| LIBER UICESIMUS PRIMUS | |
| DE AEDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI | |
| MINORIS | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Labeo scribit edictum | 21.1.1.pr.1 |
| aedilium curulium de uenditionibus rerum esse tam earum quae soli sint quam earum quae | |
| mobiles aut se mouentes. Aiunt aediles: 'Qui mancipia uendunt certiores faciant emptores, | 1.1 |
| quid morbi uitiiue cuique sit, quis fugitiuus erroue sit noxaue | |
| solutus non sit: eademque omnia, cum ea mancipia uenibunt, palam recte pronun- | |
| tianto. quodsi mancipium aduersus ea uenisset, siue aduersus quod dictum promissumue | |
| fuerit cum ueniret, fuisset, quod eius praestari oportere dicetur: emptori omnibusque ad | 5 |
| quos ea res pertinet iudicium dabimus, ut id mancipium redhibeatur. si quid autem post | |
| uenditionem traditionemque deterius emptoris opera familiae procuratorisue eius factum | |
| erit, siue quid ex eo post uenditionem natum adquisitum fuerit, et si quid aliud in uen- | |
| ditione ei accesserit, siue quid ex ea re fructus peruenerit ad emptorem, ut ea omnia re- | |
| stituat. item si quas accessiones ipse praestiterit, ut recipiat. item si quod mancipium | 10 |
| capitalem fraudem admiserit, mortis consciscendae sibi causa quid fecerit, inue harenam | |
| depugnandi causa ad bestias intromissus fuerit, ea omnia in uenditione pronuntianto: ex | |
| his enim causis iudicium dabimus. hoc amplius si quis aduersus ea sciens dolo malo uen- | |
| didisse dicetur, iudicium dabimus'. Causa huius edicti proponendi est, ut occurratur fal- | 2.1 |
| laciis uendentium et emptoribus succurratur, quicumque decepti a uenditoribus fuerint: | |
| dummodo sciamus uenditorem, etiamsi ignorauit ea quae aediles praestari iubent, tamen | |
| teneri debere. nec est hoc iniquum: potuit enim ea nota habere uenditor: neque enim | |
| interest emptoris, cur fallatur, ignorantia uenditoris an calliditate. Illud sciendum est edictum | 3.1 |
| hoc non pertinere ad uenditiones fiscales. Si tamen res publica aliqua faciat uenditionem, | 4.1 |
| edictum hoc locum habebit. | |
| In pupillaribus quoque uenditionibus erit edicto locus. | 5.1 |
| Si in- | 6.1 |
| tellegatur uitium morbusue mancipii (ut plerumque signis quibusdam solent demonstrare | |
| uitia), potest dici edictum cessare: hoc enim tantum intuendum est, ne emptor decipiatur. | |
| Sed sciendum est morbum apud Sabinum sic definitum esse habitum cuiusque corporis | 7.1 |
| contra naturam, qui usum eius ad id facit deteriorem, cuius causa natura nobis eius cor- | |
| poris sanitatem dedit: id autem alias in toto corpore, alias in parte accidere (namque to- | |
| tius corporis morbus est puta φθίϲιϲ febris, partis ueluti caecitas, licet homo itaque natus | |
| sit): uitiumque a morbo multum differre, ut puta si quis balbus sit, nam hunc uitiosum | 5 |
| magis esse quam morbosum. ego puto aediles tollendae dubitationis gratia bis κατὰ τοῦ | |
| αὐτοῦ idem dixisse, ne qua dubitatio superesset. Proinde si quid tale fuerit uitii siue morbi, | 8.1 |
| quod usum ministeriumque hominis impediat, id dabit redhibitioni locum, dummodo memi- | |
| nerimus non utique quodlibet quam leuissimum efficere, ut morbosus uitiosusue habeatur. | |
| proinde leuis febricula aut uetus quartana quae tamen iam sperni potest uel uulnusculum | |
| modicum nullum habet in se delictum, quasi pronuntiatum non sit: contemni enim haec | 5 |
| potuerunt. exempli itaque gratia referamus, qui morbosi uitiosique sunt. Apud Uiuianum | 9.1 |
| quaeritur, si seruus inter fanaticos non semper caput iactaret et aliqua profatus esset, an | |
| nihilo minus sanus uideretur. et ait Uiuianus nihilo minus hunc sanum esse: neque enim | |
| nos, inquit, minus animi uitiis aliquos sanos esse intellegere debere: alioquin, inquit, fu- | |
| turum, ut in infinito hac ratione multos sanos esse negaremus, ut puta leuem superstitio- | 5 |
| sum iracumdum contumacem et si qua similia sunt animi uitia: magis enim de corporis | |
| sanitate, quam de animi uitiis promitti. interdum tamen, inquit, uitium corporale usque | |
| ad animum peruenire et eum uitiare: ueluti conti<n>geret φρενητικῷ, quia id ei ex febribus | |
| acciderit. quid ergo est? si quid sit animi uitium tale, ut id a uenditore excipi oporteret | |
| neque id uenditor cum sciret pronuntiasset, ex empto eum teneri. Idem Uiuianus ait, | 10.1 |
| quamuis aliquando quis circa fana bacchatus sit et responsa reddiderit, tamen, si nunc hoc | |
| non faciat, nullum uitium esse: neque eo nomine, quod aliquando id fecit, actio est, sicuti | |
| si aliquando febrem habuit: ceterum si nihilo minus permaneret in eo uitio, ut circa fana | |
| bacchari soleret et quasi demens responsa daret, etiamsi per luxuriam id factum est, uitium | 5 |
| tamen esse, sed uitium animi, non corporis, ideoque redhiberi non posse, quoniam aediles | |
| de corporalibus uitiis loquuntur: attamen ex empto actionem admittit. Idem dicit etiam | 11.1 |
| in his, qui praeter modum timidi cupidi auarique sunt aut iracundi | |
| Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium. uel melancholici | 2.pr.1 |
| Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium. uel proterui uel gibberosi | 3.1.1 |
| uel curui uel pruriginosi uel scabiosi, item muti et surdi: | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. ob quae uitia negat | 4.1.1 |
| redhibitionem esse, ex empto dat actionem. Sed si uitium corporis usque ad animum pe- | |
| netrat, forte si propter febrem loquantur aliena uel qui per uicos more insanorum deridenda | |
| loquantur, in quos id animi uitium ex corporis uitio accidit, redhiberi posse. Item aleatores | 2.1 |
| et uinarios non contineri edicto quosdam respondisse Pomponius ait, quemadmodum nec | |
| gulosos nec impostores aut mendaces aut litigiosos. Idem Pomponius ait, quamuis non | 3.1 |
| ualide sapientem seruum uenditor praestare debeat, tamen, si ita fatuum uel morionem | |
| uendiderit, ut in eo usus nullus sit, uideri uitium. et uidemur hoc iure uti, ut uitii mor- | |
| bique appellatio non uideatur pertinere nisi ad corpora: animi autem uitium ita demum | |
| praestabit uenditor, si promisit, si minus, non. et ideo nominatim de errone et fugitiuo | 5 |
| excipitur: hoc enim animi uitium est, non corporis. unde quidam iumenta pauida et cal- | |
| citrosa morbosis non esse adnumeranda dixerunt: animi enim, non corporis hoc uitium | |
| esse. In summa si quidem animi tantum uitium est, redhiberi non potest, nisi si dictum | 4.1 |
| est hoc abesse et non abest: ex empto tamen agi potest, si sciens id uitium animi reticuit: | |
| si autem corporis solius uitium est aut et corporis et animi mixtum uitium, redhibitio lo- | |
| cum habebit. Illud erit adnotandum, quod de morbo generaliter scriptum est, non de son- | 5.1 |
| tico morbo, nec mirum hoc uideri Pomponius ait: nihil enim ibi agitur de ea re, cui hic | |
| ipse morbus obstet. Idem ait non omnem morbum dare locum redhibitioni, ut puta leuis | 6.1 |
| lippitudo aut leuis dentis auriculaeue dolor aut mediocre ulcus: non denique febriculam | |
| quantulamlibet ad causam huius edicti pertinere. | |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. et quantum interest inter haec uitia quae Graeci | 5.pr.1 |
| κακοήθειαν dicunt, interque πάθοϲ aut νόϲον aut ἀρρωϲτίαν, tantum inter talia uitia et eum | |
| morbum, ex quo quis minus aptus usui sit, differt. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Pomponius recte ait non tantum | 6.pr.1 |
| ad perpetuos morbos, uerum ad temporarios quoque hoc edictum pertinere. Tre- | 1.1 |
| batius ait impetiginosum morbosum non esse, si eo membro, ubi impetigo esset, aeque | |
| recte utatur: et mihi uidetur uera Trebatii sententia. Spadonem morbosum non esse neque | 2.1 |
| uitiosum uerius mihi uidetur, sed sanum esse, sicuti illum, qui unum testiculum habet, qui | |
| etiam generare potest. | |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. Sin autem quis ita spado est, ut tam | 7.pr.1 |
| necessaria pars corporis et penitus absit, morbosus est. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Si cui lingua abscisa | 8.pr.1 |
| sit, an sanus esse uideatur, quaeritur. et exstat haec quaestio apud Ofilium relata apud | |
| eum in equo: ait enim hunc uideri non esse sanum. | |
| Idem libro quadragesimo quarto ad Sabinum. Mutum morbosum esse Sa- | 9.pr.1 |
| binus ait: morbum enim esse sine uoce esse apparet. sed qui grauiter loquitur, morbosus | |
