| SOLUTO MATRIMONIO DOS QUEMADMODUM PETATUR | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Dotium causa semper et ubique | 24.3.1.pr.1 |
| praecipua est: nam et publice interest dotes mulieribus conseruari, cum dotatas esse fe- | |
| minas ad subolem procreandam replendamque liberis ciuitatem maxime sit necessarium. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum. Soluto matrimonio solui mulieri | 2.pr.1 |
| dos debet. nec cogitur maritus alii eam ab initio stipulanti promittere, nisi hoc ei nihil | |
| nocet: nam si incommodum aliquod maritus suspectum habet, non debere eum cogi alii | |
| quam uxori promittere dicendum est. haec si sui iuris mulier est. Quod si in patris po- | 1.1 |
| testate est et dos ab eo profecta sit, ipsius et filiae dos est: denique pater non aliter quam | |
| ex uoluntate filiae petere dotem nec per se nec per procuratorem potest. sic ergo et pro- | |
| mittendum Sabinus ait. ei ergo promittendum erit, cui uterque iusserit. ceterum si pater | |
| solus iussit, dotis actio filiae non erit adempta, quandoque sui iuris filia fuerit facta. item | 5 |
| si uoluntate solius filiae promittatur, remanebit dotis actio integra patri: sed utrum ut et | |
| agat solus an et ut adiuncta quoque filiae persona experiri possit? et puto nec eam actio- | |
| nem amissam, quam adiuncta filiae persona potest habere. quod si sui iuris fuerit facta | |
| filia, nocebit ei ista stipulatio. Uoluntatem autem filiae, cum pater agit, de dote, utrum si<c> | 2.1 |
| accipimus, ut consentiat an uero ne contradicat filia? et est ab imperatore Antonino re- | |
| scriptum filiam, nisi euidenter contradicat, uideri consentire patri. et Iulianus libro quadra- | |
| gesimo octauo digestorum scripsit quasi ex uoluntate filiae uideri experiri patrem, si furio- | |
| sam filiam habeat: nam ubi non potest per dementiam contradicere, consentire quis eam | 5 |
| merito credet. sed si absens filia sit, dicendum erit non ex uoluntate eius id factum | |
| cauendumque ratam rem filiam habituram a patre: ubi enim sapit, scire eam exigimus, ut | |
| uideatur non contradicere. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Non solum autem in exigenda, sed etiam | 3.pr.1 |
| in soluenda dote, quae communis est patris et filiae, utriusque uoluntas exquiritur nec alter | |
| alterius deteriorem condicionem facere potest. sed si pecunia ad patrem peruenit, quam | |
| filia accepit, actio de dote utrisque tolletur. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Si pater sine consensu filiae | 4.pr.1 |
| dotem a uiro exegisset et eandem alii uiro eius filiae nomine dedisset et mortuo patre filia | |
| cum priore uiro ageret, doli mali exceptione repellitur. | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. De diuisione anni eius, quo diuortium | 5.pr.1 |
| factum est, quaeritur, ex die matrimonii an ex die traditi marito fundi maritus sibi com- | |
| putet tempus. et utique in fructibus a uiro retinendis neque dies dotis constitutae neque | |
| nuptiarum obseruabitur, sed quo primum dotale praedium constitutum est, id est tradita | |
| possessione. | 5 |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Si ante nuptias fundus traditus est, ex | 6.pr.1 |
| die nuptiarum ad eundem diem sequentis anni computandus annus est: idem in ceteris | |
| annis seruatur, donec diuortium fiat. nam si ante nuptias traditus sit et fructus inde per- | |
| cepti, hi restituendi sunt quandoque diuortio facto quasi dotis facti. | |
| Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum. Fructus eos esse constat, qui | 7.pr.1 |
| deducta inpensa supererunt: quod Scaeuola et ad mariti et ad mulieris inpensas refert. | |
| nam si mulier pridie uindemias doti dedit, mox sublatis a marito uindemiis diuortit, non | |
| putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas, quae, antequam por- | |
| tiones fructuum fiant, deducendae sunt: igitur, si et maritus aliquid inpendit in eundem | 5 |
| annum, utriusque inpensae concurrent. ita et, si impensarum a muliere factarum ratio ha- | |
| beatur, cum plurimis annis in matrimonio fuit, necesse est primi anni computari temporis | |
| quod sit ante datum praedium. Papinianus autem libro undecimo quaestionum diuortio | 1.1 |
| facto fructus diuidi ait non ex die lo<c>ationis, sed habita ratione praecedentis temporis, quo | |
| mulier in matrimonio fuit: neque enim, si uindemiae tempore fundus in dotem datus sit | |
| eumque uir ex calendis Nouembribus primis fruendum locauerit, mensis Ianuarii suprema | |
| die facto diuortio, retinere uirum et uindemiae fructus et eius anni, quo diuortium factum | 5 |
| est, quartam partem mercedis aequum est: alioquin si coactis uindemiis altera die diuortium | |
| intercedat, fructus integros retinebit. itaque si fine mensis Ianuarii diuortium fiat et quat- | |
| tuor mensibus matrimonium steterit, uindemiae fructus et quarta portio mercedis instantis | |
| anni confundi debebunt, ut ex ea pecunia tertia portio uiro relinquatur. E contrario | 2.1 |
| quoque idem obseruandum est: nam si mulier percepta uindemia statim fundum uiro in | |
| dotem dederit et uir ex calendis Martiis eundem locauerit et calendis Aprilibus primis | |
| diuortium fuerit secutum, non solum partem duodecimam mercedis, sed pro modo tem- | |
| poris omnium mensum, quo dotale praedium fuit, ex mercede quae debebitur portionem | 5 |
| retinebit. Item si messes eius anni, quo diuortium factum est, colonum ex forma loca- | 3.1 |
| tionis sequantur, ante uindemiam soluto matrimonio nihilo minus pecunia messium in com- | |
| putationem cum spe futurae uindemiae ueniet. Apparet igitur ex his illos fructus, quos | 4.1 |
| mulier percepit antequam nuberet, non debere in contributionem uenire. Ob donationes, | 5.1 |
| item ob res amotas ex his fructibus, qui post diuortium percepti sunt, compensationes | |
| fieri possunt. Quod in anno dicitur, potest dici et in sex mensibus, si bis in anno fructus | 6.1 |
| capientur, ut est in locis inriguis. Et in pluribus annis idem dici potest, ut in silua | 7.1 |
| caedua. Item si locatio agri talis sit, ut super annuam mercedem quinquennio quoque | 8.1 |
| aliquid amplius praestaretur: in eo enim quod amplius est tempus ad quinquennium com- | |
| putamus. Non solum autem de fundo, sed etiam de pecore idem dicemus, ut lana ouium | 9.1 |
