| DE IURE DOTIUM | |
| Paulus libro quarto decimo ad Sabinum. Dotis causa perpetua est, et cum uoto eius | 23.3.1.pr.1 |
| qui dat ita contrahitur, ut semper apud maritum sit. | |
| Idem libro sexagesimo ad edictum. Rei publicae interest mulieres | 2.pr.1 |
| dotes saluas habere, propter quas nubere possunt. | |
| Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum. Dotis appellatio non refertur ad ea ma- | 3.pr.1 |
| trimonia, quae consistere non possunt: neque enim dos sine matrimonio esse potest. ubi- | |
| cumque igitur matrimonii nomen non est, nec dos est. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Si proprietati nudae in dotem datae usus fructus ac- | 4.pr.1 |
| cesserit, incrementum uidetur dotis, non alia dos, quemadmodum si quid alluuione accessisset. | |
| Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum. Profecticia dos est, quae a patre | 5.pr.1 |
| uel parente profecta est de bonis uel facto eius. Siue igitur parens dedit dotem siue pro- | 1.1 |
| curator eius siue iussit alium dare siue, cum quis dedisset negotium eius gerens, parens | |
| ratum habuerit, profecticia dos est. Quod si quis patri donaturus dedit, Marcellus libro | 2.1 |
| sexto digestorum scripsit hanc quoque a patre profectam esse: et est uerum. Sed et si | 3.1 |
| curator furiosi uel prodigi uel cuiusuis alterius dotem dederit, similiter dicemus dotem pro- | |
| fecticiam esse. Sed et si proponas praetorem uel praesidem decreuisse, quantum ex bonis | 4.1 |
| patris uel ab hostibus capti aut a latronibus oppressi filiae in dotem detur, haec quoque | |
| profecticia uidetur. Si pater repudiauerit hereditatem dotis constituendae causa (forte quod | 5.1 |
| maritus erat substitutus aut qui potuit ab intestato hereditatem uindicare), dotem profecti- | |
| ciam non esse Iulianus ait. sed et si legatum in hoc repudiauerit pater, ut apud generum | |
| heredem remaneat dotis constituendae causa, Iulianus probat non esse profectum id de | |
| bonis, quia nihil erogauit de suo pater, sed non adquisiuit. Si pater non quasi pater, sed | 6.1 |
| alio dotem promittente fideiussit et quasi fideiussor soluerit, Neratius ait non esse pro- | |
| fecticiam dotem, quamuis pater seruare a reo id quod soluit non possit. Sed si pater dotem | 7.1 |
| promisit et fideiussorem uel reum pro se dedit, ego puto profecticiam esse dotem: sufficit | |
| enim, quod pater sit obligatus siue reo siue fideiussori. Si filius familias mutuatus credi- | 8.1 |
| torem delegauit, ut daret pro filia dotem, uel etiam ipse accepit et dedit, uideri dotem ab | |
| auo profectam Neratius ait hactenus, quatenus auus esset dotaturus neptem suam: id enim | |
| in rem aui uideri uersum. Si quis certam quantitatem patri donauerit ita, ut hanc pro filia | 9.1 |
| daret, non esse dotem profecticiam Iulianus libro septimo decimo digestorum scripsit: ob- | |
| strictus est enim ut det aut, si non dederit, condictione tenetur. hoc et in matre iuris esse | |
| ait, si forte sub ea condicione uxor marito det, ut pro filia genero in dotem daret, nec | |
| uideri uxorem marito donasse rectissime ergo ait, ut non sit interdicta donatio iure ciuili: | 5 |
| non enim ad hoc dedit, ut ipse habeat, sed ut genero pro filia expendat: denique si non | |
| dederit, condictione tenetur. esse igitur dotem istam aduenticiam Iulianus ait: et ita utimur. | |
| Si filius familias dotem promiserit <e>t sui iuris factus dederit, profecticiam esse dotem: non | 10.1 |
| enim pro hereditate patris aes alienum soluit, sed suum aes alienum susceptum, dum filius | |
| familias esset, pater familias factus exonerauit. Si pater pro filia emancipata dotem dederit, | 11.1 |
| profecticiam nihilo minus dotem esse nemini dubium est, quia non ius potestatis, sed pa- | |
| rentis nomen <do>tem profecticiam facit: sed ita demum, si ut parens dederit: ceterum si, | |
| cum deberet filiae, uoluntate eius dedit, aduenticia dos est. Papinianus libro decimo quae- | 12.1 |
| stionum ait, cum pater curator suae filiae iuris sui effectae dotem pro ea constituisset, | |
| magis eum quasi patrem id quam quasi curatorem fecisse uideri. Iulianus libro nono de- | 13.1 |
| cimo digestorum adoptiuum quoque patrem, si ipse dotem dedit, habere eius repetitionem | |
| ait. Si quis pro aliena filia dotem promiserit et promissori pater heres exstiterit, Iulianus | 14.1 |
| distinguit interesse, ante nuptias pater heres exstiterit et dotem dederit an postea: si ante, | |
| uideri dotem ab eo profectum (potuit enim nuntium remittendo resoluere dotem), quod si | |
| post nuptias, non esse profecticiam. | |
| Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Iure succursum est patri, ut | 6.pr.1 |
| filia amissa solacii loco cederet, si redderetur ei dos ab ipso profecta, ne et filiae amissae | |
| et pecuniae damnum sentiret. Si pater alienum fundum bona fide emptum in dotem dedit, | 1.1 |
| ab ipso profectus intellegitur. Si in dote danda circumuentus sit alteruter, etiam maiori | 2.1 |
| annis uiginti quinque succurrendum est, quia bono et aequo non conueniat aut lucrari ali- | |
| quem cum damno alterius aut damnum sentire per alterius lucrum. | |
| Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum. Dotis fructum ad maritum per- | 7.pr.1 |
| tinere debere aequitas suggerit: cum enim ipse onera matrimonii subeat, aequum est eum | |
| etiam fructus percipere. Si fructus constante matrimonio percepti sint, dotis non erunt: si | 1.1 |
| uero ante nuptias percepti fuerint, in dotem conuertuntur. nisi forte aliquid inter maritum | |
| futurum et destinatam uxorem conuenit: tunc enim quasi donatione facta fructus non red- | |
| duntur. Si usus fructus in dotem datus sit, uideamus, utrum fructus reddendi sunt nec | 2.1 |
| ne. et Celsus libro decimo digestorum ait interesse, quid acti sit, et nisi appareat aliud | |
| actum, putare se ius ipsum in dote esse, non etiam fructus qui percipiuntur. Si res in | 3.1 |
| dote dentur, puto in bonis mariti fieri accessionemque temporis marito ex persona mulieris | |
| concedendam. fiunt autem res mariti, si constante matrimonio in dotem dentur. quid ergo, | |
| si ante matrimonium? si quidem sic dedit mulier, ut statim eius fiant, efficiuntur: enim- | |
| uero si hac condicione dedit, ut tunc efficiantur, cum nupserit, sine dubio dicemus tunc | 5 |
| eius fieri, cum nuptiae fuerint secutae. proinde si forte nuptiae non sequantur nuntio re- | |
| misso, si quidem sic dedit mulier, ut statim uiri res fiant, condicere eas debebit misso | |
| nuntio: enimuero si sic dedit, ut secutis nuptiis incipiant esse, nuntio remisso statim eas | |
| uindicabit. sed ante nu<n>tium remissum si uindicabit, exceptio poterit nocere uindicanti | |
| aut doli aut in factum: doti enim destinata non debebunt uindicari. | 10 |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Sed nisi hoc euidenter actum | 8.pr.1 |
| fuerit, credendum est hoc agi, ut statim res sponsi fiant et, nisi nuptiae secutae fuerint, | |
| reddantur. | |
| Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum. Si ego Seiae res dedero, ut ipsa | 9.pr.1 |
| suo nomine in dotem det, efficientur eius, licet non in dotem sint datae: sed condictione | |