| non est, nec qui ἀϲαφῶϲ· plane qui ἀϲήμωϲ loquitur, hic utique morbosus est. | |
| Idem libro primo ad edictum aedilium curulium. Idem Ofilius ait, si homini | 10.pr.1 |
| digitus sit abscisus membriue quid laceratum, quamuis consanauerit, si tamen ob eam rem | |
| eo minus uti possit, non uideri sanum esse. Catonem quoque scribere lego, cui digitus | 1.1 |
| de manu aut de pede praecisus sit, eum morbosum esse: quod uerum est secundum supra | |
| scriptam distinctionem. Sed si quis plures digitos habeat siue in manibus siue in pedibus, | 2.1 |
| si nihil impeditur numero eorum, non est in causa redhibitionis: propter quod non illud | |
| spectandum est, quis numerus sit digitorum, sed an sine impedimento uel pluribus uel | |
| paucioribus uti possit. De myope quaesitum est, an sanus esset: et puto eum redhiberi | 3.1 |
| posse. Sed et νυκτάλωπα morbosum esse constat, id est ubi homo neque matutino tempore | 4.1 |
| uidet neque uespertino, quod genus morbi Graeci uocant νυκτάλωπα. Luscitionem eam esse | |
| quidam putant, ubi homo lumine adhibito nihil uidet. Quaesitum est, an balbus et blaesus | 5.1 |
| et atypus isque qui tardius loquitur et uarus et uatius sanus sit: et opinor eos sanos esse. | |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. Cui dens abest, non est morbosus: | 11.pr.1 |
| magna enim pars hominum aliquo dente caret neque ideo morbosi sunt: praesertim cum | |
| sine dentibus nascimur nec ideo minus sani sumus donec dentes habeamus: alioquin nullus | |
| senex sanus esset. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Qui clauum habet, | 12.pr.1 |
| morbosus est: sed et polyposus. Eum, qui alterum oculum aut alteram maxillam maiorem | 1.1 |
| habet, si recte iis utatur, sanum uideri Pedius scribit: ait enim inaequalitatem maxillarum | |
| oculorum bracchiorum, si nihil ex ministerio praestando subtrahit, extra redhibitionem esse. | |
| sed et latus uel crus breuius potest adferre impedimentum; ergo et hic erit redhibendus. | |
| Si quis natura gutturosus sit aut oculos eminentes habeat, sanus uidetur. | 2.1 |
| Item sciendum | 3.1 |
| est scaeuam non esse morbosum uel uitiosum, praeterquam si inbecillitate dextrae ualidius | |
| sinistra utitur: sed hunc non scaeuam, sed mancum esse. Is cui os oleat an sanus sit | 4.1 |
| quaesitum est: Trebatius ait non esse morbosum os alicui olere, ueluti hircosum, strabo- | |
| nem: hoc enim ex illuuie oris accidere solere. si tamen ex corporis uitio id accidit, ueluti | |
| quod iecur, quod pulmo aut aliud quid similiter dolet, morbosus est. | |
| Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium. Item clodus morbosus est. | 13.pr.1 |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Quaeritur de ea mu- | 14.1.1 |
| liere, quae semper mortuos parit, an morbosa sit: et ait Sabinus, si uuluae uitio hoc con- | |
| tingit, morbosam esse. Si mulier praegnas uenierit, inter omnes conuenit sanam eam esse: | 1 |
| maximum enim ac praecipuum munus feminarum est accipere ac tueri conceptum: Puer- | 2.1 |
| peram quoque sanam esse, si modo nihil extrinsecus accidit, quod corpus eius in aliquam | |
| ualetudinem immitteret. De sterili Caelius distinguere Trebatium dicit, ut, si natura ste- | 3.1 |
| rilis sit, sana sit, si uitio corporis, contra. Item de eo qui urinam facit quaeritur. et Pe- | 4.1 |
| dius ait non ob eam rem sanum non esse, quod in lecto somno uinoque pressus aut etiam | |
| pigritia surgendi urinam faciat: sin autem uitio uesicae collectum umorem continere non | |
| potest, non quia urinam in lecto facit, sed quia uitiosam uesicam habet, redhiberi posse: | |
| et uerius est quod Pedius. Idem ait, si uua alicuius praecisa sit, tollere magis quam prae- | 5.1 |
| stare redhibitionem, quod morbus minuitur: ego puto, si morbus desinit, non esse redhibi- | |
| tioni locum, sin autem uitium perseueret, redhibitionem, locum habere. Si quis digitis con- | 6.1 |
| iunctis nascatur, non uidetur sanus esse, sed ita demum, si incommodatur ad usum manus. | |
| Mulierem ita artam, ut mulier fieri non possit, sanam non uideri constat. | 7.1 |
| Si quis ἀντιάδαϲ | 8.1 |
| habeat, an redhiberi quasi uitiosus possit, quaeritur. et si ἀντιάδεϲ hae sunt quas existimo, | |
| id est inueteratas, et qui iam discuti non possint faucium tumores, qui ἀντιάδαϲ habet ui- | |
| tiosus est. Si uenditor nominatim exceperit de aliquo morbo et de cetero sanum esse | 9.1 |
| dixerit aut promiserit, standum est eo quod conuenit (remittentibus enim actiones suas non | |
| est regressus dandus), nisi sciens uenditor morbum consulto reticuit: tunc enim dandam | |
| esse de dolo malo replicationem. Si nominatim morbus exceptus non sit, talis tamen mor- | 10.1 |
| bus sit, qui omnibus potuit apparere (ut puta caecus homo uen<i>bat, aut qui cicatricem | |
| euidentem et periculosam habebat uel in capite uel in alia parte corporis), eius nomine | |
| non teneri Caecilius ait, perinde ac si nominatim morbus exceptus fuisset: ad eos enim | |
| morbos uitiaque pertinere edictum aedilium probandum est, quae quis ignorauit uel igno- | 5 |
| rare potuit. | |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. Quae bis in mense purgatur, sana | 15.pr.1 |
| non est, item quae non purgatur, nisi per aetatem accidit. | |
| Pomponius libro uicesimo tertio ad Sabinum. Quod ita sanatum est, ut in | 16.pr.1 |
| pristinum statum restitueretur, perinde habendum est, quasi numquam morbosum esset. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Quid sit fugitiuus, | 17.pr.1 |
| definit Ofilius: fugitiuus est, qui extra domini domum fugae causa, quo se a domino ce- | |
| laret, mansit. Caelius autem fugitiuum esse ait eum, qui ea mente discedat, ne ad domi- | 1.1 |
| num redeat, tametsi mutato consilio ad eum reuertatur: nemo enim tali peccato, | |
| inquit, paenitentia sua nocens esse desinit. Cassius quoque scribit fugitiuum esse qui | 2.1 |
| certo proposito dominum relinquat. Item apud Uiuianum relatum est fugitiuum fere ab | 3.1 |
| affectu animi intellegendum esse, non utique a fuga: nam eum, qui hostem aut latronem, | |
| incendium ruinamue fugeret, quamuis fugisse uerum est, non tamen fugitiuum esse. item | |
| ne eum quidem, qui a praeceptore cui in disciplinam traditus erat aufugit, esse fugitiuum, | |
| si forte ideo fugit, quia immoderate eo utebatur. idemque probat et si ab eo fugerit cui | 5 |
| erat commodatus, si propter eandem causam fugerit. idem probat Uiuianus et si saeuius | |
| cum eo agebat. haec ita, si eos fugisset et ad dominum uenisset: ceterum si ad dominum | |
| non uenisset, sine ulla dubitatione fugitiuum uideri ait. Idem ait interrogatus Proculus | 4.1 |
| de eo, qui domi latuisset in hoc scilicet, ut fugae nactus occasionem se subtraheret: ait, | |
| tametsi fugere non posset uideri, qui domi mansisset, tamen eum fugitiuum fuisse: sin | |
| autem in hoc tantum latuisset, quoad iracundia domini efferuesceret, fugitiuum non esse, | |
| sicuti ne eum quidem, qui cum dominum animaduerteret uerberibus se adficere uelle, prae- | 5 |
| ripuis<s>et se ad amicum, quem ad precandum perduceret. ne eum quidem fugitiuum esse, | |
| qui in hoc progressus est, ut se praecipitaret (ceterum etiam eum quis fugitiuum diceret, | |
| qui domi in altum locum ad praecipitandum se ascendisset), magisque hunc mortem sibi | |
| consciscere uoluisse. illud enim, quod plerumque ab imprudentibus, inquit, dici solet, eum | |
| esse fugitiuum, qui nocte aliqua sine uoluntate domini emansisset, non esse uerum, sed | 10 |
| ab affectu animi cuiusque aestimandum. Idem Uiuianus ait, si a magistro puer recessit et | 5.1 |
| rursus ad matrem peruenit, cum quaereretur, num fugitiuus esset: si celandi causa quo, | |
| ne ad dominum reuerteretur, fugisset, fugitiuum esse: sin uero ut per matrem faciliorem | |
| deprecationem haberet delicti alicuius, non esse fugitiuum. Caelius quoque scribit, si ser- | 6.1 |
| uum emeris, qui se in Tiberim deiecit, si moriendi dumtaxat consilio suscepto a domino | |
| discessisset, non esse fugitiuum, sed si fugae prius consilium habuit, deinde mutata uo- | |
| luntate in Tiberim se deiecit, manere fugitiuum. eadem probat et de eo, qui de ponte se | |
| praecipitauit. haec omnia uera sunt, quae Caelius scribit. Idem ait, si seruus tuus fugiens | 7.1 |
| uicarium suum secum abduxit: si uicarius inuitus aut imprudens secutus est neque occa- | |
| sionem ad te redeundi nactus praetermisit, non uideri fugitiuum fuisse: sed si aut olim | |
