| QUIBUS MODIS PIGNUS UEL HYPOTHECA SOLUITUR | |
| Papinianus libro undecimo responsorum. Debitoris absentis amicus negotia | 20.6.1.pr.1 |
| gessit et pignora citra emptionem pecunia sua liberauit: ius pristinum domino restitutum | |
| uidetur. igitur qui negotium gessit, utilem Seruianam dari sibi non recte desiderabit: si | |
| tamen possideat, exceptione doli defenditur. Cum uenditor numerata sibi parte pretii | 1.1 |
| praedium quod uenierat pignori accepisset ac postea residuum pretium emptori litteris ad | |
| eum missis donasset, eoque defuncto donationem quibusdam modis inutilem esse constabat. | |
| iure pignoris fiscum frustra petere praedium, qui successerat in locum uenditoris, apparuit, | |
| cuius pignoris solutum esse pactum prima uoluntate donationis constabat, quoniam inutilem | 5 |
| pecuniae donationem lex facit, cui non est locus in pignore liberando. Defensor absentis | 2.1 |
| cautionem iudicatum solui praestitit: in dominum iudicio postea translato fideiussores ob | |
| rem iudicatam quos defensor dedit non tenebuntur nec pignora quae dederunt. | |
| Gaius libro non<o> ad edictum prouinciale. Si creditor Seruiana actione pignus | 2.pr.1 |
| a possessore petierit et possessor litis aestimationem obtulerit et ab eo debitor rem uin- | |
| dicet, non aliter hoc facere concedetur, nisi prius ei debitum offerat. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Si res distracta fuerit sic, nisi intra | 3.pr.1 |
| certum diem meliorem condicionem inuenisset, fueritque tradita et forte emptor, antequam | |
| melior condicio offer<r>etur, hanc rem pignori dedisset, Marcellus libro quinto digestorum | |
| ait finiri pignus, si melior condicio fuerit allata, quamquam, ubi sic res distracta est, nisi | |
| emptori displicuisset, pignus finiri non putet. | 5 |
| Idem libro septuagesimo tertio ad edictum. Si debitor, cuius res pignori ob- | 4.pr.1 |
| ligatae erant, seruum quem emerat redhibuerit, an desinat Seruianae locus esse? et magis | |
| est, ne desinat, nisi ex uoluntate creditoris hoc factum est. Si in uenditione | 1.1 |
| pignoris consenserit creditor uel ut debitor hanc rem permutet uel donet uel in dotem det, | |
| dicendum erit pignus liberari, nisi salua causa pignoris sui consensit uel uenditioni uel ce- | |
| teris: nam solent multi salua causa pignoris sui consentire. sed si ipse uendiderit creditor, | |
| sic tamen uenditionem fecit, ne discederet a pignore, nisi ei satisfiat, dicendum erit ex- | 5 |
| ceptionem ei non nocere. sed et si non concesserat pignus uenumdari, sed ratam habuit | |
| uenditionem, idem erit probandum. Belle quaeritur, si forte uenditio rei specialiter | 2.1 |
| obligatae non ualeat, an nocere haec res creditori debeat quod consensit, ut puta si qua | |
| ratio iuris uenditionem impediat? dicendum est pignus ualere. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Soluitur hypotheca | 5.pr.1 |
| et si ab ea discedatur aut paciscatur creditor, ne pecuniam petat: nisi si quis dicat pactum | |
| interpositum esse, ut a persona non petatur. et quid si hoc actum sit, cum forte alius | |
| hypothecam possidebit? sed cum pactum conuentum exceptionem perpetuam pariat, eadem | |
| et in hoc casu possunt dici, ut et ab hypotheca discedatur. Si paciscatur creditor, ne intra | 1.1 |
| annum pecuniam petat, intellegitur de hypotheca quoque idem pactus esse. Si conuenerit, | 2.1 |
| ut pro hypotheca fideiussor daretur, et datus sit, satisfactum uidebitur, ut hypotheca libe- | |
| retur. aliud est, si ius obligationis uendiderit creditor et pecuniam acceperit: tunc enim | |
| manent omnes obligationes integrae, quia pretii loco id accipitur, non solutionis nomine. | |
| Satisfactum esse creditori intellegitur et si iusiurandum delatum datum est hypothecae | 3.1 |
| non esse rem obligatam. | |
| Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum. Item liberatur pignus, siue | 6.pr.1 |
| solutum est debitum siue eo nomine satisfactum est. sed et si tempore finitum pignus est, | |
