| QUI POTIORES IN PIGNORE UEL HYPOTHECA HABEAN- | |
| TUR ET DE HIS QUI IN PRIORUM CREDITORUM LOCUM | |
| SUCCEDUNT | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Qui dotem pro muliere promisit, pignus | 20.4.1.pr.1 |
| siue hypothecam de restituenda sibi dote accepit: subsecuta deinde pro parte numeratione | |
| maritus eandem rem pignori alii dedit: mox residuae quantitatis numeratio impleta est: | |
| quaerebatur de pignore. cum ex causa promissionis ad uniuersae quantitatis exsolutionem | |
| qui dotem promisit compellitur, non utique solutionum obseruanda sunt tempora, sed dies | 5 |
| contractae obligationis. nec probe dici in potestate eius esse, ne pecuniam residuam red- | |
| deret, ut minus dotata mulier esse uideatur. Alia causa est eius, qui pignus accepit ad | 1.1 |
| eam summam, quam intra diem certum numerasset, ac forte prius, quam numeraret, alii res | |
| pignori data est. | |
| Idem libro tertio responsorum. Qui generaliter bona debitoris pignori accepit | 2.pr.1 |
| eo potior est, cui postea praedium ex his bonis datur, quamuis ex ceteris pecuniam suam | |
| redigere possit. quod si ea conuentio prioris fuit, ut ita demum cetera bona pignori habe- | |
| rentur, si pecunia de his, quae generaliter accepit, seruari non potuisset, deficiente se- | |
| cunda conuentione secundus creditor in pignore postea dato non tam potior quam solus | 5 |
| inuenietur. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Creditor acceptis pigno- | 3.pr.1 |
| ribus (quae secunda conuentione secundus creditor accepit) nouatione postea facta pignora | |
| prioribus addidit. superioris temporis ordinem manere primo creditori placuit tamquam | |
| in suum locum succedenti. Cum ex causa mandati praedium Titio, cui negotium | 1.1 |
| fuerat gestum, deberetur, priusquam ei possessio traderetur, id pignori dedit: post traditam | |
| possessionem idem praedium alii denuo pignori dedit. prioris causam esse potiorem appa- | |
| ruit, si non creditor secundus pretium ei qui negotium gesserat soluisset: uerum in ea | |
| quantitate, quam soluisset eiusque usuris potiorem fore constaret, nisi forte prior ei pe- | 5 |
| cuniam offerat: quod si debitor aliunde pecuniam soluisset, priorem praeferendum. Post | 2.1 |
| diuisionem regionibus factam inter fratres conuenit, ut, si frater agri portionem pro in- | |
| diuiso pignori datam a creditore suo non liberasset, ex diuisione quaesitae partis partem | |
| dimidiam alter distraheret. pignus intellegi contractum existimaui, sed priorem secundo | |
| non esse potiorem, quoniam secundum pignus ad eam partem directum uidebatur, quam | 5 |
| ultra partem suam frater non consentiente socio non potuit obligar<e>. | |
| Pomponius libro trigesimo quinto ad Sabinum. Si debitor, antequam | 4.pr.1 |
| a priore creditore pignus liberaret, idem illud ob pecuniam creditam alii pignori dedisset | |
| et, antequam utrique creditori solueret debitum, rem aliam priori creditori uendiderat cre- | |
| ditumque pensauerit cum pretio rei uenditae, dicendum est perinde haberi debere, ac si | |
| priori creditori pecunia soluta esset: nec enim interesse, soluerit an pensauerit: et ideo | 5 |
| posterioris creditoris causa est potior. | |
| Ulpianus libro tertio disputationum. Interdum posterior potior | 5.pr.1 |
| est priori, ut puta si in rem istam conseruandam impensum est quod sequens credidit: | |
| ueluti si nauis fuit obligata et ad armandam eam uel reficiendam ego credidero: | |
| Idem libro septuagesimo tertio ad edictum. huius enim pecunia saluam | 6.pr.1 |
| fecit totius pignoris causam. quod poterit quis admittere et si in cibaria nautarum fuerit | |
