| LIBER UICESIMUS QUINTUS | |
| DE INPENSIS IN RES DOTALES FACTIS | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Impensarum quaedam sunt | 25.1.1.pr.1 |
| necessariae, quaedam utiles, quaedam uero uoluptariae. Necessariae hae dicuntur, quae | 1.1 |
| habent in se necessitatem inpendendi: ceterum si nulla fuit necessitas, alio iure habentur. | |
| In necessariis impensis hoc sciendum est eas demum inpensas dotem minuere, quae in | 2.1 |
| dotem factae sunt: ceterum si in dotem factae non sint, non habent in se reputationem. | |
| Inter necessarias inpensas esse Labeo ait moles in mare uel flumen proiectas. sed et si | 3.1 |
| pistrinum uel horreum necessario factum sit, in necessariis impensis habendum ait. proinde | |
| Fulcinius inquit, si aedificium ruens quod habere mulieri utile erat refecerit, aut si oliueta | |
| reiecta restaurauerit, uel ex stipulatione damni infecti ne committatur praestiterit, | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. uel in ualetudinem seruorum impenderit, | 2.pr.1 |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. uel si uites propagauerit uel | 3.1.1 |
| arbores curauerit uel seminaria pro utilitate agri fecerit, necessarias inpensas fecisse uide- | |
| bitur. Nos generaliter definiemus multum interesse, ad perpetuam utilitatem agri uel ad | 1 |
| eam quae non ad praesentis temporis pertineat, an uero ad praesentis anni fructum: si | |
| in praesentis, cum fructibus hoc compensandum: si uero non fuit ad praesens tantum | |
| apta erogatio, necessariis inpensis computandum. | |
| Paulus libro trigesimo sexto ad edictum. Et in totum id uidetur necessa- | 4.pr.1 |
| riis impensis contineri, quod si a marito omissum sit, iudex tanti eum damnabit, quanti | |
| mulieris interfuerit eas impensas fieri. sed hoc differt, quod factarum ratio habetur, etsi | |
| res male gesta est, non factarum ita, si ob id res male gesta est: itaque si fulserit in- | |
| sulam ruentem eaque exusta sit, inpensas consequitur, si non fecerit, deusta ea nihil | 5 |
| praestabit. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Quod dicitur necessarias im- | 5.pr.1 |
| pensas dotem minuere, sic erit accipiendum, ut et Pomponius ait, non ut ipsae res corpo- | |
| raliter deminuantur, ut puta fundus uel quodcumque aliud corpus: etenim absurdum est | |
| deminutionem corporis fieri propter pecuniam. ceterum haec res f<a>ciet desinere esse fun- | |
| dum dotalem uel partem eius. manebit igitur maritus in rerum detentationem, donec ei | 5 |
| satisfiat: non enim ipso iure corporum, sed dotis fit deminutio. ubi ergo admittimus de- | |
| minutionem dotis ipso iure fieri? ubi non sunt corpora, sed pecunia: nam in pecunia | |
| ratio admittit deminutionem fieri. proinde si aestimata corpora in dotem data sint, ipso | |
| iure dos deminuetur per inpensas necessarias. hoc de his inpensis dictum est, quae in | |
| dotem ipsam factae sint: ceterum si exstrinsecus, non imminuent dotem. Sed si inpensis | 1.1 |
| necessariis mulier satisfecerit, utrum dos crescat an uero dicimus ex integro uideri dotem? | |
| et ego, ubi pecunia est, non dubito dotem uideri creuisse. Si dos tota soluta sit non | 2.1 |
| habita ratione inpensarum, uidendum est, an condici possit id, quod pro impensis necessa- | |
| riis compensari solet. et Marcellus admittit condic<t>ioni esse locum: sed etsi plerique negent, | |
| tamen propter aequitatem Marcelli sententia admittenda est. Utiles autem impensae sunt, | 3.1 |
| quas maritus utiliter fecit, remque meliorem uxoris fecerit, hoc est dotem, | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. ueluti si nouelletum in fundo factum | 6.pr.1 |
