| DE ACTIONE RERUM AMOTARUM | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Rerum amotarum iudicium singulare | 25.2.1.pr.1 |
| introductum est aduersus eam quae uxor fuit, quia non placuit cum ea furti agere posse: | |
| quibusdam existimantibus ne quidem furtum eam facere, ut Nerua Cassio, quia societas | |
| uitae quodammodo dominam eam faceret: aliis, ut Sabino et Proculo, furto quidem eam | |
| facere, sicuti filia patri faciat, sed furti non esse actionem constituto iure, in qua sententia | 5 |
| et Iulianus rectissime est: | |
| Gaius libro . . . ad edictum praetoris titulo de re iudicata. nam in ho- | 2.pr.1 |
| norem matrimonii turpis actio aduersus uxorem negatur: | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. et ideo, si post diuortium easdem res | 3.pr.1 |
| contrectat, etiam furti tenebitur. Item si seruus eius furtum fecerit, furti cum ea agere | 1.1 |
| possumus. Sed et cum uxore furti agere possibile est, si ei cui heredes simus furtum fecit, | 2.1 |
| uel nobis antequam nuberet: tamen propter reuerentiam personarum in utroque casu fur- | |
| tiuam tantum condictionem competere, non etiam furti actionem dicimus. Item uerum est | 3.1 |
| quod Ofilius ait etiam eas res, quas diuortii tempore mulier comederit uendiderit donauerit | |
| qualibet ratione consumpserit, rerum amotarum iudicio contineri. Si filia familias res amo- | 4.1 |
| uerit, Mela Fulcinius aiunt de peculio dandam actionem, quia displicuit eam furti obligari: | |
| uel in ipsam ob res amotas dari actionem. sed si pater adiuncta filia de dote agat, non | |
| aliter ei dandam actionem, quam si filiam rerum amotarum iudicio in solidum et cum satis- | |
| datione defendat. sed mortua filia in patrem rerum amotarum actionem dari non oportere | 5 |
| Proculus ait, nisi quatenus ex ea re pater locupletior sit | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. doloue malo fecerit, quo minus | 4.pr.1 |
| ad eum perueniret. | |
| Papinianus libro undecimo quaestionum. Uiua quoque filia, quod ad patrem | 5.pr.1 |
| ex rebus amotis peruenit, utili iudicio petendum est. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Contra nurum quoque socero hoc iudi- | 6.pr.1 |
| cium dandum Atilicinus et Fulcinius aiunt, quotiens filio familias dos data est: socerum | 1.1 |
| ob res diuortii causa amotas furti agere non posse. Item cum rerum amotarum etiam in | 2.1 |
| uirum datur iudicium: si filius familias maritus sit, utrum de peculio an in ipsum actio | |
| dari debeat? eadem repetemus, quae de filia familias diximus. Si post diuortium maritus | 3.1 |
| decesserit, heres eius rerum amotarum iudicio uti potest. Item heres mulieris ex hac causa | 4.1 |
| tenebitur, sicut condictionis nomine ex causa furtiua. Sed si morte mariti solutum sit ma- | 5.1 |
| trimonium, heres mariti hereditatis petitione uel ad exhibendum actione eas consequi poterit. | |
| Aristo et condic<i> ei posse recte putat, quia ex iniusta causa apud eam essent. Quod si | 6.1 |
| mortuo uiro amouerit, non facit furtum, quia rei hereditariae nondum possessae non fit | |
| furtum: ideoque aut uindicari poterunt aut in hereditatis petitionem uenient. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Mulier habebit rerum amota- | 7.pr.1 |
| rum actionem aduersus uirum et compensare potest mulier cum actione, qua maritus agere | |
| uult ob res amotas. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. Si, cum dos solueretur mulieri | 8.pr.1 |
| aut satis doti fieret, dictum non esset actum iri rerum amotarum, nihilo minus agi potest: | |
