| DE EUICTIONIBUS ET DUPLAE STIPULATIONE | |
| Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum. Siue tota res euincatur siue | 21.2.1.pr.1 |
| pars, habet regressum emptor in uenditorem. sed cum pars euincatur, si quidem pro in- | |
| diuiso euincatur, regressum habet pro quantitate euictae partis: quod si certus locus sit | |
| euictus, non pro indiuiso portio fundi, pro bonitate loci erit regressus. quid enim, si quod | |
| fuit in agro pretiosissimum, hoc e<u>ictum est, aut quod fuit in agro uilissimum? aestima- | 5 |
| bitur loci qualitas, et sic erit regressus. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Si dupla non promitteretur et eo nomine | 2.pr.1 |
| agetur, dupli condemnandus est reus. | |
| Idem libro decimo ad Sabinum. Cum in uenditione serui peculium semper | 3.pr.1 |
| exceptum esse intellegitur, is homo ex peculio summam quandam secum abstulerat. si | |
| propter hanc causam furti cum emptore actum sit, non reuerteretur emptor ad uenditorem | |
| ex stipulatione duplae, quia furtis noxisque solutum esse praestari debet uenditionis tem- | |
| pore, haec autem actio postea esse coeperit. | 5 |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Illud quaeritur, an is qui | 4.pr.1 |
| mancipium uendidit debeat fideiussorem ob euictionem dare, quem uolgo auctorem secun- | |
| dum uocant. et est relatum non debere, nisi hoc nominatim actum est. Si impuberis no- | 1.1 |
| mine tutor uendiderit, euictione secuta Papinianus libro tertio responsorum ait dari in eum | |
| cuius tutela gesta sit utilem actionem, sed adicit in id demum, quod rationibus eius accepto | |
| latum est. sed an in totum, si tutor soluendo non sit, uideamus: quod magis puto: neque | |
| enim male contrahitur cum tutoribus. | 5 |
| Paulus libro trigesimo tertio ad edictum. Serui uenditor peculium acces- | 5.pr.1 |
| surum dixit. si uicarius euictus sit, nihil praestaturum uenditorem Labeo ait, quia siue non | |
| fuit in peculio, non accesserit, siue fuerit, iniuriam a iudice emptor passus est: aliter atque | |
| si nominatim seruum accedere dixisset: tunc enim praestare deberet in peculio eum esse. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Si fundus uenierit, ex consue- | 6.pr.1 |
| tudine eius regionis in qua negotium gestum est pro euictione caueri oportet. | |
| Iulianus libro tertio decimo digestorum. Qui a pupillo substitutum ei seri- | 7.pr.1 |
| uum emerit, agere cum substituto ex empto potest et ex stipulatu de euictione, cum neu- | |
| tram earum actionum aduersus pupillum habere potuerit. | |
| Idem libro quinto decimo digestorum. Uenditor hominis emptori praestare | 8.pr.1 |
| debet, quanti eius interest hominem uenditoris fuisse. quare siue partus ancillae siue he- | |
| reditas, quam seruus iussu emptoris adierit, euicta fuerit, agi ex empto potest: et sicut | |
| obligatus est uenditor, ut praestet licere habere hominem quem uendidit, ita ea quoque | |
| quae per eum adquiri potuerunt praestare debet emptori, ut habeat. | 5 |
| Paulus libro septuagesimo sexto ad edictum. Si uendideris seruum mihi | 9.pr.1 |
| Titii, deinde Titius heredem me reliquerit, Sabinus ait amissam actionem pro euictione, | |
| quoniam seruus non potest euinci: sed in ex empto actione decurrendum est. | |
| Celsus libro uicesimo septimo digestorum. Si quis per fundum quem cum | 10.pr.1 |
| alio communem haberet, quasi solus dominus eius esset, ius eundi agendi mihi uendiderit | |
| et cesserit, tenebitur mihi euictionis nomine ceteris non cedentibus. | |
| Paulus libro sexto responsorum. Lucius Titius praedia in Germania trans | 11.pr.1 |
| Renum emit et partem pretii intulit: cum in residuam quantitatem heres emptoris con- | |
| ueniretur, quaestionem rettulit dicens has possessiones ex praecepto principali partim dis- | |
| tractas, partim ueteranis in praemia adsignatas: quaero, an huius rei periculum ad uendi- | |
| torem pertinere possit. Paulus respondit futuros casus euictionis post contractam emptionem | 5 |
| ad uenditorem non pertinere et ideo secundum ea quae proponuntur pretium praediorum | |
| peti posse. Ex his uerbis stipulationis duplae uel simplae 'eum hominem quo de agitur | 1.1 |
| nox<a> esse solutum' uenditorem conueniri non posse propter eas noxas, quae publice coer- | |
| ceri solent. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Quidam ex parte dimidia | 12.pr.1 |
| heres institutus uniuersa praedia uendidit et coheredes pretium acceperunt: euictis his | |
| quaero, an coheredes ex empto actione teneantur. respondi, si coheredes praesentes ad- | |
| fuerunt nec dissenserunt, uideri unumquemque partem suam uendidisse. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Bonitatis aestimationem faciendam, cum | 13.pr.1 |
| pars euincitur, Proculus recte putabat, quae fuisset uenditionis tempore, non cum euinceretur: | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. non in dimidiam quantitatem pretii: | 14.pr.1 |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. sed si quid postea alluuione accessit, | 15.1.1 |
| tempus quo accedit inspiciendum. Si usus fructus euincatur, pro bonitate fructuum aesti- | |
| matio facienda est. sed et si seru<it>us euincatur, quanti minoris ob id praedium est, lis | |
| aestimanda est. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Euicta re uendita ex empto erit agen- | 16.pr.1 |
| dum de eo quod accessit, quemadmodum ea quae empto fundo nominatim accesserunt si | |
| euicta sint, simplum praestatur. Duplae stipulatio committi dicitur tunc, cum res restituta | 1.1 |
| est petitori, uel damnatus est litis aestimatione, uel possessor ab emptore conuentus ab- | |
| solutus est. Si seruus, cuius nomine duplam stipulati sumus, euictus fuerit a nobis: ob id | 2.1 |
| quod fugitiuus uel sanus non fuerit an agere nihilo minus possimus, quaeritur. Proculus | |
| uidendum ait, ne hoc quoque intersit, utrum tum euictus sit cum meus factus non esset, | |