| creditum, sine quibus nauis salua peruenire non poterat. Item si quis in merces sibi obli- | 1.1 |
| gatas crediderit, uel ut saluae fiant uel ut naulum exsoluatur, potentior erit, licet poste- | |
| rior sit: nam et ipsum naulum potentius est. Tantundem dicetur, et si merces horreorum | 2.1 |
| uel areae uel uecturae iumentorum debetur: nam et hic potentior erit. | |
| Idem libro tertio disputationum. Idemque est, si ex nummis pupilli fuerit | 7.pr.1 |
| res comparata. quare si duorum pupillorum nummis fuerit res comparata, ambo in pignus | |
| concurrent pro his portionibus, quae in pretium rei fuerint expensae. quod si re<s> non in | |
| totum ex nummis cuiusdam comparata est, erit concursus utriusque creditoris, id est et | |
| antiquioris et eius cuius nummis comparata est. Si tibi quae habiturus sum obligauerim | 1.1 |
| et Titio specialiter fundum, si in dominium meum peruenerit, mox dominium eius adqui- | |
| siero, putat Marcellus concurrere utrumque creditorem et in pignore: non enim multum | |
| facit, quod de suo nummos debitor dederit, quippe cum res ex nummis pigneratis empta | |
| non sit pignerata ob hoc solum, quod pecunia pignerata erat. | 5 |
| Idem libro septimo disputationum. Si pignus specialiter res publica acceperit, | 8.pr.1 |
| dicendum est praeferri eam fisco debere, si postea fisco debitor obligatus est, quia et pri- | |
| uati praeferuntur. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Qui balneum ex calendis proximis | 9.pr.1 |
| conduxerat, pactus erat, ut homo Eros pignori locatori esset, donec mercedes soluerentur: | |
| idem ante calendas Iulias eundem Erotem alii ob pecuniam creditam pignori dedit. con- | |
| sultus, an aduersus hunc creditorem petentem Erotem locatorem praetor tueri deberet, re- | |
| spondit debere: licet enim eo tempore homo pignori datus esset, quo nondum quicquam | 5 |
| pro conductione deberetur, quoniam tamen iam tunc in ea causa Eros esse coepisset, ut | |
| inuito locatore ius pignoris in eo solui non posset, potiorem eius causam habendam. Am- | 1.1 |
| plius etiam sub condicione creditorem tuendum putabat aduersus eum, cui postea quicquam | |
| deberi coeperit, si modo non ea condicio sit, quae inuito debitore impleri non possit. Sed | 2.1 |
| et si heres ob ea legata, quae sub condicione data erant, de pignore rei suae conuenisset | |
| et postea eadem ipsa pignora ob pecuniam creditam pignori dedit ac post condicio lega- | |
| torum exstitit, hic quoque tuendum eum, cui prius pignus datum esset, existimauit. Titia | 3.1 |
| praedium alienum Titio pignori dedit, post Maeuio: deinde domina eius pignoris facta ma- | |
| rito suo in dotem aestimatum dedit. si Titio soluta sit pecunia, non ideo magis Maeuii | |
| pignus conualescere placebat. tunc enim priore dimisso sequentis confirmatur pignus, cum | |
| res in bonis debitoris inueniatur: in proposito autem maritus emptoris loco est: atque ideo, | 5 |
| quia neque tunc cum Maeuio obligaretur neque cum Titio solueretur in bonis mulieris | |
| fuerit, nullum tempus inueniri, quo pignus Maeuii conualescere possit. haec tamen ita, si | |
| bona fide in dotem aestimatum praedium maritus accepit, id est si ignorauit Maeuio obli- | |
| gatum esse. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Si et iure iudicatum et pignus in causa | 10.pr.1 |
| iudicati ex auctoritate eius qui iubere potuit captum est, priuilegiis temporis fore potiorem | |
| heredem eius, in cuius persona pignus constitutum est. | |
| Gaius libro singulari de formula hypothecaria. Potior est in pignore, qui prius | 11.pr.1 |