| fetusque pecorum praestaretur. quare enim, si maritus prope partum oues doti acceperit, | |
| item proximas tonsurae, post partum et tonsas oues protinus diuortio facto nihil reddat? | |
| nam et hic fructus toto tempore quo curantur, non quo percipiuntur, rationem accipere | |
| debemus. In seruo quoque anni ratio habetur, si in annum forte operae eius locatae sunt, | 10.1 |
| ut praeteriti temporis ad maritum, post diuortium autem ad mulierem operae pertineant. | |
| De pensionibus quoque praediorum urbanorum idem est quod in fructibus rusticorum. | 11.1 |
| Si fundum uiro uxor in dotem dederit isque inde arbores deciderit, si hae fructus intelle- | 12.1 |
| guntur, pro portione anni debent restitui (puto autem, si arbores caeduae fuerunt uel gre- | |
| miales, dici oportet in fructu cedere), si minus, quasi deteriorem fundum fecerit, maritus | |
| tenebitur. sed et si ui tempestatis ceciderunt, dici oportet pretium earum restituendum | |
| mulieri nec in fructum cedere non magis, quam si thensaurus fuerit inuentus: in fructum | 5 |
| enim non computabitur, sed pars eius dimidia restituetur quasi in alieno inuenti. Si uir | 13.1 |
| in fundo mulieris dotali lapidicinas marmoreas inuenerit et fundum fructuosiorem fecerit, | |
| marmor, quod caesum neque exportatum est, mariti et impensa non est ei praestanda, | |
| quia nec in fructu est marmor: nisi tale sit, ut lapis ibi renascatur, quales sunt in Gallia, | |
| sunt et in Asia. Sed si cretifodinae, argenti fodinae uel auri uel cuius alterius materiae | 14.1 |
| sint uel harenae, utique in fructu habebuntur. Interdum marito de fructibus a muliere | 15.1 |
| cauetur et nihil retinet, si fructibus stantibus fundum mulier recipiet: interdum retinebit | |
| tantum maritus et nihil restituet, id est si non plus erit, quam pro portione eum reti- | |
| nere oportet: interdum uero et reddet, si plus percepit quam eum retinere oportet. eadem | |
| condicio erit etiam, si cum socero uel cum herede alterutrius de dote agatur. Impendi | 16.1 |
| autem fructuum percipiendorum Pomponius ait, quod in arando serendoque agro impensum | |
| est, quodque in tutelam aedificiorum aegrumue seruum curandum, scilicet si ex aedificio | |
| uel seruo fructus aliqui percipiebantur. sed hae inpensae non petentur, cum maritus | |
| fructum totum anni retinet, qu<i>a ex fructibus prius impensis satisfaciendum est. plane si | 5 |
| nouam uillam necessario exstruxit uel ueterem totam sine culpa sua conlapsam restituerit, | |
| erit eius impensae petitio: simili modo et si pastina instituit. hae enim inpensae aut in | |
| res necessarias aut utiles cedunt pariuntque marito actionem. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Si fundus in dotem datus sit, in quo lapis | 8.pr.1 |
| caeditur, lapidicinarum commodum ad maritum pertinere constat, quia palam sit eo animo | |
| dedisse mulierem fundum, ut iste fructus ad maritum pertineat, nisi si contrariam uolun- | |
| tatem in dote danda declarauerit mulier. Quod in sementem erogatur, si non responderint | 1.1 |
| messes, ex uindemia deducetur, quia totius anni unus fructus est. | |
| Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Si mora per mulierem fuit, quo | 9.pr.1 |
| minus dotem reciperet, dolum malum dumtaxat in ea re, non etiam culpam maritus prae- | |
| stare debet, ne facto mulieris in perpetuum agrum eius colere cogatur: fructus tamen, qui | |
| peruenissent ad uirum, redduntur. | |
| Idem libro quinto decimo ad Sabinum. Si ab hostibus capta filia, quae nupta | 10.pr.1 |
| erat et dotem a patre profectam habebat, ibi decesserit, puto dicendum perinde obseruanda | |
| omnia ac si nupta decessisset, ut, etiamsi in potestate non fuerit patris, dos ab eo pro- | |
| fecta reuerti ad eum debeat. Si uir uxorem suam occiderit, dotis actionem heredibus uxoris | 1.1 |
| dandam esse Proculus ait, et recte: non enim aequum est uirum ob facinus suum dotem | |
| sperare lucrifacere. idemque et e contrario statuendum est. | |
| Idem libro sexto decimo ad Sabinum. Si alienam rem sciens mulier in dotem | 11.pr.1 |
| dederit, reddenda ei est, quasi suam dedisset, et fructus pro portione anni, quo diuortium | |
| factum est. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Maritum in id quod facere | 12.pr.1 |
| potest condemnari exploratum est: sed hoc heredi non esse praestandum, | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. quia tale beneficium personale est et | 13.pr.1 |
| cum persona exstinguitur. | |
| Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum. Alia causa est defensoris, | 14.pr.1 |
| quem placet sufficienter uideri defendisse, si tantum uxori praestet, quantum conseque- | |
| retur, si ipsum maritum conuenisset. Eleganter quaerit Pomponius libro quinto decimo | 1.1 |
| ex Sabino, si paciscatur maritus, ne in id quod facere possit condemnetur, sed in solidum, | |
| an hoc pactum seruandum sit? et negat seruari oportere, quod quidem et mihi uidetur | |
| uerum: namque contra bonos mores id pactum esse melius est dicere, quippe cum contra | |
| receptam reuerentiam, quae maritis exhibenda est, id esse apparet. | 5 |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Rei iudicatae tempus spectatur, qua- | 15.pr.1 |
| tenus maritus facere potest. Heredi mariti, licet in solidum condemnetur, compensationes | 1.1 |
| tamen, quae ad pecuniariam causam respiciunt, proderunt, ut hoc minus sit obligatus, | |
| ueluti ob res donatas et amotas et impensas: morum uero coercitionem non habet. Socero | 2.1 |
| quoque, cum quo nurus de dote agit, idem honor habetur, <ut> in id damnetur quod facere | |
| potest, | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. quia parentis locum socer | 16.pr.1 |
| optinet. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Ex diuerso si socer ex promissione a | 17.pr.1 |
| marito conueniatur, solet quaeri, an idem ei honor habendus sit: Neratius libris membra- | |
| narum et Proculus scribunt hoc iustum esse. Item si mulier ex promissione conueniatur, | 1.1 |
| magis placuit defendendam eam per exceptionem: idem et Proculus ait: sicuti cum socia | |
| fuit, dabitur ei exceptio, quamuis iure ciuili sit obligata. Si in iudicio dotis iudex igno- | 2.1 |
| rantia iuris lapsus condemnauerit maritum in solidum, Neratius Sabinus doli exceptione | |
