| DE NAUTICO FAENORE | |
| Modestinus libro decimo pandectarum. Traiecticia ea pecunia est quae trans | 22.2.1.pr.1 |
| mare uehitur: ceterum si eodem loci consumatur, non erit traiecticia. sed uidendum, an | |
| merces ex ea pecunia comparatae in ea causa habentur? et interest, utrum etiam ipsae | |
| periculo creditoris nauigent: tunc enim traiecticia pecunia fit. | |
| Pomponius libro tertio ex Plautio. Labeo ait, si nemo sit, qui a parte promissoris in- | 2.pr.1 |
| terpellari traiecticiae pecuniae possit, id ipsum testatione complecti debere, ut pro petitione | |
| id cederet. | |
| Modestinus libro quarto regularum. In nautica pecunia ex eo die periculum spectat | 3.pr.1 |
| creditorem, ex quo nauem nauigare conueniat. | |
| Papinianus libro tertio responsorum. Nihil interest, traiecticia pecunia sine periculo | 4.pr.1 |
| creditoris accepta sit an post diem praestitutum et condicionem impletam periculum esse | |
| creditoris desierit. utrubique igitur maius legitima usura faenus non debebitur, sed in priore | |
| quidem specie semper, in altera uero discusso periculo: nec pignora uel hypo- | |
| thecae titulo maioris usurae tenebuntur. Pro operis serui traiecticiae pecuniae gratia secuti | 1.1 |
| quod in singulos dies in stipulatum deductum est, ad finem centesimae non ultra duplum | |
| debetur. in stipulatione faenoris post diem periculi separatim interposita quod in ea legi- | |
| timae usurae deerit, per alteram stipulationem operarum supplebitur. | |
| Scaeuola libro sexto responsorum. Periculi pretium est et si condicione | 5.pr.1 |
| quamuis poenali non exsistente recepturus sis quod dederis et insuper aliquid praeter pe- | |
| cuniam, si modo in aleae speciem non cadat: ueluti ea, ex quibus condic<t>iones nasci solent, | |
| ut 'si <non> manumittas', 'si non illud facias', 'si non conualuero' et cetera. nec dubitabis, si | |
| piscatori erogaturo in apparatum plurimum pecuniae dederim, ut, si cepisset, redderet, et | 5 |
| athletae, unde se exhiberet exerceretque, ut, si uicisset, redderet. In his autem omnibus | 1.1 |
| et pactum sine stipulatione ad augendam obligationem prodest. | |
| Paulus libro uicesimo quinto quaestionum. Faenerator pecuniam usuris maritimis mu- | 6.pr.1 |
| tuam dando quasdam merces in naue pignori accepit, ex quibus si non potuisset totum | |
| debitum exsolui, aliarum mercium aliis nauibus impositarum propriisque faeneratoribus ob- | |
| ligatarum si quid superfuisset, pignori accepit. quaesitum est naue propria perempta, ex | |
| qua totum solui potuit, an id damnum ad creditorem pertineat, intra praestitutos dies amissa | 5 |
| naue, an ad ceterarum nauium superfluum admitti possit. respondi: alias quidem pignoris | |
| deminutio ad damnum debitoris, non etiam ad creditoris pertinet: sed cum traiecticia pe- | |
| cunia ita datur, ut non alias petitio eius creditori competat, quam si salua nauis intra sta- | |
| tuta tempora peruenerit, ipsius crediti obligatio non exsistente condicione defecisse uidetur, | |
| et ideo pignorum quoque persecutio perempta est etiam eorum, quae non sunt amissa. si | 10 |
| nauis intra praestitutos dies perisset, et condicionem stipulationis def<ec>isse uideri, ideoque | |
| sine causa de pignorum persecutione, quae in aliis nauibus fuerunt, quaeri. quando ergo | |
| ad illorum pignorum persecutionem creditor admitti potuerit? scilicet tunc cum condicio | |
| exstiterit obligationis et alio casu pignus amissum fuerit uel uilius distractum uel si nauis | |
| postea perierit, quam dies praefinitus periculo exactus fuerit. | 15 |
| Idem libro tertio ad edictum. In quibusdam contractibus etiam usurae de- | 7.pr.1 |
| bentur quemadmodum per stipulationem. nam si dedero decem traiecticia, ut salua naue | |
| sortem cum certis usuris recipiam, dicendum est posse me sortem cum usuris recipere. | |
| Ulpianus libro septuagesimo septimo ad edictum. Seruius ait pecuniae traiecticiae | 8.pr.1 |
| poenam peti non posse, si per creditorem stetisset, quo minus eam intra certum tempus | |
| praestitutum accipiat. | |
| Labeo libro quinto pithanon a Paulo epitomatorum. Si traiecticiae pecuniae poena (uti | 9.pr.1 |
| solet) promissa est, quamuis eo die, qui primus soluendae pecuniae fuerit, nemo uixerit, qu<i | |
| e>am pecuniam deberet, tamen perinde committi poen<a> potest, ac si fuisset heres debitoris. |