| tenebitur. quod si pro ea res ego dem, si quidem ante nuptias, interest qua condicione | |
| dedi, utrum ut statim fiant accipientis an secutis nuptiis: si statim, nuntio misso condicam: | |
| sin uero non statim, potero uindicare, quia meae res sunt. quare et si sequi nuptiae non | 5 |
| possunt propter matrimonii interdictionem, ex posteriore casu res meae remanebunt. Si | 1.1 |
| res alicui tradidero, ut nuptiis secutis dotis efficiantur, et ante nuptias decessero, an se- | |
| cutis nuptiis dotis esse incipiant? et uereor, ne non possint in dominio eius effici cui | |
| datae sunt, quia post mortem incipiat dominium discedere ab eo qui dedit, quia pendet | |
| donatio in diem nuptiarum et cum sequitur condicio nuptiarum, iam heredis dominium est, | 5 |
| a quo discedere rerum non posse dominium inuito eo fatendum est. sed benignius est | |
| fauore dotium necessitatem imponi heredi consentire ei quod defunctus fecit aut, si distu- | |
| lerit uel absit, etiam nolente uel absente eo dominium ad maritum ipso iure transferri, ne | |
| mulier maneat indotata. Dotis autem causa data accipere debemus ea, quae in dotem | 2.1 |
| dantur. Ceterum si res dentur in ea, quae Graeci παράφερνα dicunt quaeque Galli pecu- | 3.1 |
| lium appellant, uideamus, an statim efficiuntur mariti. et putem, si sic dentur ut fiant, | |
| effici mariti, et cum distractum fuerit matrimonium, non uindicari oportet, sed condici, nec | |
| dotis actione peti, ut diuus Marcus et imperator noster cum patre rescripserunt. plane si | |
| rerum libellus marito detur, ut Romae uolgo fieri uidemus (nam mulier res, quas solet in | 5 |
| usu habere in domo mariti neque in dotem dat, in libellum solet conferre eumque libellum | |
| marito offerre, ut is subscribat, quasi res acceperit, et uelut chirographum eius uxor re- | |
| tinet res quae libello contine<n>tur in domum eius se intulisse): hae igitur res an mariti fiant, | |
| uideamus. et non puto, non quod non ei traduntur (quid enim interest, inferantur uolente | |
| eo in domum eius an ei tradantur?), sed quia non puto hoc agi inter uirum et uxorem, | 10 |
| ut dominium ad eum transferatur, sed magis ut certum sit in domum eius illata, ne, si | |
| quandoque separatio fiat, negetur: et plerumque custodiam earum maritus repromittit, nisi | |
| mulieri commissae sint. uidebimus harum rerum nomine, si non reddantur, utrum rerum | |
| amotarum an depositi an mandati mulier agere possit. et si custodia marito committitur, | |
| depositi uel mandati agi poterit: si minus, agetur rerum amotarum, si animo amouentis | 15 |
| maritus eas retineat, aut ad exhibendum, si non amouere eas connisus est. | |
| Idem libro trigesimo quarto ad Sabinum. Plerumque interest uiri res non | 10.pr.1 |
| esse aestimatas idcirco, ne periculum rerum ad eum pertineat, maxime si animalia in dotem | |
| acceperit uel uestem, qua mulier utitur: eueniet enim, si aestimata sit et ea<m> mulier ad- | |
| triuit, ut nihilo minus maritus aestimationem eorum praestet. quotiens igitur non aestimatae | |
| res in dotem dantur, et meliores et deteriores mulieri fiunt. Si praediis inaestimatis aliquid | 1.1 |
| accessit, hoc ad compendium mulieris pertinet: si aliquid decessit, mulieris damnum est. | |
| si serui subolem ediderunt, mariti lucrum non est. | 2.1 |
| Sed fetus dotalium pecorum ad mari- | 3.1 |
| tum pertinent, quia fructibus computantur, sic tamen, ut suppleri proprietatem prius opor- | |
| teat et summissis in locum mortuorum capitum ex adgnatis residuum in fructum maritus | |
| habeat, quia fructus dotis ad eum pertineat. Si ante matrimonium aestimatae res dotales | 4.1 |
| sunt, haec aestimatio quasi sub condicione est: namque hanc habet condicionem 'si matri- | |
| monium fuerit secutum'. secutis igitur nuptiis aestimatio rerum perficitur et fit uera uen- | |
| ditio. Inde quaeri potest, si ante nuptias mancipia aestimata deperierint, an mulieris dam- | 5.1 |
| num sit, et hoc consequens est dicere: nam cum sit condicionalis uenditio, pendente autem | |
| condicione mors contingens exstinguat uenditionem, consequens est dicere mulieri perisse, | |
| quia nondum erat impleta uenditio, quia aestimatio uenditio est. Si res in dotem datae | 6.1 |
| fuerint quamuis aestimatae, uerum conuenerit, ut aut aestimatio aut res praestentur, si | |
| quidem fuerit adiectum 'utrum mulier uelit', ipsa eliget, utrum malit petere rem aestima- | |
| tionem: uerum si ita fuerit adiectum 'utrum maritus uelit', ipsius erit electio. aut si nihil | |
| de electione adiciatur, electionem habebit maritus, utrum malit res offerre an pretium ea- | 5 |
| rum: nam et cum illa aut illa res promittitur, rei electio est, utram praestet. sed si res | |
| non exstet, aestimationem omnimodo maritus praestabit. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Sane et deteriorem factam reddere | 11.pr.1 |
| poterit. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum. Si res aestimata post contractum | 12.pr.1 |
| matrimonium donationis causa adprobetur, nulla est aestimatio, quia nec res distrahi do- | |
| nationis causa potest, cum effectum inter uirum et uxorem non habeat: res igitur in dote | |
| remanebit. sed si ante matrimonium, magis est, ut in matrimonii tempus collata donatio | |
| uideatur: atque ideo non ualet. Si mulier se dicat circumuentam minoris rem aestimasse, | 1.1 |
| ut puta seruum, si quidem in hoc circumuenta est, quod seruum dedit, non tantum in hoc, | |
| quod minoris aestimauit: in eo acturam, ut seruus sibi restitu<a>tur. enimuero si in aesti- | |
| mationis modo circumuenta est, erit arbitrium mariti, utrum iustam aestimationem an po- | |
| tius seruum praestet. et haec, si seruus uiuit. quod si decessit, Marcellus ait magis aesti- | 5 |
| mationem praestandam, sed non iustam, sed eam quae facta est: quia boni consulere mu- | |
| lier debet, quod fuit aestimatus: ceterum, si simpliciter dedisset, procul dubio periculo eius | |
| moreretur, non mariti. idemque et in minore circumuenta Marcellus probat. plane si | |
| emptorem habuit mulier iusti pretii, tunc dicendum iustam aestimationem praestandam | |
| idque dumtaxat uxori minori annis praestandam Marcellus scribit: Scaeuola autem in ma- | 10 |
| rito notat, si dolus eius adfuit, iustam aestimationem praestandam: et puto uerius, quod | |
| Scaeuola ait. Si cum marito debitore mulier pacta sit, ut id quod debeat in dotem habeat, | 2.1 |
| dotis actione scilicet eam agere posse existimo: licet enim ipso iure priore debito liberatus | |
| non sit, sed tamen exceptionem habere potest. | |
| Modestinus libro singulari de differentia dotis. Si mulier post diuortium, ante- | 13.pr.1 |
| quam ex stipulatu de dote agat, ad eundem uirum fuerit reuersa, constantius dicetur per | |
| doli exceptionem inefficacem fieri ex stipulatu actionem, usque quo matrimonium durat. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Si rem aestimatam mulier in | 14.pr.1 |
| dotem dederit, deinde ea moram faciente in traditione in rerum natura esse desierit, actio- | |
| nem eam habere non puto. | |
| Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Quod si per eam non stetisset, | 15.pr.1 |
