| LIBER UICESIMUS | |
| DE PIGNORIBUS ET HYPOTHECIS ET QUALITER EA | |
| CONTRAHANTUR ET DE PACTIS EORUM | |
| Papinianus libro undecimo responsorum. Conuentio generalis in pignore | 20.1.1.pr.1 |
| dando bonorum uel postea quaesitorum recepta est: in speciem autem alienae rei collata | |
| <c>onuentione, si non fuit ei qui pignus dabat debita, postea debitori dominio quaesito diffi- | |
| cilius creditori, qui non ignorauit alienum, utilis actio dabitur, sed facilior erit possidenti | |
| retentio. Seruo pignori dato peculium eius creditor citra conuentionem specialiter super eo | 1.1 |
| conceptam frustra distrahit, nec interest, quando seruus domino peculium adquisierat. Cum | 2.1 |
| praedium pignori daretur, nominatim, ut fructus quoque pignori essent, conuenit. eos con- | |
| sumptos bona fide emptor utili Seruiana restituere non cogetur: pignoris etenim causam | |
| nec usucapione peremi placuit, quoniam quaestio pignoris ab intentione dominii separatur: | |
| quod in fructibus dissimile est, qui numquam debitoris fuerunt. Pacto placuit, ut ad diem | 3.1 |
| usuris non solutis fructus hypothecarum usuris compensarentur fini legitimae usurae. quam- | |
| uis exordio minores in stipulatum uen<e>rint, non esse tamen irritam conuentionem placuit, | |
| cum ad diem minore faenore non soluto legitimae maiores usurae stipulanti recte promitti | |
| potuerunt. Cum praedium uxor uiro donasset idque praedium uir pignori dedisset, post | 4.1 |
| diuortium mulier possessionem praedii sui reciperauit et idem praedium ob debitum uiri | |
| pignori dedit. in ea dumtaxat pecunia recte pignus a muliere contractum apparuit, quam | |
| offerre uiro debuit meliore praedio facto, scilicet si maiores sumptus quam fructus fuissent, | |
| quos uir ex praedio percepit: etenim in ea quantitate proprium mulier negotium gessisse, | 5 |
| non alienum suscepisse uidetur. | |
| Idem libro tertio responsorum. Fideiussor, qui pignora uel hypothecas sus- | 2.pr.1 |
| cepit atque ita pecunias soluit, si mandati agat uel cum eo agatur, exemplo creditoris etiam | |
| culpam aestimari oportet. ceterum iudicio, quod de pignore dato proponitur, conueniri | |
| non potest. | |
| Idem libro uicesimo quaestionum. Si superatus sit debitor, qui rem suam | 3.pr.1 |
| uindicabat, quod suam non probaret, aeque seruanda erit creditori actio Seruiana probanti | |
| res in bonis eo tempore, quo pignus contrahebatur, illius fuisse. sed <et> si uictus sit debitor | |
| uindicans hereditatem, iudex actionis Seruianae neglecta de hereditate dicta sententia | |
| pignoris causam inspicere debebit. atquin aliud in legatis et libertatibus dictum est, cum | 5 |
| secundum eum, qui legitimam hereditatem uindicabat, sententia dicta est. sed creditor non | |
| bene legatariis per omnia comparatur, cum legata quidem aliter ualere non possunt, quam | |
| si testamentum ratum esse constaret: enimuero fieri potest, ut et pignus recte sit acceptum | |
| nec tamen ab eo lis bene instituta. Per iniuriam uictus apud iudicium rem quam petierat | 1.1 |
| postea pignori obligauit: non plus habere creditor potest, quam habet qui pignus dedit. | |
| ergo summouebitur rei iudicatae exceptione, tametsi maxime nullam propriam qui uicit | |
| actionem exercere possit: non enim quid ille non habuit, sed quid in ea re quae pignori | |
| data est debitor habuerit, considerandum est. | 5 |
| Gaius libro singulari de formula hypothecaria. Contrahitur hypotheca per | 4.pr.1 |
| pactum conuentum, cum quis paciscatur, ut res eius propter aliquam obligationem sint | |
| hypthecae nomine obligatae: nec ad rem pertinet, quibus fit uerbis, sicuti est | |
| et in his obligationibus quae consensu contrahuntur. et ideo et sine scriptura si conuenit | |