| nam et cum dos nulla sit, eadem actio d<a>tur. Sabinus ait, si mulier res quas amouerit | 1.1 |
| non reddat, aestimari debere quanti in litem uir iurasset | |
| Paulus libro trigesimo septimo ad edictum. (non enim aequum est inuitum | 9.pr.1 |
| suo pretio res suas uendere) | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. ideoque nec debere eum pro | 10.pr.1 |
| euictione promittere, quod ex contumacia mulieris id ita acciderit. | |
| Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum. Marcellus libro octauo di- | 11.pr.1 |
| gestorum scribit, siue uir uxorem siue uxor uirum domo expulit et res amouerunt, rerum | |
| amotarum teneri. Qui rerum amotarum instituit actionem si uelit magis iusiurandum de- | 1.1 |
| ferre, cogitur aduersarius iurare nihil diuortii causa amotum esse, dum prius de calumnia | |
| iuret qui iusiurandum defert. Iurare autem tam uir quam uxor cogetur. pater autem amo- | 2.1 |
| uentis iurare non cogitur, cum in<i>quum sit de alieno facto alium iurare: is ergo cogitur | |
| iurare, qui amouisse dicitur. et idcirco nec heres eius, qui quaeue amouisse dicetur, iurare | |
| cogetur. Si quis delatum sibi iusiurandum referre uelit, non uidetur praetor permisisse, | 3.1 |
| Paulus libro septimo breuium. non magis quam si quis ei qui furti agat | 12.pr.1 |
| iusiurandum deferat, an ipse fur sit. | |
| Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum. Ideo Labeo scribit mulieri | 13.pr.1 |
| non esse permittendum referre iusiurandum, et ita edictum ordinatum uidetur. | |
| Paulus libro octauo decimo ad edictum. De rebus amotis permittendum | 14.pr.1 |
| marito uel uxori de quibusdam rebus iusiurandum deferre, de quibusdam probare. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Nihil interest, utrum simul | 15.pr.1 |
| an separatim habitauerunt, cum actio rerum amotarum competat etiam aduersus eam, quae | |
| ex ea domo subtraxit, in qua non simul cum uiro habitauit. Uxor et nurus et pronurus | 1.1 |
| uiro et socero et prosocero furtum facere possunt, furti autem non tenentur. nisi forte | |
| emancipatus sit filius: tunc enim nurus patri eius et furtum facit et furti tenetur. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Ad fiscum mariti bonis | 16.pr.1 |
| deuolutis uxor rerum amotarum nomine in simplum conuenitur, quamuis alii in quadruplum | |
| condemnentur. | |
| Ulpianus libro trigesimo ad edictum. Si concubina res amouerit, hoc iure | 17.pr.1 |
| utimur, ut furti teneatur: consequenter dicemus, ubicumque cessat matrimonium, ut puta | |
| in ea, quae tutori suo nubsit uel contra mandata conuenit uel sicubi alibi cessat matrimo- | |
| nium, cessare rerum amotarum actionem, quia competit <furti>. Diuortii causa res amotas | 1.1 |
| dicimus non solum eas, quas mulier amouit, cum diuortii consilium inisset, sed etiam eas | |
| quas nupta amouerit, si, cum discederet, eas celauerit. Non solum eas res, quae exstant, | 2.1 |
| in rerum amotarum iudicium uenire Iulianus ait, uerum etiam eas, quae in rerum natura | |
| esse desierunt: simili modo etiam certi condici eas posse ait. Quae uiro suo res pignori | 3.1 |
| datas amouerit, hoc iudicio tenebitur: | |
| Paulus libro sexto quaestionum. sed et domino condictio competet. sed | 18.pr.1 |
| alterutri age<re> permittendum est. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Sed et si diuortii tempore | 19.pr.1 |
| fures in domum mariti induxerit et per eos res amouerit, ita ut ipsa non contrectauerit, | |
| rerum amotarum iudicio tenebitur. uerum est itaque quod Labeo scripsit uxorem rerum | |
| amotarum teneri, etiamsi ad eam res non peruenerit. | |