| perinde pretium aufert ac si tradidisset, quia quod euenit emptoris periculo est. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum. Quotiens res aestimata in | 16.pr.1 |
| dotem datur, euicta ea uirum ex empto contra uxorem agere et quidquid eo nomine fuerit | |
| consecutus, dotis actione soluto matrimonio ei praestare oportet. quare et si duplum forte | |
| ad uirum peruenerit, id quoque ad mulierem redigetur. quae sententia habet aequitatem, | |
| quia non simplex uenditio sit, sed dotis causa, nec debeat maritus lucrari ex damno mu- | 5 |
| lieris: sufficit enim maritum indemnem praestari, non etiam lucrum sentire. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. In rebus dotalibus uirum praestare oportet | 17.pr.1 |
| tam dolum quam culpam, quia causa sua dotem accipit: sed etiam diligentiam praestabit, | |
| quam in suis rebus exhibet. Si re aestimata data nuptiae secutae non sint, uidendum est, | 1.1 |
| quid repeti debeat, utrum res an aestimatio. sed id agi uidetur, ut ita demum aestimatio | |
| rata sit, si nuptiae sequantur, quia nec alia causa contrahendi fuerit, res igitur repeti de- | |
| beat, non pretium. | |
| Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Si mancipia in dotem aestimata | 18.pr.1 |
| accepisti et pactum conuentum factum est, ut tantidem aestimata diuortio facto redderes, | |
| manere partum eorum apud te Labeo ait, quia et mancipia tuo peri- | |
| culo fuerint. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum. Etiamsi alii iussu mariti dos | 19.pr.1 |
| detur, nihilo minus maritus de dote obligatur. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Iulianus scribit ualere talem stipula- | 20.pr.1 |
| tionem: 'cum morieris, dotis nomine tot dari?' quia et pacisci soleant, ne a uiua exhibeatur. | |
| quod non esse simile accepi: aliud est enim differre exactionem, aliud ab initio in id tem- | |
| pus stipulari, quo matrimonium futurum non sit. idque et Aristoni et Neratio et Pom- | |
| ponio placet. | 5 |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum. Stipulationem, quae propter | 21.pr.1 |
| causam dotis fiat, constat habere in se condicionem hanc 'si nuptiae fuerint secutae', et ita | |
| dumum ex ea agi posse (quamuis non sit expressa condicio), si nuptiae, constat: quare | |
| si nuntius remittatur, defecisse condicio stipulationis uidetur | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. et licet postea eidem nupserit, non con- | 22.pr.1 |
| ualescit stipulatio. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum. Quia autem in stipulatione | 23.pr.1 |
| non est necessaria dotis adiectio, etiam in datione tantundem ducimus. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Si filia familias nuptura ex | 24.pr.1 |
| peculio, cuius administrationem habet, dotem uiro dedit, deinde, cum in eadem causa | |
| peculium eius esset, diuortium fecerit, dos ei recte soluitur quasi a quolibet peculiari | |
| debitore. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Si ei nuptura mulier, qui Stichum de- | 25.pr.1 |
| bebat, ita cum eo pacta est: 'pro Sticho, quem mihi debes, decem tibi doti erunt', secun- | |
| dum id quod placuit rem pro re solui posse et liberatio contingit et decem in dotem erunt, | |
| quia et permutatio dotium conuentione fieri potest. | |
| Modestinus libro primo regularum. Ita constante matrimonio permutari | 26.pr.1 |
| dotem posse dicimus, si hoc mulieri utile sit, si ex pecunia in rem aut ex re in pecuniam: | |
| idque probatum est. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Quod si fuerit factum, fundus | 27.pr.1 |
| uel res dotalis efficitur. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Post nuptias pater non potest deteriorem | 28.pr.1 |
| causam filiae facere, quia nec reddi ei dos inuita filia potest. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Cum pater dotem pro filia | 29.pr.1 |
| promittit et dotem legat, si quidem marito legauit, uidendum est, an legatum ualeat, et | |
| non puto ualere: nam cum creditori debitor legat id quod debet, nullum legatum est. quod | |
| si filiae legauit, ualet legatum: dos enim ex promissione marito debetur, legatum filiae. et | |
| si quidem hoc animo testatorem esse filia ostenderit, ut duplicaret ei legatum, habebit | 5 |
| utrumque, dotem quam maritus persecutus fuerit et legatum ex causa legati. quod si | |
| alterutrum uoluit habere: si mulier legatum petat, opposita doli exceptione non alias co- | |
| getur ei heres legatum soluere, quam si cauerit indemnem hoc nomine heredem futurum | |
| aduersus maritum ex promissione agentem. sed si maritus agat, nihil de indemnitate eum | |
| cauere oportebit, uerum mulier post eum agens exceptione repelletur, quia semel dos | 10 |
| praestita est. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Dotem, quae in prius matrimonium data | 30.pr.1 |
| est, non aliter conuerti in posterius matrimonium dicendum est, quam cum hoc agitur: | |
| dum hoc agi semper interpretemur, nisi probetur aliud conuenisse. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Quod si non diuortium, sed iurgium | 31.pr.1 |
| fuit, dos eiusdem matrimonii manebit. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. Si ex lapidicinis dotalis fundi | 32.pr.1 |
| lapidem uel arbores, quae fructus non essent, siue superficium aedificii dotalis uoluntate | |
| mulieris uendiderit, nummi ex ea uenditione recepti sunt dotis. | |
| Ulpianus libro sexto ad Sabinum. Si extraneus sit qui dotem promisit is- | 33.pr.1 |
| que defectus sit facultatibus, imputabitur marito, cur eum non conuenerit, maxime si ex | |
| necessitate, non ex uoluntate dotem promiserat: nam si donauit, utcumque parcendum | |
| marito, qui eum non praecipitauit ad solutionem qui donauerat quemque in id quod facere | |
| posset, si conuenisset, condemnauerat. hoc enim diuus Pius rescripsit eos, qui ex | 5 |
| liberalitate conueniuntur, in id quod facere possunt condemnandos. sed si uel pater uel | |
| ipsa promiserunt, Iulianus quidem libro sexto decimo digestorum scribit | |
| etiam si pater promisit, periculum respicere ad maritum: quod ferendum non est. debebit | |
| igitur mulieris esse periculum: nec enim quicquam iudex propriis auribus audiet mulie- | |
| rem dicentem, cur patrem, qui de suo dotem promisit, non urserit ad exsolutionem, multo | 10 |
| minus, cur ipsam non conuenerit. recte itaque Sabinus disposuit, ut diceret quod pater | |
| uel ipsa mulier promisit uiri periculo non esse, quod debitor, id uiri esse, quod alius, sci- | |
| licet donaturus, eius periculo ait, cui adquiritur: adquiri autem mulieri accipiemus, ad | |
| qu<a>m rei commodum respicit. | |
| Idem libro trigesimo tertio ad Sabinum. Mater cum filiae aurum dedisset | 34.pr.1 |
| utendum, pater puellae id aurum in dotem uiro adpendit: dein mortua est mater. si inscia | |
| inuitaue uxore uir id aurum in dotem dedisset, manet id aurum heredis matris uindicari- | |
| que potest et eo minorem dotem uiro datam esse placuit: quia res euicta est, marito com- | |
| petit aduersus socerum actio. | 5 |
| Idem libro quadragesimo septimo ad Sabinum. Dotem a patre uel a quouis | 35.pr.1 |
