| DE TESTIBUS | |
| Arcadius qui et Charisius libro singulari de testibus. Testimoniorum usus | 22.5.1.pr.1 |
| frequens ac necessarius est et ab his praecipue exigendus, quorum fides non uacillat. Ad- | 1.1 |
| hiberi quoque testes possunt non solum in criminalibus causis, sed etiam in pecuniariis | |
| litibus sicubi res postulat, e<x> his quibus non interdicitur testimonium nec ulla lege a di- | |
| cendo testimonio excusantur. Quamquam quibusdam legibus amplissimus numerus testium | 2.1 |
| definitus sit, tamen ex constitutionibus principum haec licentia ad sufficientem numerum | |
| testium coartatur, ut iudices moderentur et eum solum numerum testium, quem necessa- | |
| rium esse putauerint, euocari patiantur, ne effrenata potestate ad uexandos homines super- | |
| flua multitudo testium protrahatur. | 5 |
| Modestinus libro octauo regularum. In testimoniis autem dignitas fides mo- | 2.pr.1 |
| res grauitas examinanda est: et ideo testes, qui aduersus fidem sua<e> testationis uacillant, | |
| audiendi non sunt. | |
| Callistratus libro quarto de cognitionibus. Testium fides diligenter | 3.pr.1 |
| examinanda est. ideoque in persona eorum exploranda erunt in primis condicio cuiusque, | |
| utrum quis decurio an plebeius sit: et an honestae et inculpatae uitae an uero notatus quis | |
| et reprehensibilis: an locuples uel egens sit, ut lucri causa quid facile admittat: uel an | |
| inimicus ei sit, aduersus quem testimonium fert, uel amicus ei sit, pro quo testimonium | 5 |
| dat. nam si careat suspicione testimonium uel propter personam a qua fertur (quod honesta | |
| sit) uel propter causam (quod neque lucri neque gratia<e> neque inimicitiae causa fit), ad- | |
| mittendus est. Ideoque diuus Hadrianus Uibio Uaro legato prouinciae Ciliciae rescripsit eum | 1.1 |
| qui iudicat magis posse scire, quanta fides habenda sit testibus. uerba epistulae haec sunt: | |
| 'Tu magis scire potes, quanta fides habenda sit testibus, qui et cuius dignitatis et cuius | |
| existimationis sint, et qui simpliciter uisi sint dicere utrum unum eundemque meditatum | |
| sermonem attulerint an ad ea quae interrogaueras ex tempore uerisimilia responderint'. | 5 |
| Eiusdem quoque principis exstat rescriptum ad Ualerium Uerum de excutienda fide testium | 2.1 |
| in haec uerba: 'Quae argumenta ad quem modum probandae cuique rei sufficiant, nullo | |
| certo modo satis definiri potest. sicut non semper, ita saepe sine publicis monumentis | |
| cuiusque rei ueritas <d>eprehenditur. alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias | |
| ueluti consentiens fama confirmat rei de qua quaeritur fidem. hoc ergo solum tibi rescri- | 5 |
| bere possum summatim non utique ad unam probationis speciem cognitionem statim alli- | |
| gari debere, sed ex sententia animi tui te aestimare oportere, quid aut credas aut parum | |
| probatum tibi opinaris'. Idem diuus Hadrianus Iunio Rufino proconsuli Macedo- | 3.1 |
| niae rescripsit testibus se, non testimoniis crediturum. uerba epistulae ad hanc partem | |
| pertinentia haec sunt: 'Quod crimina obiecerit apud me Alexander Apro et quia non pro- | |
| babat nec testes producebat, sed testimoniis uti uolebat, quibus apud me locus non est | |
| (nam ipsos interrogare soleo), quem remissi ad prouinciae praesidem, ut is de fide testium | 5 |
| quaereret et nisi implesset quod intenderat, relegaretur'. Gabinio quoque Ma- | 4.1 |
| ximo idem princeps in haec uerba rescripsit: 'Alia est auctoritas praesentium testium, alia | |
| testimoniorum quae recitari solent: tecum ergo delibera, ut, si retinere eos uelis, des eis | |
