| LIBER UICESIMUS SECUNDUS | |
| DE USURIS ET FRUCTIBUS ET CAUSIS ET OMNIBUS | |
| ACCESSIONIBUS ET MORA | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Cum iudicio bonae fidei disceptatur, | 22.1.1.pr.1 |
| arbitrio iudicis usurarum modus ex more regionis ubi contractum est constituitur, ita tamen, | |
| ut legi non offendat. Socius si ideo condemnandus erit, quod pecuniam communem inuaserit | 1.1 |
| uel in suos usus conuerterit, omnimodo etiam mora non interueniente praestabuntur usurae. | |
| Nec tamen iudex iudicii bonae fidei recte iubebit interponi cautiones, ut, si tardius sen- | 2.1 |
| tentiae condemnatus paruerit, futuri temporis pendantur usurae, cum in potestate sit actoris | |
| iudicatum exigere. Paulus notat: quid enim pertinet ad officium iudicis post condemna- | |
| tionem futuri temporis tractatus? Papinianus. Circa tutelae restitutionem pro fauore pu- | 3.1 |
| pillorum latior interpretatio facta est: nemo enim ambigit hodie, siue iudex accipiatur, in | |
| diem sententiae, siue sine iudice tutela restituatur, in eum diem quo restituit usuras prae- | |
| stari. plane si tutelae iudicio nolentem experiri tutor ultro conuenerit et pecuniam optu- | |
| lerit eamque obsignatam deposuerit, ex eo tempore non praestabit usuras. | 5 |
| Idem libro sexto quaestionum. Uolgo receptum est, ut, quamuis in personam | 2.pr.1 |
| actum sit, post litem tamen contestatam caus<a> praestetur: cuius opinionis ratio redditur, | |
| quoniam quale est, cum petitur, tale dari debet ac propterea postea capt<o>s fructus par- | |
| tumque editum restitui oportet. | |
| Idem libro uicesimo quaestionum. In fideicommissi persecutione, cum post | 3.pr.1 |
| iudicis sententiam moram fecisset heres, iussit imperator Marcus Antoninus, intermisso legi- | |
| timo tempore quod condemnatis praestatur ut usque ad sententiam commoda fideicommis- | |
| sarius accipiat. quod decretum ita accipi oportet, si ante iudicis sententiam mora non inter- | |
| uenit: tametsi non facile euenire possit, ut mora non praecedente perueniatur ad iudicem: | 5 |
| sed puta legis Falcidiae rationem interuenisse. ceterum si ante, quam ad iudicem perue- | |
| niretur, in mora heres fuit, exinde fructuum praestandorum necessitate adstrictus qua tan- | |
| dem ratione, quoniam et sententia uictus est, legitimi temporis spatio fructibus liberabitur, | |
| cum ea temporis intercapedo iudicato dilationem dare, non lucrum adferre debeat? In | 1.1 |
| his quoque iudiciis, quae non sunt arbitraria nec bonae fidei, post litem contestatam actori | |
| causa praestanda est in eum diem, quo sententia dicitur: certe post rem iudicatam tempus | |
| a fructibus dependendis immune es. Nonnumquam euenit, ut, quamquam fructus heredi- | 2.1 |
| tatis aut pecuniae usura nominatim relicta non sit, nihilo minus debeatur. ut puta si quis | |
| rogetur post mortem suam quidquid ex bonis supererit Titio restituere: ut enim ea quae | |
| fide bona deminuta sunt in causa fideicommissi non deprehenduntur, si pro modo cete- | |
| rorum quoque bonorum deminuantur, ita quod ex fructibus supererit iure uoluntatis restitui | 5 |
| oportebit. Cum Pollidius a propinqua sua heres institutus rogatus fuisset filiae mulieris | 3.1 |
| quidquid ex bonis eius ad se peruenisset, cum certam aetatem puella complesset, restituere, | |
| idque sibi mater ideo placuisse testamento comprehendisset, ne filiae tutoribus, sed potius | |
| necessitudini res committerentur, eundemque Pollidium fundum retinere iussisset: prae- | |
| fectis praetorii suasi fructus, qui bona fide a Pollidio ex bonis defunctae percepti essent, | 5 |
| restitui debere, siue quod fundum ei tantum praelegauerat siue quod lubrico tutelae fidei- | |
| commissi remedium mater praetulerat. Si auro uel argento facto per fideicommissum re- | 4.1 |
| licto mora interuenerit, an usurarum aestimatio facienda sit, tractari solet. plane si mate- | |
