| DE RITU NUPTIARUM | |
| Modestinus libro primo regularum. Nuptiae sunt coniunctio maris | 23.2.1.pr.1 |
| et feminae et consortium omnis uitae, diuini et humani iuris communicatio. | |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. Nuptiae consistere non possunt | 2.pr.1 |
| nisi consentiant omnes, id est qui coeunt quorumque in potestate sunt. | |
| Idem libro primo ad Sabinum. Si nepotem ex filio et neptem ex altero filio in potestate | 3.pr.1 |
| habeam, nuptias inter eos me solo auctore contrahi posse Pomponius scribit et uerum est. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Minorem annis duodecim nuptam | 4.pr.1 |
| tunc legitimam uxorem fore, cum apud uirum explesset duodecim annos. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. Mulierem absenti per litteras eius | 5.pr.1 |
| uel per nuntium posse nubere placet, si in domum eius deduceretur: eam uero quae ab- | |
| esset ex litteris uel nuntio suo duci a marito non posse: deductione enim opus esse in | |
| mariti, non in uxoris domum, quasi in domicilium matrimonii. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum. Denique Cinna | 6.pr.1 |
| scribit: eum, qui absentem accepit uxorem, deinde rediens a cena iuxta Tiberim perisset, | |
| ab uxore lugendum responsum est. | |
| Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Ideoque potest fieri, ut | 7.pr.1 |
| in hoc casu aliqua uirgo et dotem et de dote habeat actionem. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Libertinus libertinam matrem aut sororem uxorem | 8.pr.1 |
| ducere non potest, quia hoc ius moribus, non legibus introductum est. | |
| Ulpianus libro uicesimo sexto ad Sabinum. Si nepos uxorem | 9.pr.1 |
| uelit ducere auo furente, omnimodo patris auctoritas erit necessaria: sed si pater furit, auus | |
| sapiat, sufficit aui uoluntas. Is cuius pater ab hostibus captus est, si non intra trien- | 1.1 |
| nium reuertatur, uxorem ducere potest. | |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. Si ita pater absit, ut | 10.pr.1 |
| ignoretur ubi sit et an sit, quid faciendum est, merito dubitatur. et si triennium effluxerit, | |
| postquam apertissime fuerit pater ignotus, ubi degit et an superstes sit, non prohibentur | |
| liberi eius utriusque sexus matrimonium uel nuptias legitimas contrahere. | |
| Iulianus libro sexagesimo secundo digestorum. Si filius eius qui | 11.pr.1 |
| apud hostes est uel absit ante triennium captiuitatis uel absentiae patris uxorem duxit uel | |
| si filia nupserit, puto recte matrimonium uel nuptias contrahi, dummodo eam filius ducat | |
| uxorem uel filia tali nuba<t>, cuius condicionem certum sit patrem non repudiaturum. | |
| Ulpianus libro uicesimo sexto ad Sabinum. Si qui mihi uxor fuit, de- | 12.pr.1 |
| inde a me repudiata nupsit Seio, quem ego postea adrogaui, non sunt nuptiae incestae. | |
| Inter me et sponsam patris mei nuptiae contrahi non possunt: quamquam no- | 1.1 |
| uerca mea non proprie dicatur. Sed et per contrarium sponsa mea patri meo nu- | 2.1 |
| bere non poterit, quamuis nurus non proprie dicatur. Si uxor mea post diuortium | 3.1 |
| alii nupserit et filiam susceperit, putat Iulianus hanc quidem priuignam non esse, uerum | |
| nuptiis eius abstinendum. Adoptiuae sororis filiam possum uxorem ducere: cognata | 4.1 |
| enim mea non est filia eius, quia auunculus nemo fit per adoptionem et eae demum cogna- | |
| tiones contrahuntur in adoptionibus, quae legitimae essent, id est quae adgnatorum ius | |
| haberent. pari ratione et sororem patris mei adoptiui possum ducere, si non fuit eodem | |
| patre nata. | 5 |
| Idem libro trigesimo quarto ad Sabinum. Si patrona tam ignobilis sit, ut ei | 13.pr.1 |
| honestae sint uel saltem liberti sui nuptiae, officio iudicis super hoc cognoscentis hae pro- | |
| hiberi non debent. | |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. Adoptiuus filius si eman- | 14.pr.1 |
| cipetur, eam quae patris adoptiui uxor fuit ducere non potest, quia nouercae locum habet. | |
| Item si quis filium adoptauerit, uxorem eiusdem quae nurus loco est ne quidem | 1.1 |
| post emancipationem filii ducere poterit, quoniam aliquando nurus ei fuit, Ser- | 2.1 |
| uiles quoque cognationes in hoc iure obseruandae sunt. igitur suam matrem manumissus | |
