DE PROBATIONIBUS ET PRAESUMPTIONIBUS
  Papinianus libro tertio quaestionum. Quotiens quaereretur, genus uel gentem 22.3.1.pr.1
quis haberet nec ne, eum probare oportet.
  Paulus libro sexagesimo nono ad edictum. Ei incumbit probatio qui dicit, 2.pr.1
non qui negat.
  Papinianus libro nono responsorum. Cum tacitum fideicommissum ab eo 3.pr.1
datur, qui tam in primo quam in secundo testamento pro eadem parte uel postea pro ma-
iore heres scribitur, probatio mutatae uoluntatis ei debet incumbere qui conuenitur, cum
secreti suscepti ratio plerumque dominis rerum persuadeat eos ita heredes scribere, quorum
fidem elegerunt. 5
  Paulus libro sexto responsorum. Respondit emptorem probare debere, eum 4.pr.1
seruum de quo quaeritur antequam emeret fugisse.
  Idem libro nono responsorum. Ab ea parte, quae dicit aduersarium suum ab 5.pr.1
aliquo iure prohibitum esse specialiter lege uel constitutione, id probari oportere. Idem re- 1.1
spondit, si quis negat emancipationem recte factam, probationem ipsum praestare debere.
  Scaeuola libro secundo responsorum. Patronum manifeste docere debere 6.pr.1
libertum in fraudem suam aliquid dedisse, ut partem eius quod in fraudem datum esset
posset auocare.
  Paulus libro secundo sententiarum. Cum pro- 7.pr.1
batio prioris fugae deficit, serui quaestioni credendum est: in se enim interrogari, non pro
domino aut in dominum uidetur.
  Idem libro octauo decimo ad Plautium. Si filius in potestate patris esse 8.pr.1
neget, praetor cognoscit, ut prior doceat filius, quia et pro pietate quam patri debet prae-
stare hoc statuendum est et quia se liberum esse quodammodo contendit: ideo enim et qui
ad libertatem proclamat, prior docere iubetur.
  Celsus libro primo digestorum. Si pactum factum sit, in quo heredis mentio 9.pr.1
non fiat, quaeritur, an id actum sit, ut ipsius dumtaxat persona eo statueretur. sed quam-
uis uerum est, quod qui excipit probare debeat quod excipitur, attamen de ipso dumtaxat
ac non de herede eius quoque conuenisse petitor, non qui excipit probare debet, quia ple-
rumque tam heredibus nostris quam nobismet ipsis cauemus. 5
  Marcellus libro tertio digestorum. Census et monumenta publica 10.pr.1
potiora testibus esse senatus censuit.
  Celsus libro undecimo digestorum. Non est necesse pupillo probare 11.pr.1
fideiussores pro tutore datos, cum accipiebantur, idoneos non fuisse: nam probatio exigenda
est ab his, quorum officii fuit prouidere, ut pupillo caueretur.
  Idem libro septimo decimo digestorum. Quingenta testamento tibi legata 12.pr.1
sunt: i<d>em scribtum est in codicillis postea scriptis: refert, duplicare legatum uoluerit an
repetere et oblitus se in testamento legasse id fecerit: ab utro ergo probatio eius rei exi-
genda est? prima fronte aequius uidetur, ut petitor probet quod intendit: sed nimirum
probationes quaedam a reo exiguntur: nam si creditum petam, ille respondeat solutam 5
esse pecuniam, ipse hoc probare cogendus est. et hic igitur cum petitor duas scripturas
ostendit, heres posteriorem inanem esse, ipse heres id adprobare iudici debet.
