| DE FIDE INSTRUMENTORUM ET AMISSIONE EORUM | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Instrumentorum nomine ea omnia ac- | 22.4.1.pr.1 |
| cipienda sunt, quibus causa instrui potest: et ideo tam testimonia quam personae instru- | |
| mentorum loco habentur. | |
| Idem libro quinto sententiarum. Quicumque a fisco conuenitur, | 2.pr.1 |
| non ex indice et exemplo alicuius scripturae, sed ex authentico conueniendus est <et> ita, | |
| si contractus fides possit ostendi: ceterum calumniosam scripturam uim in iudicio optinere | |
| non conuenit. | |
| Idem libro tertio responsorum. Respondit repetita quidem die cautionem | 3.pr.1 |
| interponi non debuisse, sed falsi crimen quantum ad eos, qui in hoc consenserunt, con- | |
| tractum non uideri, cum inter praesentes et conuenientes res actitata sit magisque debitor | |
| quam creditor deliquerit. | |
| Gaius libro singulari de formula hypothecaria. In re hypothecae | 4.pr.1 |
| nomine obligata ad rem non pertinet, quibus fit uerbis, sicuti est et in his obligationibus, | |
| quae consensu contrahuntur: et ideo et sine scriptura si conuenit, ut hypothecae sit, et | |
| probari p<o>terit, res obligata erit de qua conueniunt. fiunt enim de his scripturae, ut quod | |
| actum est per eas facilius probari possit: et sine his autem ualet quod actum est, si ha- | 5 |
| beat probationem, sicut et nuptiae sunt, licet testatio sine scriptis habita est. | |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Si res gesta sine litterarum quo- | 5.pr.1 |
| que consignatione ueritate factum suum praebeat, non ideo minus ualebit, quod instrumen- | |
| tum nullum de ea intercessit. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Si de tabulis testamenti depo- | 6.pr.1 |
| nendis agatur et dubitetur, cui eas deponi oportet, semper seniorem iunior<i> et amplioris | |
| honoris inferior<i> et marem feminae et ingenuum libertino praeferemus. |