| alio promissam si uir nouandi causa stipuletur, coepit uiri esse periculum, cum ante mu- | |
| lieris fuisset. | |
| Idem libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Debitor mulieris iussu eius | 36.pr.1 |
| pecuniam uiro expromisit, deinde uir acceptam eam iussu mulieris fecit. res mulieri perit. | |
| hoc quomodo accipimus? utrum dotis nomine an et si alia ex causa? et uidetur de eo | |
| debitore dictum, qui dotis nomine promisit. illud adhuc subest, utrum ante nuptias an | |
| post nuptias id factum sit: multum enim interesse uidetur. nam si secutis nuptiis id factum | 5 |
| est, dote iam constituta maritus accepto ferendo perdit, si autem antequam nuptiae se- | |
| querentur, nihil uidetur doti constitutum esse. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Non enim alias perit mulieri actio, | 37.pr.1 |
| quam si nuptiae secutae fuerint: nam si secutae non sunt, manet debitor mulieri obligatus | |
| Ulpianus libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Sane uidendum est, an | 38.pr.1 |
| marito mulier, quae iussit accepto ferri, obligetur. et putem obligari mandati actione et | |
| hoc ipsum in dotem conuerti, quod mulier mandati iudicio obligata est. et quod dicitur | |
| rem mulieri perire, consequens est: nam si coeperit uelle de dote agere, ipsa secum de- | |
| bebit compensare iussum suum. | 5 |
| Idem libro trigesimo tertio ad edictum. Si serua seruo quasi dotem dederit, | 39.pr.1 |
| deinde constante coniunctione ad libertatem ambo peruenerint peculio eis non adempto et | |
| in eadem coniunctione permanserint, ita res mode<re>tur, ut, si quae ex rebus corporalibus | |
| uelut in dotem tempore seruitutis datis exstiterint, uideantur ea tacite in dotem conuersa, | |
| ut earum aestimatio mulieri debeatur. Si spadoni mulier nubserit, distinguendum | 1.1 |
| arbitror, castratus fuerit necne, ut in castrato dicas dotem non esse: in eo qui castratus | |
| non est, quia est matrimonium, et dos et dotis actio est. | |
| Idem libro trigesimo quarto ad edictum. Diuus Seuerus rescripsit Pontio | 40.pr.1 |
| Lucriano in haec uerba: 'Si mulier, quae dotem dederat, post diuortium rursus in matri- | |
| monium redit non reuocatis instrumentis, non dubitabit is, apud quem res agetur, secun- | |
| dum uoluntatem mulieris, quae utique non indotata redire in matrimonium uoluit, partibus | |
| suis fungi quasi renouata dote'. | 5 |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. Promittendo dotem omnes obli- | 41.pr.1 |
| gantur, cuiuscumque sexus condicionisque sint. Sed si nuptiae secutae non fuerint, ex sti- | 1.1 |
| pulatu agi non potest: magis enim res quam uerba intuenda sunt. Accepti quoque latione | 2.1 |
| dos constituitur, cum debitori marito acceptum feratur dotis constituendae causa. Si a de- | 3.1 |
| bitore mulieris sub condicione dos promittatur et postea, sed antequam maritus petere | |
| posset, debitor soluendo esse desierit, magis periculum ad mulierem pertinere placet: nec | |
| enim uideri maritum nomen secutum eo tempore, quo exigere non poterit. quod si iam | |
| tunc debitor, cum sub condicione promitteret, soluendo non fuerit, periculum uiri esse, quod | 5 |
| sciens tale nomen secutus uideretur, quale initio obligationis fuerit. Si debitor mulieris | 4.1 |
| dotem promiserit et mulierem heredem reliquerit, Labeo perinde habendum ait, ac si mu- | |
| lier ipsa dotem promisisset. cuius sententiam Iulianus quoque probat: nec enim aequum | |
| esse ait, ut ei damnetur eius pecuniae nomine, quam ipsa debeat, et satis esse acceptila- | |
| tione eam liberari. | 5 |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Res in dotem datae, quae | 42.pr.1 |
| pondere numero mensura constant, mariti periculo sunt, quia in hoc dantur, ut eas maritus | |
| ad arbitrium suum distrahat et quandoque soluto matrimonio eiusdem generis et qualitatis | |
| alias restituat uel ipse uel heres eius. | |
| Ulpianus libro tertio disputationum. Licet soleat dos per acceptilationem | 43.pr.1 |
| constitui, tamen, si ante matrimonium acceptilatio fuerit interposita nec nuptiae secutae, | |
| Scaeuola ait matrimonii causa acceptilationem interpositam non secutis nuptiis nullam esse | |
| atque ideo suo loco manere obligationem. quae sententia uera est. Quotiens autem ex- | 1.1 |
| traneus accepto fert debitori dotis constituendae causa, si quidem nuptiae insecutae non | |
| fuerint, liberatio non sequetur: nisi forte sic accepto tulit, ut uelit mulieri in totum dona- | |
| tum: tunc enim credendum est breui manu acceptum a muliere et marito datum: ceterum | |
| mulieri per liberam personam condictio adquiri non potest. Plane secutis nuptiis mulier | 2.1 |
| soluto matrimonio dotis exactionem habebit, nisi forte sic accepto tulit extraneus, ut ipse, | |
| quoquo modo solutum fuerit matrimonium, condictionem habeat: tunc enim non habebit | |
| mulier actionem. secundum quae constituta dote per acceptilationem et secutis nuptiis is | |
| effectus erit dotis exactioni, ut, si quidem pura sit obligatio quae accepto lata est, non | 5 |
| ipsa iam restituenda sit, sed soluenda dos secundum sua tempora. sin uero obligatio in | |
| diem fuit nec ante solutum matrimonium dies obligationis praeteriit, restauranda est in | |
| diem pristinum obligatio et, si debitum cum satisdatione fuerit, satisdatio renouanda est. | |
| similique modo et si condicionalis fuerit obligatio quae in dotem conuersa est et pendente | |
| obligatione diuortium fuerit secutum, uerius obligationem sub eadem condicione restitui | 10 |
| debere: sed si condicio exstiterit constante matrimonio, ex die diuortii tempora exactionis | |
| numerantur. | |
| Iulianus libro sexto decimo digestorum. Si pater filiae nomine dotem pro- | 44.pr.1 |
| misisset et eam ante nuptias emancipasset, non resoluitur promissio: nam et cum ante | |
| nuptias pater moreretur, nihilo minus heredes eius ex promissione obligati manebunt. Quae | 1.1 |
| debitorem filium familias habet, si patri eius ita dotem promiserit: quod mihi debes uel | |
| 'quod mihi filius tuus debet, doti tibi erunt', non obligatur, sed efficit, ut id, quod actione | |
| de peculio seruari a patre poterat, in dote sit. Marcellus. Siue igitur cum filio post hac | |
| siue cum patre agere instituerit, exceptione pacti conuenti summouebitur: actione autem | 5 |
| de dote si experietur, consequetur quod in peculio fuisse apparuerit eo tempore quo dos | |
| promittebatur: utique si post nuptias promissa <dos est. nam dote ante nuptias promissa> eius | |
| temporis peculium aestimari debet, quo nuptiae fierent. | |
| Tryphoninus libro octauo disputationum. Quod si nuptura debitori filio fa- | 45.pr.1 |
| milias actionem dumtaxat de peculio promisit, id, quod ex ea causa sibi deberetur nuptia- | |
| rum tempore, inspicitur. Si uero alii nuptura iussit filium familias debitorem de peculio | 1.1 |
| dotem promittere, tempus inspicitur, quo dos promissa est, ut tantum in peculio esse | |
| aestimaretur. | |
| Iulianus libro sexto decimo digestorum. Quemadmodum inuito domino | 46.pr.1 |
| seruus stipulatus adquirit, ita, si dotem domini nomine sibi promitti patiatur, obligatio | |