| eum uti oportere aiunt eaque tutum fore. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. Etiam filios mulieris, qui patri | 18.pr.1 |
| heredes exstiterunt, in id quod facere possunt condemnandos Labeo ait. Licet in dota- | 1.1 |
| libus rebus non solum dolum, sed et culpam maritus praestet, cum tamen quaeritur in | |
| iudicio de dote an facere possit, dolus dumtaxat comprehenditur, quia in rerum ipsius ad- | |
| ministratione non erat ab eo culpa exigenda. quamquam eum dumtaxat dolum ei nocere | |
| putem, si facere non possit, quem propter uxorem adhibuit, ne ei solidum solueret, non | 5 |
| propter quemlibet alium. Ofilius autem aiebat, si dolo mariti res dotalis interisset et alio- | |
| quin soluendo non esset, quamuis nihil dolo fecisset, quo minus soluendo esset, perinde | |
| tamen eum damnandum eius rei dotalis nomine in qua dolum fecisset, atque si dolo eius | |
| factum esset, quo minus facere possit. ceterum si circa interitum rei dotalis dolus malus | |
| et culpa mariti absit, actiones solas, quas eo nomine quasi maritus habet, praestandas | 10 |
| mulieri, ueluti furti uel damni iniuriae. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Si mulier diuerterit et iudicio | 19.pr.1 |
| de dote contestato reuersa fuerit in matrimonium, redintegrato matrimonio exspirat iudi- | |
| cium et omnia in statu pristino manent. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Quamuis mulier non in hoc accipiat con- | 20.pr.1 |
| stante matrimonio dotem, ut aes alienum soluat aut praedia idonea emat, sed ut liberis | |
| ex alio uiro egentibus aut fratribus aut parentibus consuleret uel ut eos ex hostibus redi- | |
| meret, quia iusta et honesta causa est, non uidetur male accipere et ideo recte ei soluitur: | |
| idque et in filia familias obseruatur. | 5 |
| Ulpianus libro tertio disputationum. Sed et si ideo maritus ex dote ex- | 21.pr.1 |
| pendit, ut a latronibus redimeret necessarias mulieri personas uel ut mulier uinculis uin- | |
| dicet de necessaris suis aliquem, reputatur ei id quod expensum est siue pars dotis sit, | |
| pro ea parte, siue tota dos sit, actio dotis euanescit. et multo magis idem dicendum est, | |
| si socer agat de dote, debere rationem haberi eius quod in ipsum impensum est, siue | 5 |
| ipse maritus hoc fecit siue filiae ut faciat dedit: sed et si non pater experiretur, sed post | |
| mortem eius filia sola de dote ageret, idem erit dicendum: cum enim doli exceptio insit | |
| de dote actioni ut in ceteris bonae fidei iudiciis, potest dici, ut et Celso uidetur, inesse | |
| hunc sumptum actioni de dote, maxime si ex uoluntate filiae factus sit. | |
| Idem libro trigesimo tertio ad edictum. Si, cum dotem daret pater uel ex- | 22.pr.1 |
| traneus pro muliere, in unum casum pepigit, uel in diuortium uel in mortem, dicendum | |
| est in eum casum, in quem non pepigit, esse mulieri actionem. Si post solutum matrimo- | 1.1 |
| nium filia familias citra patris uoluntatem exactam communem dotem consumat, patri et | |
| uiua ea et mortua actio superest, ut dos ipsi soluatur. quod ita uerum e<s>t, si perditurae | |
| soluatur: ceterum si non perditurae et ex iustis causis soluta sit, non supererit actio. sed | |
| mortuo patre nec etiam heredes agent nec mulier. Si mulier soluto matrimonio agentem | 2.1 |
| reum dotis per nouationem decepta accipiat, nihilo minus actio dotis ei manebit. Si pater | 3.1 |
| filia absente de dote egerit, etsi omissa sit de rato satisdatio, filiae denegari debet actio, | |
| siue patri heres exstiterit, siue in legato tantum acceperit, quantum dotis satis esset. et | |
| ita Iulianus pluribus loci<s> scribit compensandum ei in dotem quod a patre datur lucroque | |
| eius cedit, si tantum ab eo consecuta sit, quantum ei dotis nomine debeatur a marito | 5 |
| qui patri soluit. Si patri propter condemnationem Romae, ubi dos petatur, esse non liceat, | 4.1 |
| filiae satis dotis fieri oportet, ita tamen, ut caueat ratam rem patrem habiturum. Eo | 5.1 |
| autem tempore consentire filiam patri oportet, quo lis contestatur. secundum haec si filia | |
| dicat se patri consentire et ante litis contestationem mutauerit uoluntatem uel etiam eman- | |
| cipata sit, frustra pater aget. Nec non illud quoque probamus, quod Labeo probat, non- | 6.1 |
| numquam patri denegandam actionem, si tam turpis persona patris sit, ut uerendum sit, | |
| ne acceptam dotem consumat: ideoque officium iudicis interponendum est, quatenus et | |
| filiae et patri competenter consuletur. sed si latitet filia, ne tali patri consentire cogatur, | |
| puto dari quidem patri actionem, sed causa cognita. quid enim, si filia uerecunde per | 5 |
| absentiam patri contradicat? cur non dicamus patri non esse dandam actionem? quod si | |
| is pater sit, cui omnimodo consentire filiam decet, hoc est uitae probatae, fili<a> leuis mulier | |
| uel admodum iuuenis uel nimia circa maritum non merentem, dicendum est patri potius | |
| adquiescere praetorem oportere dareque ei actionem. Si maritus uel uxor constante matri- | 7.1 |
| monio furere coeperint, quid faciendum sit, tractamus. et illud quidem dubio procul ob- | |
| seruatur eam personam, quae furore detenta est, quia sensum non habet, nuntium mittere | |
| non posse. an autem illa repudianda est, considerandum est. et si quidem interuallum | |
| furor habeat uel perpetuus quidem morbus est, tamen ferendus his qui circa eam sunt, | 5 |
| tunc nullo modo oportet dirimi matrimonium, sciente ea persona, quae, cum compos mentis | |
| ess<et>, ita furenti quemadmodum diximus nuntium miserit, culpa sua nuptias esse diremptas: | |
| quid enim tam humanum est, quam ut fortuitis casibus mulieris maritum uel uxorem uiri | |
| participem esse? sin autem tantus furor est, ita ferox, ita perniciosus, ut sanitatis nulla | |
| spes supersit, circa ministros terribilis, et forsitan altera persona uel propter saeuitiam | 10 |
| furoris uel, quia liberos non habet, procreandae subolis cupidine tenta est: licentia erit | |
| compoti mentis personae furenti nuntium mittere, ut nullius culpa uideatur esse matrimo- | |
| nium dissolutum neque in damnum alterutra pars incidat. Sin autem in saeuissimo furore | 8.1 |
| muliere constituta maritus dirimere quidem matrimonium calliditate non uult, spernit autem | |