| credidit pecuniam et accepit hypothecam, quamuis cum alio ante conuenerat, ut, si ab eo | |
| pecuniam acceperit, sit res obligata, licet ab hoc postea accepit: poterat enim, licet ante | |
| conuenit, non accipere ab eo pecuniam. Uideamus, an idem dicendum sit, si sub condicione | 1.1 |
| stipulatione facta hypotheca data sit, qua pendente alius credidit pure et accepit eandem | |
| hypothecam, tunc deinde priori<s> stipulationis exsistat condicio, ut potior sit qui postea | |
| credidisset. sed uereor, num hic aliud sit dicendum: cum enim semel condicio exstitit, | |
| perinde habetur, ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine condicione facta | 5 |
| esset. quod et melius est. Si colonus conuenit, ut inducta in fundum illata ibi nata pignori | 2.1 |
| essent, et antequam inducat, alii rem hypothecae nomine obligauerit, tunc deinde eam in | |
| fundum induxerit, potior erit, qui specialiter pure accepit, quia non ex conuentione priori | |
| obligatur, sed ex eo quod inducta res est, quod posterius factum est. Si de futura re con- | 3.1 |
| uenerit, ut hypothecae sit, sicuti est de partu, hoc quaeritur, an ancilla conuentionis tem- | |
| pore in bonis fuit debitoris: et in fructibus, si conuenit ut sint pignori, aeque quaeritur, | |
| an fundus uel ius utendi fruendi conuentionis tempore fuerit debitoris. Si pa- | 4.1 |
| ratus est posterior creditor priori creditori soluere quod ei debetur, uidendum est, an com- | |
| petat ei hypothecaria actio nolente priore creditore pecuniam accipere. et dicimus priori | |
| creditori inutilem esse actionem, cum per eum fiat, ne ei pecunia soluatur. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Creditor qui prior | 12.pr.1 |
| hypothecam accepit siue possideat eam et alius uindicet hypothecaria actione, exceptio | |
| priori utilis est 'si non mihi ante pignori hypothecaeue nomine sit res obligata': siue alio | |
| possidente prior creditor uindicet hypothecaria actione et ille excipiat 'si non conuenit, ut | |
| sibi res sit obligata', hic in modum supra relatum replicabit. sed si cum alio possessore | 5 |
| creditor secundus agat, recte aget et adiudicari ei poterit hypotheca, ut tamen prior cum | |
| eo agendo auferat ei rem. Si quoniam non restituebat rem pigneratam possessor condem- | 1.1 |
| natus ex praefatis modis litis aestimationem exsoluerit, an perinde secundo creditori te- | |
| neatur, ac si soluta sit pecunia priori creditori, quaeritur. et recte puto hoc admittendum | |
| esse. Si primus, qui sine hypotheca credidit, post secundum, qui utrumque fecit, ipse | 2.1 |
| hypothecam accepit, sine dubio posterior in hypotheca est: unde si in diem de hypotheca | |
| conuenit, dubium non est, quin potior sit, licet ante diem cum alio creditore pure de eadem | |
| re conuenit. Si idem bis, id est ante secundum et post eum crediderit, in priore pecunia | 3.1 |
| potior est secundo, in posteriore tertius est. Si tecum de hypotheca paciscatur debitor, | 4.1 |
| deinde idem cum alio tua uoluntate, secundus potior erit: pecunia autem soluta secundo | |
| an rursus teneatur tibi, recte quaeritur. erit autem facti quaestio agitanda, quid inter eos | |
| actum sit, utrum, ut discedatur ab hypotheca in totum, prior concessit creditor alii obligari | |
| hypothecam, an ut ordo seruetur et prior creditor secundo loco constituatur. Papinia- | 5.1 |
| nus libro undecimo respondit, si prior creditor postea nouatione facta eadem | |
| pignora <cum> aliis accepit, in suum locum eum succedere: sed si secundus non of- | |
| ferat pecuniam, posse priorem uendere, ut primam tantum pecuniam expensam ferat, non | |