| non ducet uxorem: tantundem iuris est et in sorore et sororis filia. idem e contrario di- | |
| cendum est, ut pater filiam non possit ducere, si ex seruitute manumissi sint, etsi dubi- | |
| tetur patrem eum esse. unde nec uolgo quaesitam filiam pater naturalis potest | 5 |
| uxorem ducere, quoniam in contrahendis matrimoniis naturale ius et pudor inspiciendus | |
| est: contra pudorem est autem filiam uxorem suam ducere. Idem tamen, quod in serui- | 3.1 |
| libus cognationibus constitutum est, etiam in seruilibus adfinitatibus seruandum est, ueluti | |
| ut eam, quae in contubernio patris fuerit, quasi nouercam non possim ducere, et contra | |
| eam, quae in contubernio filii fuerit, patrem quasi nurum non ducere: aeque nec matrem | |
| eius, quam quis in seruitute uxorem habuit, quasi socrum. cum enim cognatio seruilis in- | 5 |
| tellegitur, quare non et adfinitas intellegatur? sed in re dubia certius et modestius est | |
| huiusmodi nuptiis abstinere. Nunc uideamus, quomodo nouerca et | 4.1 |
| priuigna et socrus et nurus intellegantur, ut sciamus, quas non liceat ducere. quidam | |
| nouercam per se patris uxorem et nurum filii uxorem et priuignam uxoris ex alio marito | |
| filiam intellegunt: sed quod ad hanc causam uerius est nec aui uxorem nec proaui duci | |
| posse. duas ergo uel plures nouercas ducere non poterit: non mirum, nam et is qui | 5 |
| adoptiuus est nec naturalis patris nec adoptiui uxorem ducere potest: sed et si plures | |
| uxores pater habuerit, nullam earum ducere possum. itaque socrus appellatione | |
| non tantum uxoris meae mater, sed et auia et proauia intellegitur, ut nullam earum du- | |
| cere possim. nurus quoque appellatione non tantum filii uxor, sed et nepotis et pronepotis | |
| continetur, licet quidam has pronurus appellant. priuigna quoque non solum ea mihi in- | 10 |
| tellegitur quae uxoris meae filia est, sed et neptis et proneptis, ut nullam earum ducere | |
| possim. item eius matrem, quam sponsam habui, non posse me uxorem ducere. Augustus | |
| interpretatus est: fuisse enim eam socrum. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Uxorem quondam priuigni | 15.pr.1 |
| coniungi matrimonio uitrici non oportet nec in matrimonium conuenire nouercam eius qui | |
| priuignae maritus fuit. | |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. Oratione diui Marci | 16.pr.1 |
| cauetur, ut, si senatoris filia libertino nupsisset, nec nuptiae essent: quam et senatus con- | |
| sultum secutum est. Nepote uxorem ducente et filius consentire debet: neptis uero | 1.1 |
| si nubat, uoluntas et auctoritas aui sufficiet. Furor contrahi matrimonium non | 2.1 |
| sinit, quia consensu opus est, sed recte contractum non impedit. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Per adoptionem quaesita fraternitas eo- | 17.pr.1 |
| usque impedit nuptias, donec manet adoptio: ideoque eam, quam pater meus adoptauit et | |
| emancipauit, potero uxorem ducere. aeque et si me emancipato illam in potestatem reti- | |
| nuerit, poterimus iungi matrimonio. Itaque uolenti generum adoptare suadetur, ut filiam | 1.1 |
| emanciparet: similiter suadetur ei, qui nurum uelit adoptare, ut emancipet filium. Amitam | 2.1 |
| quoque et materteram, item magnam quoque amitam et materteram magnam prohibemur | |
| uxorem ducere, quamuis magna amita et matertera quarto gradu sint. utique autem | |
| amitam et amitam magnam prohibemur uxorem ducere, etsi per adoptionem nobis con- | |
| iunctae sint. | 5 |
| Iulianus libro sexto decimo digestorum. Nuptiae inter easdem personas nisi uolen- | 18.pr.1 |
| ibus parentibus renouatae iustae non habentur. | |
| Marcianus libro sexto decimo institutionum. Capite trigesimo | 19.pr.1 |
| quinto legis Iuliae qui liberos quos habent in potestate iniuria prohibuerint ducere uxores | |
| uel nubere, uel qui dotem dare non uolunt ex constitutione diuorum Seueri et Antonini, | |
| per proconsules praesidesque prouinciarum coguntur in matrimonium collocare et dotare. | |
| prohibere autem uidetur et qui condicionem non quaerit. | 5 |
| Paulus libro singulari ad orationem diui Seueri et Commodi. | 20.pr.1 |
| Sciendum est ad officium curatoris <non> pertinere, nubat pupilla an non, quia officium eius | |
| in administratione negotiorum constat: et ita Seuerus et Antoninus rescripserunt in haec | |