| riam istam ideo relinquit, ut ea distracta pecuniaque refecta fideicommissa soluerentur | |
| aut alimenta praestarentur, non oportere frustrationem impunitam esse responderi oportet: | |
| quod si forte ideo relinquit, ut his uasis uteretur, non sine rubore desiderabuntur usurae | 5 |
| ideoque non exigentur. | |
| Idem libro uicesimo septimo quaestionum. Si stipulatus sis rem dari ua- | 4.pr.1 |
| cuamque possessionem tradi, fructus postea captos actione incerti ex stipulatu propter in- | |
| feriora uerba consecuturum te ratio suadet. an idem de partu ancillae responderi possit, | |
| considerandum est. nam quod ad uerba superiora pertinet, siue factum rei promittendi | |
| siue effectum per traditionem dominii transferendi continent, partus non continetur: uerum | 5 |
| si emptor a uenditore nouandi animo ita stipulatus est, factum tradendi stipulatus intelle- | |
| gitur, quia non est uerisimile plus uenditorem promississe, quam iudicio empti praestare | |
| compelleretur. sed tamen propter illa uerba 'uacuamque possessionem tradi' potest dici | |
| partus quoque rationem committi incerti stipulatione: etenim ancilla tradita partum postea | |
| editum in bonis suis reus stipulandi habere potuisset. Si post contractam emptionem ante | 1.1 |
| interpositam stipulationem partus editus aut aliquid per seruum uenditori adquisitum est, | |
| quod ex stipulatu consequi non poterit, iudicio empti consequitur: id enim quod non trans- | |
| fertur in causam nouationis iure pristino peti potest. | |
| Idem libro uicesimo octauo quaestionum. Generaliter obseruari conuenit bo- | 5.pr.1 |
| nae fidei iudicium non recipere praestationem, quae contra bonos mores desideretur. | |
| Idem libro uicesimo nono quaestionum. Cum de in rem uerso cum herede | 6.pr.1 |
| patris uel domini ageretur et usurarum quaestio moueretur, imperator Antoninus ideo sol- | |
| uendas usuras iudicauit, quod eas ipse dominus uel pater longo tempore praestitisset. | |
| Imperator quoque noster Seuerus filiae Flauii Athenagorae, cuius bona fuerant publicata, | 1.1 |
| de fisco ideo numerari decies centena dotis nomine iussit, quod ea patrem praestitisse | |
| dotis usuras allegasset. | |
| Idem libro secundo responsorum. Debitor usurarius creditori pecuniam optulit | 7.pr.1 |
| et eam, cum accipere noluisset, obsignauit ac deposuit: ex eo die ratio non habebitur | |
| usurarum. quod si postea conuentus ut solueret moram fecerit, nummi steriles ex eo tem- | |
| pore non erunt. | |
| Idem libro septimo responsorum. Equis per fideicommissum relictis | 8.pr.1 |
| post moram fetus quoque praestabitur ut fructus, sed fetus secundus ut causa, sicut partus | |
| mulieris. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Pecuniae faenebris, intra diem certum de- | 9.pr.1 |
| bito non soluto, dupli stipulatum in altero tanto supra modum legitimae usurae respondi | |
| non tenere: quare pro modo cuiuscumque temporis superfluo detracto stipulatio uires ha- | |
| bebit. Usurarum stipulatio, quamuis debitor non conueniatur, committitur. nec inutilis | 1.1 |
| legitimae usurae stipulatio uidetur sub ea condicione concepta 'si minores ad diem solutae | |
| non fuerint': non enim poena, sed faenus uberius iusta ratione sortis promittitur. si tamen | |
| post mortem creditoris nemo fuit cui pecunia solueretur, eius temporis inculpatam esse | |
| moram constitit: ideo si maiores usurae prioribus petantur, exceptio doli non inutiliter | 5 |
| opponetur. | |
| Paulus libro secundo quaestionum. Partum post litem contestat<a>m editum | 10.pr.1 |
| restituere possessor debet: quem non deberet restituere, si, cum mater peteretur, iam natus | |
| fuisset, nisi specialiter et pro hoc egisset. | |
| Idem libro uicesimo quinto quaestionum. Gaius Seius qui rem publicam | 11.pr.1 |