| impendia'. Lege Iulia de ui cauetur, ne hac lege in reum testi- | 5.1 |
| monium dicere liceret, qui se ab eo parenteue eius liberauerit, quiue impuberes erunt, qui- | |
| que iudicio publico damnatus erit qui eorum in integrum restitutus non erit, quiue in | |
| uinculis custodiaue publica erit, quiue ad bestias ut depugnaret se locauerit, quaeue palam | |
| quaestum faciet feceritue, quiue ob testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam ac- | 5 |
| cepisse iudicatus uel conuictus erit. nam quidam propter reuerentiam persona- | |
| rum, quidam propter lubricum consilii sui, alii uero propter notam et infamiam uitae suae | |
| admittendi non sunt ad testimonii fidem. Testes non temere euocandi sunt per longum | 6.1 |
| iter et multo minus milites auocandi sunt a signis uel muneribus perhibendi testimonii | |
| causa, idque diuus Hadrianus rescripsit. sed et diui fratres rescripserunt: 'Quod ad testes | |
| euocandos pertinet, diligentiae iudicantis est explorare, quae consuetudo in ea prouincia, | |
| in quam iudicat, fuerit'. nam si probabitur saepe in aliam ciuitatem testimonii gratia ple- | 5 |
| rosque euocatos, non esse dubitandum, quin euocandi sint, quos necessarios in ipsa cogni- | |
| tione deprehenderit qui iudicat. | |
| Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Lege Iulia iudiciorum | 4.pr.1 |
| publicorum cauetur, ne inuito denuntietur, ut testimonium litis dicat aduersus socerum ge- | |
| nerum, uitricum priuignum, sobrinum sobrinam, sobrino <sobrina> natum, eosue qui priore | |
| gradu sint, item ne liberto ipsius, liberorum eius, parentium, uiri uxoris, item | |
| patroni patronae: et ut ne patroni patronae aduersus libertos neque liberti aduersus pa- | 5 |
| tronum cogantur testimonium dicere. | |
| Gaius libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. In legibus, quibus excipitur, | 5.pr.1 |
| ne gener aut socer inuitus testimonium dicere cogeretur, generi appellatione sponsum quo- | |
| que filiae contineri placet: item soceri sponsae patrem. | |
| Licinius Rufinus libro secundo regularum. Idonei non uidentur esse testes, | 6.pr.1 |
| quibus imperari potest ut testes fiant. | |
| Modestinus libro tertio regularum. Serui responso tunc credendum est, cum alia pro- | 7.pr.1 |
| batio ad eruendam ueritatem non est. | |
| Scaeuola libro quarto regularum. Inuiti testimonium dicere non coguntur | 8.pr.1 |
| senes ualetudinarii uel milites uel qui cum magistratu rei publicae causa absunt uel quibus | |
| uenire non licet. | |
| Paulus libro primo ad Sabinum. Testis idoneus pater filio aut filius | 9.pr.1 |
| patri non est. | |
| Pomponius libro primo ad Sabinum. Nullus idoneus testis in re sua | 10.pr.1 |
| intellegitur. | |
| Idem libro trigesimo tertio ad Sabinum. Ad fidem rei gestae faciendam | 11.pr.1 |
| etiam non rogatus testis intellegitur. | |
| Ulpianus libro trigesimo septimo ad edictum. Ubi numerus testium non | 12.pr.1 |
| adicitur, etiam duo sufficient: pluralis enim elocutio duorum numero contenta est. | |
| Papinianus libro primo de adulteriis. quaesitum scio, an in publicis iudiciis | 13.pr.1 |
| calumniae damnati testimonium iudicio publico perhibere possunt. sed neque lege Remmia | |
| prohibentur et Iulia lex de ui et repetendarum et peculatus eos homines testimonium di- | |
| cere non uetuerunt. uerumtamen quod legibus omissum est, non omittetur religione iudi- | |
| cantium ad quorum officium pertinet eius quoque testimonii fidem, quod integrae frontis | 5 |
| homo dixerit, perpendere. | |
| Idem libro singulari de adulteriis. Scio quidem tractatum esse, an ad testa- | 14.pr.1 |