| ut hypotheca sit et probari poterit, res obligata erit de qua conueniunt. fiunt enim de | 5 |
| his scripturae, ut quod actum est per eas facilius probari poterit: et sine his autem ualet | |
| quod actum est, si habeat probationem: sicut et nuptiae sunt, licet testationes in scriptis | |
| habitae non sunt. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Res hypothecae | 5.pr.1 |
| dari posse sciendum est pro quacumque obligatione, siue mutua pecunia datur siue dos, | |
| siue emptio uel uenditio contrahatur uel etiam locatio et conductio uel mandatum, et siue | |
| pura est obligatio uel in diem uel sub condicione, et siue in praesenti contractu siue etiam | |
| praecedat: sed et futurae obligationis nomine dari possunt: sed et non soluendae omnis | 5 |
| pecuniae causa, uerum etiam de parte eius: et uel pro ciuili obligatione uel honoraria uel | |
| tantum naturali. sed et in condicionali obligatione non alias obligantur, nisi condicio ex- | |
| stiterit. | |
| Inter pignus autem et hypothecam tantum nominis sonus differt. | 1.1 |
| Dare autem quis | 2.1 |
| hypothecam potest siue pro sua obligatione siue pro aliena. | |
| Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum. Obligatione generali rerum, | 6.pr.1 |
| quas quis habuit habiturusue sit, ea non continebuntur, quae uerisimile est quemquam spe- | |
| cialiter obligaturum non fuisse. ut puta supellex, item uestis relinquenda est debitori, et ex | |
| mancipiis quae in eo usu habebit, ut certum sit eum pignori daturum non fuisse. proinde | |
| de ministeriis eius perquam ei necessariis uel quae ad affectionem eius pertineant | 5 |
| Paulus libro sexagesimo octauo ad edictum. uel quae in <u>sum cottidianum | 7.pr.1 |
| habentur Seruiana non competit. | |
| Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum. Denique concubinam filios | 8.pr.1 |
| naturales alumnos constitit generali obligatione non contineri et si qua alia sunt huiusmodi | |
| ministeria. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Sed et quod ad eas res, quas eo | 9.pr.1 |
| tempore quo paciscebatur in bonis habuit, idem obseruari debet. Quod emptionem uen- | 1.1 |
| ditionemque recipit, etiam pignerationem recipere potest. | |
| Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum. Si debitor res suas duobus | 10.pr.1 |
| simul pignori obligauerit ita, <ut> utrique in solidum obligatae essent, singuli in solidum ad- | |
| uersus extraneos Seruiana utentur: inter ipsos autem si quaestio moueatur, possidentis | |
| meliorem esse condicionem: dabitur enim possidenti haec exceptio: 'si non conuenit, ut | |
| eadem res mihi quoque pignori esset.' si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obli- | 5 |
| garentur, utilem actionem competere et inter ipsos et aduersus extraneos, per quam dimi- | |
| diam partis possessionem adprehendant singuli. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Si is qui bona rei | 11.pr.1 |
| publicae iure administrat mutuam pecuniam pro ea accipiat, potest rem eius obligare. | |
| Si ἀντίχρηϲιϲ facta sit et in fundum aut in aedes aliquis inducatur, eo | 1.1 |
| usque retinet possessionem pignoris loco, donec illi pecunia soluatur, cum in usuras | |
| fructus percipiat aut locando aut ipse percipiendo habitandoque: itaque si amiserit posses- | |
| sionem, solet in factum actione uti. Usus fructus an possit pignori hypothecaeue dari, | 2.1 |
| quaesitum est, siue dominus proprietatis conuenerit siue ille qui solum usum fructum habet. | |
| et scribit Papinianus libro undecimo responsorum tuendum creditorem et si uelit cum cre- | |
| ditore proprietarius agere 'non esse ei ius uti frui inuito se', tali exceptione eum praetor | |
