| DE DISTRACTIONE PIGNORUM ET HYPOTHECARUM | |
| Papinianus libro uicesimo sexto quaestionum. Creditor qui praedia pignori | 20.5.1.pr.1 |
| accepit et post alium creditorem, qui pignorum conuentionem ad bona debitoris contulit, | |
| ipse quoque simile pactum bonorum ob alium aut eundem contractum interposuit, ante se- | |
| cundum creditorem dimissum nullo iure cetera bona titulo pignoris uendidit. sed ob eam | |
| rem in personam actio contra eum creditori, qui pignora sua requirit, non competit nec | 5 |
| utilis danda est: nec furti rerum mobilium gratia recte conuenietur, quia propriam causam | |
| ordinis errore ductus persecutus uidetur, praesertim cum alter creditor furto possessionem, | |
| quae non fuit apud eum, non amisserit. ad exhibendum quoque frustra litem excipiet, quia | |
| neque possidet neque dolo fecit, ut desineret possidere. sequitur, ut secundus creditor | |
| possessores interpellare debeat. | 10 |
| Idem libro secundo responsorum. Fideiussor conuentus officio iudicis adse- | 2.pr.1 |
| cutus est, ut emptionis titulo praedium creditori pignori datum susciperet: nihilo minus | |
| alteri creditori, qui postea sub eodem pignore contraxit, offerendae pecuniae, quam fide- | |
| iussor dependit, cum usuris medii temporis facultas erit: nam huiusmodi uenditio trans- | |
| ferendi pignoris causa necessitate iuris fieri solet. | 5 |
| Idem libro tertio responsorum. Cum prior creditor pignus iure conuentionis | 3.pr.1 |
| uendidit, secundo creditori non superesse ius offe<r>endae pecuniae conuenit. Si tamen de- | 1.1 |
| bitor non interueniente creditore pignus uendiderit eiusque pretium priori creditori soluerit, | |
| emptori poterit offerri quod <ad> alium creditorem de nummis eius peruenit et usurae medii | |
| temporis: nihil enim interest, debitor pignus datum uendidit an denuo pignori obliget. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Cum soluendae pecuniae dies pacto pro- | 4.pr.1 |
| fertur, conuenisse uidetur, ne prius uendendi pignoris potestas exerceatur. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Cum secundus cre- | 5.pr.1 |
| ditor oblata priori pecunia in locum eius successerit, uenditionem ob pecuniam solutam et | |
| creditam recte facit. Si secundus creditor uel fideiussor soluta pecunia pignora | 1.1 |
| susceperint, recte eis offertur, quamuis emptionis titulo ea tenuerunt. | |
| Modestinus libro octauo regularum. Cum posterior creditor a priore pignus | 6.pr.1 |
| emit, non tam adquirendi dominii quam seruandi pignoris sui causa intellegitur pecuniam | |
| dedisse et ideo offerri ei a debitore potest. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Si creditor pignus | 7.pr.1 |
| uel hypothecam uendiderit hoc pacto, ut liceat sibi reddere pecuniam et pignus reciperare: | |
| an, si paratus sit debitor reddere pecuniam, consequi id possit? et Iulianus libro undecimo | |
| digestorum scribit recte quidem distractum esse pignus, ceterum agi posse cum creditore, | |
| ut, si quas actiones habeat, eas cedat debitori. sed quod Iulianus scribit in pignore, idem | 5 |
| et circa hypothecam est. Illud insp<i>ciendum est, an liceat debitori, si hypotheca uenierit, | 1.1 |
| pecunia soluta eam reciperare. et si quidem ita uenierit, ut, si intra certum tempus a de- | |
| bitore pecunia soluta fuerit, emptio rescindatur, intra illud tempus pecunia soluta recipit | |
| hypothecam: si uero tempus praeteriit aut si non eo pacto res uenierit, non potest rescindi | |
| uenditio, nisi minor sit annis uiginti quinque debitor aut pupillus aut rei publicae causa | 5 |
| absens uel in aliqua earum causarum erit, ex quibus edicto succurritur. Quaeritur, si | 2.1 |
| pactum sit a creditore, ne liceat debitori hypothecam uendere uel pignus, quid iuris sit, | |
