| DE PACTIS DOTALIBUS | |
| Iauolenus libro quarto ex Cassio. Pacisci post nuptias, etiamsi nihil ante | 23.4.1.pr.1 |
| conuenerit, licet. Pacta quae de reddenda dote fiunt, inter omnes fieri oportet, qui repetere | 1.1 |
| dotem et a quibus repeti potest, ne ei, qui non interfuit, apud arbitrum cognoscentem | |
| pactum non prosit. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum. Si conuenerit, ut quoquo modo | 2.pr.1 |
| dissolutum sit matrimonium, liberis interuenientibus dos apud uirum remaneret, Papinianus | |
| Iuniano praetori respondit morte mariti finito matrimonio neque conuenisse uideri dotem | |
| remanere, et, si conuenisset, non esse seruandum pactum contra dotem, cum mariti mor- | |
| talitas interuenit. | 5 |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Pacta conuenta, quae in diuortii tempus | 3.pr.1 |
| collata sunt, non facto diuortio locum non habent. | |
| Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum. Si conuenerit, ut fructus in | 4.pr.1 |
| dotem conuerteretur, an ualeat conuentio? et Marcellus ait libro octauo digestorum con- | |
| uentionem non ualere: prope enim indotatam mulierem hoc pacto fieri. sed ita distinguit, | |
| ut, si quidem fundum in dotem dederit mulier ita, ut maritus fructus redderet, non esse | |
| ratum pactum: idemque esse et si usum fructum in dotem hoc pacto dedit. quod si con- | 5 |
| uenisset de fructibus reddendis, hoc est ut in dote essent fructus quosquos percepisset, et | |
| fundus uel usus fructus in hoc traditus est, non ut fundus uel fructus fieret dotalis, sed | |
| ut fructus perciperet dotis futuros, cogendum de dote actione fructus reddere. erunt igitur | |
| in dote fructus et fruetur iste usuris, quae ex fructibus collectis et in sortem redactis per- | |
| cipi possunt. ego utrubique arbitror interesse, qua contemplatione dos sit data, ut, si ob | 10 |
| hoc ei maiorem dotem mulier dedit, quia fructus uolebat esse dotis contento marito ea | |
| pecunia quae ex usuris redituum colligitur, posse dici conuentionem ualere: nec enim ui- | |
| detur sterilis esse dos. finge quadragena annua esse reditus apud eum, qui non acciperet | |
| in dotem, nisi hoc conuenisset, plus trecentum: uti boni consuleret tam uberem dotem | |
| consecutus. et quid dicimus, si pactum tale interuenit, ut maritus fructus in dotem con- | 15 |
| uerteret et mulier se suosque aleret tuereturue et uniuersa onera sua expediret? quare | |
| non dicas conuentionem ualere? | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Illud conuenire non potest, ne de mori- | 5.pr.1 |
| bus agatur uel plus uel minus exigatur, ne publica coercitio priuata pactione tollatur. Ac | 1.1 |
| ne illa quidem pacta seruanda sunt, ne ob res donatas uel amotas ageretur, quia altero | |
| pacto ad furandum mulieres inuitantur, altero ius ciuile impugnatur. Et si conuenerit, ne | 2.1 |
| ob impensas necessarias ageretur, pactum non est seruandum, quia tales impensae dotem | |
| ipso iure minuunt. | |
| Ulpianus libro quarto ad edictum. Pomponius ait maritum non posse pa- | 6.pr.1 |
| cisci, ut dolum solummodo in dotem praestet, uidelicet propter utilitatem nubentium: | |
| quamuis pacisci possit, ne sit periculo eius nomen debitoris qui ei dotem promisit: nam | |
| et ut sit dos periculo mulieris, pacisci eum posse probat, et per contrarium, ut ea dos quae | |
| periculo mulieris est sit periculo mariti. | 5 |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Cum dos filiae nomine datur, | 7.pr.1 |
| optimum est pactum conuentum cum utroque generum facere, quamquam initio dotis dandae | |
| legem quam uelit etiam citra personam mulieris is qui dat dicere possit. si uero post da- | |
| tam pacisci uelit, utriusque persona in paciscendo necessaria est, quoniam iam adquisita | |
| mulieri dos tum esset. quo casu si solus pater pactus esset sine filia, siue solus agat siue | 5 |
| adiuncta filiae persona, ei soli nocebit et proderit pactum conuentum nec, si sola filia aget, | |
| neque proderit neque nocebit ei. si uero filia sola pacta fuerit, quo pacto melior condicio | |