| an tum cum meus factus esset: in eo enim casu quo meus factus est statim mea interest, | |
| quanto ob id deterior est, et quam actionem semel ex stipulatu habere coepi, eam nec | 5 |
| euictione nec morte nec manumissione nec fuga serui nec ulla simili causa amitti: at si in | |
| bonis meis factus non sit, nihil ob ea quod fugitiuus sit pauperior sim, utpote cum in | |
| bonis meis non sit. quod si sanum esse, erronem non esse stipulatus essem, tantum mea | |
| interesse, quantum ad praesentem usum pertineret, tametsi in obscuro esset (utpote igno- | |
| rantibus nobis, quamdiu eum habiturus essem et an futurum esset, ut eum quisquam aut | 10 |
| a me aut ab eo cui uendidissem cuiue similiter promississem euinceret). summam autem | |
| opinionis suae hanc esse, ut tantum ex ea stipulatione consequar, quanti mea intersit aut | |
| post stipulationem interfuerit eum seruum fugitiuum non esse. | |
| Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum. Uindicantem uenditorem rem, | 17.pr.1 |
| quam ipse uendidit, exceptione doli posse summoueri nemini dubium est, quamuis alio iure | |
| dominium quaesierit: improbe enim rem a se distractam euincere conatur. eligere autem | |
| emptor potest, utrum rem uelit retinere intentione per exceptionem elisa, an potius re ab- | |
| lata ex causa stipulationis duplum consequi. | 5 |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Sed et si exceptio omissa sit aut opposita | 18.pr.1 |
| ea nihilo minus euictus sit, ex duplae quoque stipulatione uel ex empto potest conueniri. | |
| Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum. Sed et si stipulatio nulla fuisset | 19.pr.1 |
| interposita, de ex empto actione idem dicemus. Si homo liber qui bona fide seruiebat | 1.1 |
| uenierit mihi a Titio Titiusque eum heredem scripserit quasi liberum et ipse mihi sui faciat | |
| controuersiam, ipsum de se obligatum habebo. | |
| Pomponius libro decimo ad Sabinum. Fundum meum obligaui, deinde alie- | 20.pr.1 |
| naui tibi: ut eo nomine non oblig<e>ris, si eum postea abs te emam et satis pro euictione | |
| mihi des, excipiendum cautione, quod pro me obligatus sit, quia etiam non excepto eo | |
| agendo eo nomine contra te doli mali exceptione possim summoueri. | |
| Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum. Si seruus uenditus decesserit | 21.pr.1 |
| antequam euincatur, stipulatio non committitur, quia nemo eum euincat, sed factum hu- | |
| manae sortis: de dolo tamen poterit agi, si dolus intercesserit. Inde Iulianus libro quadra- | 1.1 |
| gesimo tertio eleganter definit duplae stipulationem tunc committi, quotiens res ita amit- | |
| titur, ut eam emptori habere non liceat propter ipsam euictionem. Et ideo ait, si emptor | 2.1 |
| hominis mota sibi controuersia uenditorem dederit procuratorem isque uictus litis aestima- | |
| tionem sustulerit, stipulationem duplae non committi, quia nec mandati actionem procurator | |
| hic idemque uenditor habet, ut ab emptore litis aestimationem consequatur: cum igitur | |
| neque corpus neque pecunia emptori absit, non oportet committi stipulationem: quamuis, | 5 |
| si ipse iudicio accepto uictus esset et litis aestimationem sustulisset, placeat committi sti- | |
| pulationem, ut et ipse Iulianus eodem libro scripsit. neque enim habere licet eum, cuius | |
| si pretium quis non dedisset, ab aduersario aufer<r>etur: prope enim hunc ex secunda emptione, | |
| id est ex litis aestimatione emptori habere licet, non ex pristina. Idem Iulianus eodem libro | 3.1 |
| scribit, si lite contestata fugerit homo culpa possessoris, damnatus quidem erit possessor, | |
| sed non statim eum ad uenditorem regressurum et ex duplae stipulatione acturum, quia | |
| interim non propter euictionem, sed propter fugam ei hominem habere non licet: plane, | |
| inquit, cum adprehenderit possessionem fugitiui, tunc committi stipulationem Iulianus ait. | 5 |
| nam et si sine culpa possessoris fugisset, deinde cautionibus interpositis absolutus esset, | |
| non alias committeretur stipulatio, quam si adprehensum hominem restituisset. ubi igitur | |
| litis aestimationem optulit, sufficit adprehendere: ubi cauit, non prius, nisi restituerit. | |
| Pomponius libro primo ex Plautio. Si pro re pupilli quam emit litis aesti- | 22.pr.1 |
| mationem tutor non ex pecunia pupilli, sed ex suo praestiterit, stipulatio de euictione pu- | |
| pillo aduersus uenditorem committitur. Si pro euictione fundi quem emit mulier satis ac- | 1.1 |
| cepisset et eundem fundum in dotem dedisset, deinde aliquis eum a marito per iudicium | |
| abstulisset, potest mulier statim agere aduersus fideiussores emptionis nomine, quasi mi- | |
| norem dotem haber<e> coepisset uel etiam nullam, si tantum maritus optulisset, quanti | |
| fundus esset. | 5 |
| Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum. Sed et si post mortem mulieris | 23.pr.1 |
| euincatur, regressus erit ad duplae stipulationem, quia ex promissione maritus aduersus | |
| heredes mulieris agere potest et ipsi ex stipulatu agere possunt. | |
| Africanus libro sexto quaestionum. Non tamen ei consequens esse, ut et, | 24.pr.1 |
| si ipsi domino nuptura in dotem eum dederit, committi stipulationem dicamus, quamuis | |
| aeque indotata mulier futura sit, quoniam quidem, etiamsi uerum sit habere ei non licere | |
| seruum, illud tamen uerum non sit iudicio eum euictum esse. ex empto tamen contra uen- | |
| ditorem mulier habet actionem. | 5 |
| Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum. Si seruum, cuius nomine du- | 25.pr.1 |
| plam stipulatus sis, manumiseris, nihil ex stipulatione consequi possis, quia non euincitur, | |
| quo minus habere tibi liceat, quem ipse ante uoluntate tua perdideris. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Sed hoc nomine, quod | 26.pr.1 |
| libertum quis non habeat, ex uendito actionem habet, si scierit uenditor alienum se uen- | |
| dere. sed et si ex causa fideicommissi emptor coactus fuerit eum manumittere, ex empto | |