| mentum faciendum adhiberi possit adulterii damnatus: et sane iuste testimonii officio ei | |
| interdicetur. existimo ergo neque iure ciuili testamentum ualere, ad quod huiusmodi testis | |
| processit, neque iure praetorio, quod ius ciuile subsequitur, ut neque hereditas adiri neque | |
| bonorum possessio dari possit. | 5 |
| Paulus libro tertio sententiarum. Repetundarum damnatus nec ad testamen- | 15.pr.1 |
| tum nec ad testimonium adhiberi potest. Hermaphroditus an ad testamentum | 1.1 |
| adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit. | |
| Idem libro quinto sententiarum. Qui falso uel uarie | 16.pr.1 |
| testimonia dixerunt uel utrique parti prodiderunt, a iudicibus competenter puniuntur. | |
| Ulpianus libro singulari regularum. Pater et | 17.pr.1 |
| filius qui in potestate eius est, item duo fratres qui in eiusdem patris potestate sunt testes | |
| utrique in eodem testamento uel eodem negotio fieri possunt, quoniam nihil nocet ex | |
| una domo plures testes alieno negotio adhiberi. | |
| Paulus libro secundo de adulteriis. Ex eo, quod prohibet lex Iulia de adul- | 18.pr.1 |
| teriis testimonium dicere condemnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonii in | |
| iudicio dicendi ius habere. | |
| Ulpianus libro octauo de officio proconsulis. Inuiti testimonium non dicunt | 19.pr.1 |
| publicani, item is qui non detractandi testimonii causa aberit, item is qui quid exercitui | |
| praebendum conduxerit. Sed nec pupillis testimonium denuntiari potest. | 1.1 |
| Uenuleius libro secundo de iudiciis publicis. In testimonium accusator ci- | 20.pr.1 |
| tare non debet eum, qui iudicio publico reus erit aut qui minor uiginti annis erit. | |
| Arcadius qui et Charisius libro singulari de testibus. Ob carmen famosum | 21.pr.1 |
| damnatus intestabilis fit. Illud quoque incunctabile est, ut, si res exigat, non tantum pri- | 1.1 |
| uati, sed etiam magistratus, si in praesenti sint, testimonium dicant. item senatus censuit | |
| praetorem testimonium dare debere in iudicio adulterii causa. Si ea rei condicio | 2.1 |
| sit, ubi harenarium testem uel similem personam admittere cogimur, sine tormentis testi- | |
| monio eius credendum non est. Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis | 3.1 |
| sint et negotii qualitas ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia: | |
| si uero ex his quidam eorum aliud dixerint, licet impari numero, credendum est <i>d quod | |
| naturae negotii conuenit et quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmabitque | |
| iudex motum animi sui ex argumentis et testimoniis et quae rei aptiora et uero proximiora | 5 |
| esse compererit: non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum | |
| fidem et testimonia, quibus potius lux ueritatis adsistit. | |
| Uenuleius libro secundo de officio proconsulis. Curent magistratus cuius- | 22.pr.1 |
| que loci testari uolentibus et se ipsos et alios testes uel signatores praebere, quo facilius | |
| negotia explicentur et probatio rerum salua sit. | |
| Idem libro primo de iudiciis publicis. Produci testis is non | 23.pr.1 |
| potest, qui ante in eum reum testimonium dixit. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Testes eos, quos ac- | 24.pr.1 |
| cusator de domo produxerit, interrogari non placuit. | |
| Arcadius qui et Charisius libro singulari de testibus. Mandatis | 25.pr.1 |
| cauetur, ut praesides attendant, ne patroni in causa cui patrocinium praestiterunt testimo- | |
| nium dicant. quod et in exsecutoribus negotiorum obseruandum est. |