| tuebitur: 'si non inter creditorem et eum ad quem usus fructus pertinet conuenerit, ut | 5 |
| usus fructus pignori sit': nam et cum emptorem usus fructus tuetur praetor, cur non et | |
| creditorem tuebitur? eadem ratione et debitori obicietur exceptio. Iura praediorum urba- | 3.1 |
| norum pignori dari non possunt: igitur nec conuenire possunt, ut hypothecae sint. | |
| Paulus libro sexagesimo octauo ad edictum. Sed an uiae itineris actus | 12.pr.1 |
| aquae ductus pignoris conuentio locum habeat uidendum esse Pomponius ait, ut talis pactio | |
| fiat, ut, quamdiu pecunia soluta non sit, eis seruitutibus creditor utatur (scilicet si uicinum | |
| fundum habeat) et, si intra diem certum pecunia soluta non sit, uendere eas uicino liceat: | |
| quae sententia propter utilitatem contrahentium admittenda est. | 5 |
| Marcianus libro singulari ad formulam hyothecariam. Grege pignori obli- | 13.pr.1 |
| gato quae postea nascuntur tenentur: sed et si prioribus capitibus decedentibus totus grex | |
| fuerit renouatus, pignori tenebitur. Statuliber quoque dari hypothecae poterit, licet con- | 1.1 |
| dicione exsistente euanescat pignus. Cum pignori rem pigneratam accipi posse placuerit, | 2.1 |
| quatenus utraque pecunia debetur pignus secundo creditori tenetur et tam exceptio quam | |
| actio utilis ei danda est: quod si dominus soluerit pecuniam, pignus quoque peremitur. | |
| sed potest dubitari, numquid creditori nummorum solutorum nomine utilis actio danda sit | |
| an non: quid enim, si res soluta fuerit? et uerum est, quod Pomponius libro septimo ad | 5 |
| edictum scribit, si quidem pecuniam debet is, cuius nomen pignori datum est, exacta ea | |
| creditorem secum pensaturum: si uero corpus is debuerit et soluerit, pignoris loco futu- | |
| rum apud secundum creditorem. Et in superficiariis legitime consistere creditor potest ad- | 3.1 |
| uersus quemlibet possessorem, siue tantum pactum conuentum de hypotheca interuenerit, | |
| siue etiam possessio tradita fuerit, deinde amissa sit. Etiamsi creditor iudicatum debitorem | 4.1 |
| fecerit, hypotheca manet obligata, quia suas condiciones habet hypothecaria actio, id est | |
| si soluta est pecunia aut satisfactum est, quibus cessantibus tenet. et si cum defensore in | |
| personam egero, licet is mihi satisdederit et damnatus sit, aeque hypotheca manet obligata. | |
| multo magis ergo si in personam actum sit siue cum reo siue cum fideiussore siue cum | 5 |
| utrisque pro parte, licet damnati sint, hypotheca manet obligata nec per hoc uidetur satis- | |
| factum creditori, quod habet iudicati actionem. Si sub condicione debiti nomine obligata | 5.1 |
| sit hypotheca, dicendum est ante condicionem non recte agi, cum nihil interim debeatur: | |
| sed si sub condicione debiti condicio uenerit, rursus agere poterit. sed si praesens sit de- | |
| bitum, hypotheca uero sub condicione, et agatur ante condicionem hypothecaria, uerum | |
| quidem est pecuniam solutam non esse, sed auferri hypothecam iniquum est: ideoque ar- | 5 |
| bitrio iudicis cautiones interponendae sunt 'si condicio exstiterit nec pecunia soluatur, re- | |
| stitui hypothecam, si in rerum natura sit.' Propter usuras quoque si obligata sit hypo- | 6.1 |
| theca usurae solui debent: idem et in poena dicemus. | |
| Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum. Quaesitum est, si nondum | 14.pr.1 |
| dies pensionis uenit, an et medio tempore persequi pignora permittendum sit. et puto dan- | |
| dam pignoris persecutionem, quia interest mea: et ita Celsus scribit. Ex quibus casibus | 1.1 |
| naturalis obligatio consistit, pignus perseuerare constitit. | |
| Gaius libro singulari de formula hypothecaria. Et quae nondum sunt, futura | 15.pr.1 |