| actionem habebit. | |
| Pomponius libro undecimo ad Sabinum. Hoc iure utimur, ut exceptiones | 27.pr.1 |
| ex persona emptoris obiectae si obstant, uenditor ei non teneatur, si uero ad personam | |
| uenditoris respicient, contra: certe nec ex empto nec ex stipulatione duplae nec simplae | |
| actio competit emptori, si exceptio ei ex facto ipsius opposita obstiterit. | |
| Ulpianus libro octogesimo ad edictum. Sed si ex utriusque persona et | 28.pr.1 |
| auctoris et emptoris exceptiones obicientur, intererit, propter quam exceptionem iudex contra | |
| iudicauerit, et sic aut committetur <a>ut non committetur stipulatio. | |
| Pomponius libro undecimo ad Sabinum. Si rem, quam mihi alienam uen- | 29.pr.1 |
| dideras, a domino redemerim, falsum esse quod Nerua respondisset posse te a m<e> pretium | |
| consequi ex uendito agentem, quasi habere mihi rem liceret, Celsus filius aiebat, quia nec | |
| bonae fidei conueniret et ego ex alia causa rem haberem. Si duplae stipulator ex posses- | 1.1 |
| sore petitor factus et uictus sit, quam rem si possideret retinere potuerit, pet<i> ita autem | |
| utiliter non poterit, uel ipso iure promissor duplae tutus erit uel certe doli mali exceptione | |
| se tueri poterit, sed ita, si culpa uel sponte duplae stipulatoris possessio amissa fuerit. Quo- | 2.1 |
| libet tempore uenditori renuntiari potest, ut de ea re agenda adsit, quia non praefinitur | |
| certum tempus in ea stipulatione, dum tamen ne prope ipsam condemnationem id fiat. | |
| Idem libro nono decimo ad Sabinum. Si emptori, qui stipulatus sit furtis | 30.pr.1 |
| noxisque solutum esse, heres exstiterit is, cui seruus furtum fecerit, incipit is ex stipulatu | |
| actionem habere, quemadmodum si ipse alii praestitisset. | |
| Ulpianus libro quadragesimo secundo ad Sabinum. Si ita quis stipulanti | 31.pr.1 |
| spondeat 'sanum esse, furem non esse, uispellionem non esse' et cetera, inutilis stipulatio | |
| quibusdam uidetur, quia si quis est in hac causa, impossibile est quod promittitur, si non | |
| est, frustra est. sed ego puto uerius hanc stipulationem 'furem non esse, uispellionem non | |
| esse, sanum esse' utilem esse: hoc enim continere, quod interest horum quid esse uel ho- | 5 |
| rum quid non esse. sed et si cui horum fuerit adiectum 'praestari', multo magis ualere | |
| stipulationem: alioquin stipulatio quae ab aedilibus proponitur inutilis erit, quod utique | |
| nemo sanus probabit. | |
| Idem libro quadragesimo sexto ad Sabinum. Quia dicitur, quotiens plures | 32.pr.1 |
| res in stipulationem deducuntur, plures esse stipulationes, an et in duplae stipulatione hoc | |
| idem sit, uideamus. cum quis stipulatur 'fugitiuum non esse, erro<n>em non esse' et cetera | |
| quae ex edicto aedilium curulium promittuntur, utrum una stipulatio est an plures? et ratio | |
| facit, ut plures sint. Ergo et illud procedit, quod Iulianus libro quinto decimo | 1.1 |
| digestorum scribit. egit, inquit, quanti minoris propter fugam serui, deinde agit propter mor- | |
| bum: id agendum est, inquit, ne lucrum faciat emptor et bis eiusdem uitii aestimationem | |
| consequatur. fingamus emptum decem, minoris autem empturum fuisse duobus, si tantum | |
| fugitiuum esse scisset emptor: haec consecutum propter fugam: mox comperisse, quod non | 5 |
| esset sanus: similiter duobus minoris empturum fuisse, si de morbo non ignorasset: rursus | |
| consequi debebit duo: nam et si de utroque simul egisset, quattuor esset consecuturus, | |
| quia eum forte, qui neque sanus et fugitiuus esset, sex tantum esset empturus. secundum | |
| haec saepius ex stipulatu agi poterit: neque enim ex una stipulatione, sed ex pluribus agitur. | |
| Idem libro quinquagesimo primo ad Sabinum. Si seruum emero et eundem | 33.pr.1 |
| uendidero, deinde emptori ob hoc fuero condemnatus, quia tradere non potui euictum, | |
| committitur stipulatio. | |
| Pomponius libro uicesimo septimo ad Sabinum. Si mancipium ita emeris, | 34.pr.1 |
| ne prostituatur et, cum prostitutum fuisset, ut liberum esset: si contra legem uenditionis | |
| faciente te ad libertatem peruenerit, tu uideris quasi manumississe et ideo nullum aduersus | |
| uenditorem habebis regressum. Si communi diuidundo mecum actum esset et aduersario | 1.1 |
| seruus adiudicatus sit, quia probauit eum communem esse, habebo ex duplae stipulatione | |
| actionem, quia non interest, quo genere iudicii euincatur, ut mihi habere non liceat. Du- | 2.1 |
| plae stipulatio euictionem non unam continet, si quis dominium rei petierit et euicerit, | |
| sed et si Seruiana actione experiatur. | |
| Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium. Euictus autem a creditore tunc | 35.pr.1 |
| uidetur, cum fere spes habendi abscisa est: itaque si Seruiana actione euictus sit, com- | |
| mittitur quidem stipulatio: sed quoniam soluta a debitore pecunia potest seruum habere, | |
| si soluto pignore uenditor conueniatur, poterit uti doli exceptione. | |
| Idem libro uicesimo nono ad edictum. Naue aut domu empta singula cae- | 36.pr.1 |
| menta uel tabulae emptae non intelleguntur ideoque nec euictionis nomine obligatur uen- | |
| ditor quasi euicta parte. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Emptori duplam promitti a | 37.pr.1 |
| uenditore oportet, nisi aliud conuenit: non tamen ut satisdetur, nisi si specialiter id actum | |
| proponatur, sed ut repromittatur. Quod autem diximus duplam promitti oportere, sic erit | 1.1 |
| accipiendum, ut non ex omni re id accipiamus, sed de his rebus, quae pretiosiores essent, | |
| si margarita forte aut ornamenta pretiosa uel uestis Serica uel quid aliud non contempti- | |
| bile ueneat. per edictum autem curulium etiam de seruo cauere uenditor iubetur. Si sim- | 2.1 |
| plam pro dupla per errorem stipulatus sit emptor, re euicta consecuturum eum ex empto | |
| Neratius ait, quanto minus stipulatus sit, si modo omnia facit emptor, quae in stipulatione | |