| infelicitatem uxoris et non ad eam flectitur nullamque ei competentem curam inferre ma- | |
| nifestissimus est, sed abutitur dotem: tunc licentiam habeat uel curator furiosae uel cognati | |
| adire iudicem competentem, quatenus necessitas imponatur marito omnem talem mulieris | 5 |
| sustentationem sufferre et alimenta praestare et medicinae eius succurrere et nihil praeter- | |
| mitte<re eorum>, quae maritum uxori adferre decet secundum dotis quantitatem. sin | |
| uero dotem ita dissipaturus ita manifestus est, ut non hominem frugi oportet, tunc dotem | |
| sequestrari, quatenus ex ea mulier competens habeat solacium una cum sua familia, | |
| pactis uidelicet dotalibus, quae inter eos ab initio nuptiarum inita fuerint, in suo statu | 10 |
| durantibus et alterius exspectantibus sanitatem et mortis euentum. Item pater furiosae | 9.1 |
| utiliter intendere sibi filiaeue suae reddi dotem potest: quamuis enim furiosa nuntium mit- | |
| tere non possit, patrem tamen eius posse certum est. Si soluto matrimonio pater furiosus | 10.1 |
| sit, curator eius uoluntate filiae dotem petere poterit: aut si curatoris copia non sit, agere | |
| filiae permittendum erit cauerique oportebit de rato. Idem decernendum est et si ab | 11.1 |
| hostibus captus sit pater, puellae dandam actionem de dote repetenda. Transgrediamur | 12.1 |
| nunc ad hunc articulum, ut quaeramus, aduersus quos competit de dote actio. et aduersus | |
| ipsum maritum competere palam est, siue ipsi dos data sit siue alii ex uoluntate mariti | |
| uel subiecto iuri eius uel non subiecto. sed si filius familias sit maritus et dos socero | |
| data sit, aduersus socerum agetur. plane si filio data sit, si quidem iussu soceri, adhuc | 5 |
| absolute socer tenebitur: quod si filio data sit non iussu patris, Sabinus et Cassius respon- | |
| derunt nihilo minus cum patre agi oportere: uideri enim ad eum peruenisse dotem, penes | |
| quem est peculium: sufficit autem ad id damnandum quod est in peculio uel si quid in | |
| rem patris uer<s>um est. sin autem socero dotem dederit, cum marito non poterit experiri, | |
| nisi patri heres exstiterit. Si mulier in condicione mariti errauerit putaueritque esse libe- | 13.1 |
| rum, cum seruus esset, concedi oportet quasi priuilegium in bonis uiri mulieri, uidelicet | |
| ut, si sint et alii creditores, haec praeferatur circa de peculio actionem et, si forte domino | |
| aliquid debeat seruus, non praeferatur mulier nisi in his tantum rebus, quae uel in dote | |
| datae sunt uel ex dote comparatae, quasi et hae dotales sint. | 5 |
| Paulus libro trigesimo sexto ad edictum. Et si quid in eam dotem impen- | 23.pr.1 |
| sum est nec a muliere reddetur, per doli mali exceptionem seruabitur. | |
| Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum. Si constante matrimonio propter | 24.pr.1 |
| inopiam mariti mulier agere uolet, unde exactionem dotis initium accipere ponamus? et | |
| constat exinde dotis exactionem competere, ex quo euidentissime apparuerit mariti facul- | |
| tates ad dotis exactionem non sufficere. Si exheredato marito mulier agat, magis est, ut | 1.1 |
| ex die aditae patris hereditatis incipiat ei dotis exactio. Quotiens mulieri satisdandum est | 2.1 |
| de solutione dotis post certum tempus, si maritus satisdare non possit, tunc deducto com- | |
| modo temporis condemnatio residui repraes<en>tatur: sed si, cum maritus satisdare posset, | |
| nollet, in solidum eum condemnandum Mela ait non habita ratione commodi temporis. | |
| iudicis igitur officio conuenit, ut aut satisdatione interposita absoluat maritum aut habita | 5 |
| ratione compensationis eum condemnet, quod quidem hodie magis usurpatur: nec ferenda | |
| est mulier, si dicat magis se uelle dilationem pati quam in repraesentatione deductionem. | |
| Siue autem mariti siue uxoris periculo dos fuit, nihilo minus legitimo tempore debet sol- | 3.1 |
| uere maritus. Si uir uoluntate mulieris seruos dotales manumiserit, si quidem | 4.1 |
| donare ei mulier uoluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis tenebitur: | |
| quod si negotium inter eos gestum est, utique tenebitur, ut officio iudicis caueat restitu- | |
| turum se mulieri, quidquid ad eum ex bonis liberti uel ex obligatione peruenisset. Si | 5.1 |
| maritus saeuus in seruos dotales fuit, uidendum, an de hoc possit conueniri. et si quidem | |
| tantum in seruos uxoris saeuus fuit, constat eum teneri hoc nomine: si uero et in suos | |
| est natura talis, adhuc dicendum est immoderatam eius saeuitiam hoc iudicio coercendam: | |
| quamuis enim diligentiam uxor eam demum ab eo exigat, quam rebus suis exiget, nec | 5 |
| plus possit, attamen saeuitia, quae in propriis culpanda est, in alienis coercenda est, hoc | |
| est in dotalibus. Si uxor uiri rem commodauer<it> eaque perierit, uidendum, an compensa- | 6.1 |
| tionem hoc nomine pati possit. et puto, si quidem prohibuit eam maritus commodare, | |
| statim deductionem fieri: si uero non prohibuit eam commodare, arbitrio iudicis modicum | |
| tempus ei indulgeri cautionem praebenti. Si bona mulieris pro parte sint publicata, super- | 7.1 |
| est mulieri reliquae partis dotis exactio: plus puto: et si post litem contestatam publicata | |
| sit pro parte dos, sufficiet arbitrium iudicis ad partis condemnationem faciendam. quod si | |
| tota dos publicata sit, exspirabit iudicium. | |
| Paulus libro trigesimo sexto ad edictum. Si filio familias dos data sit | 25.pr.1 |
| iniussu patris, de peculio quidem agetur: sed siue propter impensas a filio familias factas | |
| siue propter res donatas a filio uel amotas ab uxore res peculiares hoc ipso, quod habet | |
| actionem pater ex persona filii, maius peculium fit, et sic totum est praestandum mulieri | |
| quod est in peculio, quia adhuc sit quod uxori debeatur. Maritum in reddenda dote de | 1.1 |
| dolo malo et culpa cauere oportet. quod si dolo malo fecerit, quo minus restituere possit, | |
| damnandum eum, quanti mulier in litem iurauerit, quia inuitis nobis res nostras alius reti- | |
| nere non debeat. Si post diuortium res dotales deteriores factae sint et uir in reddenda | 2.1 |
| dote moram fecerit, omnimodo detrimentum ipse praestabit. Si qui dotalium seruorum | 3.1 |
| in fuga erunt, cauere debebit maritus se eos uiri boni arbitratu persecuturum et restitu- | |
