| LIBER UICESIMUS QUARTUS | |
| DE DONATIONIBUS INTER UIRUM ET UXOREM | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. Moribus apud nos receptum | 24.1.1.pr.1 |
| est, ne inter uirum et uxorem donationes ualerent. hoc autem receptum est, ne mut<uo> | |
| amore inuicem spoliarentur donationibus non temperantes, sed profusa erga se facilitate: | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. ne cesset eis studium liberos potius edu- | 2.pr.1 |
| cendi. Sextus Caecilius et illam causam adiciebat, quia saepe futurum esset, ut discute- | |
| rentur matrimonia, si non donaret is qui posset, atque ea ratione euenturum, ut uenalicia | |
| essent matrimonia. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. Haec ratio et oratione im- | 3.pr.1 |
| peratoris nostri Antonini Augusti electa est: nam ita ait: 'Maiores nostri inter uirum et | |
| uxorem donationes prohibuerunt, amorem honestum solis animis aestimantes, famae etiam | |
| coniunctorum consulentes, ne concordia pretio conciliari uiderentur neue melior in pauper- | |
| tatem incideret, deterior ditior fieret'. Uideamus, inter quos sunt prohibitae donationes. et | 1.1 |
| quidem si matrimonium moribus legibusque nostris constat, donatio non ualebit. sed si | |
| aliquod impedimentum interueniat, ne sit omnino matrimonium, donatio ualebit: ergo si | |
| senatoris filia libertino contra senatus consultum nupserit, uel prouincialis mulier ei, qui | |
| <prouinciam regit uel qui> ibi meret, contra mandata, ualebit donatio, quia nuptiae non sunt. | 5 |
| sed fas non est eas donationes ratas esse, ne melior sit condicio eorum, qui deliquerunt. | |
| diuus tamen Seuerus in liberta Pontii Paulini senatoris contra statuit, quia non erat af- | |
| fectione uxoris habita, sed magis concubinae. Qui in eiusdem potestate sunt, prohibentur | 2.1 |
| sibi donare, ut puta frater mariti, qui est in soceri potestate. Uerbum potestatis non solum | 3.1 |
| ad liberos trahimus, uerum etiam ad seruos: nam magis est, ut hi quoque, qui aliquo iure | |
| subiecti sunt marito, donare non possint. Secundum haec si mater filio, qui in patris po- | 4.1 |
| testate esset, donet, nullius momenti erit donatio, quia patri quaeritur: sed si in castra | |
| eunti filio dedit, uidetur ualere, quia filio quaeritur et est castrensis peculii. quare et si | |
| filius uel priuignus uel quiuis alius potestat<i> mariti subiectus de castrensi suo peculio do- | |
| nauit, non erit irrita donatio. Prohibetur igitur et uxori et nurui donare etiam is, qui est | 5.1 |
| in soceri potestate, si modo maritus sit in patris potestate. Ab uxoris nurusue parte pro- | 6.1 |
| hibitum est donari uiro uel genero. sed et his, qui sunt in eorum potestate si fuerit do- | |
| natum, uel in quorum sunt potestate, non ualebit donatio, si modo uir et socer in eiusdem | |
| sunt potestate uel uir in soceri: ceterum si in alia familia est maritus, neque socero neque | |
| ei qu<i> est in eius potestate neque ei in cuius est donatione interdictum est. Socrui a nuru | 7.1 |
| uel contra donari non est prohibitum, quia hic ius potestatis non uertitur. Si seruus meus, | 8.1 |
| cuius usus fructus alienus est, done<t> uxori meae ex eo peculio, quod ad me non pertinebat, | |
| uel homo liber bona fide mihi seruiens, an ualeat donatio, quaeritur. et in libera quidem | |
| persona utcumque admitti potest donatio: ceterae enim personae alienationem peculii ut | |
| donent non habent. Non tantum autem per se maritus et uxor ceteraeque personae dare | 9.1 |
| non possunt <sed nec per interpositam personam>. Sciendum autem est ita interdictam inter | 10.1 |
| uirum et uxorem donationem, ut ipso iure nihil ualeat quod actum est: proinde si corpus | |
| sit quod donatur, nec traditio quicquam ualet, et si stipulanti promissum sit uel accepto | |
| latum, nihil ualet: ipso enim iure quae inter uirum et uxorem donationis causa geruntur, | |
| nullius momenti sunt. Si quis igitur nummos uxori dederit, non fieri eius apparet, quia | 11.1 |
| nihil corporis eius fieri palam est. Sed si debitorem suum ei soluere iusserit, hic quaeritur, | 12.1 |
| an nummi fiant eius debitorque liberetur. et Celsus libro quinto decimo digestorum scribit | |
| uidendum esse, ne dici possit et debitorem liberatum et nummos factos mariti, non uxoris: | |
| nam et si donatio iure ciuili non impediretur, eum rei gestae ordinem futurum, ut pecunia | |
| ad te a debitore tuo, deinde a te ad mulierem perueniret: nam celeritate coniungendarum | 5 |
| inter se actionum unam actionem occultari, ceterum debitorem creditori dare, creditorem | |
| uxori. nec nouum aut mirum esse, quod per alium accipias, te accipere: nam et si is, qui | |
| creditoris tui se procuratorem esse simulauerit, a debitore tuo iubente te pecuniam acce- | |
| perit, et furti actionem te habere constat et ipsam pecuniam tuam esse. Huic sententiae | 13.1 |
| consequens est, quod Iulianus libro septimo decimo digestorum scribsit, si donaturum mihi | |
| iussero uxori meae dare: ait enim Iulianus nullius esse momenti, perinde enim habendum, | |
| atque si ego acceptam et rem meam factam uxori meae dedissem: quae sententia uera est. | |
| Iulianus libro septimo decimo digestorum. Idemque est et si mortis causa | 4.pr.1 |
| traditurum mihi iusserim uxori tradere, nec referre, conualuerit donator an mortuus sit. | |
| neque existimandum est, si dixerimus ualere donationem, non fieri me pauperiorem, quia | |
| siue conualuerit donator, condictione tenebor, siue mortuus fuerit, rem, quam habiturus | |
| eram, in bonis meis desinam propter donationem habere. | 5 |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. Si sponsus sponsae donaturus | 5.pr.1 |
| tradiderit Titio, ut is sponsae daret, deinde Titius tradiderit post nuptias secutas: si qui- | |
| dem eum interposuerit maritus, donationem non ualere, quae post contractas nuptias per- | |
| ficiatur: si uero mulier eum interposuerit, iamdudum perfectam donationem, hoc est ante | |
| nuptias, atque ideo quamuis contractis nuptiis Titius tradiderit, donationem ualere. Si ma- | 1.1 |
| ritus duos reos habeat Titium et mulierem et mulieri accepto tulerit donationis causa, | |
| neuter liberatur, quia acceptilatio non ualet: et haec Iulianus libro septimo decimo di- | |
| gestorum scribit. plane si mihi proponas Titio accepto latum, ipse quidem liberabitur, | |
| mulier uero manebit obligata. Generaliter tenendum est, quod inter ipsos aut qui ad eos | 2.1 |
| pertinent aut per interpositas personas donationis causa agatur, non ualere: quod si alia- | |
| rum extrinsecus rerum personarumue causa commixta sit, si separari non potest, nec do- | |
| nationem impediri, si separari possit, cetera ualere, id quod donatum sit non ualere. Si | 3.1 |
| debitor uiri pecuniam iussu mariti uxori promiserit, nihil agitur. Si uxor uiri creditori | 4.1 |
| donationis causa promiserit et fideiussorem dederit, neque uirum liberari neque mulierem | |
| obligari uel fideiussorem eius Iulianus ait, perindeque habere ac si nihil promississet. Circa | 5.1 |
| uenditionem quoque Iulianus quidem minoris factam uenditionem nullius esse momenti ait: | |
| Neratius autem (cuius opinionem Pomponius non improbat) uenditionem donationis causa | |
| inter uirum et uxorem factam nullius esse momenti, si modo, cum animum maritus uen- | |
| dendi non haberet, idcirco uenditionem commentus si<t>, ut donaret: enimuero si, cum animum | 5 |
| uendendi haberet, ex pretio ei remisit, uenditionem quidem ualere, remissionem autem hac- | |
| tenus non ualere, quatenus facta est locupletior: itaque si res quindecim uenit quinque, | |
| nunc autem sit decem, quinque tantum praestanda sunt, quia in hoc locupletior uidetur | |
| facta. Si donationis causa uir uel uxor seruitute non utatur, puto amitti seruitutem, uerum | 6.1 |
| post diuortium condici posse. Si uxor uel maritus exceptione quadam donationis causa | 7.1 |