| uerba: 'Ad officium curatoris administratio pupillae pertinet: nubere autem pupilla suo | |
| arbitrio potest'. | 5 |
| Terentius Clemens libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Non | 21.pr.1 |
| cogitur filius familias uxorem ducere. | |
| Celsus libro quinto decimo digestorum. Si patre cogente ducit uxorem, quam non | 22.pr.1 |
| duceret, si sui arbitrii esset, contraxit tamen matrimonium, quod inter inuitos non con- | |
| trahitur: maluisse hoc uidetur. | |
| Idem libro trigensimo digestorum. Lege Papia cauetur omnibus ingenuis praeter sena- | 23.pr.1 |
| tores eorumque liberos libertinam uxorem habere licere. | |
| Modestinus libro primo regularum. In liberae mulieris consue- | 24.pr.1 |
| tudine non concubinatus, sed nuptiae intellegendae sunt, si non corpore quaestum fecerit. | |
| Idem libro secundo regularum. Filius emancipatus etiam sine con- | 25.pr.1 |
| sensu patris uxorem ducere potest et susceptus filius ei heres erit. | |
| Idem libro quinto responsorum. Respondit reas adulterii factas nec ante | 26.pr.1 |
| damnationem uidente marito uxores duci posse. | |
| Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Si quis in senatorio ordine agens | 27.pr.1 |
| libertinam habuerit uxorem, quamuis interim uxor non sit, attamen in ea condicione est, | |
| ut, si amiserit dignitatem, uxor esse incipiat. | |
| Marcianus libro decimo institutionum. Inuitam libertam uxorem ducere | 28.pr.1 |
| patronus non potest: | |
| Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. quod et Ateius Capito | 29.pr.1 |
| consulatu suo fertur decreuisse. hoc tamen ita obseruandum est, nisi patronus ideo eam | |
| manumisit, ut uxorem eam ducat. | |
| Gaius libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Simulatae nuptiae nullius mo- | 30.pr.1 |
| menti sunt. | |
| Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si senatori indulgentia principis fuerit | 31.pr.1 |
| permissum libertinam iustam uxorem habere, potest iusta uxor esse. | |
| Marcellus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. sciendum est liberti- | 32.pr.1 |
| num, qui se ingenuo dedit adrogandum, quamuis in eius familia ingenui iura sit consecutus, | |
| ut libertinum tamen a senatoriis nuptiis repellendum esse. | |
| Idem libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Plerique opinantur, cum eadem | 33.pr.1 |
| mulier ad eundem uirum reuertatur, id matrimonium idem esse: quibus adsentior, si non | |
| multo tempore interposito reconciliati fuerint nec inter moras aut illa alii nupserit aut hic | |
| aliam duxerit, maxime si nec dotem uir reddiderit. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Generali mandato quaerendi mariti | 34.pr.1 |
| filiae familias non fieri nuptias rationis est: itaque personam eius patri demonstrari, qui | |
| matrimonio consenserit, ut nuptiae contrahantur, necesse est. Ream adulterii, quam uir iure | 1.1 |
| mariti postulauit, non prohibetur post abolitionem uxorem denuo ducere: sed et si non | |
| iure mariti ream postulauit, iure contractum matrimonium uidebitur. Inter priuignos | 2.1 |
| contrahi nuptiae possunt, etsi fratrem communem ex nouo parentium matrimonio susceptum | |
| habeant. Filiam senatoris nuptias libertini secutam patris casus non faciat uxo- | 3.1 |
| rem: nam quaesita dignitas liberis propter crimen patris auferenda <non> est. | |
| Idem libro sexto responsorum. Filius familias miles matrimonium | 35.pr.1 |
| sine patris uoluntate non contrahit. | |
| Paulus libro quinto quaestionum. Tutor uel curator adultam uxorem ducere | 36.pr.1 |
| non potest, nisi a patre desponsa destinataue testamentoue nominata condicione nuptiis | |
| secuta fuerit. | |
| Idem libro septimo responsorum. Libertum curatoris puellae prohiberi oportet | 37.pr.1 |
| uxorem eandem ducere. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Si quis officium in aliqua pro- | 38.pr.1 |
| uincia administrat, inde oriundam uel ibi domicilium habentem uxorem ducere non potest, | |
| quamuis sponsare non prohibeatur, ita scilicet, ut si post officium depositum noluerit mu- | |
| lier nuptias contrahere, liceat ei hoc facere arris tantummodo redditis qu<a>s acceperat. | |
| Ueterem sponsam in prouincia, qua quis administrat, uxorem ducere potest et dos data | 1.1 |