| cum fugeret intellexit quid ageretur aut postea cognouit quid acti esset et redire ad te | |
| cum posset noluit, contra esse. idem putat dicendum de eo, quem plagiarius abduxit. | 5 |
| Idem Caelius ait, si seruus, cum in fundo esset, exisset de uilla ea mente, ut profugeret | 8.1 |
| et quis eum, priusquam ex fundo tuo exisset, comprehendisset, fugitiuum uideri: animum | |
| enim fugitiuum facere. Idem ait nec eum, qui ad fugam gradum unum alterumue pro- | 9.1 |
| mouit uel etiam currere coepit, si dominum sequentem non potest euadere, non esse fugi- | |
| tiuum. Idem recte ait libertatis cuiusdam speciem esse fugisse, hoc est potestate dominica | 10.1 |
| in praesenti liberatum esse. Pignori datus seruus debitorem quidem dominum habet, sed | 11.1 |
| si, posteaquam ius suum exercuit creditor, ei se subtraxit, potest fugitiuus uideri. Apud | 12.1 |
| Labeonem et Caelium quaeritur, si quis in asylum confugerit aut eo se conferat, quo so- | |
| lent uenire qui se uenales postulant, an fugitiuus sit: ego puto non esse eum fugitiuum, | |
| qui id facit quod publice facere licere arbitratur. ne eum quidem, qui ad statuam Caesaris | |
| confugit, fugitiuum arbitror: non enim fugiendi animo hoc facit. idem puto et | 5 |
| in eum, | |
| qui in asylum uel quod aliud confugit, quia non fugiendi animo hoc facit: si tamen ante | |
| fugit et postea se contulit, non ideo magis fugitiuus esse desinit. Item Caelius scribit | 13.1 |
| placere eum quoque fugitiuum esse, qui eo se conferat, unde eum dominus reciperare non | |
| possit, multoque magis illum fugitiuum esse, qui eo se conferat, unde abduci non possit. | |
| Erronem ita definit Labeo pusillum fugitiuum esse, et ex diuerso fugitiuum magnum er- | 14.1 |
| ronem esse. sed proprie erronem sic definimus: qui non quidem fugit, sed frequenter sine | |
| causa uagatur et temporibus in res nugatorias consumptis serius domum redit. Apud Cae- | 15.1 |
| lium scriptum est: liberti apud patronum habitantis sic, ut sub una claue tota eius habi- | |
| tatio esset, seruus ea mente, ne rediret ad eum, extra habitationem liberti fuit, sed intra | |
| aedes patroni, et tota nocte oblituit: uideri esse fugitiuum Caelius ait. plane si talem | |
| custodiam ea habitatio non habuit et in ea cella libertus habitauit, cui commune et pro- | 5 |
| miscuum plurium cellarum iter est, contra placere debere Caelius ait et Labeo probat. | |
| Idem Caelius ait seruum in prouinciam missum a domino, cum eum mortuum esse et testa- | 16.1 |
| mento se liberum relictum audisset et in eodem officio permansisset tantumque pro libero | |
| se gerere coepisset, hunc non esse fugitiuum: nec enim mentiend<o> se liberum, inquit, fu- | |
| gitiuus esse coepit, quia sine fugae consilio id fecit. Quod aiunt aediles 'noxa solutus non | 17.1 |
| sit', sic intellegendum est, ut non hoc debeat pronuntiari nullam eum noxam commississe, | |
| sed illud noxa solutum esse, hoc est noxali iudicio subiectum non esse: ergo si noxam | |
| commisit nec permanet, noxa solutus uidetur. Noxas accipere debemus priuatas, hoc est | 18.1 |
| eas, quaecumque committuntur ex delictis, non publicis criminibus, ex quibus agitur iu- | |
| diciis noxalibus: denique specialiter cauetur infra de capitalibus fraudibus. ex priuatis | |
| autem noxiis oritur damnum pecuniarium, si quis forte noxae dedere noluerit, sed litis | |
| aestimationem sufferre. Si quis talis sit seruus, qui omnino manumitti non possit ex con- | 19.1 |
| stitutionibus, uel si sub poena uinculorum distractus sit a domino (uel ab aliqua potestate | |
| damnatus) uel si exportandus: aequissimum erit etiam hoc praedici. Si quis adfirmauerit | 20.1 |
| aliquid adesse seruo nec adsit, uel abesse et adsit, ut puta si dixerit furem non esse et | |
| fur sit, si dixerit artificem esse et non sit: hi enim, quia quod adseuerauerunt non prae- | |
| stant, aduersus dictum promissumue facere uidentur. | |
| Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium. Si quid uenditor de man- | 18.pr.1 |
| cipio adfirmauerit idque non ita esse emptor queratur, aut redhibitorio aut aestimatorio | |
| (id est quanto minoris) iudicio agere potest: uerbi gratia si constantem aut laboriosum | |
| aut curracem uigilacem esse, aut ex frugalitate sua peculium adquirentem adfirmauerit, | |
| et is ex diuerso leuis proteruus desidiosus somniculosus piger tardus comesor inueniatur. | 5 |
| haec omnia uidentur eo pertinere, ne id quod adfirmauerit uenditor amare ab eo exigatur, | |
| sed cum quodam temperamento, ut si forte constantem esse adfirmauerit, non exacta gra- | |
| uitas et constantia quasi a philosopho desideretur, et si laboriosum et uigilacem adfirma- | |
| uerit esse, non continuus labor per dies noctesque ab eo exigatur, sed haec omnia ex bono | |
| et aequo modice desiderentur. idem et in ceteris quae uenditor adfirmauerit intellegemus. | 10 |
| Uenditor, qui optimum cocum esse dixerit, optimum in eo artificio praestare debet: qui | 1.1 |
| uero simpliciter cocum esse dixerit, satis facere uidetur, etiamsi mediocrem cocum praestet. | |
| idem et in ceteris generibus artificiorum. Aeque si quis simpliciter dixerit peculiatum esse | 2.1 |
| seruum, sufficit, si is uel minimum habeat peculium. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Sciendum tamen est | 19.pr.1 |
| quaedam et si dixerit praestare eum non debere, scilicet ea, quae ad nudam laudem serui | |
| pertinent: ueluti si dixerit frugi probum dicto audientem. ut enim Pedius scribit, multum | |
| interest, commendandi serui causa quid dixerit, an uero praestaturum se promiserit quod | |
| dixit. Plane si dixerit aleatorem non esse, furem non esse, ad statuam numquam confu- | 1.1 |
| gisse, oportet eum id praestare. Dictum a promisso sic discernitur: dictum accipimus, quod | 2.1 |
| uerbo tenus pronuntiatum est nudoque sermone finitur: promissum autem potest referri et | |
| ad nudam promissionem siue pollicitationem uel ad sponsum. secundum quod incipiet is, | |
| qui de huiusmodi causa stipulanti spopondit, et ex stipulatu posse conueniri et redhibitoriis | |
| actionibus: non nouum, nam et qui ex empto potest conueniri, idem etiam redhibitoriis | 5 |
| actionibus conueniri potest. Ea autem sola dicta siue promissa admittenda sunt, quaecum- | 3.1 |
| que sic dicuntur, ut praestentur, non ut iactentur. Illud sciendum est: si quis artificem | 4.1 |
| promiserit uel dixerit, non utique perfectum eum praestare debet, sed ad aliquem modum | |
| peritum, ut neque consumma<ta>e scientiae accipias, neque rursum indoctum esse in arti- | |
| ficium: sufficiet igitur talem esse, quales uolgo artifices dicuntur. Deinde aiunt aediles: | 5.1 |
| 'emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus'. pollicentur emptori actio- | |
| nem et successoribus eius qui in uniuersum ius succedunt. emptorem accipere debemus | |
| eum qui pretio emit. sed si quis permutauerit, dicendum est utrumque emptoris et uendi- | |
| toris loco haberi et utrumque posse ex hoc edicto experiri. Tempus autem | 6.1 |
| redhibitionis sex menses utiles habet: si autem mancipium non redhibeatur, sed quanto | |
| minoris agitur, annus utilis est. sed tempus redhibitionis ex die uenditioni<s> currit aut, si | |
| dictum promissumue quid est, ex eo ex quo dictum promissumue quid est. | |
| Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium. Si uero ante uenditionis | 20.pr.1 |
| tempus dictum intercesserit, deinde post aliquot dies interposita fuerit stipulatio, Caelius | |
| Sabinus scribit ex priore causa, quae statim, inquit, ut ueniit id mancipium, eo nomine | |
| posse agere coepit. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Redhibere est facere, ut rursus | 21.pr.1 |
| habeat uenditor quod habuerit, et quia reddendo id fiebat, idcirco redhibitio est appellata | |
| quasi redditio. Cum redditur ab emptore mancipium uenditori, de dolo malo | 1.1 |
| promitti oportere e<i> Pomponius ait et ideo cautiones necessarias esse, ne forte aut pignori | |
| datus sit seruus ab emptore aut iussu eius furtum siue damnum cui datum sit. Idem Pom- | 2.1 |
| ponius ait interdum etiam dupliciter cautiones interponi debere, alias in praeteritum, alias | |
| in futurum, ut puta si eius serui nomine qui redhibetur emptor procuratorue eius iudicium | |
| accepit, uel quod cum eo ageretur uel quod ipse eius nomine ageret. cauendum autem | |
| esse ait, si quid sine dolo malo emptor condemnatus fuerit aut dederit, his rebus recte | 5 |