| sit, aut si in domo pistrinum aut tabernam adiecerit, si seruos artes docuerit. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Uoluptariae autem inpensae | 7.pr.1 |
| sunt, quas maritus ad uoluptatem fecit et quae species exornant. quarum utiles non qui- | |
| dem minuunt ipso iure dotem, uerumtamen habent exactionem. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Utilium nomine ita faciendam de- | 8.pr.1 |
| ductionem quidam dicunt, si uoluntate mulieris factae sint: iniquum enim esse compelli | |
| mulierem rem uendere, ut impensas in eam factas solueret, si aliunde soluere non potest: | |
| quod summam hab<et> aequitatis rationem. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Pro uoluptariis impensis, nisi | 9.pr.1 |
| parata sit mulier pati maritum tollentem, exactionem patitur. nam si uult habere mulier, | |
| reddere ea quae impensa sunt debet marito: aut si non uult, pati debet tollentem, si modo | |
| recipiant separationem: ceterum si non recipiant, relinquendae sunt: ita enim permittendum | |
| est marito auferre ornatum quem posuit, si futurum est eius quod abstulit. | 5 |
| Paulus libro trigesimo sexto ad edictum. Quod si hae res, in quibus | 10.pr.1 |
| impensae factae sunt, promercales fuerint, tales impensae non uoluptariae, sed utiles sunt. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. In uoluptariis autem Aristo | 11.pr.1 |
| scribit nec si uoluntate mulieris factae sunt, exactionem parere. Donationem inter uirum | 1.1 |
| et uxorem circa impensas quoque inhibitam uere Sabinus scribit. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Omnino et in aedificandis aedibus et | 12.pr.1 |
| in reponendis propagandisque uineis et in ualetudine mancipiorum modicas impensas non | |
| debet arbiter curare: alioquin negotiorum gestorum potius quam de dote iudicium uidebitur. | |
| Idem libro septimo breuium. Neque stipendium neque tributum ob dota- | 13.pr.1 |
| lem fundu<m> praestita exigere uir a muliere potest: onus enim fructuum haec impendia sunt. | |
| Ulpianus libro quinto regularum. Impensae necessariae sunt, quibus non | 14.pr.1 |
| factis dos imminuitur, ueluti aggeres facere, flumina auertere, aedificia uetera fulcire itemque | |
| reficere, arbores in locum mortuarum reponere. Utiles sunt ueluti pecora praediis imponere, | 1.1 |
| id est stercorare. Uoluptuosae sunt balinea exstruere. | 2.1 |
| Neratius libro secundo membranarum. Quod dicitur impensas, quae in | 15.pr.1 |
| res dotales necessario factae sunt, dotem deminuere, ita interpretandum est, ut, si quid | |
| extra tutelam necessariam in res dotales impensum est, <id> in ea causa sit: nam tueri | |
| res dotales uir suo sumptu debet. alioquin tam cibaria dotalibus mancipiis data et quaeuis | |
| modica aedificiorum dotalium refectio et agrorum quoque cultura dotem minuent: omnia | 5 |
| enim haec in specie necessariarum inpensarum sunt. sed ipsae res ita praestare intelle- | |
| guntur, ut non tam inpendas in eas, quam deducto eo minus ex his percepisse uidearis. | |
| quae autem impendia secundum eam distinctionem ex dote deduci debeant, non tam fa- | |
| cile in uniuersum definiri, quam per singula ex genere et magnitudine inpendiorum aesti- | |
| mari possunt. | 10 |
| Idem libro sexto membranarum. Et ante omnia quaecumque inpensae | 16.pr.1 |
| quaerendorum fructuum causa factae erunt, quamquam eaedem etiam colendi causa fiant | |
| ideoque non solum ad percipiendos fructus, sed etiam ad conseruandam ipsam rem spe- | |
| ciemque eius necessariae sint, eas uir ex suo facit nec ullam habet eo nomine ex dote | |
| deductionem. | 5 |