| non fit caduca. Qui in prouincia aliquid administrat, in ea prouincia filias suas in matri- | 2.1 |
| monium collocare et dotem constituere non prohibetur. | |
| Paulus libro sexto ad Plautium. Sororis proneptem non possum du- | 39.pr.1 |
| cere uxorem, quoniam parentis loco ei sum. Si quis ex his, quas moribus prohi- | 1.1 |
| bemur uxores ducere, duxerit, incestum dicitur committere. | |
| Pomponius libro quarto ex Plautio. Aristo respondit priuignae filiam | 40.pr.1 |
| non magis uxorem duci posse quam ipsam priuignam. | |
| Marcellus libro uicesimo sexto digestorum. Probrum intellegitur | 41.pr.1 |
| etiam in his mulieribus esse, quae turpiter uiuerent uolgoque quaestum facerent, etiamsi | |
| non palam. Et si qua se in concubinatu alterius quam patroni tradidisset, matris familias | 1.1 |
| honestatem non habuisse dico. | |
| Modestinus libro singulari de ritu nuptiarum. Semper | 42.pr.1 |
| in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit. | |
| Si senatoris filia neptis proneptis libertino uel qui artem ludicram exercuit cuiusue pater | 1.1 |
| materue id fecerit, nupserit, nuptiae non erunt. | |
| Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Palam quae- | 43.pr.1 |
| stum facere dicemus non tantum eam, quae in lupanario se prostituit, uerum etiam si qua | |
| (ut adsolet) in taberna cauponia uel qua alia pudori suo non parcit. Palam autem sic ac- | 1.1 |
| cipimus passim, hoc est sine dilectu: non si qua adulteris uel stupratoribus se committit, | |
| sed quae uicem prostitutae sustinet. Item quod cum uno et altero pecunia accepta com- | 2.1 |
| miscuit, non uidetur palam corpore quaestum facere. Octauenus tamen rectissime ait etiam | 3.1 |
| eam, quae sine quaestu palam se pr<o>stituerit, debuisse his connumerari. Non solum | 4.1 |
| autem ea quae facit, uerum ea quoque quae fecit, etsi facere desiit, lege notatur: neque | |
| enim aboletur turpitudo, quae postea intermissa est. Non est ignoscendum ei, quae obtentu | 5.1 |
| paupertatis turpissimam uitam egit. Lenocinium facere non minus est quam corpore | 6.1 |
| quaestum exercere. | |
| Lenas autem eas dicimus, quae mulieres quaestuarias prostituunt. | 7.1 |
| Le- | 8.1 |
| nam accipiemus et eam, quae alterius nomine hoc uitae genus exercet. Si qua cauponam | 9.1 |
| exercens in ea corpora quaestuaria habeat (ut multae adsolent sub praetextu instrumenti | |
| cauponii prostitutas mulieres habere), dicendum hanc quoque lenae appellatione conti- | |
| neri. Senatus censuit non conueniens esse ulli senatori uxorem ducere aut retinere | 10.1 |
| damnatam publico iudicio, quo iudicio cuilibet ex populo experiri licet, nisi si cui lege | |
| aliqua accusandi publico iudicio non est potestas. Si qua calumniae iudicio | 11.1 |
| damnata sit ex causa publici iudicii et quae praeuaricationis damnata est, publico iudicio | |
| damnata esse non uidetur. Quae in adulterio deprehensa est, quasi publico iudicio | 12.1 |
| damnata est. proinde si adulterii condemnata esse proponatur, non tantum quia depre- | |
| hensa est erit notata, sed quia et publico iudicio damnata est. quod si non sit deprehensa, | |
| damnata autem, idcirco notetur, quia publico iudicio damnata est. at si deprehensa quidem | |
| sit, damnata autem non sit, notata erit? ego puto, etsi absoluta sit post deprehensionem, | 5 |
| adhuc tamen notam illi obesse debere, quia uerum est eam in adulterio deprehensam, quia | |
| factum lex, non sententiam notauerit. Non adicitur hic ut in lege Iulia de adulteriis a | 13.1 |
| quo uel ubi deprehensam: proinde siue maritus siue quis alius deprehendisse proponatur, | |
| uidetur notata: sed et si non in domo mariti uel patris sui deprehensa sit, erit notata se- | |
| cundum uerba legis. | |
| Paulus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Lege Iulia ita cauetur: 'Qui senator | 44.pr.1 |
| est quiue filius neposue ex filio proneposue ex filio nato cuius eorum est erit, ne quis | |
| eorum sponsam uxoremue sciens dolo malo habeto libertinam aut eam, quae ipsa cuiusue | |
| pater materue artem ludicram facit fecerit. neue senatoris filia neptisue ex filio proneptisue | |
| ex nepote filio nato nata libertino eiue, qui ipse cuiusue pater materue artem ludicram | 5 |
| facit fecerit, sponsa nuptaue sciens dolo malo esto neue quis eorum dolo malo sciens | |