| turum. Si uir in quinquennio locauerit fundum et post primum forte annum diuortium | 4.1 |
| interuenerit, Sabinus ait non alias fundum mulieri reddi oportere, quam si cauerit, si quid | |
| praet<e>r unius anni locationem maritus damnatus sit, id se praestatum iri: sed et mulieri | |
| cauendum, quidquid praeter primum annum ex locatione uir consecutus fuerit, se ei resti- | |
| tuturum. | 5 |
| Idem libro trigesimo septimo ad edictum. Semel mora facta si seruum do- | 26.pr.1 |
| talem postea offerente marito mulier accipere noluerit et ita is decesserit, non debebit | |
| pretium eius maritus uel heres eius, ne damnum sentiat, quod postea offerente eo mulier | |
| accipere noluit. | |
| Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale. Si post diuortium mortua | 27.pr.1 |
| muliere heres eius cum uiro parenteue eius agat, eadem uidentur de restituenda dote inter- | |
| uenire, quae ipsa muliere agente obseruari solent. | |
| Ulpianus libro primo institutionum. Facere posse maritus etiam id uidetur, | 28.pr.1 |
| quod a muliere consequi potest: scilicet si iam ei aliquid absit, quod pro muliere aliquid | |
| expendit uel mandato eius praestitit: ceterum si nondum ei abest, ut puta sub condicione | |
| est obligatus, nondum uidetur facere posse. | |
| Idem libro tertio disputationum. Quotiens pater dotem dat et stipulatur, ita | 29.pr.1 |
| demum in suam personam de dote actionem transfert, si ex continenti stipuletur: ceterum | |
| si interposito tempore stipulari uelit, non nisi consentiente filia poterit, quamuis in pote- | |
| state sit, quia deteriorem condicionem in dote filiae facere non potest nisi consentiat. | |
| plane si ante nuptias dotem dederit, poterit ex interuallo, ante nuptias tamen, et citra | 5 |
| uoluntatem quoque filiae stipulari. Si quis pro muliere dotem dederit conueneritque, ut | 1.1 |
| quoquo modo dirempto matrimonio ipsi solueretur, postea maritus uxori dotem soluerit, | |
| rectissime dicetur exactionem nihilo minus ei qui dedit contra maritum competere. | |
| Iulianus libro sexto decimo digestorum. Nupta non impeditur, quo minus | 30.pr.1 |
| cum priore marito de dote experiatur. Quotiens culpa uiri accidit, ne dos a socero aut | 1.1 |
| a quolibet alio, qui mulieris nomine promiserat, exigeretur: si aut in matrimonio filia de- | |
| cesserit aut mater familias facta eum qui dotem repromiserat heredem instituerit, satis | |
| constat nihil amplius uirum praestare debere, quam ut eos obligatione liberet. | |
| Idem libro octauo decimo digestorum. Si marito publico iudicio damnato | 31.pr.1 |
| pars aliqua bonorum eius publicetur, fiscus creditoribus eius satisfacere necesse habet: | |
| inter quos uxor quoque est. Si pater, cum ducenta filiae suae nomine dotis gratia pro- | 1.1 |
| mississet, pactus fuerit, ne amplius quam centum a se peterentur, et soluto matrimonio | |
| egerit, centum, de quibus conuenit ne peterentur, nec intelleguntur dotis esse. quod si | |
| mortuo patre cum herede eius maritus agere coeperit, ista quoque pecunia in dote erit. | |
| Si uoluntate filiae procurator a patre datus litem de dote contestatus fuerit et re secundum | 2.1 |
| eum iudicata pater decesserit, iudicati actionem filiae potius quam heredibus patris dari | |
| oportebit. Cum patri dos data esset et ei filius ex aliqua parte heres sub condicione in- | 3.1 |
| stitutus fuerit et pendente condicione coheredes eius dotem pro sua portione mulieri sol- | |
| uerint: hoc minus filius ex dote praestare debebit, quoniam nullam actionem eius pecuniae | |
| reciperandae gratia aduersus coheredes habet. Si fundum dotalem recepisset mulier non | 4.1 |
| habita ratione fructuum pro portione anni, quo nupta non fuisset, nihilo minus de dote | |
| agere potest, quia minorem dotem recepisset: hoc enim ad dotis augmentum pertinet, | |
| quemadmodum si partum ancillarum non recepisset, aut legata uel hereditates, quae post | |
| diuortium per seruos dotales adquisitae marito fuissent. | 5 |
| Idem libro secundo ad Urseium Ferocem. Si prior maritus posteriori dotis | 32.pr.1 |
| nomine tamquam debitor mulieris dotem promiserit, non plus quam id quod facere possit | |
| dotis futurum esse. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Quae dotis nomine certam pecuniam | 33.pr.1 |
| promiserat, quosdam adhibuerat, qui stipularentur partem dotis distracto matrimonio sibi | |
| solui: ea nulla data dote obierat eodem marito suo herede relicto: is damnosam heredi- | |
| tatem eius adierat. nihilo minus stipulatoribus tenebitur, quoniam adeundo hereditatem | |
| debitricis intellegeretur secum pensasse: nec ad rem pertinere, quod soluendo non esset | 5 |
| hereditas, quando ceteris etiam creditoribus teneatur. | |
| Idem libro octauo quaestionum. Titia diuortium a Seio fecit: hanc Titius | 34.pr.1 |
| in sua potestate esse dicit et dotem sibi reddi postulat: ipsa se matrem familias dicit et | |
| de dote agere uult: quaesitum est, quae partes iudicis sint. respondi patri, nisi probet | |
| filiam non solum in sua potestate esse, sed etiam consentire sibi, denegandam actionem, | |
| sicuti denegaretur, etiamsi constaret eam in potestate esse. | 5 |
| Marcianus libro decimo institutionum. Liberta, quae uoluntate patroni discessit, de | 35.pr.1 |
| dote cum eo agere potest quam ei dedit. | |
| Paulus libro secundo de adulteriis. Si maritus minus facere potest et | 36.pr.1 |
| dos publicata sit, in id quod facere potest fisco maritus condemnandus est, ne in perniciem | |
| mariti mulier punita sit. | |
| Ulpianus libro secundo responsorum. Dotem uoluntate filiae uideri patrem | 37.pr.1 |
| recepisse, cum causas contradicendi ei filia non haberet, maxime cum ab eo postea am- | |
| pliore summa dotata sit. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Lucius Titius cum esset filius familias, uolun- | 38.pr.1 |
| tate patris uxorem Maeuiam duxit et dotem pater accepit: Maeuia Titio repudium misit: | |
| postea pater repudiati absente filio sponsalia cum ea de nomine filii sui fecit: Maeuia | |
| deinde repudium sponsalibus misit atque ita alii nupsit. quaero, si Maeuia aget cum Lucio | |
| Titio quondam marito et a patre herede relicto de dote et probetur culpa mulieris matri- | 5 |
| monium dissolutum, an possit maritus propter culpam mulieris dotem retinere. Marcellus | |