| gerebat faenerauit pecuniam publicam sub usuris solitis: fuit autem consuetudo, ut intra | |
| certa tempora non inlatis usuris grauiores infligerentur: quidam debitores cessauerunt in | |
| soluendis usuris, quidam plus intulerunt et sic effectum est, ut omne quod usurarum no- | |
| mine competebat etiam pro his, qui cessauerant in usuris, suppleatur. quaesitum est, an | 5 |
| illud, quod amplius ex consuetudine poena<e> nomine a quibusdam exactum est, ipsi Seio | |
| proficere deberet an rei publicae lucro cederet. respondi, si Gaius Seius a debitoribus | |
| usuras stipulatus esset, eas solas rei publicae praestari oportere, quae secundum formam | |
| ab is exigi solent, etiamsi <non> omnia nomina idonea sint. Quid si seruus publicus obliga- | 1.1 |
| tionem usurarum rei publicae adquisiit? aequum est, quamuis ipso iure usurae rei publicae | |
| debeantur, tamen pro defectis nominibus compensationem maiorum usurarum fieri, si non | |
| sit parata res publica uniuersorum debitorum fortunam suscipere. eadem fere in tutoribus | |
| Marcellus refert. | 5 |
| Idem libro quarto responsorum. Seia mutuam pecuniam accepit a Septicio: | 12.pr.1 |
| de usuris ita conuenit: nisi sua quaque die usurae supra scripta<e> exsoluerentur uel post | |
| tertium mensem, tunc in maiores usuras Seia teneretur, et deinceps per singulas pensiones, | |
| si condicione data usurae non soluerentur, ea condicio obseruaretur, donec omnis summa | |
| debita hoc nomine exsolueretur. quaero, an haec uerba 'et deinceps per singulas pensiones | 5 |
| condicione data usurae non soluantur, ea condicio obseruaretur' eo pertineant, ut, quamuis | |
| commissa sit forte prima stipulatio, non tamen in ampliorem quantitatem usurarum conue- | |
| niri possit quam eius pensionis nomine, quae egressa est diem praestitutum. Paulus respon- | |
| dit plures condiciones continere eam stipulationem, quae de grauioribus usuris praestandis | |
| subiecta est, id est ut per singulas pensiones condicio inspectaretur non illatarum suis tem- | 10 |
| poribus leuiorum usurarum: et ideo posse euitari poenam sequentium pensionum. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Qui semisses usuras promissit, per mul- | 13.pr.1 |
| tos annos minores praestitit: heres creditoris semisses petit. cum per debitorem non ste- | |
| terit, quo minus minore<s> soluat, quaero an exceptio doli uel pacti obstet. respondi, si ex- | |
| soluendis ex more usuris per tanta tempora mora per debitorem non fuit, posse secundum | |
| ea, quae proponerentur obstare exceptionem. Quaesitum est, an iudicio negotiorum gesto- | 1.1 |
| rum uel mandati pro pecunia <o>tiosa usuras praestare debeat, cum dominus nullam pecu- | |
| niam faenerauit. respondit, si eam pecuniam positam habuisset idque ex consuetudine | |
| mandantis fecisset, non debere quicquam usurarum nomine praestare. | |
| Paulus libro quarto decimo responsorum. Respondit Paulus moram in sol- | 14.pr.1 |
| uendo fideicommisso factam partus quoque ancillarum restituendos. Heres rogatus erat | 1.1 |
| post mortem suam sine reditu hereditatem restituere: quaesitum est, an partus ancillarum | |
| etiam uiuo herede nati restituendi essent propter uerba testamenti, quibus de reditu solo | |
| deducendo testator sensit. Paulus respondit ante diem fideicommissi cedentem partus an- | |
| cillarum editos fideicommisso non contineri. Neratius libro primo ita refert eum, qui simi- | 5 |
| liter rogatus esset, ut mulierem restitueret, partum eius restituere cogendum non esse, | |
| nisi tunc editus esset, cum in fideicommisso restituendo moram fecisset. neque interesse | |
| existimo, an ancilla specialiter an hereditas in fideicommisso sit. | |
| Idem libro sexto decimo responsorum. Respondit neque eorum fructuum, | 15.pr.1 |
| qui post litem contestatam officio iudicis restituendi sunt, usuras praestari oportere, neque | |