| tamen sunt, hypothecae dari possunt, ut fructus pendentes, partus ancillae, fetus pecorum | |
| et ea quae nascuntur sint hypothecae obligata: idque seruandum est, siue dominus fundi | |
| conuenerit aut de usu fructu aut de his quae nascuntur siue is, qui usum fructum habet, | |
| sicut Iulianus scribit. Quod dicitur creditorem probare debere, cum conueniebat, rem in | 1.1 |
| bonis debitoris fuisse, ad eam conuentionem pertinet, quae specialiter facta est, non ad | |
| illam, quae cottidie inseri solet cautionibus, ut specialiter rebus hypothecae nomine datis | |
| cetera etiam bona teneantur debitoris, quae nunc habet et quae postea adquisierit, perinde | |
| atque si specialiter hae res fuissent obligatae. Qui res suas iam obligauerint et alii secundo | 2.1 |
| obligant creditori, ut effugiant periculum, quod solent pati qui saepius easdem res obli- | |
| gant, praedicere solent alii nulli rem obligatam esse quam forte Lucio Titio, ut in id quod | |
| excedit priorem obligationem res sit obligata, ut sit pignori hypothecaeue id quod pluris | |
| est: aut solidum, cum primo debito liberata res fuerit? de quo uidendum est, utrum hoc | 5 |
| ita se habeat, si et conueniat, an et si simpliciter conuenerit de eo quod excedit ut sit | |
| hypothecae? et solida res inesse conuentioni uidetur, cum a primo creditore fuerit liberata, | |
| an adhuc pars? sed illud magis est, quod prius diximus. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Si fundus hypothecae | 16.pr.1 |
| datus sit, deinde alluuione maior factus est, totus obligabitur. Si nesciente domino | 1.1 |
| res eius hypothecae data sit, deinde postea dominus ratum habuerit, dicendum est hoc | |
| ipsum, quod ratum habet, uoluisse eum retro recurrere ratihabitionem ad illud tempus, quo | |
| conuenit. uoluntas autem fere eorum demum seruabitur, qui et pignori dare possunt. | |
| Si res hypothecae data postea mutata fuerit, aeque hypothecaria actio | 2.1 |
| competit, ueluti de domo data hypothecae et horto facta: item si de loco conuenit et do- | |
| mus facta sit: item de loco dato, deinde uineis in eo positis. In uindicatione pignoris | 3.1 |
| quaeritur, an rem, de qua actum est, possideat is cum quo actum est. nam si non possi- | |
| deat nec dolo fecerit quo minus possideat, absolui debet: si uero possideat et aut pecu- | |
| niam soluat aut rem restituat, aeque absoluendus est: si uero neutrum horum faciat, con- | |
| demnatio sequetur. sed si uelit restituere nec possit (forte quod res abest et longe est uel | 5 |
| in prouinciis), solet cautionibus res explicari: nam si caueret se restituturum, absoluitur. | |
| sin uero dolo quidem desiit possidere, summa autem ope nisus non possit rem ipsam re- | |
| stituere, tanti condemnabitur, quanti actor in litem iurauerit, sicut in ceteris in rem actio- | |
| nibus: nam si tanti condemnatus esset, quantum deberetur, quid proderat in rem actio- | |
| cum et in personam agendo idem consequeretur? Interdum etiam de fructibus arbitrari | 4.1 |
| debet iudex, ut, ex quo lis inchoata sit, ex eo tempore etiam fructibus condemnet. quid | |
| enim si minoris sit praedium, quam debetur? nam de antecedentibus fructibus nihil potest | |
| pronuntiare, nisi exstent et res non sufficit. Creditor hypothecam sibi per sententiam ad- | 5.1 |
| iudicatam quemadmodum habiturus sit, quaeritur: nam dominium eius uindicare non potest. | |
| sed hypothecaria agere potest, et si exceptio obicietur a possessore re<i> iudicatae, replicet: | |
| 'si secundum me iudicatum non est'. Si pluris condemnatus sit debitor non restituendo | 6.1 |
| pignus, quam computatio sortis et usurarum faciebat, an, si tantum soluerit, quantum de- | |
