| DE FUNDO DOTALI | |
| Paulus libro trigesimo sexto ad edictum. Interdum lex Iulia de fundo do- | 23.5.1.pr.1 |
| tali cessat: si ob id, quod maritus damni infecti non cauebat, missus sit uicinus in posses- | |
| sionem dotalis praedii, deinde iussus sit possidere: hic enim dominus uicinus fit, quia haec | |
| alienatio non est uoluntaria. Sed et per uniuer<si>tatem transit praedium, secundum quod | 1.1 |
| possibile est, ad alterum, ueluti ad heredem mariti, cum suo tamen iure, ut alienari non | |
| possit. | |
| Ulpianus libro quinto de adulteriis. Si maritus fuerit in seruitutem redactus, | 2.pr.1 |
| an dominus alienare hunc fundum non possit? quod puto esse uerius. quare et si ad | |
| fiscum peruenerit, nihilo minus uenditio fundi impeditur, quamuis fiscus semper idoneus | |
| successor sit et soluendo. | |
| Paulus libro trigesimo sexto ad edictum. Fundus dotal<i> seruo legatus ad | 3.pr.1 |
| legem Iuliam pertinet quasi dotalis. Totiens autem non potest alienari fundus, quotiens | 1.1 |
| mulieri actio de dote competit aut omnimodo competitura est. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Lex Iulia, quae de dotali | 4.pr.1 |
| praedio prospexit ne id marito liceat obligare aut alienare, plenius interpretanda est, ut | |
| etiam de sponso idem iuris sit quod de marito. | |
| Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus. Iulianus libro sexto decimo | 5.pr.1 |
| digestorum scripsit neque seruitutes fundo debitas posse maritum <re>mittere neque ei alias | |
| imponere. | |
| Idem libro quinto de adulteriis. Sed nec libertas seruitutis urbano praedio | 6.pr.1 |
| dotali debitae competit, ne per hoc deterior condicio praedii fiat. | |
| Iulianus libro sexto decimo digestorum. Si maritus fundum Titii seruientem | 7.pr.1 |
| dotali praedio adquisierit, seruitus confunditur et hoc casu maritus litis aestimationem | |
| praestabit: quod si maritus soluendo non erit, utiles actiones aduersus Titium mulieri ad | |
| restaurandam seruitutem dantur. Sed cum uxor fundum cui praedia uiri seruitutem debe- | 1.1 |
| bant in dotem dat, fundus ad maritum peruenit amissa seruitute et ideo non potest uideri | |
| per maritum ius fundi deterius factum. quid ergo est? officio de dote iudicantis contine- | |
| bitur, ut redintegrata seruitute iubeat fundum mulieri uel heredi eius reddi. | |
| Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Uir in fundo dotali | 8.pr.1 |
| uxoris rogatu oliuetum succiderat <ad> hoc, <ut> nouellum reponeret: postea uir mortuus erat | |
| et uxori dotem relegauerat. ligna, quae ex oliueto excisa essent, oportere mulieri reddi | |
| respondit. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Si marito debitori fundi id quod debet | 9.pr.1 |
| doti mulier promiserit, dotalem fundum effici. Quod si ei promittat, qui fundum aut decem | 1.1 |
| debuit, in arbitrio esse mariti, quid in dote sit. Quod si Stichum aut fundum debuit ma- | 2.1 |
| ritus et quod debet, doti ei promissum sit, Sticho mortuo fundum in dotem esse. His con- | 3.1 |
| sequens esse ait, ut, si Cornelianum aut Sempronianum fundum debenti id quod debet doti | |
| promissum sit, utrum eorum dotalem esse malit. plane utrum uelit, alienaturum: alterum | |
| alienari non posse. si tamen alienum rursus redimat, adhuc in eius potestate est, an | |
| eum, quem retinuisset, alienari uelit. | 5 |
| Paulus libro quinto quaestionum. Erit ergo potestas legis ambulatori<a>, quia | 10.pr.1 |
| dotalis fuit obligatio. numquid ergo etiam illo nondum redempto alterum quoque alienare | |
| possit, quia potest alterum redimere? an hoc non debet recipi, ut nullus in dote sit? certe | |
| ex post facto uidebitur recte alienatus illo postea redempto. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Quod si fundus in dotem aestimatus | 11.pr.1 |
| datus sit, ut electio esset mulieris, negauit alienari fundum posse: quod si arbitrio mariti | |