| sponsam uxoremue eam habeto'. Hoc capite prohibetur senator libertinam ducere eamue, | 1.1 |
| cuius pater materue artem ludicram fecerit: item libertinus senatoris filiam ducere. Non | 2.1 |
| obest auum et auiam artem ludicram fecisse. Nec distinguitur, pater in potestate habeat | 3.1 |
| filiam nec ne: tamen iustum patrem intellegendum Octauenus ait, matrem etiam si uolgo | |
| conceperit. | |
| Item nihil refert, naturalis sit pater an adoptiuus. | 4.1 |
| An et is noceat, qui ante- | 5.1 |
| quam adoptaret artem ludicram fecerit? atque si naturalis pater antequam filia nasceretur | |
| fecerit? et si huius notae homo adoptauerit, deinde emancipauerit, an non possit duci? ac | |
| si talis pater naturalis decessisset? sed de hoc casu contrariam legis sententiam esse Pom- | |
| ponius recte putat, ut eis non connumerentur. Si postea ingenuae uxoris pater materue | 6.1 |
| artem ludicram facere coeperit, iniquissimum est dimittere eam debere, cum nuptiae ho- | |
| neste contractae sint et fortasse iam liberi procreati sint. Plane si ipsa artem ludicram | 7.1 |
| facere coeperit, utique dimittenda erit. Eas, quas ingenui ceteri prohibentur du- | 8.1 |
| cere uxores, senatores non ducent. | |
| Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. In eo iure, | 45.pr.1 |
| quod dicit inuito patrono libertam, quae ei nupta est, alii nubere non posse, patronum ac- | |
| cipimus (ut rescripto imperatoris nostri et diui patris eius continetur) et eum qui hac lege | |
| emit, ut manumittat, quia manumissa liberta emptoris habetur. Qui autem iurauit se pa- | 1.1 |
| tronum, hoc idem non habebit. Ne si quidem debet habere, qui non suis nummis com- | 2.1 |
| parauit. Plane si filius familias miles esse proponatur, non dubitamus, si castrensis peculii | 3.1 |
| ancillam manumiserit, competere ei hoc ius: est enim patronus secundum constitutiones nec | |
| patri eius hoc ius competit. Hoc caput ad nuptam tantum libertam pertinet, ad sponsam | 4.1 |
| non pertinet: et ideo inuito patrono nuntium sponsa liberta si miserit, cum alio conubium | |
| habet. Deinde ait lex 'inuito patrono': inuitum accipere debemus eum, qui non consentit | 5.1 |
| ad diuortium: idcirco nec a furioso diuertendo soluit se huius legis necessitate nec si ab | |
| ignorante diuorterit: rectius enim hic inuitus dicitur quam qui dissensit. Si ab | 6.1 |
| hostibus patronus captus esse proponatur, uereor ne possit ista conubium habere nubendo, | |
| quemadmodum haberet, si mortuus esset. et qui Iuliani sententiam probant, dicerent non | |
| habituram conubium: putat enim Iulianus durare eius libertae matrimonium etiam in capti- | |
| uitate propter patroni reuerentiam. certe si in aliam seruitutem patronus sit deductus, | 5 |
| procul dubio dissolutum esset matrimonium. | |
| Gaius libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Illud dubitationis est, an et qui com- | 46.pr.1 |
| munem libertam uxorem duxerit ad hoc ius admittatur. Iauolenus negauit, quia non pro- | |
| prie uidetur eius liberta, quae etiam alterius sit: aliis contra uisum est, quia libertam eius | |
| esse negari non potest, licet alterius quoque sit liberta: quam sententiam plerique recte | |
| probauerunt. | 5 |
| Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Senatoris filia, quae corpore quaestum | 47.pr.1 |
| uel artem ludicram fecerit aut iudicio publico damnata fuerit, impune libertino nubit: nec | |
| enim honos ei seruatur, quae se in tantum foedus deduxit. | |
| Terentius Clemens libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Filio patroni in libertam | 48.pr.1 |
| paternam eandemque uxorem idem iuris, quod ipsi patrono daretur, ex sententia legis ac- | |
| commodatur. idemque dicendum erit et si alterius patroni filius uiuo altero libertam eorum | |
| uxorem duxerit. Si ignominiosam libertam suam patronus uxorem duxerit, placet, quia | 1.1 |
| contra legem maritus sit, non habere eum hoc legis beneficium. Si uni ex filiis adsignatam | 2.1 |
| alter uxorem duxerit, non idem ius quod in patrono tribuendum: nihil enim iuris habebit, | |
| quia senatus omne ius libertorum adsignatorum ad eum transtulit, cui id pater tribuit. | |
| Marcellus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Obseruandum est, ut inferioris | 49.pr.1 |