| continentur: quod si non fecit, ex empto id tantum consecuturum, ut ei promittatur quod | |
| minus in stipulationem superiorem deductum est. | 5 |
| Idem libro secundo disputationum. In creditore qui pignus uendidit tractari | 38.pr.1 |
| potest, an re euicta uel ad hoc teneatur ex empto, ut quam habet aduersus debitorem | |
| actionem, eam praestet: habet autem contrariam pigneraticiam actionem. et magis est ut | |
| praestet: cui enim non aequum uidebitur uel hoc saltem consequi emptorem, quod sine | |
| dispendio creditoris futurum est? | 5 |
| Iulianus libro quinquagesimo septimo digestorum. Minor uiginti quinque | 39.pr.1 |
| annis fundum uendidit Titio, eum Titius Seio: minor se in ea uenditione circumscriptum | |
| dicit et inpetrat cognitionem non tantum aduersus Titium, sed etiam aduersus Seium: Seius | |
| postulabat apud praetorem utilem sibi de euictione stipulationem in Titium dari: ego dan- | |
| dam putabam. respondi: iustam rem Seius postulat: nam si ei fundus praetoria cognitione | 5 |
| ablatus fuerit, aequum erit per eundem praetorem et euictionem restitui. Si seruus tuus | 1.1 |
| emerit hominem et eundem uendiderit Titio eiusque nomine duplam promiserit et tu a | |
| uenditore serui stipulatus fueris: si Titius seruum petierit et ideo uictus sit, quod seruus | |
| tuus in tradendo sine uoluntate tua proprietatem hominis transferre non potuisset, supererit | |
| Publiciana actio et propter hoc duplae stipulatio ei non committetur: quare uenditor quo- | 5 |
| que tuus agentem te ex stipulatu poterit doli mali exceptione summouere. alias autem si | |
| seruus hominem emerit et duplam stipuletur, deinde eum uendiderit et ab emptore euictus | |
| fuerit: domino quidem aduersus uenditorem in solidum competit actio, emptori uero ad- | |
| uersus dominum dumtaxat de peculio. denuntiare uero de euictione emptor seruo, non | |
| domino debet: ita enim euicto homine utiliter de peculio agere poterit: sin autem seruus | 10 |
| decesserit, tunc domino denuntiandum est. Si a me bessem fundi emeris, a Titio trientem, | 2.1 |
| deinde partem dimidiam fundi a te quis petierit: si quidem ex besse quem a me acceperas | |
| semis petitus fuerit, Titius non tenebitur, si uero triens quem Titius tibi tradiderat et sex- | |
| tans ex besse quem a me acceperas petitus fuerit, Titius quidem pro triente, ego pro | |
| sextante euictionem tibi praestabimus. Pater sciens filium suum quem in potestate habebat | 3.1 |
| ignoranti emptori uendidit: quaesitum est, an euictionis nomine teneatur. respondit: qui | |
| liberum hominem sciens uel ignorans tamquam seruum uendat, euictionis nomine tenetur: | |
| quare etiam pater, si filium suum tamquam seruum uendiderit, euictionis nomine obligatur. | |
| Qui statuliberum tradit, nisi dixerit eum statuliberum esse, euictionis nomine perpetuo ob- | 4.1 |
| ligatur. Qui seruum uenditum tradit et dicit usum fructum in eo Seii esse, cum ad Sem- | 5.1 |
| pronium pertineat, Sempronio usum fructum petente perinde tenetur, ac si in tradendo | |
| dixisset usus fructus nomine aduersus Seium non teneri. et si re uera Seii usus fructus | |
| fuerit, legatus autem ita, ut, cum ad Seium pertinere desisset, Sempronii esset, Sempronio | |
| usum fructum petente tenebitur, Seio agente recte defugiet. | 5 |
| Idem libro quinquagesimo octauo digestorum. Si is qui satis a me de | 40.pr.1 |
| euictione accepit fundum a me herede legauerit, confestim fideiussores liberabuntur, quia, | |
| etiamsi euictus fuerit ab eo cui legatus fuerat, nulla aduersus fideiussores actio est. | |
| Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium. Si ei cui uendidi et | 41.pr.1 |
| duplam promissi, cum ipse eadem stipulatione mihi cauisset, heres exstiterim, euicto homine | |
| nulla parte stipulatio committitur: neque enim mihi euinci uidetur, cum uendiderim eum, | |
| neque ei cui me promissorem praestarem, quoniam parum commode dicar ipse mihi du- | |
| plam praestare debere. Item si domino serui heres exstiterit emptor, quoniam euinci ei | 1.1 |
| non potest nec ipse sibi uidetur euincere, non committitur duplae stipulatio. his igitur | |
| casibus ex empto agendum erit. Si is, qui fundum emerit et satis de euictione acceperit | 2.1 |
| et eundem fundum uendiderit, emptori suo heres exstiterit, uel ex contrario emptor uen- | |
| ditori heres exstiterit: an euicto fundo cum fideiussoribus agere possit, quaeritur. existimo | |
| autem utroque casu fideiussores teneri, quoniam et cum debitor creditori | |
| suo heres exstiterit, ratio quaedam inter heredem et hereditatem ponitur et intellegitur | 5 |
| maior hereditas ad debitorem peruenire, quasi soluta pecunia quae debebatur hereditati, et | |
| per hoc minus in bonis heredis esse: et ex contrario cum creditor debitori suo exstitit | |
| heres, minus in hereditate habere uidetur, tamquam ipsa hereditas heredi soluerit. siue | |
| ergo is qui de euictione satis acceperat emptori cui ipse uendiderat, siue emptor uenditori | |
| suo heres exstiterit, fideiussores tenebuntur. et si ad eundem uenditoris et emptoris here- | 10 |
| ditas recciderit, agi cum fideiussoribus poterit. | |
| Paulus libro quinquagesimo tertio ad edictum. Si praegnas ancilla uendita | 42.pr.1 |
| et tradita sit, euicto partu uenditor non potest de euictione conueniri, quia partus uen- | |
| ditus non est. | |
| Iulianus libro quinquagesimo octauo digestorum. Uaccae emptor, | 43.pr.1 |
| si uitulus qui post emptionem natus est euincatur, agere ex duplae stipulatione non potest, | |
| quia nec ipsa nec usus fructus euincitur. nam quod dicimus uitulum fructum esse uaccae, | |
| non ius, sed corpus demonstramus, sicuti praediorum frumenta et uinum fructum recte di- | |
| cimus, cum constet eadem haec non recte usum fructum appellari. | 5 |
| Alfenus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. Scapham non uideri nauis | 44.pr.1 |
| esse respondit nec quicquam coniunctum habere, nam scapham ipsam per se paruam naui- | |