| summoueri uoluerint, facta a iudice absolutione ualebit quidem sententia, sed condicetur | |
| ei, cui donatum est. Concessa donatio est sepulturae causa: nam sepulturae causa locum | 8.1 |
| marito ab uxore uel contra posse donari constat et si quidem intulerit, faciet locum reli- | |
| giosum. hoc autem ex eo uenit, quod definiri solet eam demum donationem impediri so- | |
| lere, quae et donantem pauperiorem et accipientem faciet locupletiorem: porro hic non | |
| uidetur fieri locupletior in ea re quam religioni dicauit. nec mouit quemquam, quod | 5 |
| emeret, nisi a marito accepisset: nam etsi pauperior ea fieret, nisi maritus dedisset, non | |
| tamen idcirco fit locupletior, quod non expendit. Haec res et illud suadet, si uxori maritus | 9.1 |
| sepulturae causa donauerit, ita demum locum fieri intellegi mulieris, cum corpus humatur: | |
| ceterum antequam fiet religiosus, donantis manet. proinde si distraxerit mulier, manet | |
| locus donatoris. Secundum haec si uxori suae monumentum purum maritus magni pretii | 10.1 |
| donauerit, ualebit donatio, sic tamen, ut, cum fit religiosus, ualeat. Sed et si ipsa fuerit | 11.1 |
| illo illata, licet morte eius finitum est matrimonium, fauorabiliter tamen dicetur locum re- | |
| ligiosum fieri. Proinde et si maritus ad oblationem dei uxori donauit, uel locum, in quo | 12.1 |
| opus publicum quod promiserat facere, uelut aedem publicam, dedicaret, fiet locus sacer. | |
| sed et si quid ei det, ut donum deo detur uel consecretur, dubium non est, quin debeat | |
| ualere: quare et si oleum pro ea in aede sacra posuerit, ualet donatio. Si maritus heres | 13.1 |
| institutus repudiet hereditatem donationis causa, Iulianus scripsit libro septimo decimo di- | |
| gestorum donationem ualere: neque enim pauperior fit, qui non adquirat, sed qui de patri- | |
| monio suo deposuit. repudiatio autem mariti mulieri prodest, si uel substituta sit mulier | |
| uel etiam ab intestato heres futura. Simili modo et si legatum repudiet, placet nobis ua- | 14.1 |
| lere donationem, si mulier substituta sit in legato uel etiam si proponas eam heredem in- | |
| stitutam. Si quis rogatus sit praecepta certa quantitate uxor<i> suae hereditatem restituere | 15.1 |
| et is sine deductione restituerit, Celsus libro decimo digestorum scripsit magis pleniore | |
| officio fidei praestandae functum maritum quam donass<e> uideri: et rectam rationem huic | |
| sententiae Celsus adiecit, quod plerique magis fidem exsoluunt in hunc casum quam donant | |
| nec de suo putant proficisci, quod de alieno plenius restituunt uoluntatem defuncti secuti: | 5 |
| nec immerito saepe credimus aliquid defunctum uoluisse et tamen non rogasse. quae sen- | |
| tentia habet rationem magis in eo, qui non erat deducta quarta rogatus restituere et tamen | |
| integram fidem praestitit omisso senatus consulti commodo: hic enim uere fidem exsoluit | |
| uoluntatem testatoris obsecutus. hoc ita, si non per errorem calculi fecit: ceterum inde- | |
| biti fideicommissi esse repetitionem nulla dubitatio est. Cum igitur nihil de bonis erogatur, | 16.1 |
| recte dicitur ualere donationem. ubicumque igitur non deminuit de facultatibus suis qui | |
| donauit, ualet, uel, etiamsi deminuat, locupletior tamen non fit qui accepit, donatio ualet. | |
| Marcellus libro septimo digestorum quaerit, si mulier acceptam a marito pecuniam in spor- | 17.1 |
| tulas pro cognato suo ordini erogauerit, an donatio ualeat? et ait ualere nec uideri locu- | |
| pletiorem mulierem factam, quamuis mutuam pecuniam esset acceptura et pro adfine ero- | |
| gatura. In donationibus autem iure ciuili impeditis hactenus reuocatu<r> donum ab eo ab | 18.1 |
| eaue cui donatum est, ut, si quidem exstet res, uindicetur, si consumpta sit, condicatur | |
| hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est: | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. quia quod ex non concessa | 6.pr.1 |
| donatione retinetur, id aut sine causa aut ex iniusta causa retineri intellegitur: ex quibus | |
| causis condictio nasci solet. | |
| Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum. Quod autem spectetur tempus, | 7.pr.1 |
| an locupletiores sint facti, utrum tempus litis contestatae an rei iudicatae? et uerum est | |
| litis contestatae tempus spectari oportere idque imperator noster cum patre rescripsit. Si | 1.1 |
| maritus pecuniam uxori in unguenta dederit eaque eam pecuniam creditori suo soluerit, | |
| mox ea de sua pecunia unguenta emerit, non uideri locupletiorem factam Marcellus libro | |
| septimo digestorum scribit. idemque et si lancem ob eandem causam ei dederit eaque | |
| lancem retinuerit, de sua autem pecunia unguenta emerit, uindicationem cessare, quia non | 5 |
| est locupletior, quae tantundem in re mortua impendit. Si uir et uxor quina inuicem | 2.1 |
| sibi donauerint et maritus seruauerit, uxor consumpserit, recte placuit compensationem | |
| fieri donationum et hoc diuus Hadrianus constituit. Aestimari oportere, in quantum locu- | 3.1 |
| pletior facta sit mulier. proinde et si praedia hodie uilissimo sunt, consequenter dicemus, | |
| litis contestatae tempore aestimationem eorum spectandam. plane si magni pretii praedia | |
| sunt, summa tantum numerata erit restituenda, non etiam usurae pretii. Eleganter tracta- | 4.1 |
| bitur, si mulier quindecim praedia emerit et maritus non totum pretium numerauerit, sed | |
| duas partes pretii, hoc est decem, uxor de suo quinque, deinde haec praedia ualeant nunc | |
| decem, maritus quantum consequatur. et magis est, ut consequi debeat duas partes decem, | |
| ut quod periit ex pretio, utrique perierit et marito et uxori. Si maritus aestimationem | 5.1 |
| rerum quas in dotem accepit dicat se donationis causa auxisse, remedium monstrauit im- | |
| perator noster cum diuo patre suo rescripto, cuius uerba haec sunt: 'Cum donationis causa | |
| pretium auctum adfirmes, qui super ea re cogniturus erit, si pecuniae modum recusabis, | |
| ipsa praedia restitui debere sumptuum deductis rationibus arbitrabitur'. in arbitrio igitur | 5 |
| mariti erit, qui<d> praestitum malit. idem iuris est et si e contrario mulier de minore aesti- | |
| matione queratur. nec aliud in commodato aestimato dato obseruari solet, ut Pomponius | |
| libro quarto uariarum lectionum scribit. Si uxor a marito suo praedia, quae ob dotem | 6.1 |
| pignori acceperat, emerit eaque emptio donationis causa facta dicatur, nullius esse momenti, | |
| pignoris tamen obligationem durare imperator noster cum patre suo rescripsit, cuius re- | |
| scripti uerba ideo rettuli, ut appareat uenditionem inter uirum et uxorem bona fide gestam | |
| non retractari. 'Si tibi maritus pignora propter dotem et pecuniam creditam dat<a> non do- | 5 |
| nationis causa uendidit, quod bona fide gestum est, manebit ratum. at si titulus dona- | |
| tionis quaesitus ostenditur atque ideo uenditionem irritam esse constabit, iure publico | |
| causam pignorum integram obtinebis.' Si uxor rem emit et maritus pretium pro ea nume- | 7.1 |
| rauit, interdum dicendum est totum a muliere repetendum, quasi locupletior ex ea in so- | |
| lidum facta sit: ut puta si emit quidem rem mulier et debebat pecuniam, maritus autem | |
| a uenditore eam liberauit: quid enim interest, creditori soluat an uenditori? Uxori quis | 8.1 |
| donauit seruum ita, ut eum intra annum manumitteret: an, si mulier non obtemperet uo- | |
| luntati, constitutio diui Marci imponat ei libertatem, si uir <uel> uiuit uel etiam diem suum | |
| obierit? et ait Papinianus, cum Sabini sit sententia recepta, <q>ui putat tunc fieri seruum | |
| eius cui donatur, cum coeperit libertas imponi ideoque nec si uelit mulier post exactum | 5 |
| tempus possit manumittere, recte dici non esse constitutioni locum nec uoluntatem mariti | |
