| LIBER UICESIMUS TERTIUS | |
| DE SPONSALIBUS | |
| Florentinus libro tertio institutionum. Sponsalia sunt mentio et | 23.1.1.pr.1 |
| repromissio nuptiarum futurarum. | |
| Ulpianus libro singulari de sponsalibus. Sponsalia autem dicta sunt a spondendo: nam | 2.pr.1 |
| moris fuit ueteribus stipulari et spondere sibi uxores futuras, | |
| Florentinus libro tertio institutionum. unde et sponsi sponsaeque appellatio nata est. | 3.pr.1 |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum. Sufficit nudus con- | 4.1.1 |
| sensus ad constituenda sponsalia. Denique constat et absenti absentem desponderi posse, | |
| et hoc cottidie fieri: | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. haec ita, si scientibus his qui | 5.pr.1 |
| absint sponsalia fiant aut si postea ratum habuerint. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Si puellae tutores ad | 6.pr.1 |
| finienda sponsalia nuntium miserunt, non putarem suffecturum ad dissoluendam nuptiarum | |
| spem hunc nuntium, non magis quam sponsalia posse eos solos constituere, nisi forte omnia | |
| ista ex uoluntate puellae facta sint. | |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. In sponsalibus nihil in- | 7.pr.1 |
| terest, utrum testatio interponatur an aliquis sine scriptura spondeat. In sponsalibus | 1.1 |
| etiam consensus eorum exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. intellegi tamen sem- | |
| per filiae patrem consentire, nisi euidenter dissentiat, Iulianus scribit. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Furor quin sponsalibus impe- | 8.pr.1 |
| dimento sit, plus quam manifestum est: sed postea interueniens sponsalia non infirmat. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad | 9.pr.1 |
| edictum. Quaesitum est apud Iulianum, an sponsalia sint, ante duodecimum annum si | |
| fuerint nuptiae collatae. et semper Labeonis sententiam probaui existimantis, si quidem | |
| praecesserint sponsalia, durare ea, quamuis in domo loco nuptae esse coeperit: si uero non | |
| praecesserint, hoc ipso quod in domum deducta est non uideri sponsalia facta. quam sen- | 5 |
| tentiam Papinianus quoque probat. | |
| Idem libro tertio disputationum. In potestate manente | 10.pr.1 |
| filia pater sponso nuntium remittere potest et sponsalia dissoluere. enimuero si emancipata | |
| est, non potest neque nuntium remittere neque quae dotis causa data sunt condicere: ipsa | |
| enim filia nubendo efficiet dotem esse condictionemque extinguet, quae causa non secuta | |
| nasci poterit. nisi forte quis proponat ita dotem patrem pro emancipata filia de- | 5 |
| disse, ut, si nuptiis non consentiret, uel contractis uel non contractis repeteret quae dederat: | |
| tunc enim habebit repetitionem. | |
| Iulianus libro sexto decimo digestorum. Sponsalia sicut nuptiae consensu | 11.pr.1 |
| contrahentium fiunt: et ideo sicut nuptiis, ita sponsalibus filiam familias consentire oportet: | |
| Ulpianus libro singulari de sponsalibus. sed quae patris uoluntati | 12.pr.1 |
| non repugnat, consentire intellegitur. Tunc autem solum dissentiendi a patre licentia filiae | 1.1 |
| conceditur, si indignum moribus uel turpem sponsum ei pater eligat. | |
| Paulus libro quinto ad edictum. Filio familias dissentiente sponsalia | 13.pr.1 |
| nomine eius fieri non possunt. | |
| Modestinus libro quarto differentiarum. In sponsalibus contrahendis aetas | 14.pr.1 |
| contrahentium definita non est ut in matrimoniis. quapropter et a primordio aetatis spon- | |
| salia effici possunt, si modo id fieri ab utraque persona intellegatur, id | |
| est, si non sint minores quam septem annis. | |
| Idem libro singulari de enucleatis casibus. Tutor factam pupillam | 15.pr.1 |
| suam nec ipse uxorem ducere nec filio suo in matrimonio adiungere potest. scias tamen, | |
| quod de nuptiis tractamus, et ad sponsalia pertinere. | |
| Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Oratio imperato- | 16.pr.1 |
| rum Antonini et Commodi, quae quasdam nuptias in personam senatorum inhibuit, de | |
| sponsalibus nihil locuta est. recte tamen dicitur etiam sponsalia in his casibus ipso iure | |
| nullius esse momenti, ut suppleatur quod orationi deest. | |
| Gaius libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Saepe iustae ac | 17.pr.1 |
| necessariae causae non solum annum uel biennium, sed etiam triennium et quadriennium | |
| et ulterius trahunt sponsalia, ueluti ualetudo sponsi sponsaeue uel mortes parentium aut | |
| capitalia crimina aut longiores peregrinationes quae ex necessitate fiunt. | |
| Ulpianus libro sexto ad edictum. In sponsalibus constituendis parui | 18.pr.1 |
| refert, per se (et coram an per internuntium uel per epistulam) an per alium hoc factum | |
| est: et fere plerumque condiciones interpositis personis expediuntur. |