| patris fiet, proderit et patri, quoniam per filiam patri adquiri potest, per patrem filiae non | |
| potest. si uero sic pacta sit filia, ut noceat, ipsi quandoque filiae agenti nocebit pactum, | |
| patri uero nullo modo nocebit, nisi adiecta quoque filiae persona experiatur. dicendum | 10 |
| est paciscendo filiam patris condicionem deteriorem facere non posse eo casu, quo mortua | |
| ea in matrimonio dos ad patrem reuersura est. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Quotiens patre furente uel ab hostibus | 8.pr.1 |
| capto filius familias ducit uxorem filiaque familias nubit, necessario etiam pactio cum ipsis | |
| dumtaxat dotis nomine fieri poterit. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. Si ita conueniat, ut, si uiuo so- | 9.pr.1 |
| cero mortua sit filia, ipsi socero, si mortuo, filio eius, si filio quoque defuncto totum suo | |
| heredi reddatur, benigna interpretatione potest defendi utilem stipulationem esse. | |
| Idem libro uicesimo sexto ad Sabinum. Auus pactus est, cum dotem pro | 10.pr.1 |
| nepote suscepisset, ne a se neue a filio dos peteretur, ab alio uero quam filio herede ut | |
| dos peteretur. exceptione conuentionis filius tuendus erit, quippe heredi nostro cauere con- | |
| cessum est, nec quicquam obstat quo minus certae personae, si heres erit sibi, caueri | |
| possit, quod non idem et in ceteris heredibus cauetur: et ita Celsus scribit. | 5 |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Cum pater dotem pollicitus | 11.pr.1 |
| fuerit et paciscatur, ne se uiuo petatur neue constante matrimonio dos petatur, ita pactum | |
| interpretandum diuus Seuerus constituit, quasi adiectum esset se uiuo: hoc enim ita acci- | |
| piendum esse contemplatione paternae pietatis et contrahensium uoluntatis, ut posterior | |
| quoque pars conuentionis ad uitam patris relata uideatur, ne diuersa sententia fructum | 5 |
| dotis ab oneribus matrimonii separet quodque indignissimum est, inducat ut non habuisse | |
| dotem existimetur. quo rescripto hoc effectum est, ut, si quidem uiuo patre decesserit filia | |
| aut sine culpa sua diuorterit, omnimodo dos peti non possit, constante autem matrimonio | |
| mortuo patre peti possit. | |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. Si pater dotem dederit et pactus | 12.pr.1 |
| sit, ut mortua in matrimonio filia dos apud uirum remaneret, puto pactum seruandum, | |
| etiamsi liberi non interueniant. Ex pactis conuentis, quae ante nuptias uel post nuptias | 1.1 |
| interponi solent, alia ad uoluntatem pertinent, ut mulier dote promissa se alat et donec | |
| nupta sit do ab ea non petatur, aut certam summam uiro praestet et ab eo alatur, et | |
| his similia: alia ad ius pertinent, ueluti quando dos petatur, quemadmodum reddatur, in | |
| quibus non semper uoluntas contrahentium seruatur. ceterum si conuenerit, ne omnino | 5 |
| dos petatur, indotata erit mulier. Si mulier pacta sit, ne amplius quam pars dimidia dotis | 2.1 |
| a se petatur et poenam stipulata sit, Mela ait alterutro eam contentam esse oportere: uel | |
| exceptione pacti et acceptam facere poenae obligationem, uel, si ex stipulatu agat, dene- | |
| gandam ei exceptionem. Si fundo aestimato in dotem dato pacta sit mulier, ut, quanto | 3.1 |
| pluris uenierit, id in dote sit, Mela ait seruandum, cum et ex contrario conuenire possit, | |
| ut, si minoris uenierit, ipsa debeat. Si pacta sit mulier, ut, siue pluris siue minoris fundus | 4.1 |
| aestimatus uenierit, pretium quanto res uenierit in dote sit, stari eo pacto oportet: sed si | |
| culpa mariti minoris uenierit, et id ipsum mulierem consequi. | |
| Iulianus libro septimo decimo digestorum. Item si non uenierit, aestimatio | 13.pr.1 |
| praestari debebit. | |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. De die reddendae dotis hoc iuris | 14.pr.1 |
| est, ut liceat pacisci, qua die reddatur, dum ne mulieris deterior condicio fiet, | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. id est, ut c<i>teriore die reddatur: | 15.pr.1 |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. ut autem longiore die soluatur | 16.1.1 |