| eorum, qui prius percept<i> quasi malae fidei possessori condicuntur. | |
| Idem libro primo decretorum. Liberalitatis in rem publicam factae usurae | 16.pr.1 |
| non exiguntur. Cum usurae pretii fundi ab eo qui a fisco emerat peterentur et emptor | 1.1 |
| negaret traditam sibi possessionem, imperator decreuit iniquum esse usuras ab eo exigi, | |
| qui fructus non percepisset. | |
| Idem libro singulari de usuris. Cum quidam cauisset se quotannis quin- | 17.pr.1 |
| cunces usuras praestaturum et, si quo anno non soluisset, tunc totius pecuniae ex die qua | |
| mutuatus est semisses soluturum, et redditis per aliquot annos usuris mox stipulatio com- | |
| missa esset, diuus Marcus Fortunato ita rescripsit: 'Praesidem prouinciae adi, qui stipula- | |
| tionem, de cuius iniquitate questus es, ad modum iustae exactionis rediget'. haec consti- | 5 |
| tutio ad finitum modum excedit: quid ergo? sic temperanda res est, ut in futurum dum- | |
| taxat ex die cessationis crescat usura. Diuus Pius ita rescripsit: 'Parum iuste praeteritas | 1.1 |
| usuras petis, quas omisisse te longi temporis interuallum indicat, qui eas a debitore tuo, | |
| ut gratior apud eum uidelicet esses, petendas non putasti'. In tacito fideicommisso omne | 2.1 |
| emolumentum heredi auferendum et fisco praestandum diuus Pius rescripsit. ergo et usu- | |
| rarum emolumentum aufertur heredi. Si pupillo non habenti tutorem fideicommissum solui | 3.1 |
| non potuit, non uideri moram per heredem factam diuus Pius rescripsit. ergo nec ei de- | |
| betur, qui quod rei publicae causa afuit uel ex alia causa iusta impeditus, ex qua restitutio | |
| indulgetur, petere non potuit: quid enim potest imputari ei, qui soluere, etiamsi uellet, | |
| non potuit? nec simile uideri posse, quod placuit minoribus etiam in his succurri quae | 5 |
| non adquisierunt: usurae enim non propter lucrum petentium, sed propter moram soluen- | |
| tium infliguntur. Ex locato qui conuenitur, nisi conuenerit ut tardius pecuniae illatae | 4.1 |
| usuras deberet, non nisi ex mora usuras praestare debet. Fiscus ex suis contractibus | 5.1 |
| usuras non dat, sed ipse accipit: ut solet a foricariis, qui tardius pecuniam inferunt, item | |
| ex uectigalibus. cum autem in loco priuati successit, etiam dare solet. Si debitores, qui | 6.1 |
| minores semissibus praestabunt usuras, fisci esse coeperunt, postquam ad fiscum transierunt, | |
| semisses cogendi sunt praestare. Eos qui ex administratione rerum ciuitatium conueniuntur | 7.1 |
| usuris obnoxios esse satis no<tum> est. idem obseruatur in operum curatoribus, si pecunia | |
| apud eos remansit. sed in ea quam redemptoribus commisserunt, etiamsi neglegenter de- | |
| derint, usura eis remittitur: haec autem ita sunt, si nulla fraus arguitur: alioquin etiam | |
| usurae adplicabuntur. Si dies non sit ab his, qui statuas uel imagines ponendas legaue- | 8.1 |
| runt, praefinitus, a praeside tempus statuendum est et nisi posuerint heredes, usuras rei | |
| publicae usque ad tertiam centesimae pendent. | |
| Idem libro tertio responsorum. Euictis agris, si initio conuenit, ut | 18.pr.1 |
| uenditor pretium restituere<t>, usurae quoque post euictionem praestabuntur, quamuis emptor | |
| post dominii litem inchoatam fructus aduersario restituit: nam incommodum medii tem- | |
| poris emptoris damnum est. Post traditam possessionem defuncto uenditore, cui | 1.1 |
| successor incertus fuit, medii quoque temporis usurae pretii, quod in causa depositi non | |
| fuit, praestabuntur. | |
| Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum. Uideamus, an in omnibus | 19.pr.1 |
| rebus petitis in fructus quoque condemnatur possessor. quid enim si argentum aut uesti- | |
| mentum aliamue similem rem, quid praeterea si usum fructum aut nudam proprietatem, | |
| cum alienus usus fructus sit, petierit? neque enim nudae proprietatis, quod ad proprietatis | |