| domino adquiritur. sed neque periculum dominus praestare debebit (si forte debitor mu- | |
| lieris dotem promiserit) neque culpam. traditione quoque rei dotalis in persona serui uel | |
| filii familias facta dos constituitur ita, ut neque periculum nec culpam dominus aut pater | 5 |
| praestet. igitur hanc dotem periculo mulieris esse dico, quamdiu dominus uel pater ratam | |
| promissionem uel donationem habuerit: ideoque etiam manente matrimonio res quas tra- | |
| diderit condictione repetituram, item incerti condictione consecuturam, ut promissione libe- | |
| retur. Si debitori suo mulier nuptura ita dotem promississet: 'quod mihi debes aut fundus | 1.1 |
| Sempronianus doti tibi erit', utrum mulier uellet, id in dote erit: et si quidem debitum | |
| maluisset dotis nomine apud uirum remanere, potest ea exceptione se tueri aduersus | |
| petentem fundum: quod si fundum dedisset, pecuniam marito condicet. Pater etiamsi falso | 2.1 |
| existimans se filiae suae debitorem esse dotem promississet, obligabitur. | |
| Idem libro octauo decimo digestorum. Si seruo in dotem ante nuptias dato | 47.pr.1 |
| donatum aliquid uel legatum ante nuptias fuisset, ampliatur dos, sicut ex fructibus fundi, | |
| qui ante nuptias traditus est. | |
| Idem libro secundo ad Urseium Ferocem. Tali facta stipulatione: 'decem in | 48.pr.1 |
| anno proximo dotis nomine dare spondes?' quaesitum est, annus ex quo tempore esset | |
| numerandus, utrum ex die stipulationis factae an ex eo die, quo dos esse potuisset, id est | |
| nuptiarum. et responsum est ex die nuptiarum annum esse numerandum, ne, si aliter ob- | |
| seruaremus, si intra annum nuptiae factae non sint, uideri possit dos ex ea obligatione | 5 |
| deberi. Socer genero suo sic legauerat: 'Lucio Titio filiae meae nomine centum heres meus | 1.1 |
| damnas esto dare'. hanc pecuniam generum petere debere, exactam acceptam legatis re- | |
| ferri, sed diuortio facto de dote action<e> mulieri reddendam Proculus respondit et nihilo | |
| minus dotis esse factam. Iulianus notat: immo nec filiae, si uoluerit, deneganda est | |
| huiusmodi actio. | 5 |
| Idem libro quinto ex Minicio. Uir ab eo, qui uxori eius dotem facere uole- | 49.pr.1 |
| bat, certam pecuniam eo nomine stipulatus est, deinde acceptam eam fecit: quaerebatur, | |
| essetne ea pecunia in dotem. respondit, si acceptam non fecisset et promissor soluendo | |
| esse desisset, quaereremus, an culpa mariti ea pecunia exacta non esset: cum uero ac- | |
| ceptam fecit, omnimodo periculum ad eum pertinebit: perinde enim est, ac si acceperit | 5 |
| pecuniam et eandem promissori donauerit. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Quae fundum in dote habebat, di- | 50.pr.1 |
| uortio facto cum in matrimonium rediret, pacta est cum uiro, uti decem in dotem acciperet | |
| et fundum sibi restitueret, ac <d>atis decem, priusquam fundus ei restitueretur, in matrimonio | |
| decessit. illud ex bona fide est et negotio contracto conuenit, ut fundus, quasi sine causa | |
| penes maritum esse coeperit, condicatur. Et hoc euidentius circa actionem pigneraticiam | 1.1 |
| apparebit. etenim si, cum fundum Cornelianum pignoris causa tibi tradidisse<m>, postea ex | |
| conuentione fundum Titianum in hoc tibi tradiderim, ut Cornelianum mihi restitueres: mi- | |
| nime puto dubitandum erit, quin statim recte pigneraticia ad recipiendum Cornelianum | |
| agere possim. | 5 |
| Ulpianus libro secundo responsorum. Si res, quas filiae emancipatae pater | 51.pr.1 |
| donauit, ex uoluntate eius postea in dotem pro ea datae sunt, a filia dotem, non a patre | |
| uideri datam. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Non solum si aestimatus fundus, sed | 52.pr.1 |
| etiam si non aestimatus in dotem datus est et alias, cum necesse non habeat mulier du- | |
| plum promittere, promisit: quia ipse fundus est in dote, quodcumque propter eum con- | |
| secutus fuerit a muliere maritus, quandoque restituet mulieri de dote agenti. | |
| Neratius libro tertio membranarum. Cum uir uxori donare uellet, debitor | 53.pr.1 |
| mulieris qui soluendo non erat dotem ei promisit. ad id dumtaxat, ad quod soluendo fuit, | |
| uiri periculo ea res est: et si quid debitori ad soluendum facultatis accesserit, periculum | |
| ad eam summam quae accesserit crescet permanebitque etiam, si rursus pauperior | |
| factus erit: quia neque tum, cum dos promitteretur, donatio facta est nisi eius pecuniae | 5 |
| quae a debitore seruari non poterat, neque cum soluendo is esse coepit, donationis | |
| causa permaneat, cum eo loco res sit, quo esset, si tum quoque, cum promitteretur dos, | |
| locuples fuisset. | |
| Gaius libro . . . ad edictum praetoris titulo de praediatoribus. Res, quae | 54.pr.1 |
| ex dotali pecunia comparatae sunt, dotales esse uidentur. | |
| Paulus libro primo ad Plautium. Cum dotis causa aliquid expromittitur, | 55.pr.1 |
| fideiussor eo nomine datus tenetur. | |
| Idem libro sexto ad Plautium. Si is qui Stichum mulieri debet in dotem de- | 56.pr.1 |
| legatus sit et antequam solueret debitor, Stichus decesserit, cum neque per debitorem ste- | |
| tisset quo minus solueret, neque maritus in agendo moram fecisset: periculo mulieris Stichus | |
| morietur: quamquam etiamsi moram maritus fecerit in exigendo, si tamen etiam apud ma- | |
| ritum moriturus Stichus fuerit, actione dotis maritus non teneatur. Ibi dos esse debet, ubi | 1.1 |
| opera matrimonii sunt. Post mortem patris statim onera matrimonii filium sequuntur, sicut | 2.1 |
| liberi, sicut uxor. Quod dicitur necessarias impensas ipso iure dotem minuere, non eo | 3.1 |
| pertinet, ut, si forte fundus in dote sit, desinat aliqua ex parte dotalis esse, sed, nisi im- | |
| pensa reddatur, aut pars fundi aut totus retineatur. sed si tantum in fundum dotalem im- | |
| pensum sit per partes, quanti fundus est, desinere eum dotalem esse Scaeuola noster di- | |
| cebat, nisi mulier sponte marito intra annum impensas obtulerit. si pecunia et fundus in | 5 |
| dote sint et necessariae impensae in fundum factae, Nerua ait dotem pecuniariam minui. | |
| quid ergo si mulier impensas marito soluerit, utrum crescet dos an ex integro data uide- | |
| bitur? cuius rei manifestior iniquitas in fundo est secundum Scaeuolae nostri sententiam: | |
| nam si desinit dotalis esse, poterit alienari: rursus quemadmodum poterit fieri dotalis data | |
| pecunia? an iam pecunia in dote esse uidebitur? et magis est, ut ager in causam dotis | 10 |
| reuertatur, sed interim alienatio fundi inhibeatur. | |
| Iauolenus libro primo ex Plautio. Nuptura filio familias si socero dotem | 57.pr.1 |
| ita promiserit: 'quod filius tuus mihi debet, id doti tibi erit', interesse puto, utrum filii ob- | |
| ligatio an patris persecutio et in rem uersum promissioni contineatur. nam si id quod | |
| filium dare oportet significatum est, tota pecunia, in quam filius obligatus est, promissioni | |
| dotis continebitur: sin autem id, quod patrem de peculio uel in rem uerso praestare opor- | 5 |
| tebit, aestimare debebit quantum sit eo tempore id quod promittitur, ut ea summa dotis | |