| posse constitutioni locum facere, cum proprium seruum possit manumittere: quae sententia | |
| mihi quoque probatur, quia uenditor siue donator non sibi uult legem imponi nec potest, | |
| sed ei qui accepit: dominio igitur penes se remanente nequaquam effectum habebit con- | |
| stitutio. Manumissionis causa donatio facta ualet, licet non hoc agatur, ut statim ad liber- | 9.1 |
| tatem, sed quandoque perducatur. proinde si, ut post certum tempus manumittat, uxori | |
| suae tradidit, tunc demum eius fiet, cum tempore impleto manumittere coeperit: quare | |
| antea manumittendo nihil agit. nam et illud sciendum est: si uxori quis suae donauerit, | |
| ut intra annum manumittat, deinde non manumiserit ea intra annum, postea manumittendo | 5 |
| nihil agit. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Si, antequam seruus manumittatur, morte | 8.pr.1 |
| aut diuortio solutum fuerit matrimonium, resoluitur donatio: inesse enim condicio dona- | |
| tioni uidetur, ut manente matrimonio manumittatur. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. Si eum uxori donet maritus, qui eius | 9.pr.1 |
| erat condicionis, ne umquam ad libertatem perduci possit, dicendum est omnino nihil agi | |
| hac donatione. Si pecunia accepta mulier manumiserit uel operas ei imposuerit, | 1.1 |
| ait Iulianus operas quidem eam licito iure imposituram et tenere obligationem nec uideri | |
| mulierem ex re uiri locupletiorem fieri, cum eas libertus promittat: quod si pretium ob | |
| manumissionem acceperit mulier et sic manumiserit, si quidem ex peculio suo dedit, num- | |
| mos mariti manere, si uero alius pro eo dedit, fient nummi mulieris: quae sententia recte | 5 |
| se habet. Inter uirum et uxorem mortis causa donationes receptae sunt, | 2.1 |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. quia in hoc tempus excurrit | 10.pr.1 |
| donationis euentus, quo uir et uxor esse desinunt. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. Sed interim res non statim | 11.pr.1 |
| fiunt eius cui donatae sunt, sed tunc demum, cum mors insecuta est: medio igitur tem- | |
| pore dominium remanet apud eum qui donauit. Sed quod dicitur mortis causa donationem | 1.1 |
| inter uirum et uxorem ualere, ita uerum est, ut non solum ea donatio ualeat secundum | |
| Iulianum, quae hoc animo fit, ut tunc res fiat uxoris uel mariti, cum mors insequetur, sed | |
| omnis mortis causa donatio. Quando itaque non retro agatur donatio, emergunt uitia, ut | 2.1 |
| Marcellus animaduertit in specie huiusmodi. maritus uxori mortis causa donatum uoluit: | |
| interposuit mulier filium familias, qui a marito acciperet eique traderet: deinde, cum | |
| moritur maritus, pater familias inuenitur: an ualeat traditio? et ait consequens esse dici | |
| traditionem ualere, quia sui iuris effectus est eo tempore, ad quod traditio redigitur, id | 5 |
| est cum maritus moriebatur. Idem ait: placuisse scio Sabinianis, si filiae familias uxori | 3.1 |
| maritus tradet, donationem eius cum omni suo emolumento fieri, si uiuo adhuc marito sui | |
| iuris fuerit effecta. quod et Iulianus libro septimo decimo digestorum probat. Proinde et | 4.1 |
| si uxor marito filio familias mortis causa tradat et is sui iuris effectus sit, sine dubio | |
| dicemus ipsius fieri. Per contrarium quoque si uxor donauerit mortis causa patri familias | 5.1 |
| marito et mortis eius tempore filius familias inueniatur, patri erit nunc emolumentum | |
| quaesitum. Consequenter Scaeuola apud Marcellum notat, si seruum interposuit mulier, ut | 6.1 |
| ei tradatur mortis causa, isque adhuc seruus dederit mulieri, deinde mortis tempore liber | |
| inueniatur, tantundem esse dicendum. Idem Marcellus tractat, si is qui interpositus est, | 7.1 |
| posteaquam dederit mulieri, decesserit uiuo adhuc donatore, donationem euanescere, quia | |
| debeat aliquo momento interposito fieri et sic ad mulierem transire: quod ita procedit, si | |
| ea cui donabatur eum interposuit, non is qui donabat. porro si a marito interpositus est, | |
| et res ipsius statim facta est et, si ante mortem mariti tradiderit et decesserit, traditio eius | 5 |
| egit aliquid, ut tamen haec traditio pendeat, donec mors sequatur. Si uxor rem Titio | 8.1 |
| dederit, ut is marito mortis causa traderet eaque defuncta inuitis heredibus eius Titius | |
| marito dederit, interest, utrum a muliere sit interpositus Titius an uero a marito cui do- | |
| nabatur: si a muliere interpositus est, obligabit se condictione, si marito tradiderit, si | |
| autem a marito sit interpositus, mortua muliere confestim fundus efficietur eius quem ma- | 5 |
| ritus interposuit et actionem ipse maritus cum eo habebit. Si uxor rem, quam a marito | 9.1 |
| suo mortis causa acceperat, uiuo eo alii tradiderit, nihil agitur ea traditione, quia non ante | |
| ultimum uitae tempus mulieris fuit. plane in quibus casibus placeat retro agi donationem, | |
| etiam sequens traditio a muliere facta in pendenti habebitur. Si maritus uxori donauerit | 10.1 |
| mortis causa eaque diuerterit, an dissoluatur donatio? Iulianus scripsit infirmari donationem | |
| nec impendere. Idem ait, si diuortii causa facta sit donatio, ualere: | 11.1 |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. quae tamen sub ipso diuortii tempore, | 12.pr.1 |
| non quae ex cogitatione quandoque futuri diuortii fiant: | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. sed si mors sit insecuta, non | 13.pr.1 |
| uideri factas res mulieris, quia donatio in alium casum facta est. Proinde et si mortis | 1.1 |
| causa uxori donauerit et deportationem passus est, an donatio ualeat, uideamus. et alias | |
| placet in casum deportationis donationem factam ualere, quemadmodum in causam di- | |
| uortii. cum igitur deportatione matrimonium minime dissoluatur et nihil uitium mulieris | |
| incurrit, humanum est donationem, quae mortis causa ab initio facta est, tali exilio sub- | 5 |
| secuto confirmari, tamquam si mortuo marito rata habebatur, ita tamen, ut non adimatur | |
| licentia marito eam reuocare, quia et mors eius exspectanda est, ut tunc plenissimam ha- | |
| beat firmitatem, quando ab hac luce fuerit subtractus, si<ue> reuersus siue adhuc in poena | |
| constitutus. Cum quis acceperit, ut in suo aedificet, condici ei id non potest, quia magis | 2.1 |
| donari ei uidetur: quae sententia Neratii quoque fuit: ait enim datum ad uillam extruen- | |
| dam uel agrum serendum, quod alioquin facturus non erat is qui accepit, in speciem do- | |
| nationis cadere. ergo inter uirum et uxorem hae erunt interdictae. | |
| Paulus libro septuagesimo primo ad edictum. Quod si uir uxori, cuius aedes | 14.pr.1 |
| incendio consumptae sunt, ad refectionem earum pecuniam donauerit, ualet donatio in tan- | |
| tum, in quantum aedificii extructio postulat. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. Ex annuo uel menstruo, | 15.pr.1 |
| quod uxori maritus praestat, tunc quod superest reuocabitur, si satis immodicum est, id | |
| est supra uires dotis. Si maritus uxori pecuniam donauerit eaque usuras ex donata pecunia | 1.1 |
| perceperit, lucrabitur. haec ita Iulianus in marito libro octauo decimo digestorum scribit. | |
| Tryfoninus libro decimo disputationum. Quid ergo si ex centum, quae uir uxori do- | 16.pr.1 |
| nauit, quinquaginta apud debitorem ex his perierint et alia quinquaginta duplicata u<su>ris | |
| uxor habet? non plus quinquaginta eius donationis nomine maritus ab ea consequetur. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. De fructibus quoque uidea- | 17.pr.1 |
| mus, si ex fructibus praediorum quae donata sunt locupletata sit, an in causam donationis | |
| cadant. et Iulianus significat fructus quoque ut usuras licitam habere donationem. Sed si | 1.1 |
| quid seruus donatus adquisiit, ad eum qui donauit pertinebit. | |
| Pomponius libro quarto ex uariis lectionibus. Si uir uxoris aut uxor uiri | 18.pr.1 |
