege Aquilia reddendo actiones in factum accommodatas leg<i> Aquiliae, | |
| idque utilitas eius legis exigit. | 5 |
| Proculus libro undecimo epistularum. Si uir uxori suae fundos uendidit et | 12.pr.1 |
| in uenditione comprehensum est conuenisse inter eos, si ea nupta ei esse de<s>isset, ut eos | |
| fundos, si ipse uellet, eodem pretio mulier transcriberet uiro: in factum existimo iudicium | |
| esse reddendum idque et in aliis personis obseruandum. | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. Si tibi rem uendendam certo pretio | 13.pr.1 |
| dedissem, ut, quo pluris uendidisses, tibi haberes, placet neque mandati neque pro socio | |
| esse actionem, sed in factum quasi alio negotio gesto, quia et mandata gratuita esse de- | |
| bent, et societas non uidetur contracta in eo, qui te non admisit socium distractionis, sed | |
| sibi certum pretium excepit. Iulianus libro undecimo digestorum scribit, si tibi areae meae | 1.1 |
| dominium dedero, ut insula aedificata partem mihi reddas, neque emptionem esse, quia | |
| pretii loco partem rei meae recipio, neque mandatum, quia non est gratuitum, neque socie- | |
| tatem, quia nemo societatem contrahendo rei suae dominus esse desinit. sed si puerum | |
| docendum uel pecus pascendum tibi dedero uel puerum nutriendum ita, ut, si post certos | 5 |
| annos uenisset, pretium inter nos communicaretur, abhorrere haec ab area eo, quod hic | |
| dominus esse non desinit qui prius fuit: competit igitur pro socio actio. sed si forte pue- | |
| rum dominii tui fecero, idem se quod in area dicturum, quia dominium desinit ad primum | |
| dominum pertinere. quid ergo est? in factum putat actionem Iulianus dandam, id est prae- | |
| scriptis uerbis. ergo si quis areae dominium non transtulerit, sed passus sit te sic aedi- | 10 |
| ficare, ut communicaretur uel ipsa uel pretium, erit societas. idemque et si partis areae | |
| dominium tran<s>tulerit, partis non, et eadem lege aedificare passus sit. | |
| Idem libro quadragesimo primo ad Sabinum. Qui seruandarum mercium sua- | 14.pr.1 |
| rum causa alienas merces in mare proiecit, nulla tenetur actione: sed si sine causa id fe- | |
| cisset, in factum, si dolo, de dolo tenetur. Sed et si seruum quis alienum spoliauerit isque | 1.1 |
| frigore mortuus sit, de uestimentis quidem furti agi poterit, de seruo uero in factum agen- | |
| dum criminali poena aduersus eum seruata. Sed et si calicem argenteum quis alienum in | 2.1 |
| profundum abiecerit damni dandi causa, non lucri faciendi, Pomponius libro septimo decimo | |
| ad Sabinum scripsit neque furti neque damni iniuriae actionem esse, in factum tamen agen- | |
| dum. Si gla<n>s ex arbore tua in meum fundum cadat eamque ego immisso pecore depascam, | 3.1 |
| Aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem, qua experiri possim: nam neque ex | |
| lege duodecim tabularum de pastu pecoris (quia non in tuo pascitur) neque de pauperie | |
| neque de damni iniuriae agi posse: in factum itaque erit agendum. | |
| Idem libro quadragesimo secundo ad Sabinum. Solent, qui nouerunt seruos | 15.pr.1 |
| fugitiuos alicubi celari, indicare eos dominis ubi celentur: quae res non facit eos fures. | |
| solent etiam mercedem huius rei accipere et sic indicare, nec uidetur illicitum esse hoc | |
| quod datur. quare qui accepit, quia ob causam accepit nec improbam causam, non timet | |
| condictionem. quod si solutum quidem nihil est, sed pactio intercessit ob incidium, hoc | 5 |
| est ut, si indicasset adprehensusque esset fugitiuus, certum aliquid daretur, uideamus, an | |
| possit agere. et quidem conuentio ista non est nuda, ut quis dicat ex pacto actionem non | |
| oriri, sed habet in se negotium aliquod: ergo ciuilis actio oriri potest, id est praescriptis | |
| uerbis. nisi si quis et in hac specie de dolo actionem competere dicat, ubi dolus aliquis | |
| arguatur. | 10 |
| Pomponius libro uicesimo secundo ad Sabinum. Permisisti mihi cretam exi- | 16.pr.1 |
| mere de agro tuo ita, ut eum locum, unde exemissem, replerem: exemi nec repleo: quae- | |
| situm est, quam habeas actionem. sed certum est ciuilem actionem incerti competere: si | |
| autem uendidisti cretam, ex uendito age<s>. quod si post exemptionem cretae repleuero nec | |
| patieris me cretam tollere t<u>, agam ad exhibendum, quia mea facta est, cum uoluntate tua | 5 |