| praestari, uel si quid ex eo quod egerit ad eum peruenerit doloue malo uel culpa eius | |
| factum sit, quo minus perueniret isdem diebus, reddi. Idem ait futuri temporis nomine | 3.1 |
| cautionem ei, qui sciens uendidit, fieri solere, si in fuga est homo sine culpa emptoris et | |
| nihilo minus condemnatur uenditor: tum enim cauere oportere, ut emptor hominem perse- | |
| quatur et in sua potestate redactum uenditori reddat, | |
| Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium. et neque per se neque per heredem | 22.pr.1 |
| suum futurum, quo minus eum hominem uenditor hebeat. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Cum autem redhi- | 23.pr.1 |
| bitio fit, si deterius mancipium siue animo siue corpore ab emptore factum est, praestabit | |
| emptor uenditori, ut puta si stupratum sit aut saeuitia emptoris fugitiuum esse coeperit: | |
| et ideo, inquit Pomponius, ut ex quacumque causa deterius factum sit, id arbitrio iudicis | |
| aestimetur et uenditori praestetur. quod si sine iudice homo redhibitus sit, reliqua autem | 5 |
| quae diximus nolit emptor reddere, sufficiat uenditori ex uendito actio. Iubent aediles re- | 1.1 |
| stitui et quod uenditioni accessit et si quas accessiones ipse praestiterit, ut uterque reso- | |
| luta emptione nihil amplius consequatur, quam non haberet, si uenditio facta non esset. | |
| Excipitur etiam ille, qui capitalem fraudem admisit. capitalem fraudem admittere est tale | 2.1 |
| aliquid delinquere, propter quod capite puniendus sit: ueteres enim fraudem pro poena | |
| ponere solebant. capitalem fraudem admisisse accipiemus dolo malo et per nequitiam: ce- | |
| terum si quis errore, si quis casu fecerit, cessabit edictum. unde Pomponius ait neque im- | |
| puberem neque furiosum capitalem fraudem uideri admisisse. Excipitur et ille, qui mortis | 3.1 |
| consciscendae causa quid fecerit. malus seruus creditus est, qui aliquid facit, quo magis | |
| se rebus humanis extrahat, ut puta laqueum torsit siue medicamentum pro ueneno bibit | |
| praecipitemue se ex alto miserit aliudue quid fecerit, quo facto sperauit mortem peruen- | |
| turam, tamquam non nihil in alium ausurus, qui hoc aduersus se ausus est. Si seruus sit | 4.1 |
| qui uendidit uel filius familias, in dominum uel patrem de peculio aedilicia actio competit: | |
| quamuis enim poenales uideantur actiones, tamen quoniam ex contractu ueniunt, dicendum | |
| est eorum quoque nomine qui in aliena potestate sunt competere. proinde et si filia fami- | |
| lias uel ancilla distraxit, aeque dicendum est actiones aedilicias locum habere. Hae actiones | 5.1 |
| quae ex hoc edicto oriuntur etiam aduersus heredes omnes competunt. Et si bona fide | 6.1 |
| nobis seruient liberi forte homines uel serui alieni qui uendiderunt, potest dici etiam hos | |
| hoc edicto contineri. Iulianus ait iudicium redhibitoriae actionis utrumque, id est uendito- | 7.1 |
| rem et emptorem quodammodo in integrum restituere debere. Quare siue emptori seruus | 8.1 |
| furtum fecerit siue alii cuilibet, ob quod furtum emptor aliquid praestiterit, non aliter ho- | |
| minem uenditori restituere iubetur, quam si indemnem eum praestiterit. quid ergo, inquit | |
| Iulianus, si noluerit uenditor hominem recipere? non esse cogendum ait quicquam prae- | |
| stare, nec amplius quam pretio condemnabitur: et hoc detrimentum sua culpa emptorem | 5 |
| passurum, qui cum posset hominem noxae dedere, maluerit litis aestimationem sufferre: | |
| et uidetur mihi Iulian<i> sententia humanior esse. Cum redhibetur mancipium, si quid ad | 9.1 |
| emptorem peruenit uel culpa eius non peruenit, restitui oportet, non solum si ipse fructus | |
| percepit mercedesue a seruo uel conductore serui accepit, sed etiam si a uenditore fuerit | |
| idcirco consecutus, quod tardius ei hominem restituit: sed et si a quouis alio possessore | |
| fructus accepit emptor, restituere eos debebit: sed et si quid fructuum nomine consecutus | 5 |
| est, id praestet: item si legatum uel hereditas seruo obuenerit. neque refert, potuerit haec | |
| consequi uenditor an non potuerit, si seruum non uendidisset: ponamus enim talem esse, | |
| qui capere aliquid ex testamento non potuerat: nihil haec res nocebit. Pedius quidem etiam | |
| illud non putat esse spectandum, cuius contemplatione testator seruum heredem scribserit | |
| uel ei legauerit, quia et si uenditio remansisset, nihil haec res emptori proderat: et per | 10 |
| contrarium, inquit, si contemplatione uenditoris institutus proponeretur, tamen diceremus | |
| restituere emptorem non debere uenditori, si nollet eum redhibere. | |
| Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium. Et generaliter dicendum | 24.pr.1 |
| est, quidquid extra rem emptoris per eum seruum adquisitum est, id iustum uideri reddi | |
| oportere. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Aediles etiam hoc | 25.pr.1 |
| praestare emptorem uolunt, si in aliquo deterior factus sit seruus, sed ita demum, si post | |
| uenditionem traditionemque factus sit: ceterum si ante fuit, non pertinet ad hoc iudicium | |
| quod ante factum est. Siue ergo ipse deteriorem eum fecit siue familia eius siue procu- | 1.1 |
| rator, tenebit actio. Familiae appellatione omnes qui in seruitio sunt continentur, etiam | 2.1 |
| liberi homines, qui ei bona fide seruiunt, uel alieni: accipe eos quoque qui in potestate | |
| eius sunt. Procuratoris fit mentio in hac actione: sed Neratius procuratorem hic eum ac- | 3.1 |
| cipiendum ait, non quemlibet, sed cui uniuersa negotia aut id ipsum, propter quod deterius | |
| factum sit, mandatum est. Pedius ait aequum fuisse id dumtaxat imputari emptori ex facto | 4.1 |
| procuratoris et familiae, quod non fuit passurus seruus nisi uenisset: quod autem passurus | |
| erat etiam, si non uenisset, in eo concedi emptori serui sui noxae deditionem et ex eo, | |
| inquit, quod procurator commisit, solum actionum praestandarum necessitatem ei iniungi. | |
| Quid ergo, si culpa, non etiam dolo emptoris seruus deterior factus sit? aeque condemna- | 5.1 |
| bitur. Hoc autem, quod deterior factus est seruus, non solum ad corpus, sed etiam ad | 6.1 |
| animi uitia referendum est, ut puta si imitatione conseruorum apud emptorem talis factus | |
| est, aleator forte uel uinarius uel erro euasit. Sed notandum est, quod non permittitur | 7.1 |
| emptori ex huiusmodi causis noxae dedere seruum suum: nec enim factum seruorum suo- | |
| rum itemque procuratoris praestat. Item sciendum est haec omnia, quae exprimuntur edicto | 8.1 |
| aedilium, praestare eum debere, si ante iudicium acceptum facta sint: idcirco enim necesse | |
| habuisse ea enumerari, ut, si quid eorum ante litem contesta<ta>m contigisset, praestaretur. | |
| ceterum post iudicium acceptum tota causa ad hominem restituendum in iudicio uersatur, | |
| et tam fructus ueniunt quam id quo deterior factus est ceteraque ueniunt: iudici enim | 5 |
| statim atque iudex factus est omnium rerum officium incumbit, quaecumque in iudicio | |
| uersantur: ea autem quae ante iudicium contingunt non ualde ad eum pertinent, nisi fuerint | |
| ei nominatim iniuncta. Praeterea in edicto adicitur sic: 'et quanta pecunia pro eo homine | 9.1 |
| soluta accessionisue nomine data erit, non reddetur: cuiusue pecuniae quis eo nomine ob- | |
| ligatus erit, non liberabitur'. Ordine fecerunt aediles, ut ante uenditori emptor ea omnia, | 10.1 |
| quae supra scripta sunt, praestet, sic deinde pretium consequatur. | |
| Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium. Uideamus tamen, ne ini- | 26.pr.1 |
| quum sit emptorem compelli dimittere corpus et ad actionem iudicati mitti, si interdum | |
| nihil praestatur propter inopiam uenditoris, potiusque res ita ordinanda sit, ut emptor ca- | |
| ueat, si intra certum tempus pecunia sibi soluta sit, se mancipium restituturum. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Debet autem recipere | 27.pr.1 |
| pecuniam, quam dedit pro eo homine, uel si quid accessionis nomine. dari autem non id | |
| solum accipiemus, quod numeratur uenditori, ut puta pretium et usuras eius, sed et si quid | |
| emptionis causa erogatum est. hoc autem ita demum deducitur, si ex uoluntate uenditoris | |
| datur: ceterum si quid sua sponte datum esse proponatur, non imputabitur: neque enim | 5 |
| debet quod quis suo arbitrio dedit a uenditore exigere. quid ergo, si forte uectigalis no- | |