| nomen attinet, fructus ullus intellegi potest, neque usus fructus rursus fructus eleganter | 5 |
| computabitur. quid igitur, si nuda proprietas petita sit? ex quo perdiderit fructuarius usum | |
| fructum, aestimabuntur in petitione fructus. item si usus fructus petitus sit, Proculus ait | |
| in fructus perceptos condemnari. praeterea Gallus Aelius putat, si uestimenta aut scyphus | |
| petita sint, in fructu haec numeranda esse, quod locata ea re mercedis nomine capi | |
| potuerit. Iter quoque et actus si petitus sit, uix est ut fructus ulli possint aestimari, | 1.1 |
| nisi si quis commodum in fructibus numeraret, quod habiturus esset petitor, si statim eo | |
| tempore quo petisset ire agere non prohiberetur: quod admittendum est. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Usuras illicitas sorti mixtas ipsas tan- | 20.pr.1 |
| tum non deberi constat, ceterum sortem non uitiare. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Sciendum est non omne, quod | 21.pr.1 |
| differendi causa optima ratione fiat, morae adnumerandum: quid enim si amicos adhibendos | |
| debitor requirat uel expediendi debiti uel fideiussoribus rogandis? uel exceptio aliqua alle- | |
| getur? mora facta non uidetur, | |
| Paulus libro trigesimo septimo ad edictum. si modo id ipsum non frau- | 22.pr.1 |
| dandi causa simuletur. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Sed et si rei publicae causa | 23.pr.1 |
| abesse subito coactus sit, ut defensionem sui mandare non possit, moram facere non uide- | |
| bitur: siue in uinculis hostiumue potestate esse coeperit. Aliquando etiam in re moram | 1.1 |
| esse decerni solet, si forte non exstat qui conueniatur. | |
| Paulus libro trigesimo septimo ad edictum. Si quis solutioni quidem mo- | 24.pr.1 |
| ram fecit, iudicium autem accipere paratus fuit, non uidetur fecisse moram: utique si iuste | |
| ad iudicium prouocauit. | |
| Cum reus moram facit, et fideiussor tenetur. | 1.1 |
| Mora uidetur cre- | 2.1 |
| ditori fieri, siue ipsi siue ei cui mandauerat siue ei qui negotia eius gerebat mora facta | |
| sit: nec hoc casu per liberam personam adquiri uidetur, sed officium impleri, sicuti, cum | |
| quis furtum mihi facientem deprehendit, negotium meum agens manifesti furti actionem | |
| mihi parat: item cum procurator interpellauerit promissorem hominis, perpetuam facit | 5 |
| stipulationem. | |
| Iulianus libro septimo digestorum. Qui scit fundum sibi cum alio commu- | 25.pr.1 |
| nem esse, fructus, quos ex eo perceperit inuito uel ignorante socio, non maiore ex parte | |
| suos facit quam ex qua dominus praedii est: nec refert, ipse an socius an uterque eos | |
| seuerit, quia omnis fructus non iure seminis, sed iure soli percipitur: et quemadmodum, si | |
| totum fundum alienum qui<s> sciens possideat, nulla ex parte fructus suos faciet, quoquo | 5 |
| modo sati fuerint, ita qui communem fundum possidet, non faciet suos fructus pro ea | |
| parte, qua fundus ad socium eius pertinebit. In alieno fundo, quem Titius bona fide mer- | 1.1 |
| catus fuerat, frumentum seui: an Titius bonae fidei emptor perceptos fructus suos faciat? | |
| respondi, quod fructus qui ex fundo percipiuntur intellegi debet propius ea accedere, quae | |
| serui operis suis adquirunt, quoniam in percipiendis fructibus magis corporis ius ex quo | |
| percipiuntur quam seminis, ex quo oriuntur aspicitur: et ideo nemo umquam dubitauit, | 5 |
| quin, si in meo fundo frumentum tuum seuerim, segetes et quod ex messibus collectum | |
| fuerit meum fieret. porro bonae fidei possessor in percipiendis fructibus id iuris habet, | |
| quod dominis praediorum tributum est. praeterea cum ad fructuarium pertineant fructus | |
| a quolibet sati, quanto magis hoc in bonae fidei possessoribus recipiendum est, qui plus | |
| iuris in percipiendis fructibus habent? cum fructuarii quidem non fiant, antequam ab eo | 10 |