| etiam quam postea credidit, et quod superfluum ex anteriore credito accepit, hoc secundo | 5 |
| restituat. Sciendum est secundo creditori rem teneri etiam inuito debitore tam in suum | 6.1 |
| debitum quam in primi creditoris et in usuras suas et quas primo creditori soluit: sed | |
| tamen usurarum, quas creditori primo soluit, usuras non consequetur: | |
| non enim negotium alterius gessit, sed magis suum. et ita Papinianus libro tertio | |
| responsorum scripsit, et uerum est. Si simpliciter conuenisset secundus creditor de hypo- | 7.1 |
| theca, ab omni possessore eam auferre poterit praeter priorem creditorem et qui ab eo | |
| emit. A Titio mutuatus pactus est cum illo, ut ei praedium suum pignori hypothecaeue | 8.1 |
| esset: deinde mutuatus est pecuniam a Maeuio et pactus est cum eo, ut, si Titio desierit | |
| praedium teneri, ei teneatur: tertius deinde aliquis dat mutuam pecuniam tibi, ut Titio | |
| solueres, et paciscitur tecum, ut idem praedium ei pignori hypothecaeue sit et locum eius | |
| sube<a>t: num hic medius tertio potior est, qui pactus est, ut Titio soluta pecunia impleatur | 5 |
| condicio, et tertius de sua neglegentia queri debeat? sed tamen et hic tertius creditor | |
| secundo praeferendus est. Si tertius creditor pignora sua distrahi permittit ad hoc, ut | 9.1 |
| priori pecunia soluta in aliud pignus priori succedat, successurum eum Papinianus libro | |
| undecimo responsorum scripsit. et omnino secundus creditor nihil aliud iuris habet, nisi | |
| ut soluat priori et loco eius succedat. Si priori hypotheca obligata sit, nihil uero de uen- | 10.1 |
| ditione conuenerit, posterior uero de hypotheca uendenda conuenerit, uerius est priorem | |
| potiorem esse: nam et in pignore placet, si prior conuenerit de pignore, licet posteriori | |
| res tradatur, adhuc potiorem esse priorem. | |
| Paulus libro quinto ad Plautium. Insulam tibi uendidi et dixi prioris anni | 13.pr.1 |
| pensionem mihi, sequentium tibi accessuram pignorumque ab inquilino datorum ius utrum- | |
| que secuturum. Nerua Proculus, nisi ad utramque pensionem pignora sufficerent, ius omnium | |
| pignorum primum ad me pertinere, quia nihil aperte dictum esset, an communiter ex omni- | |
| bus pignoribus summa pro rata seruetur: si quid superesset, ad te. Paulus: facti quaestio | 5 |
| est, sed uerisimile est id actum, ut primam quamque pensionem pignorum causa sequ<a>tur. | |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Si non dominus duobus eandem | 14.pr.1 |
| rem diuersis temporibus pignerauerit, prior potior est, quamuis, si a diuersis non dominis | |
| pignus accipiamus, possessor melior sit. | |
| Idem libro sexagesimo octauo ad edictum. Etiam superficies in alieno solo | 15.pr.1 |
| posita pignori dari potest, ita tamen, ut prior causa sit domini soli, si non soluatur ei | |
| solarium. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Claudius Felix eundem fundum tribus ob- | 16.pr.1 |
| ligauerat, Eutychianae primum, deinde Turboni, tertio loco alii creditori: cum Eutychiana | |
| de iure suo doceret, superata apud iudicem a tertio creditore non prouoc<a>uerat: Turbo | |
| apud alium iudicem uictus appellauerat: quaerebatur, utrum tertius creditor etiam Tur- | |
| bonem superare deberet, qui primam creditricem, an ea remota Turbo tertium excluderet. | 5 |
| plane cum tertius creditor primum de sua pecunia dimisit, in locum eius substituitur in | |
| ea quantitate, quam superiori exsoluit: fuerunt igitur qui dicerent hic quoque tertium cre- | |
| ditorem potiorem esse debere. mihi nequaquam hoc iustum esse uidebatur. pone primam | |