| mine datum est, quod emptorem forte sequeretur? dicemus hoc quoque restituendum: in- | |
| demnis enim emptor debet discedere. | |
| Gaius libro primo ad edictum aedilium cu- | 28.pr.1 |
| rulium. Si uenditor de his quae edicto aedilium continentur non caueat, pollicentur ad- | |
| uersus eum redhibend<i> iudicium intra duos menses uel quanti emptoris intersit intra sex | |
| menses. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Illud sciendum est, si emptor | 29.pr.1 |
| uenditori haec non praestat, quae desiderantur in <hac> actione, non posse ei uenditorem | |
| condemnari: si autem emptori uenditor ista non praestat, condemnabitur ei. Item emptori | 1.1 |
| praestandum est, ut pecuniae, cuius nomine obligatus erit, liberetur, siue ipsi uenditori ob- | |
| ligatus sit siue etiam alii. Condemnatio autem fit, quanti ea res erit: ergo excedet pre- | 2.1 |
| tium an non, uideamus. et quidem continet condemnatio pretium accessionesque. an et | |
| usuras pretii consequatur, quasi quod sua intersit debeat accipere, maxime cum fructus | |
| quoque ipse restituat? et placet consecuturum. Si quid tamen damni sensit uel si quid | 3.1 |
| pro seruo impendit, consequetur arbitrio iudicis, sic tamen, non ut ei horum nomine uen- | |
| ditor condemnetur, ut ait Iulianus, sed ne alias compellatur hominem uenditori restituere, | |
| quam si eum indemnem praestet. | |
| Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium. Item si serui redhibendi | 30.pr.1 |
| nomine emptor iudicium accepit uel ipse eius nomine dictauit, cauendum ex utraque parte | |
| erit, ut, si quid sine dolo malo condemnatus sit uel si quid ex eo quod egerit ad eum | |
| peruenerit doloue malo eius factum sit quo minus perueniret, id reddat. Quas impensas | 1.1 |
| necessario in curandum seruum post litem contestatam emptor fecerit, imputabit: praece- | |
| dentes impensas nominatim comprehendendas Pedius: sed cibaria seruo data non esse im- | |
| putanda Aristo, nam nec ab ipso exigi, quod in ministerio eius fuit. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Quodsi nolit uenditor | 31.pr.1 |
| hominem recipere, non in maiorem summam, inquit, quam in pretium ei condemnandum. | |
| ob haec ergo, quae propter seruum damna sensit, solam dabimus ei corporis retentionem: | |
| ceterum poterit euitare praestationem uenditor, si nolit hominem recipere, quo facto pretii | |
| praestationem eorumque quae pretium sequuntur solam non euitabit. Si uenditor pronun- | 1.1 |
| tiauerit uel promiserit furem non esse, tenetur ex sua promissione, si furtum seruus fecit: | |
| esse enim hoc casu furem non tantum eum, qui extraneo, sed et eum, qui domino suo res | |
| subtraxit, intellegendum est. Si ancilla redhibeatur, et quod ex ea post uenditionem natum | 2.1 |
| erit reddetur, siue unus partus sit siue plures. Sed et si forte usus fructus proprietati ad- | 3.1 |
| creuerit, indubitate hic quoque restituetur. Si peculium quaesiit apud emptorem, quid de | 4.1 |
| hoc dicemus? et si quidem ex re emptoris accessit, dicendum est apud ipsum relinquen- | |
| dum, si aliunde creuit, uenditori restituendum est. Si plures heredes sint emptoris, an | 5.1 |
| omnes ad redhibendum consentire debeant, uideamus. et ait Pomponius omnes consentire | |
| debere ad redhibendum dareque unum procuratorem, n<e> forte uenditor iniuriam patiatur, | |
| dum ab alio partem recipit hominis, alii in partem pretii condemnatur, quanti minoris is | |
| homo sit. Idem ait homine mortuo uel etiam redhibito singulos pro suis portionibus recte | 6.1 |
| agere. pretium autem et accessiones pro parte recipient: sed et fructus accessionis et si | |
| quo deterior homo factus est pro parte praestabitur ab ipsis, nisi forte tale sit, quod diui- | |
| sionem non recipiat, ut puta ancillae partus: in hoc enim idem seruandum est, quod in ipsa | |
| matre uendita, quam pro parte redhiberi posse negauimus. Marcellus quoque scribit, si | 7.1 |
| seruus communis seruum emerit et sit in causa redhibitionis, unum ex dominis pro parte | |
| sua redhibere seruum non posse: non magis, inquit, quam cum emptori plures heredes ex- | |
| stiterunt nec omnes ad redhibendum consentiunt. Idem Marcellus ait non posse alterum | 8.1 |
| ex dominis consequi actione ex empto, ut sibi pro parte uenditor tradat, si pro portione | |
| pretium dabit: et hoc in emptoribus seruari oportere ait: nam uenditor pignoris loco quod | |
| uendidit retinet, quoad emptor satisfaciat. Pomponius ait, si unus ex heredibus uel familia | 9.1 |
| eius uel procurator culpa uel dolo fecerit rem deteriorem, aequum esse in solidum eum | |
| teneri arbitrio iudicis: hoc autem expeditius esse, si omnes heredes unum procuratorem | |
| ad agendum dederunt. tunc et si quo deterior seruus culpa unius heredum factus est et | |
| hoc solutum est, ceteri familiae herciscundae iudicium aduersus eum habent, quia propter | 5 |
| ipsum damnum sentiunt impediunturque redhibere. Si uenditori plures heredes exstiterint, | 10.1 |
| singulis pro portione hereditaria poterit seruus redhiberi. et si seruus plurium uenierit, idem | |
| erit dicendum: nam si unus a pluribus uel plures ab uno uel plura mancipia ab uno eman- | |
| tur, uerius est dicere, si quasi plures rei fuerunt uenditores, singulis in solidum redhiben- | |
| dum: si tamen partes emptae sint a singulis, recte dicetur alteri quidem posse redhiberi, | 5 |
| cum altero autem agi quanto minoris. item si plures singuli partes ab uno emant, tunc | |
| pro parte quisque eorum experietur: sed si in solidum emant, unusquisque in solidum | |
| redhibebit. Si mancipium quod redhiberi oportet mortuum erit, hoc quaeretur, numquid | 11.1 |
| culpa emptoris uel familiae eius uel procuratoris homo demortuus sit: nam si culpa eius | |
| decessit, pro uiuo habendus est, et praestentur ea omnia, quae praestarentur si uiueret. | |
| Culpam omnem accipiemus, non utique latam: propter quod dicendum est, quamcumque | 12.1 |
| occasionem morti emptor praestitit, debere eum: etiam si non adhibuit medicum, ut sa- | |
| nari possit, uel malum adhibuit, sed culpa sua. Sed hoc dicemus, si ante iudicium acceptum | 13.1 |
| decessit: ceterum si post iudicium acceptum decessisse proponatur, tunc in arbitrium iu- | |
| dicis ueniet, qualiter mortuus sit: ut enim et Pedio uidetur, ea, quaecumque post litis con- | |
| testationem contingunt, arbitrium iudicis desiderant. Quod in procuratore diximus, idem | 14.1 |
| et in tutore et curatore dicendum erit ceterisque, qui ex officio pro aliis interueniunt: et | |
| ita Pedius ait, et adicit, quibus administratio rerum, culpam abesse praestare non inique | |
| dominum cogi. Idem Pedius ait familiae appellatione et filios familias demonstrari: facta | 15.1 |
| enim domesticorum redhibitoria agentem praestare uoluit. Si quis egerit quanto | 16.1 |
| minoris propter serui fugam, deinde agat propter morbum, quanti fieri condemnatio debeat? | |
| et quidem saepius agi posse quanto minoris dubium non est, sed ait Iulianus id agendum | |
| esse, ne lucrum emptor faciat et bis eiusdem rei aestimationem consequatur. In factum | 17.1 |
| actio competit ad pretium reciperandum, si mancipium redhibitum fuerit: in qua non hoc | |
| quaeritur, an mancipium in causa redhibitionis fuerit, sed hoc tantum, an sit redhibitum, | |
| nec immerito: iniquum est enim, posteaquam uenditor agnouit recipiendo mancipium esse | |
| id in causa redhibitionis, tunc quaeri, utrum debuerit redhiberi an non debuerit: nec de | 5 |
| tempore quaeretur, an intra tempora redhibitus esse uideatur. Illud plane haec actio exigit, | 18.1 |
| ut sit redhibitus: ceterum nisi fuerit redhibitus, deficit ista actio, etiamsi nudo consensu | |
| placuerit, ut redhibeatur. conuentio ergo de redhibendo non facit locum huic actioni, sed | |
| ipsa redhibitio. Restitui autem debet per hanc actionem etiam quod ei seruo in uenditione | 19.1 |
| accessit. Quia adsidua est duplae stipulatio, idcirco placuit etiam ex empto agi posse, si | 20.1 |
| duplam uenditor mancipii non caueat: ea enim, quae sunt moris et consuetudinis, in bonae | |
| fidei iudiciis debent uenire. Qui mancipia uendunt, nationem cuiusque in uenditione pro- | 21.1 |
| nuntiare debent: plerumque enim <n>atio serui aut prouocat aut deterret emptorem: idcirco | |
| interest nostra scire nationem: praesumptum etenim est quosdam seruos bonos esse, quia | |
| natione sunt non infamata, quosdam malos uideri, quia ea natione sunt, quae magis infamis | |
