| DE DIUORTIIS ET REPUDIIS | |
| Paulus libro trigensimo quinto ad edictum. Dirimitur matrimonium diuortio | 24.2.1.pr.1 |
| morte captiuitate uel alia contingent<e> seruitute utrius eorum. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Diuortium autem uel a diuersitate men- | 2.pr.1 |
| tium dictum est uel quia in diuersas partes eunt, qui distrahunt matrimonium. In | 1.1 |
| repudiis autem, id est renuntiatione comprobata sunt haec uerba: 'tuas res tibi habeto', | |
| item haec: 'tuas res tibi agito'. In sponsalibus quoque discutiendis placuit renuntiationem | 2.1 |
| interuenire oportere: in qua re haec uerba probata sunt: 'condicione tua non utor'. Siue | 3.1 |
| autem ipsi praesenti renuntietur siue absenti per eum, qui in potestate eius sit cuiusue is | |
| eaue in potestate sit, nihil interest. | |
| Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. Diuortium non est nisi uerum, | 3.pr.1 |
| quod animo perpetuam constituendi <di>ssensionem fit. itaque quidquid in calore | |
| iracundiae uel fit uel dicitur, non prius ratum est, quam si perseuer<a>ntia apparuit iudi- | |
| cium animi fuisse: ideoque per calorem misso repudio si breui reuersa uxor est, nec di- | |
| uortisse uidetur. | 5 |
| Ulpianus libro uicesimo sexto ad Sabinum. Iulianus libro octauo decimo | 4.pr.1 |
| digestorum quaerit, an furiosa repudium mittere uel repudiari possit. et scribit furiosam | |
| repudiari posse, quia ignorantis loco habetur: repudiare autem non posse neque ipsam | |
| propter dementiam neque curatorem eius, patrem tamen eius nuntium mittere posse. quod | |
| non tractaret de repudio, nisi constaret retineri matrimonium: quae sent<ent>ia mihi | 5 |
| uidetur uera. | |
| Idem libro trigesimo quarto ad edictum. Si filia emancipata idcirco diuer- | 5.pr.1 |
| terat, ut maritum lucro dotis adficiat, patrem fraudet, qui profecticiam dotem potuit petere, | |
| si constante matrimonio decessiss<et>, ideo patri succurrendum est, ne dotem perdat: non | |
| enim minus patri quam marito succurrere praetorem oportet. danda igitur est ei dotis | |
| exactio, atque si constante matrimonio decessisset filia. | 5 |
| Iulianus libro sexagesimo secundo digestorum. Uxores | 6.pr.1 |
| eorum, qui in hostium potestate peruenerunt, possunt uideri nuptarum locum retinere eo | |
| solo, quod alii temere nubere non possunt. et generaliter definiendum est, donec certum | |
| est maritum uiuere in captiuitate constitutum, nullam habere licentiam uxores eorum mi- | |
| grare ad aliud matrimonium, nisi mallent ipsae mulieres causam repudii praestare. sin | 5 |
| autem in incerto est, an uiuus apud hostes teneatur uel morte praeuentus, tunc, si quin- | |
| quennium a tempore captiuitatis excesserit, licentiam habet mulier ad alias migrare nuptias, | |
| ita tamen, ut bona gratia dissolutum uideatur pristinum matrimonium et unusquisque suum | |
| ius habeat imminutum: eodem iure et in marito in ciuitate degente et uxore captiua | |
| obseruando. | 10 |
| Papinianus libro primo de adulteriis. Si paenituit eum, qui libellum tra- | 7.pr.1 |
| dendum diuortii dedit, isque per ignorantiam mutatae uoluntatis oblatus est, durare ma- | |
| trimonium dicendum, nisi paenitentia cognita is qui accepit ipse uoluit matrimonium dis- | |
| soluere: tunc enim per eum qui accepit soluitur matrimonium. | |
| Idem libro secundo de adulteriis. Diuus Hadrianus eum, qui alienam uxo- | 8.pr.1 |
| rem ex itinere domum suam duxisset et inde marito eius repudium mississet, in triennium | |
| relegauit. | |
| Paulus libro secundo de adulteriis. Nullum diuortium ratum est nisi | 9.pr.1 |
| septem ciuibus Romanis puberibus adhibitis praeter libertum eius qui diuortium faciet. | |
| libertum accipiemus etiam eum, qui a patre auo proauo et ceteris susum uersum manu- | |
| missus sit. | |
| Modestinus libro primo regularum. Patrono inuito liberta, quam in matrimonio habuit, | 10.pr.1 |
| ab eo discedere non potest, nisi ex causa fideicommissi manumissa sit: tunc enim potest, | |
| licet eius fit liberta. | |
| Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Quod ait lex: 'diuortii faciendi po- | 11.pr.1 |
| testas libertae, quae nupta est patrono, ne esto', non infectum uidetur effecisse diuortium, | |
| quod iure ciuili dissoluere solet matrimonium. quare constare matrimonium dicere non | |
| possumus, cum sit separatum. denique scribit Iulianus de dote hanc actionem non habere. | |
| merito igitur, quamdiu patronus eius eam uxorem suam esse uult, cum nullo alio conubium | 5 |
| ei est. nam quia intellexit legis lator facto libertae quasi diremptum matrimonium, de- | |
| traxit ei cum alio conubium. quare cuicumque nubserit, pro non nupta habebitur. Iulianus | |
| quidem amplius putat nec in concubinatu eam alterius patroni esse posse. Ait lex: | 1.1 |
| 'quamdiu patronus eam uxorem esse uolet'. et uelle debet uxorem esse et patronus du- | |
| rare: si igitur aut patronus esse aut uelle desierit, finita est legis auctoritas. Illud rectis- | 2.1 |
| sime placuit, qualiquali uoluntate intellegi possit patronus animum habere desisse quasi | |
| in uxorem, finiri legis huius beneficium. proinde cum patronus rerum amotarum cum | |
| liberta, quae ab inuito eo diuorterat, uellet experiri, imperator noster cum diuo patre suo | |
| rescripsit intellegi eum hoc ipso nolle nuptam sibi, qui eam actionem uel aliam inportet, | 5 |
| quae non solet nisi ex diuortio oriri. quare si accusare eam adulterii coeperit uel alio | |
| crimine postulare, quod uxori nemo obicit, magis est, ut diremptum sit matrimonium: | |
| etenim meminisse oportet ideo adimi cum alio conubium, quia patronus sibi nuptam | |
| cupit. ubicumque igitur uel tenuis intellectus uideri potest nolentis nuptam, dicendum | |
| est iam incipere libertae cum alio esse conubium. proinde si patronus sibi desponderit | 10 |
| aliam uel destinauerit uel matrimonium alterius appetierit, credendus est nolle hanc nuptam: | |
| et si concubinam sibi adhibuerit, idem erit probandum. |