| sit, contra esse. | |
| Papinianus libro primo de adulteriis. Etiam si dirempto matrimonio dotale | 12.pr.1 |
| praedium esse intellegitur. Soceri uoluntas in distrahend<o> dotali praedio nulla est. | 1.1 |
| Ulpianus libro quinto de adulteriis. Dotale praedium accipere debemus tam | 13.pr.1 |
| urbanum quam rustic<um>: ad omne enim aedificium lex Iulia pertinebit: Praedii appellatione | 1.1 |
| etiam pars continetur. proinde siue totum praedium in dotem sit datum siue pars praedii, | |
| alienari non poterit: et hoc iure utimur. Dotale praedium sic accipimus, cum dominium | 2.1 |
| marito quaesitum est, ut tunc demum alienatio prohibeatur. Heredi quoque mulieris idem | 3.1 |
| auxilium praestabitur, quod mulieri praestabatur. Si uxore herede instituta fundus dotalis | 4.1 |
| fuerit legatus, si quidem deductis legatis mulier quantitatem dotis in hereditatem habitura | |
| est, ualet legatum, si minus, an non ualeat, quaeritur. Scaeuola, et si non totus, sed uel | |
| aliqua pars ex eo uindicari possit, si modo aliqua pars ad dotem supplendam desit, id | |
| dumtaxat ex eo remanere apud mulierem ait, quod quantitati dotis deest. | 5 |
| Paulus libro tertio de adulteriis. Si nuptura Titio uoluntate eius fundum | 14.pr.1 |
| dotis nomine Maeuio tradit, dos eius condicionis erit, cuius esset, si ipsi Titio fundum tra- | |
| didisset. Si mulieris nomine quis fundum in dotem dederit, dotalis fundus erit: propter | 1.1 |
| uxorem enim uidetur is fundus ad maritum peruenisse. Si fundum alienum mulieri debeat | 2.1 |
| maritus eumque mulier ei dotis nomine promiserit, in pendenti erit et tunc fiet dotalis, cum | |
| ad eum peruenerit. Si fundum legatum sibi dotis causa mulier repudiauerit uel etiam sub- | 3.1 |
| stituto uiro omiserit hereditatem uel legatum, erit fundus dotalis. | |
| Papinianus libro tertio responsorum. Dotale praedium, cuius uir posses- | 15.pr.1 |
| sionem retinuit post litteras ad uxorem emissas, quibus dotis non fore praedium declarauit, | |
| in matrimonio defuncta muliere uirum retinere placuit, quia mulier actionem ex pacta | |
| non habuit. | |
| Tryfoninus libro undecimo disputationum. Si fundum, quem Titius possi- | 16.pr.1 |
| debat bona fide longi temporis possessione poterat sibi quaerere, mulier ut suum marito | |
| dedit in dotem eumque petere neglexerit uir, cum id facere posset, rem periculi sui fecit: | |
| nam licet lex Iulia, quae uetat fundum dotalem alienari, pertineat etiam ad huiusmodi ad- | |
| quisitionem, non tamen interpell<a>t eam possessionem, quae per longum tempus fit, si ante, | 5 |
| quam constitueretur dotalis fundus, iam coeperat. plane si paucissimi dies ad perficiendam | |
| longi temporis possessionem superfuerunt, nihil erit, quod imputabitur marito. | |
| Marcianus libro septimo digestorum. Fundum dotalem maritus uendidit | 17.pr.1 |
| et tradidit: si in matrimonio mulier decesserit et dos lucro mariti cessit, fundus emptori | |
| auelli non potest. | |
| Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis. Uir in fundo dotali lapidicinas mar- | 18.pr.1 |
| moreas aperuerat: diuortio facto quaeritur, marmor quod caesum neque exportatum esset | |
| cuius esset et impensam in lapidicinas factam mulier an uir praestare deberet. Labeo mar- | |
| mor uiri esse ait: ceterum uiro negat quidquam praestandum esse a muliere, quia nec | |
| necessaria ea impensa esset et fundus deterior esset factus. ego non tantum necessarias, | 5 |
| sed etiam utiles impensas praestandas a muliere existimo nec puto fundum deteriorem esse, | |
| si tales sunt lapidicinae, in quibus lapis crescere possit. Si per mulierem mora | 1.1 |
| fieret, quo minus aestimationem partis fundi uiro solueret et fundum reciperet, cum hoc | |
| pactum erat: fructus interim perceptos ad uirum pertinere ait Labeo. puto potius pro | |
| portione fructus uirum habiturum, reliquos mulieri restituturum: quo iure utimur. |