| percipiantur, ad bonae fidei autem possessorem pertineant, quoquo modo a solo separati | |
| fuerint, sicut eius qui uectigalem fundum habet fructus fiunt, simul atque solo separati sunt. | |
| Bonae fidei emptor seuit et antequam fructus perciperet, cognouit fundum alienum esse: | 2.1 |
| an perceptione fructus suos faciat, quaeritur. respondi: bonae fidei emptor quod ad per- | |
| cipiendos fructus intellegi debet, quamdiu euictus fundus non fuerit: nam et seruus alienus | |
| quem bona fide emero tamdiu mihi ex re mea uel ex operis suis adquiret, quamdiu a | |
| me euictus non fuerit. | 5 |
| Idem libro sexto ex Minicio. Uenationem fructus fundi negauit esse, nisi | 26.pr.1 |
| fructus fundi ex uenatione constet. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Cum patri familias mora facta sit, | 27.pr.1 |
| iam in herede eius non quaeritur mora: nam tunc heredi proximo hereditario iure ea com- | |
| pet<et> ideoque ad ceteros quoque deinceps transmittitur. | |
| Gaius libro secundo rerum cotidianarum. In pecudum fructu etiam | 28.pr.1 |
| fetus est sicut lac et pilus et lana: itaque agni et haedi et uituli statim pleno iure sunt | |
| bonae fidei possessoris et fructuarii. Partus uero ancillae in fructu non est itaque ad do- | 1.1 |
| minum proprietatis pertinet: absurdum enim uidebatur hominem in fructu esse, cum omnes | |
| fructus rerum natura hominum gratia comparauerit. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Placuit, siue supra statutum | 29.pr.1 |
| modum quis usuras stipulatus fuerit siue usurarum usuras, quod illicite adiectum est pro | |
| non adiecto haberi et licitas peti posse. | |
| Paulus libro singulari regularum. Etiam ex nudo pacto debentur ciuitatibus | 30.pr.1 |
| usurae creditarum ab eis pecuniarum. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Quod in stipulatione sic adiectum est: | 31.pr.1 |
| 'et usuras, si quae competierint', nullius esse momenti, si modus certus non adiciatur. | |
| Marcianus libro quarto regularum. Mora fieri intellegitur non ex re, sed | 32.pr.1 |
| ex persona, id est, si interpellatus oportuno loco non soluerit: quod apud iudicem exami- | |
| nabitur: nam, ut et Pomponius libro duodecimo epistularum scripsit, difficilis est huius rei | |
| definitio. diuus quoque Pius Tullio Balbo rescripsit, an mora facta intelle- | |
| gatur, neque constitutione ulla neque iuris auctorum quaestione decidi posse, cum sit magis | 5 |
| facti quam iuris. Et non sufficit ad probationem morae, si seruo debitoris absentis | 1.1 |
| denuntiatum est a creditore procuratoreue eius, cum etiam si ipsi, inquit, domino denun- | |
| tiatum est, ceterum postea cum is sui potestatem faceret, omissa esset repetendi debiti in- | |
| stantia, non protinus per debitorem mora facta intellegitur. In bonae fidei contractibus ex | 2.1 |
| mora usurae debentur. Quid ergo: si et filius familias et pater ex persona eius teneatur | 3.1 |
| (siue iussu eius contractum est siue in rem uersum est patris uel in peculium), cuius per- | |
| sona circa moram spectabitur? et si quidem pater dumtaxat conuenietur, ex mora sua non | |
| tenetur: in filium tamen dabitur actio in hoc, ut quod minus a patre actor consecutus est | |
| filius praestet: quod si filius moram fecerit, tunc actor uel cum ipso in solidum uel cum | 5 |
| patre dumtaxat de peculio habebit. Sed si duo rei promittendi sint, alterius mora alteri | 4.1 |
| non nocet. Item si fideiussor solus moram fecerit, non tenetur, sicuti si Stichum promissum | 5.1 |
| occiderit: sed utilis actio in hunc dabitur. | |
| Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae. Si bene collocatae | 33.pr.1 |
| sunt pecuniae publicae, in sortem inquietari debitores non debent et maxime, si parient | |
| usuras: si non parient, prospicere rei publicae securitati debet praeses prouinciae, dum- | |