| est. quod si de natione ita pronuntiatum non erit, iudicium emptori omnibusque ad quos | 5 |
| ea res pertinebit dabitur, per quod emptor redhibet mancipium. Si | 22.1 |
| quid ita uenierit, ut, nisi placuerit, intra praefinitum tempus redhibeatur, ea conuentio rata | |
| habetur: si autem de tempore nihil conuenerit, in factum actio intra sexaginta dies utiles | |
| accommodatur emptori ad redhibendum, ultra non. si uero conuenerit, ut in perpetuum | |
| redhibitio fiat, puto hanc conuentionem ualere. Item si tempus sexaginta dierum praefini- | 23.1 |
| tum redhibitioni praeteriit, causa cognita iudicium dabitur: in causae autem cognitione hoc | |
| uersabitur, si aut mora fuit per uenditorem, aut non fuit praesens cui redderetur, | |
| aut aliqua iusta causa intercessit, cur intra diem redhibitum mancipium non est, quod ei | |
| magis displicuerat. In his autem actionibus eadem erunt obseruanda, quae de partu fructi- | 24.1 |
| bus accessionibus quaeque de mortuo redhibendo dicta sunt. Quod emptioni accedit, partem | 25.1 |
| esse uenditionis prudentibus uisum est. | |
| Gaius libro secundo ad edictum aedilium curulium. Itaque sicut superius | 32.pr.1 |
| uenditor de morbo uitioue et ceteris quae ibi comprehensa sunt praedicere iubentur, et | |
| praeterea in his causis non esse mancipium ut promittat praecipitur: ita et cum accedat | |
| alii rei homo, eadem et praedicere et promittere compellitur. quod non solum hoc casu | |
| intellegendum est, quo nominatim adicitur accessurum fundo hominem Stichum, sed etiam | 5 |
| si generaliter omnia mancipia quae in fundo sint accedant uenditioni. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Proinde Pomponius | 33.pr.1 |
| ait iustam causam esse, ut quod in uenditione accessurum esse dictum est tam integrum | |
| praestetur, quam illud praestari debuit quod principaliter ueniit: nam iure ciuili, ut integra | |
| sint quae accessura dictum fuerit, ex empto actio est, ueluti si dolia accessura fundo dicta | |
| fuerint. sed hoc ita, si certum corpus accessurum fuerit dictum: nam si seruus cum peculio | 5 |
| uenierit, ea mancipia quae in peculio fuerint sana esse praestare uenditor non debet, quia | |
| non dixit certum corpus accessurum, sed peculium tale praestare oportere, et, quemad- | |
| modum certam quantitatem peculii praestare non debet, it nec hoc. eandem rationem | |
| facere Pomponius ait, ut etiam, si hereditas aut peculium serui uenierit, locus edicto aedi- | |
| lium non sit circa ea corpora, quae sunt in hereditate aut in peculio. idem probat et si | 10 |
| fundus cum instrumento uenierit et in instrumento mancipia sint. puto hanc sententiam | |
| ueram, nisi si aliud specialiter actum esse proponatur. Si uendita res redhibeatur, seruus | 1.1 |
| quoque qui ei rei accessit, licet nullum in eo uitium sit, redhibetur. | |
| Africanus libro sexto quaestionum. Cum eiusdem generis plures res simul | 34.pr.1 |
| ueneant, ueluti comoedi uel chorus, referre ait, in uniuersos an in singulos pretium con- | |
| stituatur, ut scilicet interdum una, interdum plures uenditiones contractae intellegantur: | |
| quod uel eo quaeri pertinere, ut, si quis eorum forte morbosus uel uitiosus sit, uel omnes | |
| simul redhibeantur. Interdum etsi in singula capita pretium constitutum sit, tamen una | 1.1 |
| emptio est, ut propter unius uitium omnes redhiberi possint uel debeant, scilicet cum ma- | |
| nifestum erit non nisi omnes quem empturum uel uenditurum fuisse, ut plerumque circa | |
| comoedos uel quadrigas uel mulas pares accidere solet, ut neutri non nisi omnes habere | |
| expediat. | 5 |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Plerumque propter | 35.pr.1 |
| morbosa mancipia etiam non morbosa redhibentur, si separari non possint sine magno in- | |
| commodo uel ad pietatis rationem offensam. quid enim, si filio retento parentes redhibere | |
| maluerint uel contra? quod et in fratribus et in personas contubernio sibi coniunctas ob- | |
| seruari oportet. | 5 |
| Pomponius libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si plura mancipia uno pretio | 36.pr.1 |
| uenierint et de uno eorum aedilicia actione utamur, ita demum pro bonitate eius aestimatio | |
| fiet, si confuse uniuersis mancipiis constitutum pretium fuerit: quod si singulorum manci- | |
| piorum constituto pretio uniuersa tanti uenierunt, quantum ex consummatione singulorum | |
| fiebat, tunc cuiusque mancipii pretium, seu pluris seu minoris id esset, sequi debemus. | 5 |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Praecipiunt aediles, | 37.pr.1 |
| ne ueterator pro nouicio ueneat. et hoc edictum fallaciis uenditorum occurrit: ubique enim | |
| curant aediles, ne emptores a uenditoribus circumueniantur. ut ecce plerique solent man- | |
| cipia, quae nouicia non sunt, quasi nouicia distrahere ad hoc, ut pluris uendant: prae- | |
| sumptum est enim ea mancipia, quae rudia sunt, simpliciora esse et ad ministeria aptiora | 5 |
| et dociliora et ad omne ministerium habilia: trita uero mancipia et ueterana difficile est | |
| reformare et ad suos mores formare. quia igitur uenaliciarii sciunt facile decurri ad noui- | |
| ciorum emptionem, idcirco interpolant ueteratores et pro nouiciis uendunt. quod ne fiat, | |
| hoc edicto aediles denuntiant: et ideo si quid ignorante emptore ita uenierit, redhibebitur. | |
| Idem libro secundo ad edictum aedilium curulium. Aediles aiunt: | 38.pr.1 |
| 'Qui iumenta uendunt, palam recte dicunto, quid in quoque eorum morbi uitiique sit, uti- | |
| que optime ornata uendendi causa fuerint, ita emptoribus tradentur. si quid ita factum | |
| non erit, de ornamentis restituendis iumentisue ornamentorum nomine redhibendis in diebus | |
| sexaginta, morbi autem uitiiue causa inemptis faciendis in sex mensibus, uel quo | 5 |
| minoris cum uenirent fuerint, in anno iudicium dabimus. si iumenta paria simul uenierint | |
| et alterum in ea causa fuerit, ut redhiberi debeat, iudicium dabimus, quo utrumque redhi- | |
| beatur'. | |
| Loquuntur aediles in hoc edicto de iumentis redhibendis. | 1.1 |
| Causa autem huius edicti | 2.1 |
| eadem est, quae mancipiorum redhibendorum. Et fere eadem sunt in his, quae in manci- | 3.1 |
| piis, quod ad morbum uitiumue attinet: quidquid igitur hic diximus, huc erit transferen- | |
| dum. et si mortuum fuerit iumentum, pari modo redhiberi poterit, quemadmodum manci- | |
| pium potest. Iumentorum autem appellatione an omne pecus contineatur, uideamus. et | 4.1 |
| difficile est, ut contineatur: nam aliud significant iumenta, aliud significatur pecoris appel- | |
| latione. Idcirco elogium huic edicto subiectum est, cuius uerba haec sunt: 'quae de iumen- | 5.1 |
| torum sanitate diximus, de cetero quoque pecore omni uenditores faciunto'. Unde dubitari | 6.1 |
| desiit, an hoc edicto boues quoque contineantur: etenim iumentorum appellatione non con- | |
| tineri eos uerius est, sed pecoris appellatione continebuntur. Sed enim sunt quaedam, quae | 7.1 |
| in hominibus quidem morbum faciunt, in iumentis non adeo: ut puta si mulus castratus | |
| est, neque morbi neque uitii quid habere uidetur, quia neque de fortitudine quid eius de- | |
| trahitur neque de utilitate, cum ad generandum numquam sit habilis. Caelius quoque scribit | |
| non omnia animalia castrata ob id ipsum uitiosa esse, nisi propter ipsam castrationem facta | 5 |
| sunt inbecilliora: et ideo mulum non esse uitiosum. idem refert Ofilium existimasse equum | |
| castratum sanum esse, sicuti spado quoque sanus est, sed si emptor ignorauit, uenditor | |
| scit, ex empto esse actionem: et uerum est quod Ofilius. Quaesitum est, si mula talis sit, | 8.1 |
| ut transiungi non possit, an sana sit. et ait Pomponius sanam esse: plerasque denique car- | |
| rucharias tales esse, ut non possi<n>t transiungi. Idem ait, si nata sit eo ingenio aut cor- | 9.1 |
| pore, ut alterum iugum non patiatur, sanam non esse. Non tantum autem ob morbum | 10.1 |
| uitiumue redhibitio locum habebit in iumentis, uerum etiam si contra dictum promissumue, | |
| erit locus redhibitioni exemplo mancipiorum. Uendendi autem causa ornatum iumentum | 11.1 |
| uideri Caelius ait non, si sub tempus uenditionis, hoc est biduo ante uenditionem ornatum | |
| sit, sed si in ipsa uenditione ornatum sit, aut ideo, inquit, uenale cum esset sic ornatum | |
| inspiceretur: semperque cum de ornamentis agitur, et in actione et in edicto adiectum est: | |
| 'uendendi causa ornata ducta esse': poterit enim iumentum ornatum itineris causa duci, | 5 |