| seruis aut uestimentis usus uel usa fuerit uel in aedibus eius gratis habitauerit, ualet donatio. | |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. Si uxor filio donauerit ser- | 19.pr.1 |
| uum, qui in patris mariti sit potestate, deinde is seruus ancillam acceperit, dominium mu- | |
| lieri quaeretur: nec interesse Iulianus ait, ex cuius pecunia haec ancilla empta sit, quia | |
| nec ex re sua quicquam adquiri potest per eum qui donatur ei cui donatur: hoc enim | |
| bonae fidei possessoribus concessum est, uirum autem scientem alienum possidere. Idem | 1.1 |
| quaerit, si ex re mariti ea ancilla comparata fuerit, an aduersus agentem mulier<em> de | |
| dote maritus pretium possit per exceptionem retinere. et dicendum est posse maritum et | |
| exceptionem habere, si dos ab eo petetur, secundum Marcelli sententiam et, si soluerit, | |
| secundum Iulianum condicere posse. | 5 |
| Iauolenus libro undecimo epistularum. Si is seruus, qui uxori mortis causa | 20.pr.1 |
| donatus est, prius quam uir decederet stipulatus est, in pendenti puto esse causam obliga- | |
| tionis, donec uir aut moriatur aut suspicione mortis, propter quam donauit, liberetur: quid- | |
| quid autem eorum inciderit, quod donationem aut peremat aut confirmet, id quoque cau- | |
| sam stipulationis aut confirmabit aut resoluet. | 5 |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum. Si quis pro uxore sua uecti- | 21.pr.1 |
| gal, quod in itinere praestari solet, soluisset, an quasi locupletior<e> ea facta exactio fiat, | |
| an uero nulla sit donatio? et magis puto non interdictum hoc, maxime si ipsius causa | |
| profecta est. nam et Papinianus libro quarto responsorum scripsit uecturas | |
| uxoris et ministeriorum eius uirum itineris sui causa datas repetere non posse: iter autem | 5 |
| fuisse uidetur uiri causa et cum uxor ad uirum peruenit. nec interesse, an aliquid de | |
| uecturis in contrahendo matrimonio conuenerit: non enim donat, qui necessariis oneribus | |
| succurrit. ergo et si consensu mariti profecta est mulier propter suas necessarias causas | |
| et aliquid maritus expensarum nomine ei praestiterit, hoc reuocandum non est. Si uxor | 1.1 |
| uiro dotem promiserit et dotis usuras, sine dubio dicendum est peti usuras posse, quia non | |
| est ista donatio, cum pro oneribus matrimonii petantur. quid tamen, si maritus uxori peti- | |
| tionem earum remiserit? eadem erit quaestio, an donatio sit illicita: et Iulianus hoc di- | |
| ceret: quod uerum est. plane si conuenerat, uti se mulier pasceret suosque homines id- | 5 |
| circo passus est eam dote sua frui, ut se suosque aleret, expeditum erit: puto enim non | |
| posse ab ea peti quasi donatum, quod compensatum est. | |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Uxori suae quis mortis causa seruum donauit | 22.pr.1 |
| eumque cum libertate heredem scripsit: an ualeat institutio, quaeritur. et puto, si hoc | |
| animo eum scripsit heredem, quod donationis se dixit paenituisse, ualere institutionem et | |
| necessarium heredem domino seruum fieri: ceterum si, posteaquam heredem instituit, do- | |
| nauit, donatio praeualebit, uel si ante donauit, non tamen adimendi animo libertatem ad- | 5 |
| scripsit. | |
| Idem libro sexto ad Sabinum. Papinianus recte putabat orationem diui Se- | 23.pr.1 |
| ueri ad rerum donationem pertinere: denique si stipulanti spopondisset uxori suae, non | |
| putabat conueniri posse heredem mariti, licet durante uoluntate maritus decesserit. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Si inter extraneos facta sit donatio et | 24.pr.1 |
| antequam per tempus legitimum dominium fuerit adquisitum, coierint, uel contra si inter | |
| uirum et uxorem facta sit donatio et ante impletum tempus supradictum solutum sit ma- | |
| trimonium, nihilo minus procedere temporis suffragium constat, quia altero modo sine uitio | |
| tradita est possessio, altero quod fuerit uitium, amotum sit. | 5 |
| Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Sed et si | 25.pr.1 |
| constante matrimonio res aliena uxori a marito donata fuerit, dicendum est confestim ad | |
| usucapionem eius uxorem admitti, quia et si non mortis causa donauerat ei, non impedi- | |
| retur usucapio. nam ius constitutum ad eas donationes pertinet, ex quibus et locupletior | |
| mulier et pauperior maritus in suis rebus fit: itaque licet mortis causa donatio inter- | 5 |
| ueniat, quasi inter extraneas personas fieri intellegenda est in ea re, quae quia aliena est | |
| usucapi potest. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Si eum, qui mihi uendiderit, iusserim | 26.pr.1 |
| eam rem uxori meae donationis causa dare et is possessionem iussu meo tradiderit, libe- | |
| ratus erit, quia, licet illa iure ciuili possidere non intellegatur, certe tamen uenditor nihil | |
| habet quod tradat. Ex quibus causis inter uirum et uxorem concessae sunt donationes, ex | 1.1 |
| isdem et inter socerum et generum nurumue concessas Neratius ait. ergo socer genero | |
| mortis uel diuortii causa donabit, sed et gener socero mortis suae uel diuortii causa. | |
| Modestinus libro septimo regularum. Inter eos, qui matrimonio coituri sunt, | 27.pr.1 |
| ante nuptias donatio facta iure consistit, etiamsi eodem die nuptiae fuerint consecutae. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Si id quod donatum sit perierit uel con- | 28.pr.1 |
| sumptum sit, eius qui dedit est detrimentum, merito, quia manet res eius qui dedit suam- | |
| que rem perdit. Si quid in pueros ex ancill<i>s dotalibus natos maritus inpenderit aut in | 1.1 |
| doctrinam aut alimenta, non seruatur marito, quia ipse ministeriis eorum utitur: sed illud | |
| seruatur quod nutrici datum est ad educendum, quia pro capite quid dedisset, quemad- | |
| modum si a praedonibus redemisset seruos dotales. Si quas serui operas uiri uxori prae- | 2.1 |
| stiterint uel contra, magis placuit, nullam habendam earum rationem: et sane non amare | |
| nec ta<m>quam inter infestos ius prohibitae donationis tractandum est, sed ut inter coniunctos | |
| maximo affectu et solam inopiam timentes. Si ex decem donatis sibi mulier seruum | 3.1 |
| emerit et is quinque sit, quinque petenda esse apud Plautium placuit, quemadmodum, si | |
| mortuus est, nihil peteretur: si uero quindecim dignus sit, non plus quam decem potest | |
| peti, quoniam eatenus donator pauperior factus esset. Quod si ex decem duos seru<o>s emerit | 4.1 |
| et eorum alter mortuus sit, alter decem dignus sit, solet quaeri. et plerique et Pomponius | |
| interesse putant, utrum uno pretio uenierint an diuersis: si uno, tota decem petenda, quem- | |
| admodum si una res empta deterior facta est, uel grex uel carrucha et aliqua pars inde | |
| perisset: si diuersis, hoc solum petend<u>m, quanti sit emptus qui superest. Iulianum | 5.1 |
| putasse Pomponius refert, si quid per eum seruum, quem ex nummis a marito donatis | |
| mulier adquisisset (forte legatum, hereditatem) aut partus editus esset, eo quoque nomine | |
| petitionem faciendam esse. Illud constat, si, antequam a uiro annuum acciperet, mulier | 6.1 |
| ipsa de suo aut etiam mutuata impenderit, uideri tantum iam ex annuo consumptum. | |
| Illud recte dictum Celsus ait: si dotis usuras annuas uxor stipulata sit, licet ei non de- | 7.1 |
| beantur, quia tamen quasi de annuo conuenerit, peti quidem dotis iudicio non possunt, | |
| compensari autem possunt: idem ergo dicemus in qualibet pactione annui nomine facta. | |
| Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Si mulier ex pecunia donata | 29.pr.1 |
| emptum seruum uendidisset et alium emisset, posteriorem periculo mulieris esse Fulcinius | |
| scripsit: quod non est uerum, licet non ex re mariti emptus sit. Si uir uxori lanam do- | 1.1 |