| dos, conuenire non potest, non magis quam ne omnino reddatur. | |
| Proculus libro undecimo epistularum. Atilicinus Proculo suo salutem. Cum | 17.1.1 |
| inter uirum et uxorem pactum conuentum ante nuptias factum sit, ut quibus diebus dos | |
| data esset, isdem diuortio facto redderetur, post quinquennium quam nuptiae factae sunt | |
| uxor uiro dotem dedit: diuortio facto quaero, utrum quinquennii die uir uxori dotem red- | |
| deret an statuto legibus tempore. Proculus respondit: quod ad diem reddendae dotis at- | 5 |
| tinet, pacto existimo meliorem condicionem mulieris fieri posse, deteriorem non posse: ita- | |
| que si cautum est, ut propiore tempore, quam legibus constitutum est, reddatur, stari eo | |
| debere, si ut longiore, nec ualere id pactum conuentum. cuius sententiae conueniens est | |
| dicere, si pacto conuento cautum est, ut quanto ser<i>us quaeque et post nuptias data fuerit, | |
| tanto post diuortium reddatur, si propiore, quam in reddenda dote constitutum est, data | 10 |
| sit, ualere pactum conuentum, si longiore, non ualere. | |
| Iulianus libro octauo decimo digestorum. Licet manente matrimonio non | 18.1.1 |
| possit inter uirum et uxorem conueniri, ut longiore dos reddatur, post diuortium tamen si | |
| iusta causa conuentionis fuerit, custodiri id pactum debet. | |
| Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Aliud est, si pater | 19.1.1 |
| pro filia dotem promisit, ut annua bima trima quadrima quinto anno dos a se redderetur, | |
| et conuenit, ut isdem diebus dos soluto matrimonio redderetur: hoc enim pactum ita ualet, | |
| si patri filia heres exstitisset et interueniente ea pactum conuentum fuerit. | |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. Ob res quoque donatas uel | 20.1.1 |
| amotas uel impensas factas tunc facta pactio ualebit, id est post diuortium. Si extraneus | |
| de suo daturus sit dotem, quidquid uult pacisci et ignorante muliere, sicut et stipulari | |
| potest: legem enim suae rei dicit: postquam uero dederit, pacisci consentiente muliere debet. | |
| Si conuenerit, ne a muliere neue a patre dos petatur, heres non habebit exceptionem. sed | 2.1 |
| si conuenerit, ne manente matrimonio uiuo patre petatur, mortuo patre statim exigitur, et, | |
| si non petierit maritus, tenebitur huius culpae nomine, si dos exigi potuerit: nisi forte ante | |
| diremptum sit matrimonium, quam facultatem petendi haberet. | |
| Iulianus libro septimo decimo digestorum. Si mulier dotis causa promiserit | 21.pr.1 |
| certam summam et pro ea mancipia in dotem dederit ea condicione, ut periculo eius essent | |
| et si quid ex his natum esset ad eam pertineat, stari pacto conuento oportebit: nam con- | |
| stat posse inter uxorem et uirum conueniri, ut dos, quae in pecunia numerata esset, per- | |
| mutaretur et transferatur in corpora, cum mulieri prodest. | 5 |
| Idem libro secundo ad Urseium Ferocem. Quidam fundum dotis causa ab | 22.pr.1 |
| uxore sua acceperat interque eos conuenerat, ut mercedes eius fundi uir uxori annui no- | |
| mine daret: deinde eum fundum uir matri mulieris certa pensione colendum locauerat ea- | |
| que, cum mercedes eius fundi deberet, decesserat et filiam suam solam heredem reliquerat | |
| et diuortium factum erat: uir deinde petebat a muliere mercedes, quas mater debuerat. | 5 |
| placuit exceptionem mulieri dari non debere 'ac si inter se et uirum non conuenisset, ut | |
| hae mercedes sibi alimentorum nomine darentur', cum futurum sit, ut quodammodo do- | |
| nationes inter uirum et uxorem confirmentur: nam quod annui nomine datur, species est | |
| donationis. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Pater cum filiae suae nomine dotem | 23.pr.1 |
| daret, pactus est, ut mortua filia uno pluribusue liberis superstitibus deducta parte tertia | |
| reliqua dos sibi aut post mortem suam illi aut illi filiis quos in potestate habebat reddatur: | |