| modo non acerbum se exactorem nec contumeliosum praebeat, sed moderatum et cum | |
| efficacia benignum et cum instantia humanum: nam inter insolentiam incuriosam et dili- | 5 |
| gentiam non ambitiosam multum interest. Praeterea prospicere debet, ne pecuniae publicae | 1.1 |
| credantur sine pignoribus idoneis uel hypothecis. | |
| Idem libro quinto decimo ad edictum. Usurae uicem fructuum optinent | 34.pr.1 |
| et merito non debent a fructibus separari: et ita in legatis et fideicommissis et in tutelae | |
| actione et in ceteris iudiciis bonae fidei seruatur. hoc idem igitur in ceteris obuentionibus | |
| dicemus. | |
| Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Lite contestata usurae | 35.pr.1 |
| currunt. | |
| Ulpianus libro sexagesimo primo ad edictum. Praediorum urbanorum pen- | 36.pr.1 |
| siones pro fructibus accipiuntur. | |
| Idem libro decimo ad edictum. Et in contraria negotiorum gestorum actione | 37.pr.1 |
| usurae ueniunt, si mutuatus sum pecuniam, ut creditorem tuum absoluam, quia aut in | |
| possessionem mittendus erat bonorum tuorum aut pignora uenditurus. quid si domi habens | |
| propter eandem causam solui? puto uerum, si liberaui ex magno incommodo, debere dici | |
| usuras uenire, eas autem, quae in regione frequentantur, ut est in bonae fidei iudiciis con- | 5 |
| stitutum: sed si mutuatus dedi, hae uenient usurae quas ipse pendo, utique si plus tibi | |
| praestari<m> commodi, quam usurae istae colligunt. | |
| Paulus libro sexto ad Plautium. Uideamus generali, quando in actione | 38.pr.1 |
| quae est in personam etiam fructus ueniant. Et quidem si fundus ob rem datus sit, ue- | 1.1 |
| luti dotis causa, et renuntiata adfinitas, fructus quoque restituendi sunt, utique hi qui per- | |
| cepti sunt eo tempore quo sperabatur adfinitas, sed et posteriores, si in re mora fuit, ut | |
| ab illo, qui reddere debeat, omnimodo restituendi sunt. sed et si per mulierem stetit, | |
| quo minus nuptiae contrahantur, magis est, ut debeat fructus recipere: ratio autem haec | 5 |
| est, quod, si sponsus non conueniebatur restituere fructus, licuerat ei neglegere fundum. | |
| Item si indebitum fundum solui et repeto, fructus quoque repetere debeo. | 2.1 |
| Idemque est, | 3.1 |
| si mortis causa fundus sit donatus et reualuerit qui donauit atque ita condictio nascatur. | |
| In Fabiana quoque actione et Pauliana, per quam quae in fraudem creditorum alienata | 4.1 |
| sunt reuocantur, fructus quoque restituuntur: nam praetor id agit, ut perinde sint omnia, | |
| atque si nihil alienatum esset: quod non est iniquum (nam et uerbum 'restituas', quod | |
| in hac re praetor dixit, plenam habet significationem), ut fructus quoque restituantur. Et | 5.1 |
| ideo cum restitui praetor uult, ueluti in interdicto unde ui, etiam fructus sunt restituendi. | |
| Item si ui metusue causa rem tradam, non aliter mihi restituisse uidetur, quam si fructus | 6.1 |
| mihi restituat: nec mora mea mihi aliquid aufert. Si actionem habeam ad id consequen- | 7.1 |
| dum quod meum non fuit, ueluti ex stipulatu, fructus non consequar, etiamsi mora facta | |
| sit: quod si acceptum est iudicium, tunc Sabinus et Cassius ex aequitate fructus quoque | |
| post acceptum iudicium praestandos putant, ut causa restituatur, quod puto recte dici. | |
| Ex causa etiam emptionis fructus restituendi sunt. | 8.1 |
| Sed in societatibus fructus communi- | 9.1 |
| candi sunt. Si possessionem naturalem reuocem, proprietas mea manet, uideamus de | 10.1 |
| fructibus. et quidem in deposito et commodato fructus quoque praestandi sunt, sicut | |
| diximus. In interdicto quoque quod ui aut clam magis est, ut omnis causa et fructus | 11.1 |
| restituantur. Ante matrimonium quoque fructus percepti dotis fiunt et cum ea resti- | 12.1 |
| tuuntur. | |
| Eadem ratio est in fructibus praediorum urbanorum. | 13.1 |
| Item si diuidere | 14.1 |