| idem dicere debemus, uel si qua ratione obligatio eius finita est. Qui paratus est soluere, | 1.1 |
| merito pignus uidetur liberasse: qui uero non soluere, sed satisfacere paratus est, in diuersa | |
| causa est. ergo satisfecisse prodest, quia sibi imputare debet creditor, qui satisfactionem | |
| admisit uice solutionis: at qui non admittit satisfactionem, sed solutionem desiderat, cul- | |
| pandus non est. In satisdatione autem non utimur Atilicini sententia, qui pu- | 2.1 |
| tabat, si satisdetur alicui certae pecuniae, recedere eum a pignoribus debere. | |
| Gaius libro singulari ad formulam hypothecariam. Si consensit uenditioni | 7.pr.1 |
| creditor, liberatur, hypotheca: sed in his pupilli consensus non debet aliter ratus haberi, | |
| quam si praesente tutore auctore consenserit aut etiam ipse tutor, scilicet si commodum | |
| aliquid uel satis ei fieri ex eo iudex aestimauerit. Uidebimus, si procurator omnium bono- | 1.1 |
| rum consensit uel seruus actor, cui et solui potest et in id praepositus est, an teneat con- | |
| sensus eorum. et dicendum est non posse, nisi specialiter hoc eis mandatum est. Sed si | 2.1 |
| cum debitoris procuratore conuenit, ne sit res obligata, dicendum est id debitori per doli | |
| exceptionem prodesse: cum autem cum seruo eius conuenerit, per ipsam pacti exceptionem | |
| conuenti debet. Si conuenit de parte pro indiuiso alienanda, si certa res est quae uenit, | 3.1 |
| potest dici de reliqua parte ab initio agi oportere nec obstat exceptio. Illud tenendum | 4.1 |
| est, si quis communis rei partem pro indiuiso dederit hypothecae, diuisione facta cum socio | |
| non utique eam partem creditori obligatam esse, quae ei obtingit qui pignori dedit, sed | |
| utriusque pars pro indiuiso pro parte dimidia manebit obligata. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Sicut re corporali | 8.pr.1 |
| extincta, ita et usu fructu exstincto pignus hypothecaue perit. Creditor, ne pignori hypo- | 1.1 |
| thecaeue sit res, pacisci potest: et ideo si heredi pactus fuerit, ei quoque proderit pactum, | |
| cui restituit hereditatem ex senatus consulto Trebelliano. Si procurator debitoris in rem | 2.1 |
| suam sit, non puto dubitari debere, quin pactum noceat creditori. itemque si a parte cre- | |
| ditoris procurator in rem suam exstiterit, paciscendo inutilem sibi faciet hypothecariam | |
| actionem, in tantum, ut putem recte dici et dominis litis hoc casu nocere hanc exceptionem. | |
| Si conuenerit, ne pars dimidia pro indiuiso pignori sit, quaecumque fundi eius pars a quo- | 3.1 |
| libet possessore petatur, dimidia non recte petetur. Si plures dederint pro indiuiso et cum | 4.1 |
| uno creditor paciscatur, ne hypothecae sit, deinde ab eo petat, etiamsi hic cum quo pactus | |
| est solidum fundum possideat, pro indiuiso quia de parte conuenisset, non repellit eum a | |
| toto. An pacisci possint filius familias et seruus, ne res pignori sit, quam peculiariter | 5.1 |
| hypothecam acceperint et habent liberam administrationem, uideamus, an quemadmodum | |
| donare non possunt, ita nec pacisci ne pignori sit possint. sed dicendum est, ut concedere | |
| possint, scilicet si pretium pro pactione accipiant, quasi uendant. Si uoluntate creditoris | 6.1 |
| fundus alienatus est, inuerecunde applicari sibi eum creditor desiderat, si tamen effectus | |
| sit secutus uenditionis: nam si non uenierit, non est satis ad repellendum creditorem, quod | |
| uoluit uenire. Superuacuum est quaerere agrum specialiter hypothecae datum permissu | 7.1 |
| creditoris uenisse, si ipse debitor rem possideat: nisi quod potest fieri, ut debitor permissu | |
| creditoris uendiderit, deinde postea bona fide redemerit ab eodem uel ab alio, ad quem | |
| per successionem ea res pertinere coepisset, aut si ipse debitor emptori heres exstiterit: | |
| uerumtamen cum pecunia soluta non sit, doli mali suspicio inerit translata ad praesens | 5 |