| respondit, etiamsi ut heres institutus a patre Titius conueniretur, tamen, si sponsalibus non | |
| consensisset, culpam mulieris multandam esse. | |
| Papinianus libro undecimo quaestionum. Uiro atque uxore mores inuicem | 39.pr.1 |
| accusantibus causam repudii dedisse utrumque pronuntiatum est. id ita accipi debet, ut | |
| ea lege, quam ambo contempserunt, neuter uindicetur: paria enim delicta mutua pensa- | |
| tione dissoluuntur. | |
| Idem libro uicesimo octauo quaestionum. Post dotem datam et nuptias con- | 40.pr.1 |
| tractas stipulatus est pater <non ex> filiae uoluntate diuortio facto dotem dari. si condicio | |
| stipulationis impleatur et postea filia sine liberis decesserit, non erit impediendus pater, | |
| quo minus ex stipulatu agat: uiua autem filia si agere uult, exceptione summouendus erit. | |
| Idem libro trigesimo septimo quaestionum. Si pater ignorans filiam diuor- | 41.pr.1 |
| tisse dotem ex causa promissionis numerauit, non per indebiti condictionem, sed de dote | |
| actione pecunia petetur. | |
| Idem libro quarto responsorum. In insulam patre deportato, qui dotem pro | 42.pr.1 |
| filia dedit, actio dotis ad filiam pertinet. post diuortium quoque patre damnato, <cui> quidem | |
| consentiente filia <c>onpetierat, aeque dotis actio mulieris est. Fructus ex praediis, quae | 1.1 |
| in dotem data uidebantur, bona fide perceptos et mulieris oneribus ante causam liberalem | |
| absumptos, quamuis seruam fuisse postea constiterit, peti non posse placuit. sumptus uero | |
| necessarios et utiles in praedia quae dotalia uidebantur factos, compensatis fructibus per- | |
| ceptis, ad finem superflui seruari conuenit. Usuras numeratae dotis ex stipulatu pater in | 2.1 |
| matrimonio defuncta filia si petat, gener, qui residuae dotis promissae faenus stipulatus | |
| est, ita demum ad finem uice mutua debitae quantitatis compensationem opponere iuste | |
| uidetur, si propriis sumptibus uxorem suam exhibuit: alioquin si patris sumptibus exhibita | |
| sit, inanis usurarum stipulatio compensationi non proderit. Ad uirum uxore post diuor- | 3.1 |
| tium reuersa iudicium acceptum ex stipulatione, quam extraneus qui dotem dederit stipu- | |
| latus fuerit, non dissoluitur nec officio iudicis absolutio continetur. | |
| Scaeuola libro secundo quaestionum. Si maritus in id quod facere potest | 43.pr.1 |
| condemnatus sit et nomina sint ad dotis quantitatem neque amplius, ne<cess>e habebit man- | |
| dare actiones. | |
| Paulus libro quinto quaestionum. Si socer a genero heres institutus adierit | 44.pr.1 |
| hereditatem, quandoque mortuo patre cum herede eius filiam de dote acturam Nerua et | |
| Cato responderunt, ut est relatum apud Sextum Pomponium digestorum ab Aristone libro | |
| quinto: ibidem Aristoni consensit. ergo dicerem et si emancipasset pater filiam, ipsum | |
| quoque conueniri posse. Lucius Titius filiae suae nomine centum doti promisit Gaio Seio: | 1.1 |
| inter Gaium Seium et Lucium Titium patrem mulieris conuenit, ne dos a uiro uiuo Lucio | |
| Titio id est patre mulieris, peteretur: postea culpa mariti diuortio facto solutum est ma- | |
| trimonium et pater mulieris decedens alios heredes instituit filia exheredata: quaero, an ab | |
| heredibus soceri maritus exigere dotem potest, cum eam mulieri redditurus est. respondi: | 5 |
| cum filia aliis a patre heredibus institutis actionem de dote sua reciperanda habere coe- | |
| perit, necesse habebit maritus aut exactam dotem aut actiones ei praestare: nec ullam | |
| exceptionem habebunt soceri heredes aduersus eum, cum absurde dicitur dolo uideri eum | |
| facere, qui non ipsi quem conuenit sed alii restituturus petit: alioquin et si post mortem | |
| patris diuortisset nondum exacta dote, excluderetur exactione dotis maritus, quod non est | 10 |
| admittendum. sed et si ex parte filia heres patri suo exstiterit, debebit maritus coheredes | |
| eius pro parte uirili exigere et mulieri reddere aut actiones ei praestare. | |
| Idem libro sexto quaestionum. Gaius Seius auus maternus Seiae nepti, quae | 45.pr.1 |
| erat in patris potestate, certam pecuniae quantitatem dotis nomine Lucio titio marito | |
| dedit et instrumento dotali huiusmodi pactum et stipulationem complexus est: 'si inter | |
| Lucium Titium maritum et Seiam diuortium sine culpa mulieris factum esset, dos omnis | |
| Seiae uxor<i> uel Gaio Seio auo materno redderetur restituereturque'. quaero, cum Seius | 5 |
| auus maternus statim uita defunctus sit et Seia postea sine culpa sua diuorterit uiuo patre | |
| suo, in cuius potestate est, an et cui actio ex hoc pacto e<t> stipulatione competat et utrum | |
| heredi aui materni ex stipulatu an nepti. respondi in persona quidem neptis uideri inuti- | |
| liter stipulationem esse conceptam, quoniam auus maternus ei stipulatus proponitur: quod | |
| cum ita est, heredi stipulatoris, quandoque diuorterit mulier, actio competere uidetur. sed | 10 |
| dicendum est Seiae posse dotem solui (quamuis actio ei directo non competat), ac si sibi | |
| aut illi dari auus stipulatus esset. sed permittendum est nepti ex hac auita conuentione, | |
| ne commodo dotis defrudetur, utilem actionem: fauore enim nuptiarum et maxime propter | |
| affectionem personarum ad hoc decurrendum est. | |
| Idem libro nono decimo quaestionum. Qui dotem stipulanti uxori promiserat, | 46.pr.1 |
| eidem testamento quaedam legauerat, ita tamen, ne dotem ab heredibus peteret: ea, quae | |
| legata erant, uxor capere non potuerat. respondi dotis actionem mulieri aduersus heredes | |
| non esse denegandam. | |
| Scaeuola libro nono decimo quaestionum. Cum mulier uiri lenocinio adul- | 47.pr.1 |
| terata fuerit, nihil ex dote retinetur: cur enim improbet maritus mores, quos ipse aut ante | |
| corrupit aut postea probauit? si tamen ex mente legis sumet quis, ut nec accusare possit, | |
| qui lenocinium uxori praebuerit, audiendus est. | |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Si dotali instrumento ita stipu- | 48.pr.1 |
| latio interposita sit, ut liberorum nomine dos apud maritum resideat, nepotum quoque | |
| nomine dos retinebitur. | |
| Paulus libro septimo responsorum. Maeuia marito suo inter alias res dotis | 49.pr.1 |
| etiam instrumentum solidorum decem tradidit, quo Otacilius eidem Maeuiae cauerat da- | |