| fundum tecum uelim, tu nolis et colam, an fructus diuidi debeant post deductionem im- | |
| pensarum? et puto diuidendos. In ceteris quoque bonae fidei iudiciis fructus omnimodo | 15.1 |
| praestantur. Si dos praelegata fuerit, ante nuptias percepti fructus in causa legati | 16.1 |
| ueniunt. | |
| Modestinus libro nono differentiarum. Equis per fideicommissum legatis | 39.pr.1 |
| post moram heredis fetus quoque debentur. equitio autem legato etiamsi mora non inter- | |
| cedat, incremento gregis fetus accedunt. | |
| Idem libro quarto regularum. In eum diem, quo creditor pignora distraxit, | 40.pr.1 |
| recte usurae fiet reputatio. | |
| Idem libro tertio responsorum. Tutor condemnatus per appellationem traxe- | 41.pr.1 |
| rat ex<secu>tionem sententiae. Herennius Modestinus respondit eum qui de appellatione | |
| cognouit potuisse, si frustratoriam morandi causa appellationem interpositam animaduerteret, | |
| etiam de usuris medii temporis eum condemnare. Lucius Titius cum centum et usuras | 1.1 |
| aliquanti temporis deberet, minorem pecuniam quam debebat obsignauit: quaero, an Titius | |
| pecuniae quam obsignauit usuras praestare non debeat. Modestinus respondit, si non hac | |
| lege mutua pecunia data est, uti liceret et particulatim quod acceptum est exsoluere, non | |
| retardari totius debiti usurarum praestationem, si, cum creditor paratus esset totum susci- | 5 |
| pere, debitor, qui in exsolutione totius cessabat, solam partem deposuit. Ab Aulo Agerio | 2.1 |
| Gaius Seius mutuam quandam quantitatem accepit hoc chirographo: 'ille scripsi me ac- | |
| cepisse et accepi ab illo mutuos et numeratos decem, quos ei reddam kalendis illis proxi- | |
| mis cum suis usuris placitis inter nos': quaero, an ex eo instrumento usurae peti possint | |
| et quae. Modestinus respondit, si non appareat de quibus usuris conuentio facta sit, peti | 5 |
| eas non posse. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Herennius Modestinus respondit fructus, | 42.pr.1 |
| qui post adquisitum ex causa fideicommissi dominium ex terra percipiuntur, ad fidei- | |
| commissarium pertinere, licet maior pars anni ante diem fideicommissi cedentem praeterisse | |
| dicatur. | |
| Idem libro octauo decimo responsorum. Herennius modestinus respondit | 43.pr.1 |
| eius temporis quod cessit, postquam fiscus debitum percepit, eum, qui mandatis a fisco | |
| actionibus experitur, usuras quae in stipulatum deductae non sunt petere <non> posse. | |
| Idem libro decimo pandectarum. Poenam pro usuris stipulari | 44.pr.1 |
| nemo supra modum usurarum licitum potest. | |
| Pomponius libro uicesimo secundo ad Quintum Mucium. Fruct<u>s percipiendo | 45.pr.1 |
| uxor uel uir ex re donata suos facit, illos tamen, quos suis operis adquisierit, ueluti serendo: | |
| nam si pomum decerpserit uel ex silua caedit, non fit eius, sicuti nec cuiuslibet bonae | |
| fidei possessoris, quia non ex facto eius is fructus nascitur. | |
| Ulpianus libro sexagesimo secundo ad edictum. Quod in fructus redigendos | 46.pr.1 |
| impensum est, non ambigitur ipsos fructus deminuere debere. | |
| Scaeuola libro nono digestorum. Respondit paratum iudicium accipere, si | 47.pr.1 |
| ab aduersario cessatum est, moram facere non uideri. | |
| Idem libro uicesimo secundo digestorum. Maritus uxori suae usum fructum | 48.pr.1 |
| tertiae partis et, cum liberos habuisset, proprietatem legauit: eam uxorem heredes falsi | |
| testamenti et aliorum criminum accusauerunt, qua re impedita est legatorum petitio: interea | |
| et filius ei mulieri natus est eoque condicio legati exstitit. quaesitum est, cum testamentum | |
| falsum non esse apparuerit, an fructus etiam mulieri praestari debeant. respondit prae- | 5 |
| standos. | |
| Iauolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis. Fructus rei est | 49.pr.1 |
| uel pignori dare licere. |