| bebat, exoneretur hypotheca? quod ego quantum quidem ad suptilitatem legis et auctori- | |
| tatem sententiae non probo: semel enim causa transire uidetur ad condemnationem et inde | |
| pecunia deberi: sed humanius est non amplius eum, quam quod re uera debet, dando hypo- | 5 |
| thecam liberare. Aliena res utiliter potest obligari sub condicione, si debitoris facta fuerit. | 7.1 |
| Si duo pariter de hypotheca paciscantur, in quantum quisque obligatam hypothecam ha- | 8.1 |
| beat, utrum pro quantitate debiti an pro partibus dimidiis, quaeritur. et magis est, ut pro | |
| quantitate debiti pignus habeant obligatum. sed uterque, si cum possessore agat, quem- | |
| admodum? utrum de parte quisque an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? | |
| quod erit dicendum, si eodem die pignus utrique datum est separatim: sed si | 5 |
| simul illi et illi, si hoc actum est, uterque recte in solidum aget, si minus, unusquisque | |
| pro parte. Potest ita fieri pignoris datio hypothecaeue, ut, si intra certum tempus | 9.1 |
| non sit soluta pecunia, iure emptoris possideat rem iusto pretio tunc aestimand<a>m: hoc | |
| enim casu uidetur quodammodo condicionalis esse uenditio. et ita diuus Seuerus et Anto- | |
| ninus rescripserunt. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad edictum. Pignoris persecutio in rem parit | 17.pr.1 |
| actionem creditori. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. Si ab eo, qui Publiciana uti potuit | 18.pr.1 |
| quia dominium non habuit, pignori accepi, sic tuetur me per Seruianam praetor, quemad- | |
| modum debitorem per Publicianam. | |
| Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum. Qui pignori plures res accepit, | 19.pr.1 |
| non cogitur unam liberare nisi accepto uniuerso quantum debetur. | |
| Idem libro sexagesimo tertio ad edictum. Cum conuenit, ut is, qui ad re- | 20.pr.1 |
| fectionem aedificii credidit, de pensionibus iure pignoris ipse creditum recipiat, etiam | |
| actiones utiles aduersus inquilinos accipiet cautionis exemplo, quam debitor creditori | |
| pignori dedit. | |
| Idem libro septuagesimo tertio ad edictum. Si inter colonum et procurato- | 21.pr.1 |
| rem meum conuenerit de pignore uel ratam habente me conuentionem uel mandante, quasi | |
| inter me et colonum meum conuenisse uideatur. Si debitor seruum, quem a non domino | 1.1 |
| bona fide emerat et pignerauit, teneat, Seruianae locus est et, si aduersus eum agat cre- | |
| ditor, doli replicatione exceptionem elidet: et ita Iulianus ait, et habet rationem. Quidquid | 2.1 |
| pignori commodi siue incommodi fortuito accessit, id ad debitorem pertinet. Si res pigne- | 3.1 |
| rata non restituatur, lis aduersus possessorem erit aestimanda, sed utique aliter aduersus | |
| ipsum debitorem, aliter aduersus quemuis possessorem: nam aduersus debitorem non pluris | |
| quam quanti debet, quia non pluris interest, aduersus ceteros possessores etiam pluris, et | |
| quod amplius debito consecutus creditor fuerit, restituere debet debitori pigneraticia actione. | 5 |
| Modestinus libro septimo differentiarum, Si Titio, qui rem meam ignorante | 22.pr.1 |
| me creditori suo pignori obligauerit, heres exstitero, ex postfacto pignus directo quidem | |
| non conualescit, sed utilis pigneraticia dabitur creditori. | |
| Idem libro tertio regularum. Creditor praedia sibi obligata ex causa pignoris | 23.pr.1 |
| locare recte poterit. Pignoris obligatio etiam inter absentes recte ex contractu obligatur. | 1.1 |
| Idem libro quinto regularum. In quorum finibus emere quis prohibetur, | 24.pr.1 |
| pignus accipere non prohibetur. | |
| Idem libro octauo regularum. Cum uitiose uel inutiliter contractus pignoris | 25.pr.1 |