  Idem libro trigesimo digestorum. Cum de aetate hominis quaereretur, Caesar 13.pr.1
noster in haec uerba rescripsit: 'Et durum et iniquum est, cum de statu aetatis alicuius
quaereretur et diuersae professiones proferuntur, ea potissimum stare, quae nocet: sed
causa cognita ueritatem excuti oportet et ex eo potissimum annos computari, ex quo prae-
cipuam fidem in ea re constare credibilius uidetur'. 5
  Ulpianus libro secundo de officio consulis. Circa eum, qui se ex libertini- 14.pr.1
tate ingenuum dicat, referendum est, quis actoris partibus fungatur. et si quidem in pos-
sessionem libertinitatis fuit, sine dubio ipsum oportebit ingenuitatis causam agere docereque
se ingenuum esse: sin uero in possessione ingenuitatis sit et libertinus esse dicatur, scilicet
eius qui ei controuersiam mouet, hoc probare debet qui eum dicit libertum suum: quid 5
enim interest, seruum suum quis an libertum contendat? si quis autem fiducia
ingenuitatis suae ultro in se suscipiat probationes ad hoc, ut sententiam ferat pro ingenui-
tate facientem, hoc est, ingenuum se esse ut pronuntietur, an obtemperare ei debeat,
tractari potest. et non ab re esse opinor morem ei geri probandi se ingenuum et senten-
tiam secundum se dandam, cum nulla captio intercedat iuris. 10
  Modestinus libro duodecimo responsorum. Quidam quas<i> ex Seia susceptus 15.pr.1
a Gaio Seio, cum Gaius fratres haberet, hereditatem Gaii inuasit et fratribus eiusdem quasi
ex mandatu defuncti fideicommissa soluit, cautionem accepit: qui postea cognito, quod
filius fratris eorum non fuisset, quaerebant, an cum eo de hereditate fratris possint, propter
emissam manum ab eis quasi filio, agere. Modestinus respondit cautione exsoluti fideicom- 5
missi statum eius, qui probari potest a fratribus defuncti filius mortu<i> non esse, minime
confirmatum esse: sed hoc ipsum a fratribus probari debet.
  Terentius Clemens libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Etiam matris 16.pr.1
professio filiorum recipitur: sed et aui recipienda est.
  Celsus libro sexto digestorum. Cum de lege Falcidia quaeritur, heredis 17.pr.1
probatio est locum habere legem Falcidiam: quod dum probare non potest, merito con-
demnabitur.
  Ulpianus libro sexto disputationum. Quotiens operae quasi a liberto pe- 18.pr.1
tuntur, probationes ab eo qui se patronum dicit exiguntur: et ideo Iulianus scripsit, licet
in praeiudicio possessor patronus esse uidetur, uerum partibus actoris non libertum fungi
debere, sed eum qui se patronum esse contendit. Qui dolo dicit factum aliquid, licet in 1.1
exceptione, docere dolum admissum debet. Interrogationis factae probationem actori im- 2.1
poni debere, id est ei, qui in iure interrogatum dixit respondisse se solum heredem esse.
uel si tacuisse dicatur interrogatus, aeque tantundem erit dicendum impositam inproba-
tionem non ei qui excepit se non respondisse, sed actori.
  Idem libro septimo disputationum. In exceptionibus dicendum est reum par- 19.pr.1
tibus actoris fungi oportere ipsumque exceptionem uelut intentionem implere: ut puta si
pacti conuenti exceptione utatur, docere debet pactum conuentum factum esse. Cum quis 1.1
promisisset iudicio se sisti et rei publicae causa afuisse dicat et ob id non stetisse, uel
dolo malo aduersarii factum quo minus sisteretur, uel ualetudinem sibi impedimento fuisse
uel tempestate<m>, probare eum id oportet. Sed et si procuratoria quis exceptione utatur, eo 2.1
quod non licuisset aduersario dare uel fieri procuratorem, probare id oportet obicientem
exceptionem.
Idem erit dicendum et si ea pecunia petatur, quae pensata dicitur. 3.1
Hoc 4.1
amplius, si iudicatae rei uel iurisiurandi condicio delata dicatur de eo quod nunc petitur,
siue in alea gestum esse contendatur, eum implere probationes oportet.