| culam esse: omnia autem, quae coniuncta naui essent (ueluti gubernacula malus antemnae | |
| uelum), quasi membra nauis esse. | |
| Idem libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum. Qui fundum tradiderat | 45.pr.1 |
| iugerum centum, fines multo amplius emptori demonstrauerat. si quid ex his finibus euin- | |
| ceretur, pro bonitate eius emptori praestandum ait, quamuis id quod relinqueretur centum | |
| iugera haberet. | |
| Africanus libro sexto quaestionum. Fundum, cuius usus fructus Attii erat, | 46.pr.1 |
| mihi uendidisti nec dixisti usum fructum Attii esse: hunc ego Maeuio detracto usu fructu | |
| tradidi. Attio capite minuto non ad me, sed ad proprietatem usum fructum redire ait, | |
| neque enim potuisse constitui usum fructum eo tempore, quo alienatus esset: sed posse | |
| me uenditorem te de euictione conuenire, quia aequum sit eandem causam meam esse, | 5 |
| quae futura esset, si tunc usus fructus alienus non fuisset. Si per alienum fundum mihi | 1.1 |
| uiam constitueris, euictionis nomine te obligari ait: etenim quo casu, si per proprium con- | |
| stituentis fundum concessa esset uia, recte constitueretur, eo casu, si per alienum concede- | |
| retur, euictionis obligationem contrahit. Cum tibi Stichum uenderem, dixi eum statuliberum | 2.1 |
| esse sub hac condicione manumissum 'si nauis ex Asia uenerit', is autem 'si Titius consul | |
| factus fuerit' manumissus erat: quaerebatur, si prius nauis ex Asia uenerit ac post Titius | |
| consul fiat atque ita in libertatem euictus sit, an euictionis nomine teneatur. respondit | |
| non teneri eum: etenim dolo malo emptorem facere, cum prius exstiterit ea condicio, quam | 5 |
| euictionis nomine exsoluerit. Item si post biennium liberum fore dixi, qui post annum | 3.1 |
| libertatem acceperit, et post biennium in libertate euincatur, uel decem dare iussum dixe- | |
| rim quinque et is decem datis ad libertatem peruenerit, magis esse, ut his quoque casibus | |
| non tenear. | |
| Idem libro octauo quaestionum. Si duos seruos quinis a te emam et eorum | 47.pr.1 |
| alter euincatur, nihil dubii fore, quin recte eo nomine ex empto acturus sim, quamuis alter | |
| decem dignus sit, nec referre, separatim singulos an simul utrumque emerim. | |
| Neratius libro sexto membranarum. Cum fundus 'uti optimus maximusque | 48.pr.1 |
| est' emptus est et alicuius seruitutis euictae nomine aliquid emptor a uenditore consecutus | |
| est, deinde totus fundus euincitur, ob eam euictionem id praestari debet quod ex duplo | |
| reliquum est: nam si aliud obseruabimus, seruitutibus aliquibus et mox proprietate euicta | |
| amplius duplo emptor quam quanti emit consequeretur. | 5 |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. <Si> ab emptore usus fructus | 49.pr.1 |
| petatur, proinde is uenditori denuntiare debet atque is a quo pars petitur. | |
| Ulpianus libro uicesimo quinto ad edictum. Si pignora ueneant per appa- | 50.pr.1 |
| ritores praetoris extra ordinem sententias sequentes, nemo umquam dixit dandam in eos | |
| actionem re euicta: sed si dolo rem uiliori pretio proiecerunt, tunc de dolo actio datur | |
| aduersus eos domino rei. | |
| Idem libro octogesimo ad edictum. Si per imprudentiam iudicis aut erro- | 51.pr.1 |
| rem emptor rei uictus est, negamus auctoris damnum esse debere: aut quid refert, sor- | |
| dibus iudicis an stultitia res perierit? iniuria enim, quae fit emptori, auctorem non debet | |
| contingere. Si Titius Stichum post mortem suam liberum esse iussum uendiderit, mortuo | 1.1 |
| deinde eo Stichus ad libertatem peruenerit, an stipulatio de euictione interposita teneat? | |
| et ait Iulianus committi stipulationem: quamuis enim Titius hoc casu denuntiari pro | |
| euictione non potuisset, heredi tamen eius denuntiari potuisset. Si quis locum uendiderit | 2.1 |
| et idem uenditor ab herede suo uoluntate emptoris in eo sepultus fuerit, actio de euictione | |
| intercidit: hoc casu enim emptor proprietatem amittet. Non mirum autem est, ut euicto | 3.1 |
| homine de euictione teneatur heres, quamuis defunctus non similiter fuerit obstrictus, cum | |
| et aliis quibusdam casibus plenior aduersus heredem uel heredi competat obligatio, quam | |
| competierat defuncto: ut cum seruus post mortem emptoris heres institutus est iussuque | |
| heredis emptoris adiit hereditatem: nam actione ex empto praestare debet hereditatem, | 5 |
| quamuis defuncto in hoc tantum fuit utilis ex empto actio, ut seruus traderetur. Si plures | 4.1 |
| mihi in solidum pro euictione teneantur, deinde post euictionem cum uno fuero expertus, | |
| si agam cum ceteris, exceptione me <e>sse repellendum Labeo ait. | |
| Idem libro octogesimo primo ad edictum. Sciendum est nihil interesse, ex qua causa | 52.pr.1 |
| duplae stipulatio fuerit interposita, utrum ex causa emptionis an ex alia, ut committi | |
| possit. | |
| Paulus libro septuagesimo septimo ad edictum. Si fundo tradito pars | 53.pr.1 |
| euincatur, si singula iugera uenierint certo pretio, tunc non pro bonitate, sed quanti | |
| singula uenierint quae euicta fuerint, praestandum, etiamsi ea quae meliora fuerint euicta | |
| sint. Si cum possit emptor auctori denuntiare, non denuntiasset idemque uictus fuisset, | 1.1 |
| quoniam parum instructus esset, hoc ipso uidetur dolo fecisse et ex stipulatu agere non | |
| potest. | |
| Gaius libro uicesimo octauo ad edictum prouinciale. Qui alienam rem uen- | 54.pr.1 |
| didit, post longi temporis praescriptionem uel usucapionem desinit emptori teneri de euictione. | |
| Si heres statuliberum, qui sub condicione pecuniae dandae liber esse iussus est, uendiderit | 1.1 |
| et maiorem pecuniam in condicione esse dixerit quam dare ei iussus est, ex empto tenetur, | |
| si modo talis est condicio, ut ad emptorem transiret, id est si heredi dare iussus est seruus: | |
| nam si alii dare iussus, quamuis ueram pecuniae quantitatem dixerit, tamen, si non ad- | |