| deinde haec ita fieri stipulatus est: post mortem eius mulier in matrimonio decesser<a>t re- | |
| lictis filiis: quaesitum est, an ex stipulatione duas partes illi petere possint. respondi posse: | 5 |
| etenim uim eius stipulationis hanc esse, ut, si in matrimonio mortua esset, dos patri red- | |
| deretur, et perinde habendum, ac si talis stipulatio interposita fuisset: 'si nauis ex Asia | |
| uenerit, mihi aut post mortem meam Lucio Titio dari spondes?' nam et si post mortem | |
| stipulatoris nauis uenisset, heredi deberi. | |
| Florentinus libro tertio institutionum. Si inter uirum et uxorem pactum | 24.pr.1 |
| est, ut certa pars dotis uel tota ob unum uel plures liberos interuenientes retine<a>tur, etiam | |
| eorum liberorum nomine, qui ante nati sunt, quam dos daretur aut amplietur, conuentio | |
| rata est: nam sufficit eos ex eo matrimonio nasci, in quo dos data est. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Quod de reddenda dote, si data fuisset, | 25.pr.1 |
| mortua in matrimonio filia conuenit, idem de non petenda quoque uideri conuenisse ac | |
| patrem pacti conuenti exceptionem nanctum ad heredem suum transmississe. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Inter socerum et generum conuenit, | 26.pr.1 |
| ut, si filia mortua superstitem anniculum filium habuisset, dos ad uirum pertineret: quod | |
| si uiuente matre filius obisset, uir dotis portionem uxore in matrimonio defuncta retineret. | |
| mulier naufragio cum anniculo filio periit. quia uerisimile uidebatur ante matrem infantem | |
| perisse, uirum partem dotis retinere placuit. Uir dotem, quam ex pacto filiae nomine re- | 1.1 |
| tinere potuit, si lapsus errore non retinuit, filiam, quae patris sola, matri pro parte heres | |
| exstiterit, apud arbitrum diuisionis non improbe dotis perperam a patre solutae praeceptio- | |
| nem desiderare constitit. Cum inter patrem et generum conuenit, ut in matrimonio sine | 2.1 |
| liberis defuncta filia dos patri restituatur, id actum inter contrahentes intellegi debet, ut | |
| liberis superstitibus filia defuncta dos retineatur, nec separabitur portio dotis additamenti | |
| causa data, si postea nihil aliud conueniat. Conuenit, ut mulier uiri | 3.1 |
| sumptibus quoquo iret ueheretur, atque ideo mulier pactum ad litteras uiri secuta pro- | |
| uinciam, in qua centurio merebat, petit. non seruata fide conuentionis licet directa actio | |
| nulla competit, utilis tamen in factum danda est. Filia cum pro se dotem promit- | 4.1 |
| teret, pepigit, ut, si in matrimonio sine liberis decessisset, matri suae dos soluatur. pacto | |
| filiae nulla matri quaeritur actio: si tamen heres puellae matri pecuniam dotis soluerit, | |
| uiro contra placita petenti dotem obstabit exceptio. Pater, si filia nupta mortem obisset, | 5.1 |
| dotem dari stipulatus est: constante matrimonio capitali crimine damnatus est. diuortio | |
| secuto uel morte uiri soluto matrimonio stipulationis condicio deficit: quod si mulier in | |
| matrimonio decesserit, ex stipulato fisco dotis actio quaereretur: post uerum autem diuor- | |
| tium renouatis nuptiis non committitur fisco stipulatio, licet defuncta sit in matrimonio | 5 |
| filia, quoniam ad primas nuptias pertinet. | |
| Idem libro primo definitionum. Si liberis sublatis reuersa post iurgium per | 27.pr.1 |
| dissimulationem mulier ueluti uenali concordio ne dotata sit conueniat, conuentio secun- | |
| dum ordinem rei gestae moribus improbanda est. | |
| Paulus libro quinto quaestionum. Quaeris, si pacta sit mulier uel ante nuptias | 28.pr.1 |
| uel post nuptias, ut ex fundi fructibus quem dedit in dotem creditor mulieris dimittatur, | |
| an ualeat pactum? dico, si ante nuptias id conuenerit, ualere pactum eoque modo mino- | |
| rem dotem constitutam: post nuptias uero cum onera matrimonii fructus releuaturi sunt, | |
| iam de suo maritus paciscitur ut dimittat creditorem, et erit mera donatio. | 5 |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Cum maritus, qui aestimata praedia | 29.pr.1 |
| in dotem acceperat, manente matrimonio pactus est circumscribendae mulieris gratia, ut | |