| deinde uenire. Si plura iumenta uenierint, non omnia erunt redhibenda propter unius or- | 12.1 |
| namentum: nam et si uitiosum sit unum iugum, non tamen propter hoc cetera iuga redhi- | |
| bebuntur. Si forte iugum mularum sit, quarum altera uitiosa est, non ex pretio tantum | 13.1 |
| uitiosae, sed ex utriusque erit componendum, quanti minoris sit: cum enim uno pretio | |
| utraeque uenierint, non est separandum pretium, sed quanto minoris cum ueniret utrumque | |
| fuit, non alterum quod erat uitiosum. Cum autem iumenta paria uen<e>unt, edicto | 14.1 |
| expressum est, ut, cum alterum in ea causa sit, ut redhiberi debeat, utrumque redhi- | |
| beatur: in qua re tam emptori quam uenditori consulitur, dum iumenta non separantur. | |
| simili modo et si triga uenierit, redhibenda erit tota, et si quadriga, redhibeatur. sed si | |
| duo paria mularum sint et una mula uitiosa sit uel par, solum par redhibebitur, alterum | 5 |
| non: si tamen nondum sint paria constituta, sed simpliciter quattuor mulae uno pretio | |
| uenierint, unius erit mulae redhibitio, non omnium: nam et si polia uenierit, dicemus | |
| unum equum qui uitiosus est, non omnem poliam redhiberi oportere. haec et in homini- | |
| bus dicemus pluribus uno pretio distractis, nisi si separari non possint, ut puta si tragoedi | |
| uel mimi | 10 |
| Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium. uel fratres: | 39.pr.1 |
| Ulpianus libro secundo ad edictum aedilium curulium. hi enim non erunt | 40.1.1 |
| separandi. Deinde aiunt aediles: 'ne quis canem, uerrem uel minorem aprum, lupum, ur- | |
| sum, pantheram, leonem', | |
| Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium. et generaliter 'aliudue | 41.1.1 |
| quod noceret animal, siue soluta sint, siue alligata, ut contineri uinculis, quo minus | |
| damnum inferant, non possint'. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum aedilium curulium. 'qua uulgo iter fiet, | 42.1.1 |
| ita habuisse uelit, ut cuiquam nocere damnumue dare possit. si aduersus ea factum erit | |
| et homo liber ex ea re perierit, solidi ducenti, si nocitum homini libero esse dicetur, | |
| quanti bonum aequum iudici uidebitur, condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum | |
| datum factumue sit, dupli'. | 5 |
| Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium. Bouem qui cornu petit | 43.1.1 |
| uitiosum esse plerique dicunt, item mulas quae cessum dant: ea quoque iumenta, quae | |
| sine causa turbantur et semet ipsa eripiunt, uitiosa esse dicuntur. Qui ad amicum domini | 1 |
| deprecaturus confugit, non est fugitiuus: immo etiamsi ea mente sit, ut non impetrato | |
| auxilio domum non reuertatur, nondum fugitiuus est, quia non solum consilii, sed et facti | |
| fugae nomen est. Qui persuasu alterius a domino recessit, fugitiuus est, licet id non fuerit | 2.1 |
| facturus citra consilium eius qui persuasit. Si seruus meus bona fide tibi seruiens fugerit | 3.1 |
| uel sciens se meum esse uel ignorans, fugitiuus est, nisi animo ad me reuertendi id fecit. | |
| Mortis consciscendae causa sibi facit, qui propter nequitiam malosque mores flagitiumue | 4.1 |
| aliquod admissum mortem sibi consciscere uoluit, non si dolorem corporis non sustinendo | |
| id fecerit. Si quis seruum emerit et rapto eo ui bonorum raptorum actione quadruplum | 5.1 |
| consecutus est, deinde seruum redhibeat, reddere debebit quod accepit: sed si per eum | |
| seruum iniuriam passus iniuriae nomine egerit, non reddet uenditori: aliter forsitan atque | |
| si loris ab aliquo caeso aut quaestione de eo habita emptor egerit. Aliquando etiam red- | 6.1 |
| hiberi mancipium debebit, licet aestimatoria, id est quanto minoris, agamus: nam si adeo | |
| nullius sit pretii, ut ne expediat quidem tale mancipium domini habere, ueluti si furiosum | |
| aut lunaticum sit, licet aestimatoria actum fuerit, officio tamen iudicis continebitur, ut red- | |
| dito mancipio pretium recipiatur. Si quis, cum consilium inisset fraudandorum creditorum, | 7.1 |
| redhibuerit non redhibiturus alias, nisi uellet eos fraudare, tenetur creditoribus propter | |
| mancipium uenditor. Pignus manebit obligatum, etiamsi redhibitus fuerit seruus: quemad- | 8.1 |
| modum, si eum alienasset aut usum fructum eius, non recte redhibetur nisi redemptum, | |
| sic et pignore liberatum redhibetur. Si sub condicione homo emptus sit, redhibitoria actio | 9.1 |
| ante condicionem exsistentem inutiliter agitur, quia nondum perfecta emptio arbitrio iudicis | |
| imperfecta fieri non potest: et ideo etsi ex empto uel uendito uel redhibitoria ante actum | |
| fuerit, expleta condicione iterum agi poterit. Interdum etiamsi pura sit uenditio, propter | 10.1 |
| iuris condicionem in suspenso est, ueluti si seruus, in quo alterius usus fructus, alterius | |
| proprietas est, aliquid emerit: nam dum incertum est, ex cuius re pretium soluat, pendet, | |
| cui sit adquisitum, et ideo neutri eorum redhibitoria competit. | |
| Idem libro secundo ad edictum aedilium curulium. Iustissime aediles no- | 44.pr.1 |
| luerunt hominem ei rei quae minoris esset accedere, ne qua fraus aut edicto aut iure ci- | |
| uili fieret: ut ait Pedius, propter dignitatem hominum: alioquin eandem rationem fuisse | |
| et in ceteris rebus: ridiculum namque esse tunicae fundum accedere. ceterum hominis | |
| uenditioni quiduis adicere licet: nam et plerumque plus in peculio est quam in seruo, et | 5 |
| nonnumquam uicarius qui accedit pluris est quam is seruus qui uenit. Proponitur actio ex | 1.1 |
| hoc edicto in eum cuius maxima pars in uenditione fuerit, quia plerumque uenaliciarii ita | |
| societatem coeunt, ut quidquid agunt in commune uideantur agere: aequum enim aedilibus | |
| uisum est uel in unum ex his, cuius maior pars aut nulla parte minor esset, aedilicias | |
| actiones competere, ne cogeretur emptor cum multis litigare, quamuis actio ex empto cum | 5 |
| singulis sit pro portione, qua socii fuerunt: nam id genus hominum ad lucrum potius uel | |
| turpiter faciendum pronius est. In redhibitoria uel aestimatoria potest dubitari, an, quia | 2.1 |
| alienum seruum uendidit, et ob euictionem et propter morbum forte uel fugam simul teneri | |
| potest: nam potest dici nihil interesse emptoris sanum esse, fugitiuum non esse eum, qui | |
| euictus sit. sed interfuit emptoris sanum possedisse propter operas, neque ex postfacto | |
| decrescat obligatio: statim enim ut seruus traditus est committitur stipulatio quanti inter- | 5 |
| est emptoris. | |
| Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium. Redhibitoria actio du- | 45.pr.1 |
| plicem habet condemnationem: modo enim in duplum, modo in simplum condemnatur uen- | |
| ditor. nam si neque pretium neque accessionem soluat neque eum qui eo nomine obligatus | |
| erit liberet, dupli pretii et accessionis condemnari iubetur: si uero reddat pretium et ac- | |
| cessionem uel eum qui eo nomine obligatus est liberet, simpli uidetur condemnari. | 5 |
| Pomponius libro octauo decimo ad Sabinum. Cum mihi redhibeas, furtis | 46.pr.1 |
| noxisque solutum esse promittere non debes, praeterquam quod iussu tuo fecerat aut eius | |
| cui tu eum alienaueris. | |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. Si hominem emptum manumisisti, et | 47.pr.1 |
| redhibitoriam et quanti minoris denegandam tibi Labeo ait, sicut duplae actio periret: ergo | |
| et quod aduersus dictum promissumue sit, actio peribit. Post mortem autem hominis | 1.1 |
| aediliciae actiones manent, | |
| Pomponius libro uicesimo tertio ad Sabinum. si tamen sine culpa actoris | 48.pr.1 |
| familiaeue eius uel procuratoris mortuus sit. Audiendus est is, qui de uitio uel morbo | 1.1 |
| serui querens retinere eum uelit. Non nocebit emptori, si sex mensum exceptione redhibi- | 2.1 |
| toria exclusus uelit intra annum aestimatoria agere. Ei, qui seruum uinctum uendiderit, | 3.1 |
| aedilicium edictum remitti aequum est: multo enim amplius est id facere, quam pronuntiare | |
| in uinculis fuisse. In aediliciis actionibus exceptionem opponi aequum est, si emptor sciret | 4.1 |
| de fuga aut uinculis aut ceteris rebus similibus, ut uenditor absoluatur. Aediliciae actiones | 5.1 |
| et heredi et in heredem competunt, ut tamen et facta heredum quae postea accesserint et | |
| quod experiri potuerint, quaerantur. Non solum de mancipiis, sed de omni animali hae | 6.1 |