| exempta sit. Permisisti mihi, ut sererem in fundo tuo et fructus tollerem: seui nec pateris | 1.1 |
| me fructus tollere. nullam iuris ciuilis actionem esse Aristo ait: an in factum dari debeat, | |
| deliberari posse: sed erit de dolo. | |
| Ulpianus libro uicesimo octauo ad edictum. Si gratuitam tibi habitationem | 17.pr.1 |
| dedero, an commodati agere possi<m>? et Uiuianus ait posse: sed est tutius praescriptis | |
| uerbis agere. Si margarita tibi aestimata dedero, ut aut eadem mihi adferres aut pretium | 1.1 |
| eorum, deinde haec perierint ante uenditionem, cuius periculum sit? et ait Labeo, quod | |
| et Pomponius scripsit, si quidem ego te uenditor rogaui, meum esse periculum: si tu me, | |
| tuum: si neuter nostrum, sed dumtaxat consensimus, teneri te hactenus, ut dolum et cul- | |
| pam mihi praestes. actio autem ex hac causa utique erit praescriptis uerbis. Papinianus | 2.1 |
| libro octauo quaestionum scripsit, si rem tibi inspiciendam dedi et dicas te perdidisse, ita | |
| demum mihi praescriptis uerbis actio competit, si ignorem ubi sit: nam si mihi liqueat apud | |
| te esse, furti agere possum uel condicere uel ad exhibendum agere. secundum haec, si | |
| cui inspiciendum dedi siue ipsius causa siue utriusque, et dolum et culpam mihi praestan- | 5 |
| dam esse dico propter utilitatem, periculum non: si uero mei dumtaxat causa datum est, | |
| dolum solum, quia prope depositum hoc accedit. Si, cum unum bouem haberem | 3.1 |
| et uicinus unum, placuerit inter nos, ut per denos dies ego ei et ille mihi bouem commo- | |
| daremus, ut opus faceret, et apud alterum bos periit, commodati non competit actio, quia | |
| non fuit gratuitum commodatum, uerum praescriptis uerbis agendum est. Si, cum mihi | 4.1 |
| uestimenta uenderes, rogauero, ut ea apud me relinquas, ut peritioribus ostenderem, mox | |
| haec perierint ui ignis aut alia maiore, periculum me minime praestaturum: ex quo apparet | |
| utique custodiam ad me pertinere. Si qui<s> sponsionis causa anulos acceperit nec reddit | 5.1 |
| uictori, praescriptis uerbis actio in eum competit: nec enim recipienda est Sabini opinio, | |
| qui condici et furti agi ex hac causa putat: quemadmodum enim rei nomine, cuius neque | |
| possessionem neque dominium uictor habuit, aget furti? plane si inhonesta causa sponsionis | |
| fuit, sui anuli dumtaxat repetitio erit. | 5 |
| Idem libro trigesimo ad edictum. Si apud te pecuniam deposuerim, ut dares | 18.pr.1 |
| Titio, si fugitiuum meum reduxisset, nec dederis, quia non reduxit: si pecuniam mihi non | |
| reddas, melius et praescriptis uerbis agere: non enim ambo pecuniam ego et fugitiuarius | |
| deposuimus, ut quasi apud sequestrem sit depositum. | |
| Idem libro trigesimo primo ad edictum. Rogasti me, ut tibi nummos mutuos | 19.pr.1 |
| darem: ego cum non haberem, dedi tibi rem uendendam, ut pretio utereris. si non uendi- | |
| disti aut uendidisti quidem, pecuniam autem non accepisti mutuam, tutius est ita agere, | |
| ut Labeo ait, praescriptis uerbis, quasi negotio quodam inter nos gesto proprii contractus. | |
| Si praedium pro te obligauero, deinde placuerit inter nos, ut mihi fideiussorem praestares, | 1.1 |
| nec facias, melius esse dico praescriptis uerbis agi, nisi merces interuenit: nam si inter- | |
| uenit, ex locato esse actionem. | |
| Idem libro trigesimo secundo ad edictum. Apud Labeonem quaeritur, si tibi | 20.pr.1 |
| equos uenales experiendos dedero, ut, si in triduo displicuissent, redderes, tuque desultor | |
| in his cucurreris et uiceris, deinde emere nolueris, an sit aduersus te ex uendito actio. et | |
| puto uerius esse praescriptis uerbis agendum: nam inter nos hoc actum, ut experimentum | |
| gratuitum acciperes, non ut etiam certares. Item apud Melam quaeritur, si mulas tibi | 1.1 |
| dedero ut experiaris et, si placuissent, emeres, si displicuissent, ut in dies singulos aliquid | |
| praestares, deinde mulae a grassatoribus fuerint ablatae intra dies experimenti, quid esset | |
| praestandum, utrum pretium et merces an merces tantum. et ait Mela interesse, utrum | |
| emptio iam erat contracta an futura, ut si facta, pretium petatur, si futura, merces petatur: | 5 |
| sed non exprimit de actionibus. puto autem, si quidem perfecta fuit emptio, competere ex | |
| uendito actionem, si uero nondum perfecta esset, actionem talem qualem aduersus desul- | |