| gradus homines ducant uxores eas, quas hi qui altioris dignitatis sunt ducere legibus propter | |
| dignitatem prohibentur: at contra antecedentis gradus homines non possunt eas ducere, | |
| quas his qui inferioris dignitatis sunt ducere non licet. | |
| Idem libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Proxime constitutum di- | 50.pr.1 |
| citur, ut, cum quis libertam suam duxerit uxorem, quam ex fideicommissi causa manu- | |
| miserit, liceat libertae inuito eo nuptias contrahere: puto, quia non erat ferendus is qui ex | |
| necessitate manumisit, non suo arbitrio: magis enim debitam libertatem praestitit quam | |
| ullum beneficium in mulierem contulit. | 5 |
| Licinnius Rufinus libro primo regularum. Matrimonii causa | 51.pr.1 |
| ancilla manumissa a nullo alio uxor duci potest quam a quo manumissa est, nisi patronus | |
| matrimonio eius renuntiauerit. Si autem filius familias matrimonii causa iussu patris an- | 1.1 |
| cillam manumiserit, Iulianus putat perinde eam haberi atque si a patre eius manumissa | |
| esset: et ideo potest eam uxorem ducere. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Incestae nuptiae neque dotem habent et | 52.pr.1 |
| ideo omne quod perceptum est licet fructuum nomine auferetur. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Nuptiae consistere non possunt inter eas | 53.pr.1 |
| personas quae in numero parentium liberorumue sunt, siue proximi siue ulterioris gradus | |
| sint usque ad infinitum. | |
| Scaeuola libro primo regularum. Et nihil interest, ex iustis nuptiis | 54.pr.1 |
| cognatio descendat an uero non: nam et uolgo quaesitam sororem quis uetatur uxorem | |
| ducere. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Quin etiam nefas existi- | 55.pr.1 |
| matur eam quoque uxorem ducere, quae per adoptionem filia neptisue esse coeperit, in | |
| tantum, ut et, si per emancipationem adoptio dissoluta sit, idem iuris maneat. Patris | 1.1 |
| adoptiui mei matrem aut materteram aut neptem ex filio uxorem ducere non possum, sci- | |
| licet si in familia eius sim: alioquin si emancipatus fuero ab eo, sine dubio nihil impedit | |
| nuptias, scilicet quia post emancipationem extraneus intellegor. | |
| Ulpianus libro tertio disputationum. Etiam si concubinam quis habuerit sororis filiam, | 56.pr.1 |
| licet libertinam, incestum committitur. | |
| Marcianus libro secundo institutionum. Qui in prouincia officium ali- | 57.pr.1 |
| quid gerit, prohibetur etiam consentire filio suo uxorem ducenti. | |
| In libro secundo de adulteriis Papiniani Marcianus notat: Diuus Marcus et | 57a.pr.1 |
| Lucius imperatores Flauiae Tertullae per mensorem libertum ita rescripserunt: 'Mouemur | |
| et temporis diuturnitate, quo ignara iuris in matrimonio auunculi tui fuisti, et quod ab | |
| auia tua collocata es, et numero liberorum uestrorum: idcircoque cum haec omnia in unum | |
| concurrunt, confirmamus statum liberorum uestrorum in eo matrimonio quaesitorum, quod | 5 |
| ante annos quadraginta contractum est, perinde atque si legitime concepti fuissent'. | |
| Marcianus libro quarto regularum. A diuo Pio rescriptum est, si libertina senatorem | 58.pr.1 |
| deceperit quasi ingenua et ei nupta est, ad exemplum praetoris edicti dandam in eam | |
| actionem, quia ex dote nullum lucrum habet quae nulla est. | |
| Paulus libro singulari de adsignatione libertorum. Se- | 59.pr.1 |
| natus consulto, quo cautum est, ne tutor pupillam uel filio suo uel sibi nuptum collocet, | |
| etiam nepos significatur. | |
| Idem libro singulari ad orationem diui Antonini et Commodi. Si quis tutor | 60.pr.1 |
| quidem non sit, periculum tamen tutelae ad eum pertineat, an sententia orationis conti- | |
| neatur? ueluti si pupilla ab hostibus capta fuerit aut falsis allegationibus a tutela se ex- | |
| cusauerit, ut ex sacris constitutionibus periculum ad eum pertineat? et dicendum est hos | |
| quoque ad senatus consultum pertinere: nam et huiusmodi periculum in numerum trium | 5 |
| tutelarum computari comprobatum est. Sed si propter alterius personam periculum ad eum | 1.1 |
| peruenit, uideamus ne extra sententiam senatus consulti sit: ueluti si magistratus in tutelae | |
| periculum incidit uel fideiusserit quis pro tutore uel curatore, quia nec in numerum trium | |