| praedia inaestimata essent, ut sine periculo suo ea deteriora faceret: quaesitum est, an | |
| secundum priores dotales tabulas praedia aestimata remanerent et periculum eorum ad | |
| maritum pertineret. respondi non idcirco pactum de quo quaereretur impediri, quod in | 5 |
| matrimonio factum esset, si deteriore loco dos non esset: nihilo minus eo pacto admisso, | |
| si deteriora praedia faceret, eo etiam nomine dotis eum actione teneri. Titius mulieris | 1.1 |
| nomine dotem dedit et stipulatus est in casum mortis et diuortii: diuortio secuto non re- | |
| petita dote Titius decessit: mulier ex uoluntate heredis eius redintegrauit matrimonium: | |
| quaesitum est, an ex stipulatu dotem petere possit. respondi heredem Titii, si consensisset, | |
| ut ea quantitas, quam ex stipulatu consequi potuerat, dotis reconciliato matrimonio fieret, | 5 |
| posse pacti exceptione summoueri. Mulier de dote quam dedit pacta est, ut, si in matri- | 2.1 |
| monio decessisset, fratri eius redderetur isque in eum casum stipulatus est: mulier decedens | |
| quasdam res dotales marito legauit et aliis, quosdam ex seruis dotalibus manumisit. quae- | |
| situm est, an maritus earum nomine, quas legauit mulier, et seruorum, quos manumisit, | |
| fratri tenetur. respondi nihil proponi, cur non teneretur, cum et iam heredes defunctae | 5 |
| tam legatariis quam libertatibus obnoxii sint. | |
| Tryfoninus libro decimo disputationum. Baebius Marcellus Baebio Marullo | 30.pr.1 |
| dotis filiae suae nomine centena promiserat et conuenerat inter eos, ne ea dos constante | |
| matrimonio pete<re>tur, uel si post mortem patris in matrimonio sine liberis filia deces- | |
| sisset, ut dimidia dos apud Marullum remaneret, dimidia fratri mulieris restitueretur: eaque | |
| etiam in stipulationem deducta erant. mortuo Marcello, filio et filia superstitibus, dote | 5 |
| uniuersa filiae praelegata Marullus nata filia diuerterat et mulier decesserat fratre suo et | |
| filia ex partibus aequis heredibus relictis. apud Petronium Magnum praetorem Marullus ab | |
| herede filio Marcelli ex dotis promissione uniuersam dotem petebat illa coniectura, quasi | |
| inter duos placuisset nullo filiorum exstante mortua muliere partem dotis remanere apud | |
| maritum, magis conuenisset utique totam eius esse dotem, si filium filiamue habuisset. | 10 |
| ex diuerso respondebatur pacti quidem uulgaris exceptionem etiam heredi proficere: sed | |
| in specie, quae proponitur, non quasi heres mulieris ex persona defunctae se exceptione | |
| pacti tuebitur, sed ipse erat ille, qui etiam uiua muliere, si ab eo dos peteretur, potuisset | |
| ea exceptione Marullum, quia diuortium factum erat, summouere, eandemque defensionem | |
| etiam post mortem sororis suae retinebat. itaque placuit eum ab ea petitione absolui nulla | 15 |
| ex hac sententia facta derogatione fideicommissi petitioni, quam iure hereditario per filiam | |
| heres uxoris Marullus in parte dimidia habebat. | |
| Scaeuola libro tertio quaestion<u>m. Si inter uirum et uxorem conuenit, | 31.pr.1 |
| ut extremi anni matrimonii fructus nondum percepti mulieris lucro fiant, huiusmodi | |
| pactum ualet. | |
| Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis. Uxor uiro fundum aesti- | 32.pr.1 |
| matum centum in dotem dederat, deinde cum uiro pactum conuentum fecerat, ut diuortio | |
| facto eodem pretio uxori uir fundum <re>stitueret: postea uolente uxore uir eum fundum du- | |
| centorum uendiderat, et diuortium erat factum. Labeo putat uiro potestatem fieri debere, | |
| utrum uelit ducenta uel fundum reddere, neque ei pactum conuentum remitti oportere. | 5 |
| idcirco puto hoc Labeonem respondisse, quoniam uoluntate mulieris fundus ueniit: alioquin | |
| omnimodo fundus erat restituendus. Si pater filiae nomine certam pecuniam in dotem pro- | 1.1 |
| miserat et pactus est, ne inuitus eam solueret: nihil ab eo exigendum puto, quia id, quod | |
| pacto conuento ne inuitus exigeretur conu<en>erit, in dotis causam esse non uideretur. |