| esse uideatur, qua patrem eo tempore filii nomine condemnari oportebit. quod si non | |
| euidenter apparuit, de cuius mulier obligatione sensit, praesumptionem ad filii debitum | |
| spectare uerisimile est, nisi euidentissime contrarium adprobetur. | |
| Celsus libro nono decimo digestorum. Si sponsalibus nondum factis Titio | 58.pr.1 |
| dotem Seiae nomine promiseris, cum ea nubere ei nollet, tamen, si postea nupserit, dotem | |
| debebis, nisi aliae nuptiae mediae interuenissent. Si mulier ancillam Pamphilam a Titio | 1.1 |
| stipulata, deinde ei nuptura quod is sibi debebat doti habere permisit, etiamsi non erit uiri | |
| Pamphila, an ipsa tamen Pamphila in dote et mulieris periculo erit? an et quod ea pepererit, | |
| reddi mulieri debebit? quia si in sua causa prior stipulatio mansisset, non redderetur. nisi | |
| forte refert, habuerit rem quam debebat uir, quo tempore dos constituebatur, nam ita | 5 |
| poterit uideri res ipsa ad eum peruenisse: an non habuerit: nam si non habuerit, magis | |
| est, ut liberatio obligationis potius quam res ipsa ad eum ita peruenisse uideatur ideoque | |
| partus eius non debetur. | |
| Marcellus libro septimo digestorum. Si mulier ita dotem promiserit: 'decem | 59.pr.1 |
| tibi aut Titio doti erunt', hoc casu dici potest uel Titio dari posse, sed de dote uirum | |
| teneri, quemadmodum si Titio iussisset dari. nec mirum, cum etiam promissura uiro dotem | |
| possit delegante eo alteri promittere, etsi dici solet alii quam marito dotis nomine mulie- | |
| rem non posse obligari. his enim casibus uiro dos quaeritur. non enim existimabimus illam | 5 |
| ita promississe, cum uel de Titii nuptiis cogitaret. Ex asse heres institutus rogatus- | 1.1 |
| que mulieri dodrantem hereditatis restituere iussu eius quod debet doti promisit marito. | |
| uereor, non sit obligatus: nam mulieri in hoc tenetur, ut hereditatem restituendo transferat | |
| actiones et quas habet et quibus est obstrictus, quas transfer<re> ad alium, quam cui debet | |
| fideicommissum, non potest. aliquis dixerit incerti cum eo agi posse, fideicommissi prae- | 5 |
| stet aestimationem. huic ego consentire non possum: nam obligari mulieris debitorem ita | |
| aequum est, si accipere id ipsum quod ei debetur uir potest. sed ne indotata mulier esse | |
| uideatur, dicendum est ipsi mulieri ex Trebelliano restituendam esse partem hereditatis | |
| quae ei relicta est, ut ea suo marito pro dote eam soluer<e>t, quia et ad eam fideicom- | |
| missum et onera eius pertinent delegatione propter nimiam suptilitatem et casus necessi- | 10 |
| tatem minime optinente. Eius nomine quae libera uidebatur decem in dote | 2.1 |
| dedisti: eo casu habebis condictionem, quo habere potuisses, si mulieris liberae nomine | |
| dedisses nec nuptiae secutae essent. si manumissa nupserit, ita demum dos erit, si ea mente | |
| dedisti, ut quandoque secutis nuptiis dos esset. igitur si mulieri donaturus dedisti, dominus | |
| condicet, quemadmodum si eum qui sibi donaturus esset mulier ipsam donare iussisset. | 5 |
| Celsus libro undecimo digestorum. Quaero, quantae pecuniae dotem pro- | 60.pr.1 |
| mittenti adultae mulieri curator consensum accommodare debeat. respondit: modus ex | |
| facultatibus et dignitate mulieris maritique statuendus est, quousque ratio patitur. | |
| Terentius Clemens libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Siue gene- | 61.pr.1 |
| ralis curator siue dotis dandae causa constitutus sit et amplius doti promissum est quam | |
| facultates mulieris ualent, ipso iure promissio non ualet, quia lege rata non habetur aucto- | |
| ritas dolo malo facta. quaerendum tamen est, utrum tota obligatio an quod amplius pro- | |
| missum est, quam promitti oportuit, infirmetur? et utilius est dicere id quod superfluum | 5 |
| est tantummodo infirmare. Iste autem curator res dotis nomine tradere debet, non etiam | 1.1 |
| ut uendat cuilibet et pretium eius in dotem det. dubitari autem potest, an hoc uerum | |
| sit: quid enim si aliter honeste nubere non possit, quam ut pecuniam in dotem det idque | |
| ei magis expediat? atquin possunt res in dotem datae plerumque alienari et pecunia in | |
| dotem conuerti. sed ut expediatur quaestio, si quidem res in dotem maritus accipere ma- | 5 |
| luerit, nihil amplius quaerendum est: sin autem non aliter contrahere matrimonium uir | |
| patitur nisi pecuniis in dotem datis, tunc officium est curatoris apud eundem intrare iu- | |
| dicem, qui eum constituit, ut iterum ei causa cognita etiam uiro absente permittat rerum | |
| uenditione celebrata dotem constituere. | |
| Modestinus libro quinto responsorum. Titia cum esset minor uiginti quin- | 62.pr.1 |
| que annis, quartam hereditatis matris suae communem sibi cum fratribus mutauit et ac- | |
| cepit pro ea parte fundum quasi emptione inter se facta: hunc fundum cum aliis rebus | |
| doti dedit. quaero, si in integrum restituatur et partem suam accipi<a>t quartam et reddat | |
| fundum, quid debeat maritus facere? an contentus esse debeat aliis rebus in dotem datis? | 5 |
| item quaero, si haec decesserit et heredes eius in integrum restitutionem ex persona eius | |
| petierint et ipsi petant quartam partem et ill<i> fundum, an maritus cogatur restituere fun- | |
| dum contentus in retentione lucri dotis ceteris rebus? Modestinus respondit nihil proponi, | |
| cur marito dos auferenda sit: sed in <u>eram aestimationem praedii mulier uel eius heredes | |
| condemnandi sunt in hoc tempus referendam, quo in dotem datus est. | 10 |
| Idem libro singulari de heurematicis. Stipulatio de dote reddenda ab ex- | 63.pr.1 |
| traneo interposita facto diuortio statim committitur nec redintegrato matrimonio actio sti- | |
| pulatori quaesita intercidit: denuo igitur consentiente stipulatore dos constituenda est, ne | |
| sequenti matrimonio mulier indotata sit: si modo ea dos non ab ipsa profecta sit, quam | |
| alius permissu eius stipulatus est, tunc enim consensus eius non est necessarius. | 5 |
| Iauolenus libro quarto ex Cassio. Post diuortium mulier si de dote ma- | 64.pr.1 |
| ritus nihil cauit et, cum alii nupsisset, postea ad priorem uirum rediit, tacite dos ei | |
| redintegratur. | |
| Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium. Si legato aut hereditate ali- | 65.pr.1 |
| quid seruo dotali obuenit, quod testator noluit ad maritum pertinere, id soluto matrimonio | |
| reddendum est mulieri. | |
| Idem libro octauo ad Quintum Mucium. Si usus fructus fundi, cuius proprie- | 66.pr.1 |
| tatem mulier non habebat, dotis nomine mihi a domino proprietatis detur, difficultas erit | |
| post diuortium circa reddendum ius mulieri, quoniam diximus usum fructum a fructuario | |
| cedi non posse nisi domino proprietatis et, si extraneo cedatur, id est ei qui proprietatem | |
| non habeat, nihil ad eum transire, sed ad dominum proprietatis reuersurum usum fructum. | 5 |
| quidam ergo remedii loco recte putauerunt introducendum, ut uel locet hunc usum fructum | |
| mulieri maritus uel uendat nummo uno, ut ipsum quidem ius remaneat penes maritum, | |
| perceptio uero fructuum ad mulierem pertineat. | |
| Proculus libro septimo epistularum. Proculus Nepoti suo salutem. Ancilla | 67.pr.1 |