| intercedat, retentioni locus non est, nec si bona creditoris ad fiscum pertineant. | |
| Idem libro quarto responsorum. Fideiussor impetrauit a potestate, ut et ante | 26.pr.1 |
| quam solueret pignora ipse possideat quasi satisfacturus creditoribus, nec satisfecit: modo | |
| heres debitoris paratus est soluere creditoribus: quaero, an pignora fideiussor restituere | |
| cogendus sit. Modestinus respondit cogendum esse. Pater Seio emancipato filio facile per- | 1.1 |
| suasit, ut, quia mutuam quantitatem acciperet a Septicio creditore, chirographum perscri- | |
| beret sua manu filius eius, quod ipse impeditus esset scribere, sub commemoratione do- | |
| mus ad filium pertinentis pignori dandae: quaerebatur, an Seius inter cetera bona etiam | |
| hanc domum iure optimo possidere possit, cum patris se hereditate abstinuerit, nec metuiri | 5 |
| ex hoc solo, quod mandante patre manu sua perscripsit instrumentum chirographi, cum | |
| neque consensum suum accommodauerat patri aut signo suo aut alia scriptura. Modestinus | |
| respondit: cum sua manu pignori domum suam futuram Seius scripserat, consensum ei ob- | |
| ligationi dedisse manifestum est. Lucius Titius praedia et mancipia quae in praediis erant | 2.1 |
| obligauit: heredes eius praediis inter se diuisis illis mancipiis defunctis alia substituerunt: | |
| creditor postea praedia cum mancipiis distraxit. quaeritur, an ipsa mancipia, quae sunt | |
| modo in praediis constituta, hoc est in hypothecis, emptor uindicare recte possit. Mode- | |
| stinus respondit, si neque pignerata sunt ipsa mancipia neque ex pigneratis ancillis nata, | 5 |
| minime creditoribus obligata esse. | |
| Marcellus libro quinto digestorum. Seruum, quem quis pignori dederat, | 27.pr.1 |
| ex leuissima offensa uinxit, mox soluit, et quia debito non satisfaciebat, creditor minoris | |
| seruum uendidit: an aliqua actio creditori in debitorem constituenda sit, quia crediti ipsius | |
| actio non sufficit ad id quod deest persequendum? quid si eum interfecisset aut eluscasset? | |
| ubi quidem interfecisset, ad exhibendum tenetur: ubi autem eluscasset, quasi damni iniu- | 5 |
| riae dabimus actionem ad quantum interest, quod debilitando aut uinciendo persecutionem | |
| pignoris exinanierit. fingamus nullam crediti nomine actionem esse, quia forte caus<a> ceci- | |
| derat: non existimo indignam rem animaduersione et auxilio praetoris. Ulpianus notat: | |
| si, ut creditori noceret, uinxit, tenebitur, si merentem, non tenebitur. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Si legati condicionalis relicti filio familias | 28.pr.1 |
| pater ab herede rem propriam eius pignori accepit et mortuo patre uel emancipato filio | |
| condicio legati exstiterit, incipit filio legatum deberi et neque pater potest pignus uindicare | |
| neque filius, qui nunc habere coepisset actionem nec ex praecedente tempore potest quic- | |
| quam iuris habere in pignore, sicut in fideiussore dicitur. | 5 |
| Idem libro quinto responsorum. Paulus respondit generalem quidem conuen- | 29.pr.1 |
| tionem sufficere ad obligationem pignorum: sed ea, quae ex bonis defuncti non fuerunt, | |
| sed postea ab herede eius ex alia causa adquisita sunt, uindicari non posse a creditore | |
| testatoris. Si mancipia in causam pignoris ceciderunt, ea quoque, quae ex his nata sunt, | 1.1 |
| eodem iure habenda sunt. quod tamen diximus etiam adgnata teneri, siue specialiter de | |
| his conuenerit siue non, ita procedit, si dominium eorum ad eum peruenit qui obligauit | |
| uel heredem eius: ceterum <si> apud alium dominum pepererint, non erunt obligata. Domus | 2.1 |
| pignori data exusta est eamque aream emit Lucius Titius et exstruxit: quaesitum est de | |