| tutelarum haec imputantur: et consequens est hoc probare. Quid ergo si honoris causa | 2.1 |
| tutor datus sit? quatenus nec huiusmodi tutela in numerum computatur, numquid idem | |
| sit? sed ratio in contrarium ducit, quod dictum est et honorarium tutorem periculum so- | |
| lere pati, si male passus sit administrari tutelam. Quin autem ille, qui cum datus est | 3.1 |
| tutor, cessat in administratione, pertineat ad orationem, non est dubitandum, quia perinde | |
| tenetur ex sacris constitutionibus atque si gessisset. Quid ergo si, cum se uellet excusare | 4.1 |
| aliquo titulo nec in promptu probationes haberet, excusationis negotium fuerit dilatum et | |
| inter moras pupilla adoleuerit, an ad senatus consultum pertineat? quaestio in eo est, an | |
| et post pubertatem officio finito excusationem eius recipi oporteat: nam si recipitur et ex- | |
| cusauerit, impune potest ducere: si uero non debeat recipi post officium finitum, non recte | 5 |
| ducit. et ait Papinianus libro quinto responsorum officio finito excusationem recipi non | |
| oportere et ideo exacti temporis periculum ad eum pertinere. sed mihi hoc nequaquam | |
| placet: iniquum enim est propter dilationem, quae forte non dolo, sed quae ex necessitate | |
| contingit, non excusari uel nuptias impediri excusatione recepta. Quamuis uerbis orationis | 5.1 |
| cautum sit, ne uxorem tutor pupillam suam ducat, tamen intellegendum est ne desponderi | |
| quidem posse: nam cum qua nuptiae contrahi non possunt, haec plerumque ne quidem | |
| desponderi potest: nam quae duci potest, iure despondetur. Quid ergo si adoptiuus filius | 6.1 |
| tutoris duxerit pupillam illicite posteaque emancipatus fuerit? credendum est de adoptiuis | |
| emancipatis senatum non sensisse, quia post emancipationem in totum adoptiuae familiae | |
| obliuiscuntur. Naturales liberi licet in adoptionem dati fuerint, senatus consulto continentur. | 7.1 |
| Quid ergo si tutor datus prouocauit et postea heres eius uictus est? praeteriti temporis | 8.1 |
| periculum praestare debet. an uero si filius heres fuerit et uictus est, ad orationem per- | |
| tineat? et consequens est hoc probare, quoniam rationem debet reddere. | |
| Papinianus libro trigensimo secundo quaestionum. Dote propter illicitum matrimonium | 61.pr.1 |
| caduca facta exceptis impensis necessariis, quae dotem ipso iure minuere solent, quod iu- | |
| dicio de dote redditurus esset maritus soluere debet. | |
| Idem libro quarto responsorum. Quamquam in arbitrio matris pater esse uo- | 62.pr.1 |
| luerit, cui nuptum filia communis collocaretur, frustra tamen ab ea tutor datus eligetur: | |
| neque enim intellegitur pater de persona tutoris cogitasse, cum ideo maxime matrem prae- | |
| tulit, ne filiae nuptias tutori committeret. Mulier liberto uiri ac patroni | 1.1 |
| sui mala ratione coniungitur. Tutor, qui rationes curatori reddidit, | 2.1 |
| puellam suam ante constitutum tempus aetatis eius uxorem ducere nec matrem ex alio | |
| matrimonio factam potest. | |
| Idem libro primo definitionum. Praefectus cohortis uel equitum aut tribunus contra | 63.pr.1 |
| interdictum eius prouinciae duxit uxorem, in qua officium gerebat: matrimonium non erit: | |
| quae species pupillae comparanda est, cum ratio potentatus nuptias prohibuerit. sed an | |
| huic quoque si uirgo nupsit, non sit auferendum quod testamento relictum est, deliberari | |
| potest: exemplo tamen pupillae nuptae tutori, quod relictum est potest mulier consequi. | 5 |
| pecuniam tamen in dotem datam mulieris heredi restitui necesse est. | |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Libertum eu<n>demque tutorem | 64.pr.1 |
| pupillae eo, quod in matrimonium collocata ipsi tutori suo uel filio eius est, senatus rele- | |
| gandum censuit. Senatus consulti, quo prohibentur tutores et filii eorum pupillas suas du- | 1.1 |
| cere, puto heredem quoque tutoris extraneum sententia adprehendi, cum ideo prohibuerit | |
| huiusmodi nuptias, ne pupillae in re familiari circumscribantur ab his, qui rationes eis | |
| gestae tutelae reddere compelluntur. Tutor autem pupilli non prohibetur filiam suam col- | 2.1 |
| locare pupillo suo in matrimonium. | |
| Paulus libro septimo responsorum. Eos, qui in patria sua mili- | 65.pr.1 |