| tempus, ut possit creditor replicationem doli mali obicere. Illud uideamus, si Titius de- | 8.1 |
| bitor uoluntate creditoris sui uendiderit Maeuio uel ei, a quo Maeuius emerit, et postea | |
| Maeuius Titio heres exstiterit et creditor ab eo petat, quid iuris sit. sed iniquum est auferri | |
| ei rem a creditore, qui non successionis iure sed alio modo rem nactus est. potest tamen | |
| dici, cum Titii dolus in re uersaretur, ne creditor a possessore pecuniam recipiat, iniquis- | 5 |
| simum esse ludificari eum. Quod si is fundus a Maeuio alicui obligatus possideatur, cui | 9.1 |
| nondum satisfactum erit, tunc rursus aequum erit excipi 'si non uoluntate creditoris ueniit': | |
| licet enim dolus malus debitoris interueniat qui non soluit, tamen secundus creditor qui | |
| pignori accepit potior est. Tutius tamen est, si debitor a creditore petat, ut ei permittat | 10.1 |
| pignus uendere, quo magis satisfaciat, ante cautionem accipere ab eo, qui rem empturus | |
| erit, ut pretium rei uenditae usque ad summam debiti creditori soluatur. Uenditionis autem | 11.1 |
| appellationem generaliter accipere debemus, ut et si legare permisit, ualeat quod concessit: | |
| quod ita intellegemus, ut, si legatum repudiatum fuerit, conualescat pignus. Si debitor | 12.1 |
| uendiderit rem ne tradiderit, an non repellatur creditor, quasi adhuc res in bonis sit de- | |
| bitoris, an uero, cum teneatur ex empto, pignus exstinguatur? quod et magis est. sed | |
| quid si pretium uenditor consecutus non sit nec paratus sit emptor dare? tantundem potest | |
| dici. Sed si permiserit creditor uendere, debitor uero donauerit, an exceptione illum sum- | 13.1 |
| moueat? an facti sit magis quaestio, numquid ideo ueniri uoluit, ut pretio accepto ipsi | |
| quoque res expediat? quo casu non nocebit consensus. quodsi in dotem dederit, uendi- | |
| disse in hoc casu recte uidetur propter onera matrimonii. in contrarium, si concessit do- | |
| nare et uendiderit debitor, repelletur creditor, nisi si quis dicat ideo concessisse donari, | 5 |
| quod amicus erat creditori is cui donabatur. Quod si concesserit decem uendere, ille | 14.1 |
| quinque uendiderit, dicendum est non esse repellendum creditorem: in contrarium non erit | |
| quaerendum, quin recte uendit, si pluris uendiderit, quam concessit creditor. Non uidetur | 15.1 |
| autem consensisse creditor, si sciente eo debitor rem uendiderit, cum ideo passus est ue- | |
| niri, quod sciebat ubique pignus sibi durare. sed si subscripserit forte in tabulis emptionis, | |
| consensisse uidetur, nisi manifeste appareat deceptum esse. quod obseruari oportet et si | |
| sine scriptis consenserit. Si debitori concessum sit et heres eius uendiderit, potest facti | 16.1 |
| quaestio esse, quid intellexit creditor. sed recte uenisse dicendum est: hae enim suptilitates | |
| ab iudicibus non admittuntur. Si debitor forte concessa uenditione desierit possidere et | 17.1 |
| nouus possessor uendiderit, an duret pignus, quasi personae permiserit creditor? quod et | |
| magis est: nam si nouo possessori, non debitori a quo hypothecam accepit, concessit cre- | |
| ditor uendere, dicendum est nocere ei exceptionem. Sed si intra annum aut biennium | 18.1 |
| consenserit creditor uendere, post hoc tempus uendendo non aufert pignus creditori. Si | 19.1 |
| creditor hypothecaria usus a possessore litis aestimationem consecutus fuerit et a debitore | |
| petat debitum, puto doli mali exceptionem ei obstaturam. | |
| Modestinus libro quarto responsorum. Titius Sempronio fundum pignori | 9.pr.1 |
| dedit et eundem fundum postea Gaio Seio pignori dedit, atque ita idem Titius Sempronio | |
| et Gaio Seio fundum eundem in assem uendidit, quibus pignori ante dederat in solidum | |
| singulis. quaero, an uenditione interposita ius pignoris exstinctum sit ac per hoc ius solum | |
| emptionis apud ambos permanserit. Modestinus respondit dominium ad eos de quibus | 5 |
| quaeritur emptionis iure pertinere: cum consensum mutuo uenditioni dedisse proponantur, | |