| quae nupsit dotisque nomine pecuniam uiro tradidit, siue sci<a>t se ancillam esse siue ignoret, | |
| non poterit eam pecuniam uiri facere eaque nihilo minus mansit eius cuius fuerat ante- | |
| quam eo nomine uiro traderetur, nisi forte usucapta est. nec postea quam apud eundem | |
| uirum libera facta est, eius pecuniae causam mutare potuit. itaque nec facto quidem di- | 5 |
| uortio aut dotis iure aut per condictionem repetere recte potest, sed is cuius pecunia est | |
| recte uindicat eam. quod si uir eam pecuniam pro suo possidendo usucepit, scilicet quia | |
| existimauit mulierem liberam esse, propius est, ut existimem eum lucrifecisse, utique si, | |
| antequam matrimonium esse inciperet, usucepit. et in eadem opinione sum, si quid ex ea | |
| pecunia parauit, antequam ea dos fieret, ita, ut nec posside<a>t eam nec dolo fecerit, quo | 10 |
| minus eam possideret. | |
| Papinianus libro decimo quaestionum. Dotis promissio non ideo minus ua- | 68.pr.1 |
| lebit, quod ignorante initio patre nuptiae non fuerint, si postea consenserit, cum omnis | |
| dotis promissio futuri matrimonii tacitam condicionem accipiat. nam et si minor annis duo- | |
| decim ut maior deducta sit, tunc primum petetur, cum maior annis apud eundem esse | |
| coeperit: quod enim uolgatum est dotis promissionem in primis dumtaxat nuptiis destinare | 5 |
| neque durare obligationem, si post alterius matrimonium ei nubat cui dotem promiserat, | |
| tunc locum habet, cum intercesserunt aliae nuptiae. | |
| Idem libro quarto responsorum. Cum post diuortium uiro sciente mulier in | 69.pr.1 |
| possessionem praediorum quae in dotem promisit longo tempore fuerit, conuenisse tacite | |
| uidetur, ne dos quae promissa fuerat petatur, et, si petere ea coeperit, pacti exceptione a | |
| muliere repellitur. Mulier pecuniam sibi debitam a Seio cum usuris futuri temporis in dote | 1.1 |
| promittenda demonstrauit: eas quoque dotis portionem esse, quarum dies post nuptias | |
| cessit, rationis est. Usuras dotis in stipulatum cum dote post diuortium deductas ex die | 2.1 |
| secundi matrimonii non esse praestandas placuit, quia nec sortis exactio locum habere | |
| coepit: medii autem temporis debebuntur. In domum absentis uxore deducta, nullis in eam | 3.1 |
| interea ex bonis uiri sumptibus factis, ad exhibitionem uxoris promissas usuras reuersus | |
| uir improbe petit. Gener a socero dotem arbitratu soceri certo die dari non demonstrata | 4.1 |
| re uel quantitate stipulatus fuerat: arbitrio quoque detracto stipulationem ualere placuit, | |
| nec uideri simile, quod fundo non demonstrato nullum esse legatum uel stipulationem fundi | |
| constaret, cum inter modum constituendae dotis <et> corpus ignotum differentia magna sit: | |
| dotis etenim quantitas pro modo facultatium patris et dignitate mariti constitui potest. | 5 |
| Nuptiis ex uoluntate patris puellae cum filio tutoris iure contractis dos pro modo faculta- | 5.1 |
| tium et dignitat<e> natalium recte per tutorem constitui potest. Patrona dotem pro liberta | 6.1 |
| iure promissam, quod exstiterit ingrata, non retinebit. Cum res in dotem aestimatas so- | 7.1 |
| luto matrimonio reddi placuit, summa declaratur, non uenditio contrahitur: ideoque rebus | |
| euictis, si mulier bona fide eas dederit, nulla est actio uiro: alioquin de dolo tenetur. In | 8.1 |
| dotem rebus aestimatis et traditis, quamuis eas mulier in usu habeat, uiri dominium factum | |
| uideretur. Partum dotalium ancillarum dotis esse portionem conuenit ideoque frustra pa- | 9.1 |
| cisci uirum, ut inter uxorem et se partus communis sit. | |
| Paulus libro sexto quaestionum. In ambiguis pro dotibus re- | 70.pr.1 |
| spondere melius est. | |
| Idem libro tertio decimo quaestionum. Cum dotem mulieris nomine extra- | 71.pr.1 |
| neus promisit, mulieris periculum est: sed si maritus nomen secutus usuras ex<e>gerit, peri- | |
| culum eius futurum respondetur. | |
| Idem libro octauo responsorum. Mulier bona sua omnia in dotem dedit: | 72.pr.1 |
| quaero, an maritus quasi heres oneribus respondere cogatur. Paulus respondit eum qui- | |
| dem, qui tota ex repromissione dotis bona mulieris retinuit, a creditoribus conueniri eius | |
| non posse, sed non plus esse in promissione bonorum quam quod superest deducto aere | |
| alieno. Paulus respondit in rebus dotalibus etiam patrem mariti dolum et culpam prae- | 1.1 |
| stare debere. Paulus respondit, si mulier de suo dotem dedit et adhibuit matrem quae | 2.1 |
| stipularetur, potuisse eam postea instrumentum dotale mutare. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Mutus surdus caecus dotis nomine obli- | 73.pr.1 |
| gantur, quia et nuptias contrahere possunt. Manente matrimonio non perditurae uxori ob | 1.1 |
| has causas dos reddi potest: ut sese suosque alat, ut fundum idoneum emat, ut in exilium | |
| uel in insulam relegato parenti praestet alimonia, aut ut egentem uirum fratrem soro- | |
| remue sustineat. | |
| Hermogenianus libro quinto epitomarum. Si sponsa dotem dederit nec | 74.pr.1 |
| nupserit uel minor duodecim annis ut uxor habeatur, exemplo dotis condictioni fauoris ra- | |
| tione priuilegium, quod inter personales actiones uertitur, tribui placuit. | |
| Tryfoninus libro sexto disputationum. Quamuis in bonis mariti dos sit, | 75.pr.1 |
| mulieris tamen est, et merito placuit, ut, si in dotem fundum inaestimatum dedit, cuius | |
| nomine duplae stipulatione cautum habuit, isque marito euictus sit, statim eam ex stipula- | |
| tione agere posse. porro cuius interest non esse euictum quod in dote fuit quodque ipsa | |
| euictionem pati creditur ob id, quod eum in dotem habere desiit, huius etiam constante | 5 |
| matrimonio, quamuis apud maritum dominium sit, emolumenti potestatem esse creditur, | |
| cuius etiam matrimonii onera maritus sustinet. | |
| Idem libro nono disputationum. Si pater mulieris mortis suae causa dotem | 76.pr.1 |
| promiserit, ualet promissio: nam et si in tempus, quo ipse moreretur, promississet, obliga- | |
| retur. sed si conualuerit, cur ei non remittatur obligatio per condictionem, atque si stipu- | |
| lanti quiuis alius promisisset aut dotem alicuius nomine? nam ut corporis uel pecuniae | |
| translatae, ita obligationis constitutae mortis causa condictio est. non idem dicendum est | 5 |
| in persona mulieris, si mulier mortis suae causa dotem promiserit, quia nisi matrimonii | |
| oneribus seruiat, dos nulla est. | |
| Idem libro decimo disputationum. Si mulier debitori suo, qui sub usuris de- | 77.pr.1 |
| bebat, nuptura dotem promississet quod is sibi deberet, post contractas nuptias secuti tem- | |
| poris usuras non esse dotales, quia illa obligatio tota tolleretur, perinde ac si solutum de- | |
| bitum mulieri in dotem ab ea datum esset. | |
| Idem libro undecimo disputationum. Cum in fundo mariti habens mulier | 78.pr.1 |
| usum fructum dotis causa eum marito dedit, quamuis ab ea usus fructus decesserit, ma- | |
| ritus tamen non usum fructum habet, sed suo fundo quasi dominus utitur, consecutus per | |
| dotem plenam fundi proprietatem, non separatam usu fructu, nec est, quod non utendo | |