| iure pignoris. Paulus respondit pignoris persecutionem perseuerare et ideo ius soli super- | |
| ficiem secutam uideri, id est cum iure pignoris: sed bona fide possessores non aliter co- | |
| gendos creditoribus aedificium restituere, quam sumptus in exstructione erogatos, quatenus | 5 |
| pretiosior res facta est, reciperent. Si sciente et consentiente domino seruus, ut omnia | 3.1 |
| bona domini pignori obligata essent, conuenit, ipsum quoque qui cauit obligatum esse | |
| pignoris iure. | |
| Idem libro sexto responsorum. Periculum pignorum nominis uenditi ad emp- | 30.pr.1 |
| torem pertinere, si tamen probetur eas res obligatas fuisse. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Lex uectigali fundo dicta erat, ut, si | 31.pr.1 |
| post certum temporis uectigal solutum non esset, is fundus ad dominum redeat: postea | |
| is fundus a possessore pignori datus est: quaesitum est, an recte pignori datus est. re- | |
| spondit, si pecunia intercessit, pignus esse. Item quaesiit, si, cum in exsolutione uectigalis | 1.1 |
| tam debitor quam creditor cessassent et propterea pronuntiatum esset fundum secundum | |
| legem domini esse, cuius potior causa esset. respondit, si ut proponeretur uectigali non | |
| soluto iure suo dominus usus esset, etiam pignoris ius euanuisse. | |
| Idem libro quinto responsorum. Debitor pactus est, ut quaecumque in prae- | 32.pr.1 |
| dia pignori data inducta inuecta importata ibi nata parataue essent, pignori essent: eorum | |
| praediorum pars sine colonis fuit eaque actori suo colenda debitor ita tradidit adsignatis | |
| et seruis culturae necessariis: quaeritur, an et Stichus uilicus et ceteri serui ad culturam | |
| missi et Stichi uicarii obligati essent. respondit eos dumtaxat, qui hoc animo a domino | 5 |
| inducti essent, ut ibi perpetuo essent, non temporis causa accommodarentur, obligatos. | |
| Tryphoninus libro octauo disputationum. Is qui promissit tibi aut Titio so- | 33.pr.1 |
| lutum quidem Titio repetere non potest, sed pignus ei datum et ante solutionem recipit. | |
| Scaeuola libro uicesimo septimo digestorum. Cum tabernam debitor credi- | 34.pr.1 |
| tori pignori dederit, quaesitum est, utrum eo facto nihil egerit an tabernae appellatione | |
| merces, quae in ea erant, obligasse uide<a>tur? et si eas merces per tempora distraxerit et | |
| alias comparauerit easque in eam tabernam intulerit et decesserit, an omnia quae ibi de- | |
| prehenduntur creditor hypothecaria actione petere possit, cum et mercium species mutatae | 5 |
| sint et res aliae illatae? respondit: ea, quae mortis tempore debitoris in taberna inuenta | |
| sunt, pignori obligata esse uidentur. Idem quaesiit, cum epistula talis emissa sit: 'Δανει- | 1.1 |
| ϲάμενοϲ παρὰ ϲοῦ δηνάρια πεντακόϲια παρεκάλεϲά ϲε μὴ βεβαιωτὴν ἀλλ’ ὑποθήκην παρ ἐμοῦ | |
| λαβεῖν· οἶδαϲ γὰρ ἀκριβῶϲ, ὅτι καὶ ἡ ταβέρνα καὶ οἱ δοῦλοί μου οὐδενὶ κατέχονται ἢ ϲοὶ καὶ | |
| ὡϲ εὐϲχήμονι ἀνθρώπῳ ἐπίϲτευϲαϲ': an pignus contractum sit an uero ea epistula nullius | |
| momenti sit, cum sine die et consule sit. respondit, cum conuenisse de pignoribus uidetur, | 5 |
| non idcirco obligationem pignorum cessare, quod dies et consules additi uel tabulae signatae | |
| non sint. Creditor pignori accepit a debitore quidquid in bonis habet habiturusue esset: | 2.1 |
| quaesitum est, an corpora pecuniae, quam idem debitor ab alio mutuam accepit, cum in | |
| bonis eius facta sint, obligata creditori pignoris esse coeperint. respondit coepisse. | |
| Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomatorum. Si insula, quam tibi ex | 35.pr.1 |
| pacto conuento licuit uendere, combusta est, deinde a debitore suo restituta, idem in noua | |
| insula iuris habes. |