| inuicem pigneraticiam actionem eos non habere. Titius Seio pecuniam sub pignore fundi | 1.1 |
| dederat: qui fundus cum esset rei publicae ante obligatus, secundus creditor pecuniam rei | |
| publicae eam soluit: sed Maeuius exstitit, qui dicebat ante rem publicam sibi fundum ob- | |
| ligatum fuisse: inueniebatur autem Maeuius instrumento cautionis cum re publica facto a | |
| Seio interfuisse et subscripsisse, quo cauerat Seius fundum nulli alii esse obligatum: quaero, | 5 |
| an actio aliqua in rem Maeuio competere potest. Modestinus respondit pignus, cui is de | |
| quo quaeritur consensit, minime eum retinere posse. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Uoluntate creditoris pignus debitor uen- | 10.pr.1 |
| didit et postea placuit inter eum et emptorem, ut a uenditione discederent. ius pignorum | |
| saluum erit creditori: nam sicut debitori, ita et creditori pristinum ius restituitur, neque | |
| omni modo creditor pignus remittit, sed ita demum, si emptor rem retineat nec reddat | |
| uenditori. et ideo si iudicio quoque accepto uenditor absolutus sit uel quia non tradebat | 5 |
| in id quod interest condemnatus, saluum fore pignus creditori dicendum est: haec enim | |
| accidere potuissent, etiamsi non uoluntate creditoris uendidisset. Creditor quoque si pignus | |
| distraxit et ex uenditione recessum fuerit uel homo redhibitus, dominium ad debitorem | |
| reuertitur. idemque est in omnibus, quibus concessum est rem alienam uendere: non enim | |
| quia dominium transferunt, ideo ab emptore ius recipiunt: sed in pristinam causam res | 10 |
| redit resoluta uenditione. | |
| Idem libro quarto responsorum. Lucius Titius cum esset uxori Gaiae | 11.pr.1 |
| Seiae debitor sub pignore siue hypotheca praediorum, eadem praedia cum uxore sua Seiae | |
| Septiciae communis filiae nomine Sempronio marito eius futuro in dotem dedit: postea de- | 1.1 |
| functo Lucio Titio Septicia filia abstinuit se hereditate paterna: quaero, an mater eius | |
| hypothecam persequi possit. Paulus respondit pignoris quidem obligationem praediorum | |
| Gaiam Seiam, quae uiro pro filia communi in dotem eadem danti consensit, cum communis | |
| filiae nomine darentur, remississe uideri, obligationem autem personalem perseuerasse: sed | 5 |
| aduersus eam, quae patris hereditate se abstinuit, actionem non esse dandam. | |
| Idem libro quinto responsorum. Paulus respondit Sempronium antiquiorem | 12.pr.1 |
| creditorem consentientem, cum debitor eandem rem tertio creditori obligaret, ius suum | |
| pignoris remississe uideri, non etiam tertium in locum eius successisse, et ideo medii cre- | |
| ditoris meliorem causam effectam. idem obseruandum est et si res publica tertio loco | |
| crediderit. Qui pignoris iure rem persequuntur, a uindicatione rei eos remoueri solere, si | 1.1 |
| qualiscumque possessor offerre uellet: neque enim debet quaeri de iure possessoris, cum | |
| ius petitoris remoueatur soluto pignore. | |
| Tryphoninus libro octauo disputationum. Si deferente creditore iurauit de- | 13.pr.1 |
| bitor se dare non oportere, pignus liberatur, quia perinde habetur, atque si iudicio absolutus | |
| esset: nam et si a iudice quamuis per iniuriam absolutus sit debitor, tamen pignus liberatur. | |
| Labeo libro quinto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Cum colono tibi | 14.pr.1 |
| conuenit, ut inuecta importata pignori essent, donec merces tibi soluta aut satisfactum esset: | |
| deinde mercedis nomine fideiussorem a colono accepisti. satisfactum tibi uideri existimo | |
| et ideo illata pignor<i> esse desisse. | |
| Scaeuola libro sexto digestorum. Primi creditoris, qui pignori praedia ac- | 15.pr.1 |
| ceperat, et posterioris, cui quidam ex isdem fundis dati erant, ad eandem personam here- | |
| ditas deuenerat: debitor offerebat, quantum a posteriore creditore mutuatus fuerat. respondit | |
| cogendum accipere saluo iure pignoris prioris contractus. |