| DE EXCEPTIONE REI UENDITAE ET TRADITAE | |
| Ulpianus libro septuagesimo sexto ad edictum. Marcellus scribit, | 21.3.1.pr.1 |
| si alienum fundum uendideri<s> et tuum postea factum petas, hac exceptione recte repel- | |
| lendum. | |
| Sed et si dominus fundi heres uenditori existat, idem erit dicendum. | 1.1 |
| Si | 2.1 |
| quis rem meam mandatu meo uendiderit, uindicanti mihi rem uenditam nocebit haec ex- | |
| ceptio, nisi probetur me mandasse, ne traderetur, antequam pretium soluatur. Celsus ait: | 3.1 |
| si quis rem meam uendidit minoris quam ei mandaui, non uidetur alienata et, si petam | |
| eam, non obstabit mihi haec exceptio: quod uerum est. Si seruus merces peculiariter | 4.1 |
| emerit, deinde dominus eum, priusquam proprietatem rerum nancisceretur, testamento libe- | |
| rum esse iusserit eique peculium praelegauerit et uenditor a seruo merces petere coeperit: | |
| exceptio in factum locum habebit, quia is tunc seruus fuisset cum contraxisset. Si quis | 5.1 |
| rem emerit, non autem fuerit ei tradita, sed possessionem sine uitio fuerit nactus, habet | |
| exceptionem contra uenditorem, nisi forte uenditor iustam causam habeat, cur rem uin- | |
| dicet: nam et si tradiderit possessionem, fuerit autem iusta causa uindicanti, replicatione | |
| aduersus exceptionem utetur. | 5 |
| Pomponius libro secundo ex Plautio. Si a Titio fundum emeris qui Sem- | 2.pr.1 |
| pronii erat isque tibi traditus fuerit, pretio autem soluto Titius Sempronio heres exstiterit | |
| et eundem fundum Maeuio uendiderit et tradiderit: Iulianus ait aequius esse priorem te | |
| tueri, quia et si ipse Titius fundum a te peteret, exceptione summoueretur et si ipse Titius | |
| eum possideret, Publiciana peteres. | 5 |
| Hermogenianus libro sexto iuris epitomatorum. exceptio rei uenditae et | 3.pr.1 |
| traditae non tantum ei cui res tradita est, sed successoribus etiam eius et emptori secundo, | |
| etsi res ei non fuerit tradita, proderit: interest enim emptoris primi secundo rem non | |
| euinci. Pari ratione uenditoris etiam successoribus nocebit, siue in uniuersum ius siue in | 1.1 |
| eam dumtaxat rem successerint. |