| nauit et ex ea lana uestimenta sibi confecit, uxoris esse uestimenta Labeo ait: | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. utilem tamen uiro competere. | 30.pr.1 |
| Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Sed si uir lana sua uestimen- | 31.1.1 |
| tum mulieri confecerit, quamuis id uxori confe<c>tum fuerit et uxoris cura, tamen uiri esse | |
| neque impedire, quod in ea re uxor tamquam lanipendia fuerit et uiri negotium procurar<i>t. | |
| Si uxor lana sua, operis ancillarum uiri, uestimenta sui nomine confecit muliebria, et | 1 |
| uestimenta mulieris esse et pro operis ancillarum uiro praestare nihil debere: sed uiri | |
| nomine uestimenta confecta uirilia uiri esse, ut is lanae uxori praestet pretium: sed si | |
| non uirilia uestim<ent>a suo nomine mulier confecit, sed ea uiro donauit, non ualere dona- | |
| tionem, cum illa ualeat, cum uiri nomine confecit: nec umquam operas uiri ancillarum | 5 |
| aestimari conuenit. Si uir uxori aream donauerit et uxor in ea insulam aedificauerit, ea | 2.1 |
| insula sine dubio mariti est, sed eam impensam mulierem seruaturam placet: nam si ma- | |
| ritus uindicet insulam, retentionem impensae mulierem facturam. Si duo mancipia fuerint | 3.1 |
| singula quinis digna, sed utrumque unis quinque donationis causa a uiro mulieri uel contra | |
| uenierint, melius dicetur communia ea esse pro portione pretii nec tandem spectandum | |
| esse, quanti mancipia sint, sed quantum ex pretio donationis causa sit remissum: sine | |
| dubio licet a uiro uel uxore minoris emere, si non sit animus donandi. Si uir uxori uel | 4.1 |
| contra quid uendiderit uero pretio et donationis causa paciscantur, ne quid uenditor ob | |
| eam rem praestet, uidendum est, quid de ea uenditione agatur, utrum res uenierit et | |
| totum negotium ualeat, an uero ut ea sola pactio irrita sit, quemadmodum irrita esset, si | |
| post contractam emptionem nouo consilio inito id pacti fuisset actum. et uerius est | 5 |
| pactum dumtaxat irritum esse. Idem dicemus, si donationis causa pacti sint, ne fugitiuum | 5.1 |
| aut erronem praestent, id est integra<s> esse actiones aedilicias et ex empto. Quod uir uxori | 6.1 |
| in diem debet, sine metu donationis praesens soluere potest, quamuis commodum temporis | |
| retenta pecunia sentire potuerit. Quod legatur<u>s mihi aut hereditatis nomine relicturus | 7.1 |
| es, potes rogatus a me uxori meae relinquere et non uidetur ea esse donatio, quia nihil | |
| ex bonis meis deminuitur: in quo maxime maiores donanti succurrisse Proculus ait, ne | |
| amore alterius alter despoliaretur, non quasi maliuolos, ne alter locupletior fieret. Si uir | 8.1 |
| uxori munus immodicum calendis Martiis aut natali die dedisset, donatio est: sed si | |
| impensas, quas faceret mulier, quo honestius se tueretur, contra est. Non uidetur locu- | 9.1 |
| pletior facta esse mulier, si aut in opsonio aut in unguentis aut in cibariis familiae do- | |
| natam sibi pecuniam impenderit. Quae uir cibaria uxoris familiae iumentisue praestiterit, | 10.1 |
| quae in usu communi erant, non condicentur: quod si familiam domesticam uxoris aut | |
| uenaliciam pauit, contra puto obseruari debere. | |
| Ulpianus libro trigesimo tertio ad Sabinum. Cum hic status esset dona- | 32.pr.1 |
| tionum inter uirum et uxorem, quem antea rettulimus, imperator noster Antoninus Augu- | |
| stus ante excessum diui Seueri patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui | |
| censendi Fuluio Aemiliano et Nummio Albino consulibus, ut aliquid laxaret ex iuris rigore. | |
| Oratio autem imperatoris nostri de confirmandis donationibus non solum ad ea pertinet, | 1.1 |
| quae nomine uxoris a uiro comparata sunt, sed ad omnes donationes inter uirum et uxo- | |
| rem factas, ut et ipso iure res fiant eius cui donatae sunt et obligatio sit ciuilis et de | |
| Falcidia ubi possit locum habere tractandum sit: cui locum ita fore opinor, quasi testa- | |
| mento sit confirmatum quod donatum est. Ait oratio 'fas esse eum quidem qui donauit | 2.1 |
| paenitere: heredem u<e>ro eripere forsitan aduersus uoluntatem supremam eius qui dona- | |
| uerit durum et auarum esse'. Paenitentiam accipere debemus supremam. proinde si | 3.1 |
| uxori donauit, deinde eum paenituit, mox desiit paenitere, dicendum est donationem | |
| ualere, ut supremum eius spectemus iudicium, quemadmodum circa fideicommissa sole- | |
| mus, uel in legatis cum de doli exceptione opposita tractamus, ut sit ambulatoria uoluntas | |
| eius usque ad uitae supremum exitum. Sed ubi semel donatorem paenituit, etiam heredi | 4.1 |
| reuocandi potestatem tribuimus, si appareat defunctum euidenter reuocasse uoluntatem: | |
| quod si in obscuro sit, procliuior esse debet iudex ad comprobandam donationem. Si | 5.1 |
| maritus ea quae donauerit pignori dederit, utique eum paenituisse dicemus, licet domi- | |
| nium retinuit. quid tamen, si hoc animo fuit, ut uellet adhuc donatum? finge in pos- | |
| sessionem precaria<m> mulierem remansisse paratamque esse satisfacere creditori. dicendum | |
| est donationem ualere: nam si ab initio ei rem obligatam hoc animo donasset, dicerem | 5 |
| uim habere donationem, ut parata satisfacere mulier haberet doli exceptionem: quin | |
| immo et si satisfecisset, potuisse eam per doli exceptionem consequi, ut sibi manden- | |
| tur actiones. Si donator seruus fuerit effectus priuati, dicendum est non impletam, sed | 6.1 |
| peremptam donationem, quamuis morti seruitus comparetur: proinde et si ipsa in serui- | |
| tutem redigatur cui donatum est, extincta erit donatio. Si maritus uxori donauerit et | 7.1 |
| mortem sibi ob sceleris conscientiam consciuerit uel etiam post mortem memoria eius | |
| damnata sit, reuocabitur donatio: quamuis ea quae aliis donauerit ualeant, si non mortis | |
| causa donauit. Si miles uxori donauerit de castrensibus bonis et fuerit damnatus, quia | 8.1 |
| permissum est ei de his testari (si modo impetrauit ut testetur cum damnaretur), donatio | |
| ualebit: nam et mortis causa donare poterit, cui testari permissum est. Quod ait oratio | 9.1 |
| 'consumpsisse', sic accipere debemus, ne is, qui donationem accepit, locupletior factus sit: | |
| ceterum si factus est, orationis beneficium locum habebit. sed et si non sit factus locu- | |
| pletior, dederit tamen tantam quantitatem eaque exste<t>, dicendum est, si is decessit, qui | |
| factus est locupletior, posse repetere id quod dedit nec compensare id quod consumpsit, | 5 |
| quamuis diuortio secuto haec compensatio locum habeat. Si diuortium post donationem | 10.1 |
| intercessit aut prior decesserit qui donum accepit, ueteri iuri statur, hoc est, si maritus | |
| uxori donatum uult, ualeat donatio, quod si non uult, exstinguitur: plerique enim cum | |
| bona gratia discedunt, plerique cum ira sui animi et offensa. Quid ergo, si diuortium | 11.1 |
| factum est, deinde matrimonium restauratur, et in diuortio uel mutata est uoluntas uel | |
| eadem durauit, restaurato tamen matrimonio et uoluntate donatoris reconciliata an donatio | |
| duret, si constante matrimonio donator decesserit? et potest defendi ualere. Quod si di- | 12.1 |
| uortium non intercesserit, sed friuusculum, profecto ualebit donatio, si friu<u>sculum quieuit. | |
| Si mulier et maritus diu seorsum quidem habitauerint, sed honorem inuicem matrimonii | 13.1 |
| habebant (quod scimus interdum et inter consulares personas subsecutum), puto donationes | |
| non ualere, quasi duraueri<n>t nuptiae: non enim coitus matrimonium facit, sed maritalis | |
| affectio: si tamen donator prior decesserit, tunc donatio ualebit. Si ambo ab hostibus capti | 14.1 |
| sint et qui donauit et cui donatum est, quid dicimus? et prius illud uolo tractare. oratio, | |
| si ante mors contigerit ei cui donatum est, nullius momenti donationem esse uoluit: ergo | |
| si ambo decesserint, quid dicemus, naufragio forte uel ruina uel incendio? et si quidem | |