  Iulianus libro quadragesimo tertio digestorum. Si quis liberum hominem 20.pr.1
ui rapuerit, in uinculis habuerit, is indignissime commodum possessoris consequeretur, quia
probari non poterit hominem eo tempore quo primum lis ordinaretur in libertate fuisse.
  Marcianus libro sexto institutionum. Uerius esse existimo 21.pr.1
ipsum qui agit, id est legatarium, probare oportere scisse alienam rem uel obligatam
legere defunctum, non heredem probare oportere ignorasse alienam uel obligatam, quia
semper necessitas probandi incumbit illi qui agit.
  Ulpianus libro primo responsorum. Eum, qui uoluntatem mutatam dicit, 22.pr.1
probare hoc debere.
  Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Ante omnia pro- 23.pr.1
bandum est, quod inter agentem et debitorem conuenit, ut pignori hypothecaeue sit: sed
et si hoc probet actor, illud quoque implere debet rem pertinere ad debitorem eo tempore
quo conuenit de pignore, aut cuius uoluntate hypotheca data sit.
  Modestinus libro quarto regularum. Si chirographum cancellatum fuerit, 24.pr.1
licet praesumptione debitor liberatus esse uidetur, in eam tamen quantitatem, quam mani-
festis probationibus creditor sibi adhuc deberi ostenderit, recte debitor conuenitur.
  Paulus libro tertio quaestionum. Cum de indebito quaeritur, quis probare 25.pr.1
debet non fuisse debitum? res ita temperanda est, ut, si quidem is, qui accepisse dicitur
rem uel pecuniam indebitam, hoc negauerit et ipse qui dedit legitimis probationibus so-
lutionem adprobauerit, sine ulla distinctione ipsum, qui negauit sese pecuniam accepisse,
si uult audiri, compellendum esse ad probationes praestandas, quod pecuniam debitam 5
accepit: per etenim a<b>surdum est eum, qui ab initio negauit pecuniam suscepisse, post-
quam fuerit conuictus eam accepisse, probationem non debiti ab aduersario exigere. sin
uero ab initio confiteatur quidem suscepisse pecunias, dicat autem non indebitas ei fuisse
solutas, praesumptionem uidelicet pro eo esse qui accepit nemo dubitat: qui enim soluit
numquam ita resupinus est, ut facile suas pecunias iactet et indebitas effundat, et maxime 10
si ipse qui indebitas dedisse dicit homo diligens est et studiosus pater familias, cuius
personam incredibile est in aliquo facile errasse. et ideo eum, qui dicit indebitas soluisse
compelli ad probationes, quod per dolum accipientis uel aliquam iustam ignorantiae cau-
sam indebitum ab eo solutum, et nisi hoc ostenderit, nullam eum repetitionem habere.
Sin autem is qui indebitum queritur uel pupillus uel minor sit uel mulier uel forte uir 1.1
quidem <per>fectae aetatis, sed miles uel agri cultor et forensium rerum expers uel alias
simplicitate gaudens et desidia deditus: tunc eum qui accepit pecunias ostendere bene
eas accepisse et debitas ei fuisse solutas et, si non ostenderit, eas redhibere. Sed haec 2.1
ita, si totam summam indebitam fuisse solutam is qui dedit contendat. sin autem pro
parte queritur, quod pars pecuniae solutae debita non est, uel quod ab initio quidem de-
bitum fuit, sed uel dissoluto debito postea ignarus iterum soluit uel exceptione tutus errore
eius pecunias dependit: ipsum omnimodo hoc ostendere, quod uel plus debito persoluit 5
uel iam solutam pecuniam per errorem repetita solutione dependit uel tutus exceptione
suam nesciens proiecit pecuniam, secundum generalem regulam, qua<e> eos, qui opponendas
esse exceptiones adfirmant uel soluisse debita contendunt, haec ostendere exigit. In omni- 3.1
bus autem uisionibus quas praeposuimus licentia concedenda est ei, cui onus probationis
incumbit, aduersario suo de rei ueritate iusiurandum ferre, prius ipso pro calumnia iurante,
ut iudex iuramenti fidem secutus ita suam sententiam possit formare, iure referendae reli-
gionis ei seruando. Sed haec, ubi de solutione indebiti quaestio est. sin autem cautio in- 4.1
debite exposita esse dicatur et indiscrete loquitur, tunc eum, in quem cautio exposita est,
compelli debitum esse ostendere, quod in cautionem deduxit, nisi ipse specialiter qui cau-
tionem exposuit causas explanauit, pro quibus eandem conscripsit: tunc enim stare eum
oportet suae confessioni, nisi euidentissimis probationibus in scriptis habitis ostendere pa- 5
ratus sit sese haec indebite promississe.