| monuerit alii dare iussum, euictionis nomine tenebitur. | 5 |
| Ulpianus libro secundo ad edictum aedilium curulium. Si ideo contra | 55.pr.1 |
| emptorem iudicatum est, quod defuit, non committitur stipulatio: magis enim propter ab- | |
| sentiam uictus uidetur quam quod malam causam habuit. quid ergo, si ille quidem contra | |
| quem iudicatum est ad iudicium non adfuit, alius autem adfuit et causam egit: quid dice- | |
| mus? ut puta acceptum quidem cum pupillo tutore auctore fuit iudicium, sed absente pu- | 5 |
| pillo tutor causam egit et iudicatum est contra tutorem: quare non dicemus committi sti- | |
| pulationem? etenim actam esse causam palam est. et satis est ab eo cui ius agendi fuit | |
| causam esse actam. Praesenti autem uenditori denuntiandum est: siue autem absit, siue | 1.1 |
| praesens sit et per eum fiat quo minus denuntietur, committetur stipulatio. | |
| Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium. Si dictum fuerit uen- | 56.pr.1 |
| dendo, ut simpla promittatur, uel triplum aut quadruplum promitteretur, ex empto perpetua | |
| actione agi poterit. non tamen, ut uulgus opinatur, etiam satisdare debet qui duplam pro- | |
| mittit, sed sufficit nuda repromissio, nisi aliud conuenerit. Si compromisero et contra me | 1.1 |
| data fuerit sententia, nulla mihi actio de euictione danda est aduersus uenditorem: nulla | |
| enim necessitate cogente id feci. In stipulatione duplae cum homo uenditur partis adiectio | 2.1 |
| necessaria est, quia non potest uideri homo euictus, cum pars eius euicta est. Si, cum | 3.1 |
| possit usu capere emptor, non cepit, culpa sua hoc fecisse uidetur: unde si euictus est | |
| seruus, non tenetur uenditor. Si praesente promissore qui de euictione promisit et non | 4.1 |
| ignorante procuratori denuntiatum sit, promissor nihilo minus tenetur. Simili modo | 5.1 |
| tenetur et qui curauit, ne sibi denuntiari possit. Sed et si nihil uenditore faciente emptor | 6.1 |
| cognoscere ubi esset non potuit, nihilo minus committitur stipulatio. Pupillo | 7.1 |
| etiam sine tutoris auctoritate posse denuntiari, si tutor non apparet, ex duplae stipulatione | |
| benignius receptum esse Trebatius ait. | |
| Gaius libro secundo ad edictum aedilium curulium. Habere licere rem ui- | 57.pr.1 |
| detur emptor et si is, qui emptorem in euictione rei uicerit, ante ablatam uel abductam | |
| rem sine successore decesserit, ita ut neque ad fiscum bona peruenire possint neque pri- | |
| uatim a creditoribus distrahi: tunc enim nulla competit emptori ex stipulatu actio, quia | |
| rem habere ei licet. Quod cum ita est, uideamus, num et si ab eo qui uicerit donata | 1.1 |
| legataue res fuerit emptori, aeque dicendum sit ex stipulatu actionem non nasci, scilicet | |
| si antequam abduceret uel auferret donauerit aut legauerit: alioquin semel commissa sti- | |
| pulatio resolui non potest. | |
| Iauolenus libro primo ex Plautio. Heres seruum non nominatim legatum | 58.pr.1 |
| tradidit et de dolo repromisit: postea seruus euictus est. agere cum herede legatarius ex | |
| testamento poterit, quamuis heres alienum esse seruum ignorauerit. | |
| Pomponius libro secundo ex Plautio. Si res quam a Titio emi legata sit a | 59.pr.1 |
| me, non potest legatarius conuentus a domino rei uenditori meo denuntiare, nisi cessae ei | |
| fuerint actiones. uel quodam casu hypothecas habet. | |
| Iauolenus libro secundo ex Plautio. Si in uenditione dictum non sit, quan- | 60.pr.1 |
| tum uenditorem pro euictione praestare oporteat, nihil uenditor praestabit praeter simplam | |
| euictionis nomine et ex natura ex empto actionis hoc quod interest. | |
| Marcellus libro octauo digestorum. Si quod a te emi et Titio uendidi, | 61.pr.1 |
| uoluntate mea Titio tradideris, de euictione te mihi teneri, sicuti si acceptam rem tradi- | |
| dissem, placet. | |
| Celsus libro uicesimo septimo digestorum. Si rem quae apud te esset uen- | 62.pr.1 |
| didissem tibi: quia pro tradita habetur, euictionis nomine me obligari placet. Si | 1.1 |
| ei qui mihi uendidit plures heredes exstiterunt, una de euictione obligatio est omnibusque | |
| denuntiari et omnes defendere debent: si de industria non uenerint in iudicium, unus | |
| tamen ex is liti substitit, propter denuntiationis uigorem et praedictam absentiam omnibus | |
| uincit aut uincitur, recteque cum ceteris agam, quod euictionis nomine uicti sint. Si | 2.1 |
| fundum, in quo usus fructus Titii erat, qui ei relictus est quoad uiuet, detracto usu fructu | |
| ignoranti mihi uendideris et Titius capite deminutus fuerit et aget Titius ius sibi esse | |
| utendi fruendi, competit mihi aduersus te ex stipulatione de euictione actio: quippe si | |
| uerum erat, quod mihi dixisses in uenditione, recte negarem Titio ius esse utendi fruendi. | 5 |
| Modestinus libro quinto responsorum. Herennius Modestinus respondit | 63.pr.1 |
| non obesse ex empto agenti, quod denuntiatio pro euictione interposita non esset, si pacto | |
| ei remissa esset denuntiandi necessitas. Gaia Seia fundum a Lucio Titio emerat | 1.1 |
| et quaestione mota fisci nomine auctorem laudauerat et euictione secuta fundus ablatus et | |
| fisco adiudicatus est uenditore praesente: quaeritur, cum emptrix non prouocauerat, an | |
| uenditorem poterit conuenire. Herennius Modestinus respondit, siue quod alienus fuit cum | |
| ueniret siue quod tunc obligatus, euictus est, nihil proponi, cur emptrici aduersus uendi- | 5 |
| torem actio non competat. Herennius Modestinus respondit: si emptor appellauit et | 2.1 |
| bonam causam uitio suo ex praescriptione perdidit, ad auctorem reuerti non potest. | |
| Papinianus libro septimo quaestionum. Ex mille iugeribus traditis ducenta | 64.pr.1 |
| flumen abstulit. si postea pro indiuiso ducenta euincantur, duplae stipulatio pro parte quinta, | |
| non quarta praestabitur: nam quod perit, damnum emptori, non uenditori attulit. si totus | |
| fundus quem flumen deminuerat euictus sit, iure non deminuetur euictionis obligatio, non | |