| possit apparere, quis ante spiritum posuit, expedita est quaestio: sin uero non appareat, | 5 |
| difficilis quaestio est. et magis puto donationem ualuisse et his ex uerbis orationis defen- | |
| dimus: ait enim oratio 'si prior uita decesserit qui donatum accepit': non uidetur autem | |
| prior uita decessisse qui donatum accepit, cum simul decesserint. proinde rectissime dicetur | |
| utrasque donationes ualere, si forte inuicem donationibus factis simul decesserint, quia | |
| neuter alteri superuixerit, licet de commorientibus oratio non senserit: sed cum neuter | 10 |
| alteri superuixerit, donationes mutuae ualebunt: nam et circa mortis causa donationes | |
| mutuas id erat consequens dicere neutri datam condictionem: locupletes igitur heredes do- | |
| nationibus relinquent. secundum haec si ambo ab hostibus simul capti sint amboque ibi | |
| decesserint non simul, utrum captiuitatis spectamus tempus, ut dicamus donationes ualere, | |
| quasi simul decesserint? an neutram, quia uiuis eis finitum est matrimonium? an specta- | 15 |
| mus, uter prius decesserit, ut in eius persona non ualeat donatio? an uter rediit, ut eius | |
| ualeat? mea tamen fert opinio, ubi non reuerterunt, ut tempus spectandum sit captiuitatis, | |
| quasi tunc defecerint: quod si alter redierit, eum uideri superuixisse, quia redit. Qui quas- | 15.1 |
| dam res ex his quas donauerat legasset, quasdam non, non uidebitur ceteras noluisse ad | |
| uxorem pertinere: plerumque enim antea legat, postea donat: uel alia causa fuit legandi. | |
| Oratio non solum uirum et uxorem complectitur, sed etiam ceteros, qui propter matrimo- | 16.1 |
| nium donare prohibentur: ut puta donat socer nurui uel contra, uel socer genero uel con- | |
| tra, uel consocer consocero qui copulatos matrimonio in potestate habent: nam ex mente | |
| orationis his quoque omnibus permissum est in eundem casum donare. et ita et Papi- | |
| nianus libro quarto responsorum sensit: sic enim scribit: socer nurui | 5 |
| uel genero donauit: postea filius eius uel filia constante matrimonio uita decessit: quam- | |
| quam uitium donationis perseueret, tamen, si socer nullam quaestionem donationibus in- | |
| tulit, post mortem eius contra heredes orationis sententia uidetur interuenire: nam quae | |
| ratio donationem prohibuit, eadem beneficium datum implorabit. ut igitur ualeat donatio | |
| ista, Papinianus exigit, ut et filius eius qui donauit ante decesserit, et socer postea durante | 10 |
| uoluntate. Si filius familias, qui castrense peculium habet uel quasi castrense, uxori donet, | 17.1 |
| filii personam et mortem spectabimus. Si nurus socero donauerit, mortem nurus et perse- | 18.1 |
| uerantem in supremam diem uoluntatem spectare nos oportet. quod si socer ante deces- | |
| serit, dicemus exstinctam donationem an, quia maritus uiuit, si uxori suae superuixit, ad- | |
| mittimus uim habere donationem? et si quidem maritus solus socero heres exstitit, quasi | |
| noua donatio potest seruari in maritum collata, ut illa finita sit, alia coeperit: sin uero | 5 |
| filius heres patri non est, finita erit donatio ratione noua. Si socer nurui nuntium mi- | 19.1 |
| serit, donatio erit irrita, quamuis matrimonium concordantibus uiro et uxor<e> secundum | |
| rescriptum imperatoris nostri cum patre comprobatum est: sed quod ad ipsos, inter quos | |
| donatio facta est, finitum est matrimonium. Proinde et si duo consoceri inuicem dona- | 20.1 |
| uerint, idem erit dicendum, si inuitis filiis nuntium remiserint, inter ipsos irritam esse | |
| donationem. in hac autem donatione inter soceros facta mors desideranda est eius qui | |
| donauit constante matrimonio et iure potestatis durante: idemque et in his qui sunt in | |
| eorum potestate. Si consocer consocero donauerit et alter eorum uel uterque copulatos | 21.1 |
| emancipauerit, debet dici donationem ad orationem non pertinere et ideo infirmari dona- | |
| tionem. Si sponsus sponsae donauerit in tempus matrimonii collata donatione, quamuis | 22.1 |
| inter uirum et uxorem donatio non uideatur facta et uerba orationis minus sufficiant, tamen | |
| donationem dicendum est ad sententiam orationis pertinere, ut, si durauerit uoluntas usque | |
| ad mortem, ualeat donatio. Siue autem res fuit quae donata est siue obligatio remissa, | 23.1 |
| potest dici donationem effectum habituram: ut puta uxori acceptum tulit donationis causa | |
| quod debeat: potest dici pendere acceptilationem non ipsam, sed effectum eius. et gene- | |
| raliter uniuersae donation<e>s, quas impediri diximus, ex oratione ualebunt. Si inter uirum | 24.1 |
| et uxorem societas donationis causa contracta sit, iure uulgato nulla est, nec post decretum | |
| senatus emolumentum ea liberalitas, ut actio pro socio constituatur, habere poterit: quae | |
| tamen in commune tenuerunt fine praestituto, reuocanda non sunt. idcirco igitur pro socio | |
| actio non erit, quia nulla societas est, quae donationis causa interponitur, nec inter ceteros | 5 |
| et propter hoc nec inter uirum et uxorem. Idem erit dicendum et si emptio contracta sit | 25.1 |
| donationis causa: nam nulla erit. Plane si minoris res uenierit donationis causa uel postea | 26.1 |
| pretium sit remissum, admittemus donationem ualere ad senatus consultum. Si quis spon- | 27.1 |
| sam habuerit, deinde eandem uxorem duxerit cum non liceret, an donationes quasi in spon- | |
| salibus factae ualeant, uideamus. et Iulianus tractat hanc quaestionem in | |
| minore duodecim annis, si in domum quasi mariti inmatura sit deducta: ait enim hanc | |
| sponsam esse, etsi uxor non sit. sed est uerius, quod Labeoni uidetur et a nobis et a | 5 |
| Papiniano libro decimo quaestionum probatum est, ut, si quidem praecesserint sponsalia, | |
| durent, quamuis iam uxorem esse putet qui duxit, si uero non praecesserint, neque spon- | |
| salia esse, quoniam non fuerunt, neque nuptias, quod nuptiae esse non potuerunt. ideo- | |
| que si sponsalia antecesserint, ualet donatio: si minus, nulla est, quia non | |
| quasi ad extraneam, sed quasi ad uxorem fecit et ideo nec oratio locum habebit. Sed si | 28.1 |
| senator libertinam desponderit uel tutor pupillam uel quis alius ex his, qui matrimonium | |
| copulare prohibentur, et duxerit, an donatio quasi in sponsalibus facta ualeat? et putem | |
| etiam sponsalia inprobanda et quasi ab indignis ea quae donat<a> sunt ablata fisco uindicari. | |
| Idem libro trigesimo sexto ad Sabinum. Si stipulata fuerit mulier annuum, | 33.pr.1 |
| id ex stipulatu petere constante matrimonio non potest. sed si manente matrimonio deces- | |
| sisse maritus proponatur, puto, quia in annuo quoque donatio uertitur, posse dici stipula- | |
| tionem confirmari ex senatus consulto. Si uxor marito annuum uersa uice praestiterit, | 1.1 |
| restituetur ei hoc et poterit uindicare id quod exstat: credo poterit et condicere, in quan- | |
| tum locupletior factus est, quia non tam sollemne est annuum, quod maritus uxori pendit | |
| et quod uxor marito praestat, immo incongruens est et contra sexus naturam. Et si forte | 2.1 |
| maritus ab uxore stipulatus sit id annuum decesseritque mulier constante matrimonio, di- | |
| cendum erit ex oratione donationem conualescere. | |
| Idem libro quadragesimo tertio ad Sabinum. Siue uxor marito res donasset | 34.pr.1 |
| isque eas in dotem pro communi filia dedisset, siue post donationem, quam in maritum | |
| contulit, uxor passa est eum pro filia in dotem dare, benigne dici potest, etsi prima do- | |
| natio nullius momenti est, attamen ex sequenti consensu ualere dotis dationem. | |
| Idem libro trigesimo quarto ad edictum. Si non secundum legitimam obser- | 35.pr.1 |
| uationem diuortium factum sit, donationes post tale diuortium factae nullius momenti sunt, | |
| cum non uideatur solutum matrimonium. | |