| turum se, cum nuptum ire coepisset, decem milia: ex eo instrumento maritus nihil exegit, | |
| quia nec potuit: quaesitum est, si dos a marito petatur, an compellendus sit etiam illam | |
| summam, quae instrumento continetur, refundere? respondi potuisse quidem eum, cui | 5 |
| actiones mandate sunt, debitorem conuenire: sed si sine dolo malo uel culpa exigere | |
| pecuniam non potuit, neque dotis nomine eum conueniri posse neque mandati iudicio. | |
| Fundus aestimatus in dotem datus a creditore antecedente ex causa pignoris | 1.1 |
| ablatus est: quaesitum est, an mulier, si aestimationem dotis repetat, exceptione summo- | |
| uenda sit: ait enim se propterea non teneri, quod pater eius dotem pro se dedit, cui heres | |
| non exstiterit. Paulus respondit praedio euicto sine dolo et culpa uiri pretium petenti | |
| mulieri doli mali exceptionem obesse: consequi enim eam pretium fundi euicti euidens | 5 |
| iniquitas est, cum dolus patris ipsi nocere debeat. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Aestimatis rebus in dotem datis | 50.pr.1 |
| pactum intercessit, ut, ex quacumque causa dos reddi deberet, ipsae res restituerentur | |
| habita ratione augmenti et deminutionis uiri boni arbitratu, quae uero non exstarent, ab | |
| initio aestimatio earum: quaesitum est, cum res quaedam quas maritus uendiderat ex- | |
| starent, an secundum pactum et haec ad mulierem pertinerent. respondi res quae exstant, | 5 |
| si neque uolente neque ratum habente muliere uenissent, perinde reddendas, atque si nulla | |
| aestimatio interuenisset. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Aestimatae res usu etiam | 51.pr.1 |
| mulieris periculo mariti deteriores efficiuntur. | |
| Tryphoninus libro septimo disputationum. Maritus dotem, quam non accepit, | 52.pr.1 |
| post diuortium per errorem soluit: repetet, quia non numeratam cauerat: exigi enim ab | |
| eo non potuit. | |
| Idem libro duodecimo disputationum. Si filio familias dos data est, ipse qui- | 53.pr.1 |
| dem dotis actione tenetur, pater autem eius de peculio: nec interest, in peculio rem uel | |
| pecuniam dotalem habeat nec ne. sed quatenus facere potest, hic quoque condemnandus | |
| est: intellegitur autem peculio tenus facere posse, quod habet rei iudicandae tempore. | |
| atquin si cum patre agatur, deduceretur ex peculio, quod patri uel subiectis ei personis | 5 |
| filius debet: at si cum ipso filio agatur, alterius debiti non fiet detractio in computatione | |
| quantum facere possit filius. | |
| Paulus libro singulari de iure singulari. Maritus facere posse creditur nullo | 54.pr.1 |
| deducto aere alieno, item socius, item patronus parensue: at is, qui ex donatione conue- | |
| nietur, omni aere alieno deducto facere posse intellegitur. | |
| Idem libro quinto ad Plautium. Cum mulier de dotis repetitione post solutum | 55.pr.1 |
| matrimonium agit, cauere debet marito, qui aedium nomine damni infecti cauit, si uelit | |
| eam recipere, ut periculum mariti amoueat. | |
| Idem libro sexto ad Plautium. Si quis sic stipuletur a marito: 'si quo casu | 56.pr.1 |
| Titia tibi nupta esse desierit, dotem dabis?' hac generali commemoratione et ab hostibus | |
| capta ea committetur stipulatio uel etiam si deportata fuerit uel ancilla effecta: hac enim | |
| conceptione omnes hi casus continentur. plane quantum ueniat in stipulatione, utrum quasi | |
| mortua sit an quasi diuortium fecerit? humanius quis id competere dixerit, quod propter | 5 |
| mortem conuenit. | |
| Marcellus libro septimo digestorum. Usu fructu in dotem dato si diuor- | 57.pr.1 |
| tium interuenerit nec proprietas rei apud maritum uel mulierem sit, eam dotis esse resti- | |
| tutionem, ut maritus caueat, quamdiu uixerit, passurum se uti frui mulierem heredemque | |
| eius. quod an uerum sit circa adiectionem heredis, dubito. interest, quemadmodum sit | |
| usus fructus in dotem datus. si, cum haberet mulier fructum, uiro, cuius erat proprietas | 5 |
| fundi, usum fructum cessit, nihil mulier heredi suo relinquet: debebatur enim ei usus | |
| fructus, qui ad heredem non solet transire. quod si fundi sui fructum mulier uiro cessit, | |
| restitui is a uiro debet: cum proprietate enim ad heredem eius transisset, si uir in red- | |
| dendo eo non fecisset moram. si uero alienata sit proprietas aut aliquis fundi sui usum | |
| fructum mulieris iussu uiro eius dederit in dotem, inspiciendum est primum, quemadmodum | 10 |
| mulieri possit restitui: potest autem uel cautionibus interpositis, ut sic ut potest uir iure | |
| suo cedat mulieri fruique eam patiatur, uel, si se accommodauit dominus proprietatis, | |
| uolente eo mulieri constituatur usus fructus: nam aut fructum fundi ille mulieri poterit | |
| cedere aut aliquid uidelicet pro eo, ut inter eos actum fuerit, dare. nam et finge hoc | |
| ipsum mulierem posse proprietatis domino uendere. quo casu non inique etiam mulieris | 15 |
| herede agente uir facere cogetur: quippe si moram non fecisset, pretium fructus mulier | |
| heredi suo reliquisset. quod si facultatem usus fructus uendendi proprietatis domino mulier | |
| non habuerit, patientiam, quam percipiendi fructus praestare ipsi debuit, etiam heredi eius | |
| praestat. | |
| Modestinus libro singulari de heurematicis. Seruus dotalis heres ab aliquo | 58.pr.1 |
| institutus mariti iussu uel adire uel repudiare debet hereditatem. sed ne maritus aut | |
| facile repudiando uel temere suscipiendo incognitam successionem dotis iudicio uxori suae | |
| obligetur, consulendum est mulierem coram testibus interrogari, utrum uel<it> omittere an | |
| adquirere hereditatem. et si repudiare se dixerit, facile mariti iussu repudiabit. quod si | 5 |
| hereditatem agnoscere maluerit, reddendus est a marito seruus uxori ea condicione, ut, | |
| cum iussu eius adierit, rursum marito retradatur. ita et mariti sollicitudini consuletur et | |
| uxoris desiderio parebitur. | |
| Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem. Filiae meae emancipatae et aegrae uir | 59.pr.1 |
| in hoc repudium misit, ut mortua ea dotem potius heredibus eius quam mihi redderet. | |
| Sabinus dicebat utile mihi eius dotis reciperandae iudicium dandum esse: Gaius idem. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Si filia familias nupta decesserit et | 60.pr.1 |