| magis quam si incuria fundus aut seruus traditus deterior factus sit: nam et e contrario | 5 |
| non augetur quantitas euictionis, si res melior fuerit effecta. Quod si modo terrae integro | 1.1 |
| qui fuerat traditus ducenta iugera per alluuionem accesserunt ac postea pro indiuiso pars | |
| quinta totius euicta sit, perinde pars quinta praestabitur, ac si sola ducenta de illis mille | |
| iugeribus quae tradita sunt fuissent euicta, quia alluuionis periculum non praestat uenditor. | |
| Quaesitum est, si mille iugeribus traditis perissent ducenta, mox alluuio per aliam partem | 2.1 |
| fundi ducenta attulisset ac postea pro indiuiso quinta pars euicta esset: pro qua parte auctor | |
| teneretur. dixi consequens esse superioribus, ut neque pars quinta mille iugerum neque | |
| quarta debeatur euictionis nomine, sed perinde teneatur auctor, ac si de octingentis illis | |
| residuis sola centum sexaginta fuissent euicta: nam reliqua quadraginta, quae uniuerso | 5 |
| fundo decesserunt, pro rata nouae regionis esse intellegi. Ceterum cum pro diuiso pars | 3.1 |
| aliqua fundi euincitur, tametsi certus numerus iugerum traditus sit, tamen non pro modo, | |
| sed pro bonitate regionis praestatur euictio. Qui unum iugerum pro indiuiso solum ha- | 4.1 |
| buit, tradidit, secundum omnium sententias non totum dominium transtulit, sed partem di- | |
| midiam iugeri, quemadmodum si locum certum aut fundum similiter tradidisset. | |
| Idem libro octauo quaestionum. Rem hereditariam pignori obligatam heredes | 65.pr.1 |
| uendiderunt et euictionis nomine pro partibus hereditariis spoponderunt: cum alter pignus | |
| pro parte sua liberasset, rem creditor euicit: quaerebatur an uterque heredum conueniri | |
| possit? idque placebat propter indiuisam pignoris causam. nec remedio locus esse uide- | |
| batur, ut per doli exceptionem actiones ei qui pecuniam creditori dedit praestarentur, quia | 5 |
| non duo rei facti proponerentur. sed familiae herciscundae iudicium eo nomine utile est: | |
| nam qu<i>d interest, unus ex heredibus in totum liberauerit pignus an uero pro sua dum- | |
| taxat portione? cum coheredis neglegentia damnosa non debet esse alteri. | |
| Idem libro uicesimo octauo quaestionum. Si, cum uenditor admonuisset | 66.pr.1 |
| emptorem, ut Publiciana potius uel ea actione quae de fundo uectigali proposita est expe- | |
| riretur, emptor id facere supersedit, omnimodo nocebit ei dolus suus nec committitur stipu- | |
| latio. non idem in Seruiana quoque actione probari potest: haec enim etsi in rem actio | |
| est, nudam tamen possessionem auocat et soluta pecunia uenditori dissoluitur: unde fit, ut | 5 |
| emptori suo nomine non competat. Si is qui rei publicae causa afuit fundum petat, utilis | 1.1 |
| possessori pro euictione competit actio. item si priuatus a milite petat, eadem aequitas est | |
| emptori restituendae pro euictione actionis. Si secundus emptor uenditorem eundemque | 2.1 |
| emptorem ad litem hominis dederit procuratorem et non restituto eo damnatio fuerit se- | |
| cuta, quodcumque ex causa iudicati praestiterit procurator ut in rem suam datus, ex sti- | |
| pulatu consequi non poterit: sed quia damnum euictionis ad personam pertinuit emptoris, | |
| qui mandati iudicio nihil percepturus est, non inutiliter ad percipiendam litis aestimatio- | 5 |
| nem agetur ex uendito. Diuisione inter coheredes facta si procurator absentis interfuit et | 3.1 |
| dominus ratam habuit, euictis praediis in dominum actio dabitur, quae daretur in eum qui | |
| negotium absentis gessit, ut quanti sua interest actor consequatur, scilicet ut melioris | |
| aut deterioris agri facti caus<a> finem pretii, quo fuerat tempore diuisionis aestimatus, de- | |
| minuat uel excedat. | 5 |
| Idem libro decimo responsorum. Emptori post euictionem serui | 67.pr.1 |
| quem dominus abduxit uenditor eundem seruum post tempus offerendo, quo minus praestet | |
| quod emptoris interest, non recte defenditur. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Cum ea condicione | 68.pr.1 |
| pignus distrahitur, ne quid euictione secuta creditor praestet: quamuis pretium emptor non | |
| soluerit, sed uenditori cauerit, euictione secuta nullam emptor exceptionem habebit, quo | |
| minus pretium soluat. Creditor, qui pro pecunia nomen debitoris per delegationem s<e>qui | 1.1 |
| maluit, euictis pignoribus quae prior creditor accepit nullam actionem cum eo qui liberatus | |
| est habebit. | |
| Scaeuola libro secundo quaestionum. Qui libertatis causam excepit in | 69.pr.1 |
| uenditione, siue iam tunc cum traderetur liber homo fuerit, siue condicione quae testamento | |
| proposita fuerit impleta ad libertatem peruenerit, non tenebitur euictionis nomine. Qui | 1.1 |
| autem in tradendo statuliberum dicit, intellegetur hanc speciem dumtaxat libertatis exci- | |
| pere, quae ex testamento impleta condicione ex praeterito possit optingere: et ideo si prae- | |
| sens testamento libertas data fuerit et uenditor statuliberum pronuntiauit, euictionis nomine | |
| tenetur. Rursus qui statuliberum tradit, si certam condicionem pronuntiauerit, sub qua | 2.1 |
| dicit ei libertatem datam, deteriorem condicionem suam fecisse existimabitur, quia non | |
| omnem causam statutae libertatis, sed eam dumtaxat quam pronuntiauerit excepisse uide- | |
| bitur: ueluti si quis hominem dixerit decem dare iussum isque post annum ad libertatem | |
| peruenerit, quia hoc modo libertas data fuerit: 'Stichus post annum liber esto', euictionis | 5 |
| obligatione tenebitur. Quid ergo, qui iussum decem dare pronuntiat uiginti dare debere, | 3.1 |
| nonne in condicionem mentitur? uerum est hunc quoque in condicionem mentiri et ideo | |
| quidam existimauerunt hoc quoque casu euictionis stipulationem contrahi: sed auctoritas | |
| Seruii praeualuit existimantis hoc casu ex empto actionem esse, uidelicet quia putabat eum, | |
