| QUAE RES PIGNORI UEL HYPOTHECAE DATAE OBLIGARI | |
| NON POSSUNT | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Pupillus sine tutoris | 20.3.1.pr.1 |
| auctoritate hypothecam dare non potest. Si filius familias pro alio rem peculia- | 1.1 |
| rem obligauerit uel seruus, dicendum est eam non teneri, licet liberam peculii sui admini- | |
| strationem habeant: sicut nec donare eis conceditur: non enim usquequaque habent | |
| liberam administrationem. facti tamen est quaestio, si quaeratur, quousque eis permissum | |
| uideatur peculium administrare. Eam rem, quam quis emere non potest, quia commercium | 2.1 |
| eius non est, iure pignoris accipere non potest, ut diuus Pius Claudio Saturnino rescripsit. | |
| quid ergo, si praedium quis litigiosum pignori acceperit, an exceptione summouendus sit? | |
| et Octauenus putabat etiam in pignoribus locum habere exceptionem: quod ait Scaeuola | |
| libro tertio uari<a>rum quaestionum procedere, ut in rebus mobilibus exceptio locum habeat. | 5 |
| Gaius libro singulari de formula hypothecaria. Si alius pro muliere quae in- | 2.pr.1 |
| tercessit dederit hypothecam, aut pro filio familias cui contra senatus consultum creditum | |
| est, an his succurritur, quaeritur. et in eo quidem, qui pro muliere obligauit rem suam, | |
| facilius dicetur succurri ei, sicuti fideiussori huius mulieris eadem datur exceptio. sed | |
| et in eo, qui pro filio familias rem suam obligauit, eadem dicenda erunt, quae tractantur | 5 |
| et in fideiussore eius. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Aristo Neratio Prisco scripsit: etiamsi ita | 3.pr.1 |
| contractum sit, ut antecedens dimitteretur, non aliter in ius pignoris succedet, nisi con- | |
| uenerit, ut sibi eadem res esset obligata: neque enim in ius primi succedere debet, qui | |
| ipse nihil conuenit de pignore: quo casu emptoris causa melior efficietur. denique si anti- | |
| quior creditor de pignore uendendo cum debitore pactum interposuit, posterior autem cre- | 5 |
| ditor de distrahendo omisit non per obliuionem, sed cum hoc ageretur, ne posset uendere, | |
| uideamus, an dici possit h<u>c usque transire ad eum ius prioris, ut distrahere pignus huic | |
| liceat. quod admittendum existimo: saepe enim quod quis ex sua persona non habet, hoc | |
| per extraneum habere potest. | |
| Idem libro quinto responsorum. Titius cum mutuam pecuniam accipere uellet | 4.pr.1 |
| a Maeuio, cauit ei et quasdam res hypothecae nomine dare destinauit: deinde postquam | |
| quasdam ex his rebus uendidisset, accepit pecuniam: quaesitum est, an et prius res uen- | |
| ditae creditori tenerentur. respondit, cum in potestate fuerit debitoris post cautionem | |
| interpositam pecuniam non accipere, eo tempore pignoris obligationem contractam uideri, | 5 |
| quo pecunia numerata est, et ideo inspiciendum, quas res in bonis debitor numeratae pe- | |
| cuniae tempore habuerit. | |
| Idem libro quinto sententiarum. Creditor, qui sciens filium | 5.pr.1 |
| familias a parente pignori accepit, relegatur. |