| pater funus ei fecerit, tametsi ei dotem post aliquod tempus gener reddere deberet, tamen | |
| continuo socer agendo consequetur, ut impensam funeris praesentem recipiat, cetera dotis | |
| statuto tempore soluantur. | |
| Papinianus libro undecimo quaestionum. Dotale<m> seruum uir inuita uxore | 61.pr.1 |
| manumisit. heres solus uir a liberto institutus portionem hereditatis, quam ut patronus | |
| consequi potuit ac debuit, restituere debet, alteram uero portionem dotis iudicio, si modo | |
| uxor manumittenti refragatur. | |
| Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum. Quod si uir | 62.pr.1 |
| uoluntate mulieris seruos dotales manumiserit, cum donare ei mulier uoluit, nec de liber- | |
| tatis causa impositis ei praestandis tenebitur, | |
| Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. et desinit seruus in dote | 63.pr.1 |
| esse, quia, cui manumittendi causa donare liceret, ei quodammodo donaret, quod per- | |
| mitteret manumittere. | |
| Ulpianus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Si uero negotium | 64.pr.1 |
| gerens mulieris non inuitae maritus dotalem seruum uoluntate eius manumiserit, debet | |
| uxori restituere quidquid ad eum peruenit. Sed et si quid libertatis causa maritus ei im- | 1.1 |
| posuit, id uxori praestabit. Plane si operae fuerint <m>arito exhibitae, non aestimatio earum, | 2.1 |
| non erit aequum hoc nomine uxori maritum quippiam praestare. Sed si post manumis- | 3.1 |
| sionem aliquid ei fuerit liberto impositum, id uxori praestandum est. Sed et si reum ma- | 4.1 |
| ritus acceperit adpromissoremue, aeque aduersus ipsum obligationem debet praestare. Item | 5.1 |
| quidquid ad eum ex bonis liberti peruenerit, aeque praestare cogetur, si modo ad eum | |
| quasi ad patronum peruenerit: ceterum si alio iure, non cogetur praestare: nec enim bene- | |
| ficium quod in eum libertus contulit, hoc uxori debet, sed id tantum, quod iure patro- | |
| natus adsequitur uel adsequi potuit. plane si ex maiore parte quam debet heres scriptus | 5 |
| fuerit, quod amplius est non praestabit: et si forte, cum ei nihil deberet libertus, heredem | |
| eum scripsit, nihil uxori restituet. Dabit autem, ut ait lex, quod ad eum peruenit. per- | 6.1 |
| uenisse accipimus, siue iam exegit siue exigere potest, quia actio ei delata est. Adicitur | 7.1 |
| in lege, ut et, si dolo malo aliquid factum sit, quo minus ad eum perueniat, teneatur. | |
| Si filium exheredauerit patronus et ad eum bona liberti pertineant, uidendum est, an heres | 8.1 |
| hoc nomine teneatur. et cum nihil neque ad ipsum patronum neque ad heredem eius per- | |
| ueniat, quomodo fieri potest, ut hoc nomine teneatur? De uiro heredeque eius lex tantum | 9.1 |
| loquitur: de socero successoribusque soceri nihil in lege scriptum est: et hoc Labeo quasi | |
| omissum adnotat. in quibus igitur casibus lex deficit, non erit nec utilis actio dand<a>. | |
| Quod ait lex: 'quanta pecunia erit, tantam pecuniam dato', ostendit aestimationem heredi- | 10.1 |
| tatis uel bonorum liberti, non ipsam hereditatem uoluisse legem praestare, nisi maritus | |
| ipsas res tradere maluerit: et hoc enim benignius admitti debet. | |
| Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum. Haec actio etiam | 65.pr.1 |
| constante matrimonio mulieri competit. | |
| Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis. In his rebus, quas | 66.pr.1 |
| praeter numeratam pecuniam doti uir habet, dolum malum et culpam eum praestare opor- | |
| tere Seruius ait. ea sententia Publii Mucii est: nam is in Licinnia Gracchi uxore statuit, | |
| quod res dotales in ea seditione, qua Gracchus occisus erat, perissent, ait, quia Gracchi | |
| culpa ea seditio facta esset, Licinniae praestari oportere. Seruis uxoris uir nummos in | 1.1 |
| uestiarium dederat, quo parato deinde intra annum diuortium intercesserat. placuit Labeoni | |
| Trebatio, qualia uestimenta post diuortium essent, talia uiro reddi: idem iuris futurum | |
| fuisset, si ipsa uestimenta uir emisset et seruis dedisset: quod si uestimenta non redde- | |
| rentur, tum uirum pretium in dote compensaturum. Filia familias diuortio facto dotem | 2.1 |
| patri reddi iusserat: deinde parte dotis persoluta pater decesserat. reliquam partem, si | |
| nec delegata nec promissa nouandi animo patri fuisset, mulieri solui debere Labeo Treba- | |
| tius putant, idque uerum est. Mancipia in dotem aestimata accepisti: pactum conuentum | 3.1 |
| deinde factum est, ut diuortio facto tantidem aestimata redderes nec de partu dotalium an- | |
| cillarum mentio facta est. manebit, inquit Labeo, partus tuus, quia is pro | |
| periculo mancipiorum penes te esse deberet. Mulier, quae centum dotis apud uirum ha- | 4.1 |
| bebat, diuortio facto ducenta a uiro errante stipulata erat. Labeo putat, quanta dos fuisset, | |
| tantam deberi, siue prudens mulier plus esset stipulata siue imprudens: Labeonis senten- | |
| tiam probo. Uxor diuortio facto partem dotis receperat, partem apud uirum reliquerat, | 5.1 |
| deinde alii nupserat et iterum uidua facta ad priorem uirum redierat, cui centum decem | |
| doti dederat neque eius pecuniae, quae reliqua ex priore dote erat, mentionem fecerat. | |
| diuortio facto reliquum ex priore dote iisdem diebus uirum redditurum ait Labeo, quibus | |
| reddidisset, si superius diuortium inter eos factum non esset, quoniam prioris dotis causa | 5 |
| in sequentem dotis obligationem esset translata: et hoc uerum puto. Si uir socero iniussu | 6.1 |
| uxoris manente matrimonio dotem acceptam fecisset, etiamsi id propter egestatem soceri | |
| factum esset, uiri tamen periculum futurum ait Labeo, et hoc uerum est. Si quis pro | 7.1 |
| muliere dotem uiro promisit, deinde herede muliere relicta decesserit, qua ex parte mulier | |
| ei heres esset, pro ea parte dotis periculum, quod uiri fuisset, ad mulierem pertinere ait | |
| Labeo, quia nec melius aequius esset, quod exigere uir ab uxore non potuisset, ob id ex | |
| detrimento uiri mulierem locupletari: et hoc uerum puto. | 5 |
| Pomponius libro uicesimo epistularum. In partem dotis reddendae erit id, | 67.pr.1 |
| quod mulieri ex peculio serui restitui debebit: et ideo et dolum et culpam in eo peculio | |
| uel adquirendo uel conseruando maritus praestare debet et fructus ex eo percepti quomodo | |
| cuiuslibet rei dotalis ad maritum pertinebunt. |