| tant, non uideri contra mandata ex eadem prouincia uxorem ducere idque etiam quibusdam | |
| mandatis contineri. Idem eodem respondit mihi placere, etsi contra mandata con- | 1.1 |
| tractum sit matrimonium in prouincia, tamen post depositum officium, si in eadem uolun- | |
| tate perseuerat, iustas nuptias effici: et ideo postea liberos natos ex iusto matrimonio | |
| legitimos esse. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Non est matrimonium, | 66.pr.1 |
| si tutor uel curator pupillam suam intra uicesimum et sextum annum non desponsam a | |
| patre nec testamento destinatam ducat uxorem uel eam filio suo iungat: quo facto uterque | |
| infamatur et pro dignitate pupillae extra ordinem coercetur. nec interest, filius sui iuris | |
| an in patris potestate sit. Curatoris libertum eam pupillam, cuius patronus res | 1.1 |
| administrat, uxorem ducere satis inciuile est. | |
| Tryphoninus libro nono disputationum. Non solum uiuo tutore, sed et post | 67.pr.1 |
| mortem eius filius tutoris ducere uxorem prohibetur eam, cuius tutelae rationi obstrictus | |
| pater fuit: nec puto interesse, exstiterit ei heres filius an abstinuerit paterna hereditate an | |
| nec heres fuit (forte exheredatus aut praeteritus emancipatus): nam et fieri potest, ut per | |
| fraudem in eum collocata bona patris propter tutelam reuocari oporteat. De uno du- | 1.1 |
| bitari potest, si auus tutelam gessit neptis ex filio emancipato natae, an nepoti ex altero | |
| filio eam collocare possit siue emancipato siue manenti in potestate, quia par affectionis | |
| causa suspicionem fraudis amouet. sed etsi senatus consultum stricto iure contra omnes | |
| tutores nititur, attamen summae affectionis auitae intuitu huiusmodi nuptiae concedendae | 5 |
| sunt. Sed et si filius familias tutor puellae uel curator fuit, puto uel | 2.1 |
| magis patri eius non oportere eam nubere: numquid nec fratri, qui est in eiusdem potestate? | |
| Sed uideamus, si Titii filius duxerit uxorem eam, quae tua pupilla fuit, deinde | 3.1 |
| Titium uel filium eius adoptaueris, an peremuntur nuptiae (ut in genero adoptato dictum | |
| est) an adoptio impeditur? quod magis dicendum est et si curator, dum gerit curam, | |
| adoptauerit maritum eius puellae, cuius curator est. nam finita iam tutela et nupta puella | |
| alii uereor, ne longum sit adoptionem mariti eius impedire, quasi propter hoc interponatur, | 5 |
| ut ratio tutelae reddendae cohibeatur, quam causam prohibitionis nuptiarum contrahenda- | |
| rum oratio diui Marci continet. Et si quis curator uentri bonis- | 4.1 |
| que datus sit, prohibitionem eiusdem senatus consulti inducit: nam et hic debet rationem | |
| reddere. nec spatium administrationis mouere nos debet, quia nec in tutore nec curatore | |
| discrimen maioris aut minoris temporis, quo in huiusmodi munere quis fuerit, habitum | |
| esse. Si puellae tutelam Titius administrauit uel curator negotia gessit | 5.1 |
| eaque nondum recepta ratione decessit filia herede relicta, quaerenti, an eam filio suo | |
| posset Titius collocare in matrimonium, dixi posse, quia ratio hereditaria esset et sit sim- | |
| plex debitum: alioquin omnis debitor eam, cui obligatus esset ex aliqua ratione, prohibetur | |
| sibi filioque suo coniungere. Sed et is, qui pupillam abstinet bonis patris sui, | 6.1 |
| rationem eius rei praestare debet et fieri potest, ut etsi inconsultius hoc fecerit, et hoc | |
| nomine condemnari debeat. sed et si optimo consilio usus sit auxilio praetoriae iuris- | |
| dictionis, quia non soluendo pater eius decesserat, nihilo minus tamen, quia iudicio hoc | |
| probari oportet, impediuntur nuptiae: nam qui bene tutelam et ex fide administrauit, nihilo | 5 |
| minus prohibetur. | |
| Paulus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum. Iure gentium in- | 68.pr.1 |
| cestum committit, qui ex gradu ascendentium uel descendentium uxorem duxerit. qui uero | |
| ex latere eam duxerit quam uetatur, uel adfinem quam impeditur, si quidem palam fecerit, | |
| leuius, si uero clam hoc commiserit, grauius punitur. cuius diuersitatis illa ratio est: circa | |
| matrimonium quod ex latere non bene contrahitur palam delinquentes ut errantes maiore | 5 |
| poena excusantur, clam committentes ut contumaces plectuntur. |