| actiones competunt, ita ut etiam, si usum fructum in homine emerim, competere debeant. | |
| Cum redhibitoria actione de sanitate agitur, permittendum est de uno uitio agere et prae- | 7.1 |
| dicere, ut, si quid aliud postea apparuisset, de eo iterum ageretur. Sim- | 8.1 |
| plariarum uenditionum causa ne sit redhibitio, in usu est. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Etiam in fundo uendito redhibitionem | 49.pr.1 |
| procedere nequaquam incertum est, ueluti si pestilens fundus distractus sit: nam redhiben- | |
| dus erit. et benignum est dicere uectigalis exactionem futuri temporis post redhibitionem | |
| aduersus emptorem cessare. | |
| Iulianus libro quarto ex Minicio. Uaricosus sanus non est. | 50.pr.1 |
| Africanus libro octauo quaestionum. Cum mancipium morbosum uel ui- | 51.1.1 |
| tiosum seruus emat et redhibitoria uel ex empto dominus experiatur, omnimodo scientiam | |
| serui, non domini spectandam esse ait, ut nihil intersit, peculiari an domini nomine emerit | |
| et certum incertumue mandante eo emerit, quia tunc et illud ex bona fide est seruum, | |
| cum quo negotium sit gestum, deceptum non esse, et rursus delictum eiusdem, quod in | 5 |
| contrahendo admiserit, domino nocere debet. sed si seruus mandatu domini hominem | |
| emerit, quem dominus uitiosum esse sciret, non tenetur uenditor. Circa procuratoris per- | 1 |
| sonam, cum quidem ipse scierit morbosum uitiosum esse, non dubitandum, quin, quamuis | |
| ipse domino mandati uel negotiorum gestorum actione sit obstrictus, nihilo magis eo no- | |
| mine agere possit: at cum ipse ignorans esse uitiosum mandatu domini qui id sciret emerit | |
| et redhibitoria agat, ex persona domini utilem exceptionem ei non putabat opponendam. | 5 |
| Marcianus libro quarto regularum. Si furtum domino seruus fecerit, non | 52.pr.1 |
| est necesse hoc in uenditione serui praedicere nec ex hac causa redhibitio est: sed si dixerit | |
| hunc furem non esse, ex illa parte tenebitur, quod dixit promisitue. | |
| Iauolenus libro primo ex posterioribus Labeonis. Qui tertiana | 53.pr.1 |
| aut quartana febri aut podagra uexarentur quiue comitialem morbum haberent, ne quidem | |
| his diebus, quibus morbus uacaret, recte sani dicentur. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Actioni redhibitoriae non est locus, | 54.pr.1 |
| si mancipium bonis condicionibus emptum fugerit, quod ante non fugerat. | |
| Idem libro duodecimo responsorum. Cum sex menses utiles, quibus expe- | 55.pr.1 |
| riundi potestas fuit, redhibitoriae actioni praestantur, non uidebitur potestatem experiundi | |
| habuisse, qui uitium fugitiui latens ignorauit: non idcirco tamen dissolutam ignorationem | |
| emptoris exc<u>sari oportebit. | |
| Paulus libro primo quaestionum. Latinus Largus: quaero, an fide- | 56.pr.1 |
| iussori emptionis redhiberi mancipium possit. respondi, si in uniuersam causam fide- | |
| iussor sit acceptus, putat Marcellus posse ei fideiussori redhiberi. | |
| Idem libro quinto quaestionum. Si seruus mancipium emit et dominus red- | 57.pr.1 |
| hibitoria agat, non aliter ei uenditor daturus est, quam si omnia praestiter<i>t quae huic | |
| actioni continentur et quidem solida, non peculio tenus: nam et si ex empto dominus agat, | |
| nisi pretium totum soluerit, nihil consequitur. Quod si seruus uel filius uendiderit, redhibi- | 1.1 |
| toria in peculium competit. in peculio autem et causa redhibitionis continebitur: nec nos | |
| moueat, quod antequam reddatur seruus non est in peculio (non enim potest esse in pe- | |
| culio seruus, qui adhuc emptoris est) sed causa ipsius redhibitionis in peculio computatur: | |
| igitur si seruus decem milibus emptus quinque milibus sit, haec quoque in peculio esse | 5 |
| dicemus. hoc ita, si nihil domino debeat aut ademptum peculium non est: quod si plus | |
| domino debeat, eueniet, ut hominem praestet et nihil consequatur. | |
| Idem libro quinto responsorum. Quaero, an, si seruus apud emptorem fugit | 58.pr.1 |
| et in causa redhibitionis esse pronuntiatus fuerit, non prius uenditori restitui debeat, quam | |
| rerum ablatarum a seruo aestimationem praestiterit. Paulus respondit uenditorem cogen- | |
| dum non tantum pretium serui restituere, sed etiam rerum ablatarum aestimationem, nisi | |
| si pro his paratus sit seruum noxae nomine relinquere. Item quaero, si nolit aestimationem | 1.1 |
| et pretia rerum restituere, an seruus retinendus sit et danda sit actio de peculio uel de | |
| pretio redhibiti serui ex duplae stipulatione. Paulus respondit de pretio serui repetendo | |
| competere actionem etiam ex duplae stipulatione: de rebus per furtum ablatis iam respon- | |
| sum est. Seruum dupla emi, qui rebus ablatis fugit: mox inuen- | 2.1 |
| tus praesentibus honestis uiris interrogatus, an et in domo uenditoris fugisset, respondit | |
| fugisse: quaero, an standum sit responso serui. Paulus respondit: si et alia indicia prioris | |
| fugae non deficiunt, tunc etiam serui responso credendum est. | |
| Ulpianus libro septuagesimo quarto ad edictum. Cum in ea causa est uenditum man- | 59.pr.1 |
| cipium, ut redhiberi debeat, iniquum est uenditorem pretium redhibendae rei consequi. | |
| Si quis duos homines uno pretio emerit et alter in ea causa est, ut redhibeatur, | 1.1 |
| deinde petatur pretium totum, exceptio erit obicienda: si tamen pars pretii petatur, magis | |
| dicetur non nocere exceptionem, nisi forte ea sit causa, in qua propter alterius uitium | |
| utrumque mancipium redhibendum sit. | |
| Paulus libro sexagesimo nono ad edictum. Facta redhibitione omnia in integrum re- | 60.pr.1 |
| stituuntur, perinde ac si neque emptio neque uenditio intercessit. | |
| Ulpianus libro octogesimo ad edictum. Quotiens de seruitute agitur, uictus | 61.pr.1 |
| tantum debet praestare, quanti minoris emisset emptor, si scisset hanc seruitutem im- | |
| positam. | |
| Modestinus libro octauo differentiarum. Ad res donatas edictum aedilium | 62.pr.1 |
| curulium non pertinere dicendum est: etenim quid se restituturum donator repromittit, | |
| quando nullum pretium interueniat? quid ergo si res ab eo cui donata est melior facta | |
| sit, numquid quanti eius qui meliorem fecit interest donator conueniatur? quod minime | |
| dicendum est, ne eo casu liberalitatis suae donator poenam patiatur. itaque si qua res do- | 5 |
| netur, necesse non erit ea repromittere, quae in rebus uenalibus aediles repromitti iubent. | |
| sane de dolo donator obligare se et debet et solet, ne quod benigne contulerit fraudis | |
| consilio reuocet. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium. Sciendum est ad uen- | 63.pr.1 |
| ditiones solas hoc edictum pertinere non tantum mancipiorum, uerum ceterarum quoque | |
| rerum. cur autem de locationibus nihil edicatur, mirum uidebatur: haec tamen ratio red- | |
| ditur uel quia numquam istorum de hac re fuerat iurisdicti<o> uel quia non similiter loca- | |
| tiones ut uenditiones fiunt. | 5 |
| Pomponius libro septimo decimo epistularum. Labeo scribit, si uno pretio | 64.pr.1 |
| plures seruos emisti et de uno agere uelis, interaestimationem seruorum proinde fieri de- | |
| bere, atque ut fieret in aestimationem bonitatis agri, cum ob euictam partem fundi agatur. | |
| Idem ait, si uno pretio plures seruos uendidisti sanosque esse promisisti et pars dumtaxat | 1.1 |
| eorum minus sana sit, de omnibus 'aduersus dictum promissum' recte a<gi>. Ibidem ait er- | 2.1 |
| rare et fugere iumentum posse, nec tamen erronem aut fugitiuum esse agi posse. | |
| Uenuleius libro quinto actionum. Animi potius quam corporis uitium est, ueluti si | 65.pr.1 |
| ludos adsidue uelit spectare aut tabulas pictas studiose intueatur, siue etiam mendax aut | |
| similibus uitiis teneatur. Quotiens morbus sonticus nominatur, eum significari Cassius ait, | 1.1 |
| qui noceat: nocere autem intellegi, qui perpetuus est, non qui | |
| tempore finiatur: sed morbum sonticum eum uideri, qui inciderit in hominem postquam is | |
| natus sit: sontes enim nocentes dici. Seruus tam ueterator quam nouicius dici | 2.1 |
| potest. sed ueteratorem non spatio seruiendi, sed genere et causa aestimandum Caelius | |
| ait: nam quicumque ex uenalicio nouiciorum emptus alicui ministerio praepositus sit, sta- | |
| tim eum ueteratorum numero esse: nouicium autem non tirocinio animi, sed condicione | |
| seruitutis intellegi. nec ad rem pertinere, Latine sciat nec ne: nam ob id ueteratorem | 5 |
| esse, si liberalibus studiis eruditus sit. |