| Paulus libro trigesimo sexto ad edictum. Si donatae res exstant, etiam | 36.pr.1 |
| uindicari poterunt: sed quia causam possidendi donatio praestitit, nisi reddatur res, aesti- | |
| matio facienda est iusto pretio cauerique possidenti debebit de euictione simpli, quanti ea | |
| res sit: idque etiam Pedio uidetur. Sponsus alienum anulum sponsae muneri misit et post | 1.1 |
| nuptias pro eo suum dedit: quidam et Nerua putant fieri eum mulieris, quia tunc factam | |
| donationem confirmare uidetur, non nouam inchoare, quam sententiam ueram esse accepi. | |
| Iulianus libro septimo decimo digestorum. Si mulier dolo fecerit, ne res | 37.pr.1 |
| exstaret sibi a marito donata, uel ad exhibendum uel damni iniuriae cum ea agi poterit, | |
| maxime si post diuortium id commiserit. | |
| Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Seruus communis | 38.pr.1 |
| uiri et fratris eius puerum donauit uxori fratris: pro qua parte is seruus qui donasset uiri | |
| esset, pro ea parte munus non esse factum mulieris respondit. Idem iuris erit, si ex tribus | 1.1 |
| fratribus unus uxorem haberet et rem communem uxori donasset: nam ex tertia parte mu- | |
| lieris res facta non est, ex duabus autem partibus reliquis, si id scissent fratres aut postea- | |
| quam donata esset ratum habuissent, non debere mulierem reddere. | |
| Iulianus libro quinto ex Minicio. Uir uxori pecuniam cum donare uellet, | 39.pr.1 |
| permisit ei, ut a debitore suo stipuletur: illa cum id fecisset, priusquam pecuniam aufer<r>et, | |
| diuortium fecit: quaero, utrum uir eam summam petere debeat an ea promissione propter | |
| donationis causam actio nulla esset. respondi inanem fuisse eam stipulationem. sed si | |
| promissor mulieri ignorans soluisset, si quidem pecunia exstat, uindicare eam debitor potest: | 5 |
| sed si actiones suas marito praestare paratus est, doli mali exceptione se tuebitur ideoque | |
| maritus hanc pecuniam debitoris nomine uindicando consequetur. sed si pecunia non ex- | |
| stat et mulier locupletior facta est, maritus eam petet: intellegitur enim ex re mariti locu- | |
| pletior facta esse mulier, quoniam debitor doli mali exceptione se tueri potest. | |
| Ulpianus libro secundo responsorum. Quod apiscendae dignitatis gratia ab | 40.pr.1 |
| uxore in maritum collatum est, eatenus ratum est, quatenus dignitati supplendae opus est: | |
| Licinnius Rufinus libro sexto regularum. nam et imperator Antoninus | 41.pr.1 |
| constituit, ut ad processus uiri uxor ei donare possit. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Nuper ex indulgentia prin- | 42.pr.1 |
| cipis Antonini recepta est alia causa donationis, quam dicimus honoris causa: ut ecce si | |
| uxor uiro lati clauii petenti gratia donet uel ut equestris ordinis fiat uel ludorum gratia. | |
| Paulus libro singulari regularum. Inter uirum et uxorem exilii causa do- | 43.pr.1 |
| natio fieri potest. | |
| Neratius libro quinto membranarum. Si extraneus rem uiri ignorans eius | 44.pr.1 |
| esse ignoranti uxori, ac ne uiro quidem sciente eam suam esse, donauerit, mulier recte | |
| eam usucapiet. idemque iuris erit, si is, qui in potestate uiri erat, credens se patrem | |
| familias esse uxori patris donauerit. sed si uir rescierit suam rem esse, priusquam usu- | |
| capiatur, uindicareque eam poterit nec uolet et hoc et mulier nouerit, interrumpetur | 5 |
| possessio, quia transiit in causam ab eo factae donationis. ipsius mulieris scientia | |
| propius est, ut nullum adquisitioni dominii eius adferat impedimentum: non enim omnimodo | |
| uxores ex bonis uirorum, sed ex causa donationis ab ipsis fact<ae> adquirere prohibitae sunt. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Marcellus | 45.pr.1 |
| libro septimo digestorum scribit etiam eum detrahere sine mulieris damno et citra metum | |
| senatus consulti, quod detrahentibus negotiationis causa occurrit. | |
| Idem libro septuagesimo secundo ad edictum. Inter uirum et uxorem nec | 46.pr.1 |
| possessionis ulla donatio est. | |
| Celsus libro primo digestorum. Utrum negotium uxoris gerens an officio mariti ductus | 47.pr.1 |
| in rem eius impenderit uir, facti, non iuris est quaestio: coniectura eius rei ex modo et | |
| ex genere impensae non difficilis est. | |
| Idem libro nono digestorum. Quae iam nuptae maritus donauit, uiri manent | 48.pr.1 |
| et potest ea uindicare: nec quicquam refert, quod ampla legata ab uxore ei relicta sunt. | |
| Marcellus libro septimo digestorum. Sulpicius Marcello. Mulier, quae ad | 49.pr.1 |
| communem filium uolebat, qui in potestate patris erat, post mortem patris fundum per- | |
| uenire, eum patri tradidit, uti post mortem restituatur filio. quaero, an donatio tibi uidea- | |
| tur, ut nihil agatur, an ualeat quidem, sed mulieri potestas datur, si noluerit, eum repe- | |
| tere. respondit: si color uel titulus, ut sic dixerim, donationi quaesitus est, nihil ualebit | 5 |
| traditio, idem si hoc exigit uxor, ut aliquid ex ea re interim commodi sentiret maritus: | |
| alioquin si solo eius ministerio usa est et id egit, ut uel reuocare sibi liceret uel ut res | |
| cum omni emolumento per patrem postea ad filium transiret, cur non idem perinde sit | |
| ratum ac si cum extraneo tale negotium contraxisset, hoc est extraneo in hanc causam | |
| tradidisset? | 10 |
| Iauolenus libro tertio decimo epistularum. Si, cum mulier uiginti seruum | 50.pr.1 |
| emisset, in eam emptionem uir quinque uenditori dedit, diuortio facto omnimodo uir eam | |
| summam exiget neque ad rem pertinet, an is seruus deterior factus sit: nam et si mor- | |
| tuus esset, quinque exactio ei competeret. quaeritur enim, an mulier ex uiri patrimonio | |
| locupletior sit eo tempore, quo de dote agebatur: facta autem intellegitur, quae aere alieno | 5 |
| suo interuentu uiri liberata est, quod potuisset adhuc debere, si uir pecuniam non soluisset: | |
| neque enim interest, ex qua causa mulier pecuniam debuit, utrum creditam an eam quam | |
| ex emptione praestare debeat. Quod si mulier non emerat seruum, sed ut emeret, a uiro | 1.1 |
| pecuniam accepit, tum uel mortuo uel deteriore facto seruo damnum ad uirum pertinebit: | |
| quia quod al<i>ter emptu<ra> non fuit, nisi pecuniam a uiro accepisset, hoc consumptum ei | |
| perit qui donauit, si modo in rerum natura esse desiit: nec uidetur mulier locupletior esse, | |
| quae neque a creditore suo liberata est neque id possidet quod ex pecunia uiri emerat. | 5 |
| Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium. Quintus Mucius ait, cum in | 51.pr.1 |
| controuersiam uenit, unde ad mulierem quid peruenerit, et uerius et honestius est quod | |
| non demonstratur unde habeat existimari a uiro aut qui in potestate eius esset ad eam | |
| peruenisse. euitandi autem turpis quaestus gratia circa uxorem hoc uidetur Quintus Mu- | |
| cius probasse. | 5 |
| Papinianus libro decimo quaestionum. Si uir uxori donationis causa rem | 52.pr.1 |
| uilius locauerit, locatio nulla est: cum autem depositum inter eas personas minoris dona- | |
| tionis causa aestimatur, depositum est. haec ideo tam uarie, quia locatio quidem sine mer- | |
| cede certa contrahi non potest, depositum autem et citra aestimationem quoque dari potest. | |
| Uxor uiro fructum fundi ab herede suo dari, quod si datus non fuisset, certam pecuniam | 1.1 |
| mortis causa promitti curauit: defuncto uiro uiua muliere stipulatio soluitur, ut traditio, | |
| quae mandante uxore mortis causa facta est: nam quo casu inter exteros condictio nascitur, | |
| inter maritos nihil agitur. | |
| Idem libro quarto responsorum. Mortis suae causa ge- | 53.pr.1 |
| nero uel nurui socerum frustra donare conuenit, quia mortuo socero nuptiae non soluuntur: | |
| nec interest, an pater filium uel filiam exheredauerit. diuortii species eadem ratione diuersa | |
| est. Res in dotem aestimatas consentiente uiro mulier in usu habuit: us<u> deteriores si | 1.1 |
