| DE IURIS ET FACTI IGNORANTIA | |
| Paulus libro quadragesimo quarto ad edictum. Ignorantia uel facti uel iuris | 22.6.1.pr.1 |
| est. Nam si quis nesciat decessisse eum, cuius bonorum possessio defertur, non cedit ei | 1.1 |
| tempus: sed si sciat quidem defunctum esse cognatum, nesciat autem proximitatis nomine | |
| bonorum possessionem sibi deferri, aut se sciat scriptum heredem, nesciat autem quod scriptis | |
| heredibus bonorum possessionem praetor promittit, cedit ei tempus, quia in iure errat. idem | |
| est, si frater consanguineus defuncti credat matrem potiorem esse. Si quis nesciat | 2.1 |
| se cognatum esse, interdum in iure, interdum in facto errat. nam si et liberum se esse et | |
| ex quibus natus sit sciat, iura autem cognationis habere se nesciat, in iure errat: at si quis | |
| (forte expositus) quorum parentium esset ignoret, fortasse et seruiat alicui putans se ser- | |
| uum esse, in facto magis quam in iure errat. Item si qui<s> sciat quidem alii delatam | 3.1 |
| esse bonorum possessionem, nesciat autem ei tempus praeterisse bonorum possessionis, in | |
| facto errat. idem est, si putet eum bonorum possessionem accepisse. sed si sciat eum non | |
| petisse tempusque ei praeterisse, ignoret autem sibi ex successorio capite competere bo- | |
| norum possessionem, cedet ei tempus, quia in iure errat. Idem dicemus, si ex asse heres | 4.1 |
| institutus non putet se bonorum possessionem petere posse ante apertas tabulas: quod si | |
| nesciat esse tabulas, in facto errat. | |
| Neratius libro quinto membranarum. In omni parte error in iure non eodem | 2.pr.1 |
| loco quo facti ignorantia haberi debebit, cum ius finitum et possit esse et debeat, facti | |
| interpretatio plerumque etiam prudentissimos fallat. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Plurimum interest, utrum quis de alterius | 3.pr.1 |
| causa et facto non sciret an de iure suo ignorat. Sed Cassius ignorantiam Sabinum ita | 1.1 |
| accipiendam existimasse refert non deperditi et nimium securi hominis. | |
| Idem libro tertio decimo ad Sabinum. Iuris ignorantiam in usucapione negatur | 4.pr.1 |
| prodesse: facti uero ignorantiam prodesse constat. | |
| Terentius Clemens libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Iniquissimum | 5.pr.1 |
| uidetur cuiquam scientiam alterius quam suam nocere uel ignorantiam alterius alii profuturam. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Nec supina igno- | 6.pr.1 |
| rantia ferenda est factum ignorantis, ut nec scrupulosa inquisitio exigenda: scientia enim | |
| hoc modo aestimanda est, ut neque neglegentia crassa aut nimia securitas satis expedita | |
| sit neque delatoria curiositas exigatur. | |
| Papinianus libro nono decimo quaestionum. Iuris ignorantia non prodest ad- | 7.pr.1 |
| quirere uolentibus, suum uero petentibus non nocet. | |
| Idem libro primo definitionum. Error facti ne maribus quidem in damnis uel | 8.pr.1 |
| compendiis obest, iuris autem error nec feminis in compendiis prodest: ceterum omnibus | |
| iuris error in damnis amittendae rei suae non nocet. | |
| Paulus libro singulari de iuris et facti ignorantia. Regula est iuris | 9.pr.1 |
| quidem ignorantiam cuique nocere, facti uero ignorantiam non nocere. uideamus igitur, | |
| in quibus speciebus locum habere possit, ante praemisso quod minoribus uiginti | |
| quinque annis ius ignorare permissum est. quod et in feminis in quibusdam causis | |
| propter sexus infirmitatem dicitur: et ideo sicubi non est delictum, sed iuris ignorantia, | 5 |
| non laeduntur. hac ratione si minor uiginti quinque annis filio familias crediderit, | |
| subuenitur ei, ut non uideatur filio familias credidisse. Si filius familias miles a commili- | 1.1 |
| tone heres institutus nesciat sibi etiam sine patre licere adire per constitutiones principales, | |
| ius ignorare potest et ideo ei dies aditionis cedit. Sed facti ignorantia ita demum | 2.1 |
| cuique non nocet, si non ei summa neglegentia obiciatur: quid enim si omnes in | |
| ciuitate sciant, quod ille solus ignorat? et recte Labeo definit scientiam neque curiosissimi | |
| neque neglegentissimi hominis accipiendam, uerum eius, qui cum eam rem ut, diligenter | |
| inquirendo notam habere possit. Sed iuris ignorantiam non prodesse Labeo ita accipiendum | 3.1 |
| existimat, si iuris consulti copiam haberet uel sua prudentia instructus sit, ut, cui facile | |
| sit scire, ei detrimento sit iuris ignorantia: quod raro accipiendum est. Qui ignorauit do- | 4.1 |
| minum esse rei uenditorem, plus in re est, quam in existimatione mentis: et ideo, tametsi | |
| existimet se non a domino emere, tamen, si a domino ei tradatur, dominus efficitur. Si | 5.1 |
| quis ius ignorans lege Falcidia usus non sit, nocere ei dicit epistula diui Pii. sed et im- | |
| peratores Seuerus et Antoninus in haec uerba rescripserunt: 'quod ex causa fideicommissi | |
| indebitum datum est, si non per errorem solutum est, repeti non potest. quamobrem <G>ar- | |
| giliani heredes, qui, cum ex testamento eius pecuniam ad opus aquae ductus rei publicae | 5 |
| Cirtensium relictam soluerint, non solum cautiones non exegerunt, quae interponi solent, | |
| ut quod amplius cepissent municipes quam per legem Falcidiam licuisset redderent, uerum | |
| etiam stipulati sunt, ne ea summa in alios usus conuerteretur et scientes prudentesque | |
| passi sunt eam pecuniam in opus aquae ductus impendi, frustra postulant reddi. sibi a re | |
| publica Cirtensium, quasi plus debito dederint, cum sit utrumque iniquum pecuniam, quae | 10 |
| ad opus aquae ductus data est, repeti et rem publicam ex corpore patrimonii sui impen- | |
| dere in id opus, quod totum alienae liberalitatis gloriam repraesentet. quod si ideo repeti- | |
| tionem eius pecuniae habere credunt, quod imperitia lapsi legis Falcidiae beneficio usi non | |
| sunt, sciant ignorantiam facti, non iuris prodesse nec stultis solere succurri, sed errantibus'. | |
| Et licet municipum mentio in hac epistula fiat, tamen et in qualibet persona idem obserua- | 6.1 |
| bitur. sed nec quod in opere aquae ductus relicta esse pecunia proponitur, in hunc solum | |
| casum cessare repetitionem dicendum est. nam initium constitutionis generale est: demon- | |
| strat enim, si non per errorem solutum sit fideicommissum, quod indebitum fuit, non posse | |
| repeti: item et illa pars aeque generalis est, ut qui iuris ignorantia legis Falcidiae bene- | 5 |
| ficio usi non sunt, <non> possint repetere: ut secundum hoc possit dici etiam, si pecunia, | |
| quae per fideicommissum relicta est quaeque soluta est, non ad aliquid faciendum relicta | |
| sit, et licet consumpta non sit, sed exstet apud eum cui soluta est, cessare repetitionem. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Impuberes sine tutore agentes nihil | 10.pr.1 |
| posse uel scire intelleguntur. |