  Papinianus libro uicesimo quaestionum. Procula magnae quantitatis fidei- 26.pr.1
commissum a fratre sibi debitum post mortem eius in ratione cum heredibus compensare
uellet, ex diuerso autem allegaretur numquam id a fratre quamdiu uixit desideratum, cum
uariis ex causis saepe ration<i> fratris pecunias ratio Proculae soluisset: diuus Commodus
cum super eo negotio cognosceret, non admisit compensationem, quasi tacite fratri fidei- 5
commissum fuisset remissum.
  Scaeuola libro trigesimo tertio digestorum. Qui testamentum faciebat ei 27.pr.1
qui usque ad certum modum capere potuerat legauit licitam quantitatem, deinde ita locutus
est: 'Titio centum do lego, quae mihi pertulit: quae ideo ei non caui, quod omnem fortu-
nam et substantiam, si quam a matre susceperat, in sinu meo habui sine ulla cautione.
item eidem Titio reddi et solui uolo de substantia mea centum quinquaginta, quae ego ex 5
reditibus praediorum eius (quorum ipse fructum percepi et distraxi), item de calendario
(si qua a matre receperat Titius) in rem meam conuerti'. quaero, an Titius ea exigere
potest. respondit, si Titius supra scripta ex ratione sua ad testatorem peruenisse probare
potuerit, exigi: uidetur enim eo, quod ille plus capere non poterat, in fraudem legis haec
in testamento adiecisse. 10
  Labeo libro septimo pithanon a Paulo epitomatorum. Si arbiter animaduer- 28.pr.1
tere debeat, an operis facti memoria exstet, hoc ei quaerendum est, an aliquis meminerit
id opus factum esse. Paulus: immo cum in arbitr<i>o quaeritur, memoria facti operis ex-
stet nec ne, non hoc quaeritur, num aliquis meminerit, quo die aut quo consule factum
sit, sed n<um> hoc aliquo modo probari possit, quando id opus factum sit: et hoc ita, quod 5
Graec<e> dici sol<e>t ἐν πλάτει. enim potest hoc memoria non teneri: intra annum puta factum,
cum interim nemo sit eorum, qui meminerit, quibus consulibus id uiderit, sed cum omnium
haec est opinio nec audisse nec uidisse, cum id opus fieret, neque ex eis audisse, qui ui-
dissent aut audissent: et hoc infinite similiter susum uersum accidet, cum memoria operis
facti non exstaret. 10
  Scaeuola libro nono digestorum. Imperatores Antoninus et Uerus Augusti 29.pr.1
Claudio Apolinari rescripserunt in haec uerba: 'Probationes, quae de filiis dantur, non in
sola adfirmatione testium consist<u>nt, sed et epistula<s>, quae uxoribus missae allegarentur,
si de fide e<a>rum con<stet>, nonnullam uicem instrumentorum optinere d<e>cretum est'. Mulier 1.1
grauida repudiata, filium enixa, absente marito ut spurium in actis professa est. quaesitum
est an is in potestate patris sit et matre intestata mortua iussu eius hereditatem matris
adire possit nec obsit professio a matre irata facta. respondit, ueritati locum superfore.