| et an pactio nulla sit talis, quasi contra ius sit posita, ideoque ueniri possit. et certum | |
| est nullam esse uenditionem, ut pactioni stetur. | |
| Modestinus libro quarto regularum. Creditoris arbitrio permittitur ex pigno- | 8.pr.1 |
| ribus sibi obligatis quibus uelit distractis ad suum commodum peruenire. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Quaesitum est, si creditor ab emptore | 9.pr.1 |
| pignoris pretium seruare non potuisset, an debitor liberatus esset. putaui, si nulla culpa | |
| imputari creditori possit, manere debitorem obligatum, quia ex necessitate facta uenditio | |
| non liberat debitorem nisi pecunia percepta. Pomponius autem lectionum libro secundo ita | 1.1 |
| scribsit: quod in pignoribus dandis adici solet, ut, quo minus pignus uenisset, reliquum | |
| debitor redderet, superuacuum est, quia ipso iure ita se res habet etiam non adiecto eo. | |
| Idem libro sexto responsorum. Etsi is, qui lege pignoris emit, ob euictionem | 10.pr.1 |
| rei redire ad uenditorem non potest, tamen non esse audiendum creditorem qui fundum | |
| uendidit, si uelit eiusdem rei ex alia causa quaestionem mouere. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Arbiter diuidendae here- | 11.pr.1 |
| ditatis cum corpora hereditaria diuisisset, nomina quoque communium debitorum separatim | |
| singulis in solidum adsignauit: quaesitum est, an debitoribus cessantibus pro solido pignus | |
| uendere quisque potest. respondi posse. | |
| Tryphoninus libro octauo disputationum. Rescriptum est ab im- | 12.pr.1 |
| peratore libellos agente Papiniano creditorem a debitore pignus emere posse, quia | |
| in dom<i>nio manet debitoris. Si aliena res pignori data fuerit et creditor eam uendiderit, | 1.1 |
| uideamus, an pretium quod percepit creditor liberet debitorem personali actione pecuniae | |
| creditae. quod uere responderetur, si ea lege uendidit, ne euictionis nomine obligaretur, | |
| quia ex contractu et qualiquali obligatione a debitore interposita certe ex occasione eius | |
| redactum id pretium aequius proficeret debitori, quam creditoris lucro cederet. sed quan- | 5 |
| tum quidem ad creditorem debitor liberatur: quantum uero ad dominum rei, si necdum | |
| pignus euictum est, uel ad emptorem post euictionem ipsi debitor utili actione tenetur, | |
| ne ex aliena iactura sibi lucrum adquirat. nam et si maiores fructus forte petens a pos- | |
| sessore creditor abstulit, uniuersos in quantitatem debitam accepto ferre debebit: et cum | |
| per iniuriam iudicis domino rem, quae debitoris non fuisset, abstulisset creditor quasi ob- | 10 |
| ligatam sibi, et quaereretur, an soluto debito restitui eam oporteret debitori, Scaeuola | |
| noster restituendam probauit. quod si non ita uendidit, ut certum sit omnimodo apud eum | |
| pretium remansurum, uerum obligatus est ad id restituendum, arbitror interim quidem | |
| nihil a debitore peti posse, sed in suspenso haberi liberationem: uerum si actione ex empto | |
| conuentus praestitisset creditor emptori, debitum persequi eum a debitore posse, quia ap- | 15 |
| paruit non esse liberatum. | |
| Paulus libro primo decretorum. Creditor, qui iure suo pignus distrahit, ius | 13.pr.1 |
| suum cedere debet et, si pignus possidet, tradere utique debet possessionem. | |
| Scaeuola libro sexto digestorum. Arbitri diuidundae hereditatis inter | 14.pr.1 |
| heredes cum corpora hereditaria diuisissent, nomina quoque communium debitorum sepa- | |
| ratim diuersa singulis in solidum adsignauerunt. quaesitum est, an unusquisque eorum, | |
| debitore sibi addicto cessante in solutione, pro sol<i>do pignus sub eo nomine obligatum | |
| uendere possit. respondit potuisse. | 5 |