| maritus amittat. diuortio autem facto constituet in eodem fundo usum fructum mulieri. | 5 |
| quod si in matrimonio decesserit uxor, nihil emolumenti ob dotem habere uidetur maritus, | |
| quia et si uxorem eam non duxisset, fructuariae morte finitus usus fructus ad proprietatem | |
| rediret: ideoque nec in funus confert mulieris. Plane si pater filiae nomine, qui in fundo | 1.1 |
| generi usum fructum habebit, dotis constituendae gratia eum dederit, et in matrimonio | |
| mortua fuerit, habebit ex sua persona usus fructus petitionem. Quod si mulier in fundo | 2.1 |
| suo marito usum fructum dotis causa constituerit, tunc ex mariti persona erit usus fructus | |
| proprie, qui et non utendo ipsius pereat: quod si acciderit, uideamus, an etiamnunc dotata | |
| sit mulier. et si quidem dominium apud mulierem est fundi, ad quem reuersus est usus | |
| fructus, nihil iam in dote habet, quod actione dotis consequatur ab eo, cui quod non | 5 |
| utendo amisit usum fructum imputari non potest, ex quo ipsa lucrum habet: ideoque in- | |
| dotata erit. quod si alienauerit uxor proprietatem, quae sine ullo mulieris emolumento | |
| plenior facta est: adhuc dotata est, quia dotis actione teneri debet maritus, qui quando | |
| licuit usu fructu uti amisit eum non utendo. nam si habere perseuerasset usum fructum | |
| ad diuortium, commodo mulieris cederet eius restitutio, quia etsi non protinus ad ipsam | 10 |
| transiret, tamen uel si pretio uel beneficio sine incommodo mulieris ad proprietatem re- | |
| uertetur. si autem usum fructum maritus non amiserit, morte mulieris non finitur usus | |
| fructus apud maritum. diuortio autem facto primo uideamus et in hac et in superiore | |
| specie, an pro rata temporis eius anni diuidantur fructus: quod probandum est. ipsius | |
| autem restitutio ita fiet, ut habenti mulieri fundum usus fructus cedatur et ita cum pro- | 15 |
| prietat<e> consolidetur. sed et si non sit fundi domina, nihilo minus competit dotis actio, ut | |
| dimittat a se maritus usum fructum: nam uel ex empto actione adhuc, ut usum fructum | |
| praestet, mulier tenetur, aut pretium eius consequi sperat, aut cuiuis magis gratiam prae- | |
| stare quam relinquere apud inimicum ius ad se translatum licere ei ciuile est. Uxor uiro | 3.1 |
| usum fructum dotis nomine dedit, manente matrimonio eidem fundum uendidit: quaesitum | |
| est, diuortio facto quid dotis iudicio reciperare debeat. dixi referre, quanti fundus uenisset: | |
| nam si nudae proprietatis aestimatio facta fuisset, mulier dotis iudicio pretium usus fructus | |
| reciperare debet. quid ergo est, si uir ante litem contestatam mortuus fuisset? heredes | 5 |
| eius nihil praestituros: nam etsi quilibet alius emptor proprietatis exstitisset, heres uiri | |
| nihil mulieri praestaret scilicet usu fructu reuerso ad proprietatem. ceterum si fundus | |
| totus uenisset, quanti debet uenire <non> detracto usu fructu, intellegi mulierem dotem ma- | |
| nente matrimonio recepisse. Si fundus communis in dotem datus erit et socius egerit cum | 4.1 |
| marito communi diuidundo adiudicatusque fundus socio fuerit, in dote erit quantitas, qua | |
| socius marito damnatus fuerit aut, si omissa licitatione extraneo addictus is fundus fuerit, | |
| pretii portio, quae distracta est, sed ita, ut non uice corporis habeatur nec diuortio secuto | |
| praesenti die quod in numero est restituatur, sed statuto tempore solui debeat. quod si | 5 |
| marito fundus fuerit adiudicatus, pars utique data in dotem dotalis manebit: diuortio autem | |
| facto sequetur restitutionem, propter quam ad maritum peruenit, etiam altera portio, sci- | |
| licet ut recipiat tantum pretii nomine a muliere, quantum dedit ex condemnatione socio: | |
| nec audiri debebit alteruter eam aequitatem recusans, aut mulier in sus<cip>ienda parte al- | |
| tera quoque aut uir in restituenda. sed an constante matrimonio non sola pars dotalis sit, | 10 |
| quae data fuit in dotem, sed etiam altera port<io>, uideamus. Iulianus de parte tantum do- | |
| tali loquitur, et ego dixi in auditorio illam solam dotalem esse. Si marito dotis nomine | 5.1 |
| stipulanti promisit per errorem is qui exceptione tutus erat ne soluat, cogetur ei soluere | |
| et habebit condictionem aduersus mulierem aut patrem, uter eorum delegauit, ob id quod | |
| indebitum marito promisit aut soluit. | |
| Labeo libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Auus neptis no- | 79.pr.1 |
| mine filio natae genero dotem dedit et moritur. negat Seruius dotem ad patrem reuerti et | |
| ego cum Seruio sentio, quia non potest uideri ab eo profecta, quia nihil ex his sui ha- | |
| buisset. Pater filiae nomine centum doti ita promisit 'cum commodissimum esset'. Ateius | 1.1 |
| scripsit Seruium respondisse, cum primum sine turpitudine et infamia dari possit, deberi. | |
| Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis. Si debitor mu- | 80.pr.1 |
| lieris dotem sponso promiserit, posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam pe- | |
| tere neque eo nomine postea debitorem uiro obligatum futurum ait Labeo. falsum est, | |
| quia ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est. | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Pater filiae nomine nummos alienos, | 81.pr.1 |
| quos mutuos acceperat aut in causam crediti receperat, in dotem dedit. consumptis his | |
| dos profecticia efficitur. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Cum uxor uirum suum quam pecuniam | 82.pr.1 |
| sibi deberet in dotem filiae communis dare iusserit et id fecisse dicatur, puto animaduer- | |
| tendum esse, utrum eam dotem suo an uxoris nomine dedit: si suo, nihilo minus uxori | |
| eum debere pecuniam: si uxoris nomine dederit, ipsum ab uxore liberatum esse. | |
| Iauolenus libro sexto posteriorum Labeonis. Si debitor mulieris dotem | 83.pr.1 |
| sponso promiserit, non posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam petere, quia | |
| ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est. | |
| Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Si de dote promissa | 84.pr.1 |
| agitur, non oportet in quantum facere potest condemnari eum qui promisit. Paulus: immo | |
| quod ad extraneum attinet, semper hoc uerum est. ceterum si manente adfinitate dotem | |
| promissam gener a socero petit, utique in quantum facere potest socer condemnabitur. si | |
| dirempto matrimonio petitur, ex causa et persona id tribuendum puto: quid enim si socer | 5 |
| specie futurae dotis induxerit generum et cum sciret se praestare dotem non posse, id | |
| egerit, ut genero insidiaretur? | |
| Scaeuola libro octauo digestorum. Fundum filiae nomine pater in dotem | 85.pr.1 |
| dederat: huius heredi filiae ex asse creditoribus urguentibus patris utilius uidetur potius | |
| fundum qui dotalis est distrahere, quod minus fructuosus sit, et alios hereditarios uberiore | |
| reditu retinere: maritus consentit, si nulla in ea re captio sit futura. quaero, an ea pars | |
| dotis, quae in hoc fundo est, mulieri manente matrimonio recte soluatur. respondit, si | 5 |
| pretium creditori soluatur, recte solutum. |