| qui pronuntiasset seruum uiginti dare iussum, condicionem excepisse, quae esset in dando. | 5 |
| Seruus rationibus redditis liber esse iussus est: hunc heres tradidit et dixit centum dare | 4.1 |
| iussum. si nulla reliqua sunt quae seruus dare debeat et per hoc adita hereditate liber | |
| factus est, obligatio euictionis contrahitur, eo quod liber homo tamquam statuliber traditur. | |
| si centum in reliquis habet, potest uideri heres non esse mentitus, quoniam rationes red- | |
| dere iussus intellegitur summam pecuniae quae ex reliquis colligitur iussus dare: cui con- | 5 |
| sequens est, ut, si minus quam centum in reliquis habuerit, ueluti sola quinquaginta, ut, | |
| cum eam pecuniam dederit, ad libertatem peruenerit, de reliquis quinquaginta actio ex | |
| empto competat. Sed et si quis in uenditione statuliberum perfusorie dixerit, condicionem | 5.1 |
| autem libertatis celauerit, empti iudicio tenebitur, si id nescierit emptor: hic enim expri- | |
| mitur eum, qui dixerit statuliberum et nullam condicionem pronuntiauerit, euictionis qui- | |
| dem nomine non teneri, si condicione impleta seruus ad libertatem peruenerit, sed empti | |
| iudic<i>o teneri, si modo condicionem, quam sciebat praepositam esse, celauit: sicuti qui | 5 |
| fundum tradit et, cum sciat certam seruitutem deberi, perfusorie dixerit: 'itinera actus | |
| quibus sunt utique sunt, recte recipitur', euictionis quidem nomine se liberat, sed quia | |
| decepit emptorem, empti iudicio tenetur. In fundo uendito cum modus pro- | 6.1 |
| nuntiatus deest, sumitur portio ex pretio, quod totum colligendum est ex omnibus iuge- | |
| ribus dictis. | |
| Paulus libro quinto quaestionum. Euicta re ex empto actio non | 70.pr.1 |
| ad preti<um> dumtaxat recipiendum, sed ad id quod interest competit: ergo et, si minor | |
| esse coepit, damnum emptoris erit. | |
| Idem libro sexto decimo quaestionum. Pater filiae nomine fundum in dotem | 71.pr.1 |
| dedit: euicto eo an ex empto uel duplae stipulatio committatur, quasi pater damnum pa- | |
| tiatur, non immerito dubitatur: non enim sicut mulieris dos est, ita patris esse dici potest | |
| nec conferre fratribus cogitur dotem a se profectam manente matrimonio. sed uideamus, | |
| n<e> probabilius dicatur committi hoc quoque casu stipulationem: interest enim patris filiam | 5 |
| dotatam habere et spem quandoque recipiendae dotis, utique si in potestate sit. quod si | |
| emancipata est, uix poterit defendi statim committi stipulationem, cum uno casu ad eum | |
| dos regredi possit. numquid ergo tunc demum agere possit, cum mortua in matrimonio filia | |
| potuit dotem repetere, si euictus fundus non esset? an et hoc casu interest patris dotatam | |
| filiam habere, ut statim conuenire promissorem possit? quod magis paterna affectio inducit. | 10 |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Cum plures fundi specialiter no- | 72.pr.1 |
| minatim uno instrumento emptionis interposito uenierint, non utique alter alterius fundus | |
| pars uidetur esse, sed multi fundi una emptione continentur. et quemadmodum, si quis | |
| complura mancipia uno instrumento emptionis interposito uendiderit, euictionis actio in | |
| singula capita mancipiorum spectatur, et sicut aliarum quoque rerum complurium una | 5 |
| emptio facta sit, instrumentum quidem emptionis interpositum unum est, euictionum autem | |
| tot actiones sunt, quot et species rerum sunt quae emptione comprehensae sunt: ita et in | |
| proposito non utique prohibebitur emptor euicto ex his uno fundo uenditorem conuenire, | |
| quod una cautione emptionis complures fundo<s> mercatus comprehenderit. | |
| Paulus libro septimo responsorum. Seia fundos Maeuianum et Seianum | 73.pr.1 |
| et ceteros doti dedit: eos fundos uir Titius uiua Seia sine controuersia possedit: post | |
| mortem deinde Seiae Sempronia heres Seiae quaestionem pro praedii proprietate facere | |
| instituit: quaero, cum Sempronia ipsa sit heres Seiae, an iure controuersiam facere possit. | |
| Paulus respondit iure quidem propri<o>, non hereditari<o> Semproniam, quae Seiae de qua | 5 |
| quaeritur heres exstitit, controuersiam fundorum facere posse, sed euictis praediis eandem | |
| Semproniam heredem Seiae conueniri posse: uel exceptione doli mali summoueri posse. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Si plus uel minus, quam | 74.pr.1 |
| pretii nomine datum est, euictione secuta dari conuenerit, placitum custodiendum est. Si | 1.1 |
| iussu iudicis rei iudicatae pignus captum per officium distrahatur, post euincatur, ex empto | |
| contra eum qui pretio liberatus est, non quanti interest, sed de pretio dumtaxat eiusque | |
| usuris habita ratione fructuum dabitur, scilicet si hos ei qui euicit restituere non habebat | |
| necesse. Mota quaestione interim non ad pretium restituendum, sed ad rem defendendam | 2.1 |
| uenditor conueniri potest. Qui nomen quale fuit uendidit, dumtaxat ut sit, non ut exigi | 3.1 |
| etiam aliquid possit, et dolum praestare cogitur. | |
| Uenuleius libro sexto decimo stipulationum. Quod ad seruitutes praedio- | 75.pr.1 |
| rum attinet, si tacite secutae sunt et uindicentur ab alio, Quintus Mucius et Sabinus existi- | |
| mant uenditorem ob euictionem teneri non posse: nec enim euictionis nomine quemquam | |
| teneri in eo iure, quod tacite soleat accedere: nisi ut optimus maximusque esset traditus | |
| fuerit fundus: tunc enim liberum ab omni seruitute praestandum. si uero emptor petat | 5 |
| uiam uel actum, uenditorem teneri non posse, nisi nominatim dixerit accessurum iter uel | |
| actum: tunc enim teneri eum, qui ita dixerit. et uera est Quinti Muci sententia, ut qui | |
| optimum maximumque fundum tradidit, liberum praestet, non etiam deberi alias seruitutes, | |
| nisi hoc specialiter ab eo accessum sit. | |
| Idem libro septimo decimo stipulationum. Si alienam rem mihi tradideris et | 76.pr.1 |
| eandem pro derelicto habuero, amitti auctoritatem, id est actionem pro euictione, placet. |