| IN QUIBUS CAUSIS PIGNUS UEL HYPOTHECA TACITE | |
| CONTRAHITUR | |
| Papinianus libro decimo responsorum. Senatus consult<o> quod | 20.2.1.pr.1 |
| sub Marco imperatore factum est pignus insulae creditori datum, qui pecuniam ob restitu- | |
| tionem aedificii exstruendi mutuam dedit, ad eum quoque pertinebit, qui redemptori domino | |
| mandante nummos ministrauit. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Pomponius libro qua- | 2.pr.1 |
| dragesimo uariarum lectionum scribit: non solum pro pensionibus, sed et si deteriorem | |
| habitationem fecerit culpa sua inquilinus, quo nomine ex locato cum eo erit actio, inuecta | |
| et illata pignori erunt obligata. | |
| Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum. Si horreum fuit conductum | 3.pr.1 |
| uel deuorsorium uel area, tacitam conuentionem de inuectis illatis etiam in his locum ha- | |
| bere putat Neratius: quod uerius est. | |
| Neratius libro primo membranarum. Eo iure utimur, ut quae in praedia ur- | 4.pr.1 |
| bana inducta illata sunt pignori esse credantur, quasi id tacite conuenerit: in rusticis prae- | |
| diis contra obseruatur. Stabula quae non sunt in continentibus aedificiis quorum praedio- | 1.1 |
| rum ea numero habenda sint, dubitari potest. et quidem urbanorum sine dubio non sunt, | |
| cum a ceteris aedificiis separata sint: quod ad causam tamen talis taciti pignoris pertinet, | |
| non multum ab urbanis praediis differunt. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Pomponius libro tertio | 5.pr.1 |
| decimo uariarum lectionum scribit, si gratuitam habitationem conductor mihi praestiterit, | |
| inuecta a me domino insulae pignori non esse. Item: illud, inquit, uidendum est uoluntate | 1.1 |
| domini induci pignus ita posse, ut in partem debiti sit obligatum. Si quis fideiubeat, cum | 2.1 |
| res illius a debitore pro quo fideiussit pignori data sit, bellissime intellegitur hoc ipso, | |
| quod fideiubeat, quodammodo mandare res suas esse obligatas. sane si postea sint eius | |
| res hypothecae datae, non erunt obligatae. | |
| Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum. Licet in praediis urbanis ta- | 6.pr.1 |
| cite solet conuentum accipi, ut perinde teneantur inuecta et inlata, ac si specialiter con- | |
| uenisset, certe libertati huiusmodi pignus non officit idque et Pomponius probat: ait enim | |
| manumissioni non officere ob habitationem obligatum. | |
| Pomponius libro tertio decimo ex uariis lectionibus. In praediis rusticis fructus | 7.pr.1 |
| qui ibi nascuntur tacite intelleguntur pignori esse domino fundi locati, etiamsi nominatim | |
| id non conuenerit. Uidendum est, ne non omnia illata uel inducta, sed ea sola, quae, ut | 1.1 |
| ibi sint, illata fuerint, pignori sint: quod magis est. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Cum debitor gratuita pecunia utatur, | 8.pr.1 |
| potest creditor de fructibus rei sibi pigneratae ad modum legitimum usuras retinere. | |
| Idem libro singulari de officio praefecti uigilum. Est differentia obligatorum | 9.pr.1 |
| propter pensionem et eorum, quae ex conuentione manifestari pignoris nomine tenentur, | |
| quod manumittere mancipia obligata pignori non possumus, inhabitantes autem manumit- | |
| timus, scilicet antequam pensionis nomine percludamur: tunc enim pignoris nomine re- | |
| tenta mancipia non liberabimus: et derisus Nerua iuris consultus, qui per fenestram mon- | 5 |
| strauerat seruos detentos ob pensionem liberari posse. | |
| Scaeuola libro sexto digestorum. Tutoris heres cum herede pupilli trans- | 10.pr.1 |
| actione facta, cum ex ea maiorem partem soluisset, in residuam quantitatem pignus obli- | |
| gauit: quaesitum est, an in ueterem contractum iure res obligata esset. respondit secundum | |
| ea quae proponerentur obligatam esse. |