| fiant, damni compensatio non admittitur. easdem res non potest mulier sibi quasi donatas | |
| defendere ex illis uerbis, quibus donationes ei a uiro legatae sunt, cum eiusmodi species | |
| neque donari neque auferri uidentur. | |
| Idem libro octauo responsorum. Uir usuras promissae dotis in stipulatum | 54.pr.1 |
| deduxerat easque non petierat: cum per omne tempus matrimonii sumptibus suis uxorem | |
| et eius familiam uir exhiberet, dote praelegata, sed et donationibus uerbis fideicommissi | |
| confirmatis legato quidem dotis usuras non contineri uidebatur, sed titulo donationis re- | |
| missas. | 5 |
| Paulus libro sexto quaestionum. Uxor marito suo pecuniam donauit: ma- | 55.pr.1 |
| ritus ex pecunia sibi donata aut mobilem aut soli rem comparauit: soluendo non est et res | |
| extant: quaero, si mulier reuocet donationem, an utiliter condicticia experiatur? uidetur | |
| enim maritus, quamuis soluendo non sit, ex donatione locupletior effectus, cum pecunia | |
| mulieris res comparata exstet. respondi: locupletiorem esse ex donatione negari non potest: | 5 |
| non enim quaerimus, quid deducto aere alieno liberum habeat, sed quid ex re mulieris | |
| possideat. solo enim separatur hic ab eo, cui res donata est, quod ibi res mulieris per- | |
| manet et uindicare directo potest: et erit deterior causa uiri, si ei pecunia quatenus res | |
| ualet, non ultra id tamen quod donatum est, condicatur, quam si dotis iudicio conueniatur. | |
| sed nihil prohibet etiam in rem utilem mulieri in ipsas res accommodare. | 10 |
| Scaeuola libro tertio quaestionum. Si quod mihi mortis causa donare uellet, | 56.pr.1 |
| ego pure uxori donare uellem, non ualet quod uxori iubeo dari, quia illo conualescente | |
| condictione teneor, mortuo autem nihilo minus pauperior sum: non enim habeo quod ha- | |
| biturus essem. | |
| Paulus libro septimo responsorum. Ea, quae a marito suo pecuniam ex | 57.pr.1 |
| causa donationis acceperat, litteras ad eum misit huiusmodi: 'cum petenti mihi a te, do- | |
| mine carissime, adnuerit indulgentia tua uiginti ad expediendas quasdam res meas, quae | |
| summa mihi numerata est sub ea condicione, ut, si per me meosque mores quid steterit, | |
| quo minus in diem uitae nostrae matrimonium permaneat, siue inuito te discessero de domo | 5 |
| tua uel repudium tibi sine ulla querella misero diuortiumque factum per me probabitur, | |
| tunc uiginti, quae mihi hac die donationis causa dare uoluisti, daturam restituturam me | |
| sine ulla dilatione: spondeo'. quaero, an, si eadem Titio marito suo repudium miserit, | |
| pecuniam restituere debeat. Paulus respondit pecuniam, quam uir uxori donauit, ex stipu- | |
| latione proposita, si condicio eius exstitit, peti posse, quoniam ex donatione in pecuniam | 10 |
| credita<m> conuersa est: quod si stipulatio commissa non probetur, tunc tantum peti posse, | |
| quanto locupletior ex ea donatione facta probetur. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Si praedia et mancipia Seiae data | 58.pr.1 |
| effecta sint eius tempore concubinatus ac postea tempore matrimonii aliis acceptis reddita | |
| sunt, quid iuris est? respondit secundum ea quae proponerentur negotium potius gestum | |
| uideri, quam donationem interuenisse. Item cum quaereretur de cibariis mancipiorum, re- | 1.1 |
| spondit: tempore quidem concubinatus data cibaria repeti non possunt, sed nec tempore | |
| matrimonii, si ea mancipia uxoris in communi usu fuerint. Filius rebus matris interuenire | 2.1 |
| solitus pecunia matris consentiente ipsa mancipia et res mercatus emptionum instrumenta | |
| suo nomine confecit: decessit in patris potestate. quaesitum est, an mater cum marito suo | |
| experiri et qua actione uti possit. respondit, si mater obligatum filium in ea pecunia uoluit | |
| esse, intra annum, quam filius decessit, de peculio cum patre, in cuius potestate fuisse pro- | 5 |
| ponatur, actionem habere: si donauit, repeti posse, quanto locupletior ex ea donatione pater | |
| factus est. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Si quis uxori ea condicione donauit, ut | 59.pr.1 |
| quod donauit in dotem accipiat, defunct<o> eo donatio conualescit. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Uitricus et priuignus in- | 60.pr.1 |
| uicem sibi donare praetexto matrimonii non prohibentur. Diuortii causa donationes inter | 1.1 |
| uirum et uxorem concessae sunt: saepe enim euenit, uti propter sacerdotium uel etiam | |
| sterilitatem | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. uel senectutem aut ualetudinem aut mi- | 61.pr.1 |
| litiam satis commode retineri matrimonium non possit: | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. et ideo bona gratia matri- | 62.pr.1 |
| monium dissoluitur. Diuortio facto nec instaurato matrimonio non confirmabitur inter | 1.1 |
| uirum et uxorem facta donatio: nec inter patronum et libertam, si ab eo inuito diuertere | |
| non licet, facta donatio separatur, cum inter hos diuortium intercedat. perinde enim id | |
| quod donatum est habetur diuortio intercedente ac si donatum non fuisset. | |
| Paulus libro tertio ad Neratium. De eo, quod uxoris in aedificium uiri ita | 63.pr.1 |
| coniunctum est, ut detractum alicuius usus esse possit, dicendum est agi posse, quia nulla | |
| actio est, ex lege duodecim tabularum, quamuis decemuiros non sit credibile de his sen- | |
| sisse, quorum uoluntate res eorum in alienum aedificium coniunctae essent. Paulus notat: | |
| sed in hoc solum agi potest, ut sola uindicatio soluta re competat mulieri, non in duplum | 5 |
| ex lege duodecim tabularum: neque enim furtiuum est, quod sciente domino inclusum est. | |
| Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis. Uir mulieri diuortio facto | 64.pr.1 |
| quaedam idcirco dederat, ut ad se reuerteretur: mulier reuersa erat, deinde diuortium | |
| fecerat. Labeo: Trebatius inter Terentiam et Maecenatem respondit si uerum diuortium | |
| fuisset, ratam esse donationem, si simulatum, contra. sed uerum est, quod Proculus et | |
| Caecilius putant, tunc uerum esse diuortium et ualere donationem diuortii causa factam | 5 |
| si aliae nuptiae insecutae sunt aut tam longo tempore uidua fuisset, ut dubium non foret | |
| alterum esse matrimonium: alias nec donationem ullius esse momenti futuram. | |
| Labeo libro <s>exto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. | 65.pr.1 |
| Quod uir ei, quae nondum uiripotens nupserit, donauerit, ratum futurum existimo. | |
| Scaeuola libro non digestorum. Seia Sempronio cum certa die nuptura | 66.pr.1 |
| esset, antequam domum deduceretur tabulaeque dotis signarentur, donauit tot aureos: | |
| quaero, an ea donatio rata sit. non attinuisse tempus, an antequam domum deduceretur, | |
| donatio facta esset, aut tabularum consignatarum, quae plerumque et post contractum | |
| matrimonium fierent, in quaerendo exprimi: itaque nisi ante matrimonium contractum, | 5 |
| quod consensu intellegitur, donatio facta esset, non ualere. Virgini in hortos deductae | 1.1 |
| ante diem tertium quam ibi nuptiae fierent, cum in separata diaeta ab eo esset, die | |
| nuptiarum, priusquam ad eum transiret et priusquam aqua et igni acciperetur, id est nuptiae | |
| celebrentur, optulit decem aureos dono: quaesitum est, post nuptias contractas diuortio | |
| facto an summa donata repeti possit. respondit id, quod ante nuptias donatum propone- | 5 |
| retur, non posse de dote deduci. | |
| Labeo libro secundo pithanon a Paulo epitomatorum. Si uxor nummis a | 67.pr.1 |
| uiro aut ab eo qui in eius potestate esset sibi donatis seruum emerit, deinde, cum eius | |
| factus fuerit, eum ipsum donationis causa uiro tradiderit, rata erit traditio, quamuis ea | |
| mente facta fuerit qua ceterae donationes, neque ulla actio eius nomine dari potest. |