| torem dari. Si, cum emere argentum uelles, uascularius ad te detulerit et reliquerit et, cum | 2.1 |
| displicuisset tibi, seruo tuo referendum dedisti et sine dolo malo et culpa tua perierit, uascu- | |
| larii esse detrimentum, quia eius quoque causa sit missum. certe culpam eorum, quibus | |
| custodiendum perferendumue dederis, praestare te oportere Labeo ait, et puto praescriptis | |
| uerbis actionem in hoc competere. | 5 |
| Idem libro secundo disputationum. Quotiens deficit actio uel exceptio, utilis | 21.pr.1 |
| actio uel exceptio est. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Si tibi polienda sarcien<d>aue | 22.pr.1 |
| uestimenta dederim, si quidem gratis hanc operam te suscipiente, mandati est obligatio, si | |
| uero mercede data aut constituta, locationis conductionisque negotium geritur. quod si | |
| neque gratis hanc operam susceperis neque protinus aut data aut constituta sit merces, | |
| sed eo animo negotium gestum fuerit, ut postea tantum mercedis nomine daretur, quantum | 5 |
| inter non statutum sit, placet quasi de nouo negotio in factum dandum esse iudicium, id | |
| est praescriptis uerbis. | |
| Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Duo secundum Ti- | 23.pr.1 |
| berim cum ambularent, alter eorum ei, qui secum ambulabat, rogatus anulum ostendit, ut | |
| respiceret: illi excidit anulus et in Tiberim deuolutus est. respondit posse agi cum eo in | |
| factum actione. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Titius Sempronio triginta dedit pacti- | 24.pr.1 |
| que sunt, ut ex reditu eius pecuniae tributum, quod Titius pendere deberet, Sempronius | |
| praestaret computatis usuris semissibus, quantoque minus tributorum nomine praestitum | |
| foret, quam earum usurarum quantitas esset, ut id Titio restitueret, quod amplius prae- | |
| stitum esset, id ex sorte decederet, aut, si et sortem et usuras summa tributorum exces- | 5 |
| sisset, id quod amplius esset Titius Sempronio praestaret: neque de ea re ulla stipulatio | |
| interposita est. Titius consulebat, id quod amplius ex usuris Sempronius redegisset, quam | |
| tributorum nomine praestitisset, qua actione ab eo consequi possit. respondit pecuniae qui- | |
| dem creditae usuras nisi in stipulationem deductas non deberi: uerum in proposito uiden- | |
| dum, ne non tam faenerata pecunia intellegi debeat, quam quasi mandatum inter eos con- | 10 |
| tractum, nisi quod ultra semissem consecuturus esset: sed ne ipsius quidem sortis petitionem | |
| pecuniae creditae fuisse, quando, si Sempronius eam pecuniam sine dolo malo uel amisisset | |
| uel ua<c>uam habuisset, dicendum nihil eum eo nomine praestare debuisse. qua<r>e tutius esse | |
| praescriptis uerbis in factum actionem dari, praesertim cum illud quoque conuenisset, ut | |
| quod amplius praestitum esset, quam ex usuris redigeretur, sorti decederet: quod ipsum | 15 |
| ius et causam pecuniae creditae excedat. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Si operas fabriles qui<s> serui uice | 25.pr.1 |
| mutua dedisset, ut totidem reciperet, posse eum praescriptis uerbis agere, sicuti si paenulas | |
| dedisset, ut tunicas acciperet: nec esse hoc contrarium, quod, si per errorem operae inde- | |
| bitae datae sunt, ipsae repeti non possunt. nam aliud dando, ut aliud reddatur, obligari | |
| iure gentium possumus: quod autem indebitum datur, aut ipsum repeti debet aut tantun- | 5 |
| dem ex eodem genere, quorum neutro modo operae repeti possunt. | |
| Pomponius libro uicesimo primo ad Sabinum. Si tibi scyphos dedi, ut eos- | 26.pr.1 |
| dem mihi redde<re>s, commodati actio est: si, ut pondus argenti redderes quantum in illis | |
| esset, tantidem ponderis petitio est per actionem praescriptis uerbis, tam boni tamen ar- | |
| genti, quam illi scyphi fuerunt: sed si ut uel hos scyphos uel ut eiusdem ponderis argen- | |
| tum dares, conuenit, dicendum est, <si quidem tua est electio, scyphos statim tuos fieri et te | 5 |
| mihi dare aut scyphos aut argentum utrum malis: quod si mihi permissum est eligere, scyphi | |
| tui non fient antequam dixero me eos habere nolle. Quod kalendis [Ianuariis?] dari solet medicis | 1.1 |
| et artificibus, non est merces: itaque si quid in hisce ministeriis aliter fiat quam conuenit, non | |
| ex locato, sed in factum actio dabitur>. |