| creditricem iudicio conuenisse tertium creditorem et exceptione alioue quo modo a tertio | |
| superatam: numquid aduersus Turbonem, qui secundo loco crediderat, tertius creditor, qui | 10 |
| primam uicit, exception<e> rei iudicatae uti potest? aut contra si post primum iudicium, in | |
| quo prima creditrix superata est a tertio creditore, secundus creditor tertium optinuerit, | |
| poterit uti exceptione rei iudicatae aduersus primam creditricem? nullo modo, ut opinor. | |
| igitur nec tertius creditor successit in eius locum quem exclusit, nec inter alios res iudicata | |
| alii prodesse aut nocere solet, sed sine praeiudicio prioris sententiae totum ius alii credi- | 15 |
| tori integrum relinquitur. | |
| Idem libro sexto responsorum. Eum qui a debitore suo praedium obligatum | 17.pr.1 |
| comparauit, eatenus tuendum, quatenus ad priorem creditorem ex pretio pecunia peruenit. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Lucius Titius pecuniam mutuam dedit | 18.pr.1 |
| sub usuris acceptis pignoribus, eidemque debitori Maeuius sub isdem pignoribus pecuniam | |
| dedit: quaero, an Titius non tantum sortis et earum usurarum nomine, quae accesserunt | |
| antequam Maeuius crederet, sed etiam earum, quae postea <ac>cesserunt, potior esset. re- | |
| spondit Lucium Titium in omne quod ei debetur potiorem esse. | 5 |
| Idem libro quinto responsorum. Mulier in dotem dedit marito praedium | 19.pr.1 |
| pignori obligatum et testamento maritum et liberos ex eo natos, item ex alio heredes in- | |
| stituit: creditor cum posset heredes conuenire idoneos, ad fundum uenit: quaero, an, si ei | |
| iustus possessor offerat, compellendus sit ius nominis cedere. respondi posse uideri non | |
| iniustum postulare. | 5 |
| Tryphoninus libro octauo disputationum. Quaerebatur, si post primum con- | 20.pr.1 |
| tractum tuum, antequam aliam pecuniam tu crederes, eidem debitori Seius credidisset | |
| quinquaginta et hyperocham huius rei, quae tibi pignori data esset, debitor obligasset, de- | |
| hinc tu eidem debitori crederes forte quadraginta: quod plus est in pretio rei quam primo | |
| credidisti utrum Seio <o>b quinquaginta an tibi in quadraginta cederet pignoris hyperocha. | 5 |
| finge Seium paratum esse offerre tibi summam primo ordine creditam. dixi consequens | |
| esse, ut Seius potior sit in eo quod amplius est in pignore, et oblata ab eo summa primo | |
| ordine credita usurarumque eius postponatur primus creditor in summam, quam postea | |
| eidem, debitori credidit. | |
| Scaeuola libro uicesimo septimo digestorum. Titius Seiae ob summam, qua | 21.pr.1 |
| ex tutela ei condemnatus erat, obligauit pignori omnia bona sua quae habebat quaeque | |
| habiturus esset: postea mutuatus a fisco pecuniam pignori ei res suas omnes obligauit: et | |
| intulit Seiae partem debiti et reliquam summam nouatione facta eidem promisit, in qua | |
| obligatione similiter ut supra de pignore conuenit. quaesitum est, an Seia praeferenda sit | 5 |
| fisco et in illis rebus, quas Titius tempore prioris obligationis habuit, item in his rebus, | |
| quas post priorem obligationem adquisiit, donec uniuersum debitum suum consequatur. | |
| respondit nihil proponi, cur non sit praeferenda. Negotiatori marmorum credit<u>r sub pignore | 1.1 |
| lapidum, quorum pretia uenditores ex pecunia creditoris acceperant: idem debitor conductor | |
| horreorum Caesaris fuit, ob quorum pensiones aliquot annis non solutas procurator exactioni | |
| praepositus ad lapidum uenditionem officium suum extendit: quaesitum est, an iure pignoris | |
| eos creditor retinere possit. respondit secundum ea quae propone<re>ntur posse. | 5 |