| Marcellus libro septimo digestorum. Si rem, quam maritus bona fide | 20.pr.1 |
| emerat, uxor amouit uel opem furi tulit idque fecit diuortii causa, rerum amotarum iudicio | |
| damnabitur. | |
| Paulus libro trigesimo septimo ad edictum. Si mulier, cum de uiri uita | 21.pr.1 |
| desperasset, subreptis quibusdam rebus diuortisset, si conualuerit uir, utilis rerum amo- | |
| tarum actio ei danda est. Si seruus mulieris iussu dominae diuortii causa res amouerit, | 1.1 |
| Pedius putat ne<c> furtum eum facere, quoniam nihil lucri sui causa contrectet nec uideri | |
| furtum facienti opem ferre, cum mulier furtum non faciat, quamuis seruus in facinoribus | |
| domino dicto audiens esse non debeat: sed rerum amotarum actio erit. At si in dotem | 2.1 |
| seruus datus furtum uiro fecerit, si quidem mulier talem esse eum scierit, totum damnum | |
| uiro sarcietur: quod si ignorauerit, tunc non ultra condemnationem noxae multanda erit. | |
| Rerum amotarum actio damnum repraesentat etiam si postea dotis exactio competat. | 3.1 |
| Com- | 4.1 |
| modi quoque, si quod amotis rebus amiserit uir, ratio habenda est. Haec actio licet ex | 5.1 |
| delicto nascatur, tamen rei persecutionem continet et ideo non anno finitur, sicut et con- | |
| dictio furtiua: praeterea et heredibus competit. Nec uiro nec mulieri prodest in hoc iudicio, | 6.1 |
| si facere non possunt: pendet enim id ex furto. | |
| Iulianus libro nono decimo digestorum. Si propter res amotas egero cum | 22.pr.1 |
| muliere et lis aestimata sit, an actio ei danda sit, si amiserit possessionem? mouet me, | |
| quia dolo adquisiit possessionem. respondi: qui litis aestimationem suffert, emptoris loco | |
| habendus est. ideo si mulier, cum qua rerum amotarum actum est, aestimationem litis | |
| praestiterit, aduersus uindicantem maritum uel heredem mariti exceptionem habet et, si | 5 |
| amiserit possessionem, in rem actio ei danda est. Si mulier mortis causa res amouerit, | 1.1 |
| deinde mortuus esset maritus, hereditatis petitione uel actione ad exhibendum consequi | |
| poterit heres id quod amotum est. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Redintegrato matrimonio si iterum | 23.pr.1 |
| diuortium factum erit, ob res amotas prioris diuortii causa, item ob impensas donationes- | |
| que priore matrimonio factas manere actionem existimauit. | |
| Ulpianus libro quinto regularum. Ob res amotas uel proprias uiri uel etiam | 24.pr.1 |
| dotales tam uindicatio quam condictio uiro aduersus mulierem competit, et in potestate est, | |
| qua uelit actione uti. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Rerum quidem amotarum iudicium sic | 25.pr.1 |
| habet locum, si diuortii consilio res amotae fuerint et secutum diuortium fuerit. sed si in | |
| matrimonio uxor marito res subtraxerit, licet cessat rerum amotarum actio, tamen ipsas | |
| res maritus condicere potest: nam iure gentium condici puto posse res ab his, qui non ex | |
| iusta causa possident. | 5 |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Rerum amotarum actio con- | 26.pr.1 |
| dictio est. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Rerum amotarum actio ob adulterii | 27.pr.1 |
| crimen, quo mulier postulata est, non differtur. | |
| Paulus libro sexto quaestionum. Si uxor rem uiri ei, cui eam uir commo- | 28.pr.1 |
| dauerit, subripuerit isque conuentus sit, habebit furti actionem, quamuis uir habere non | |
| possit. | |
| Tryphoninus libro undecimo disputationum. Rerum amotarum aestimatio | 29.pr.1 |
| ad tempus quo amotae sunt referri debet: nam ueritate furtum fit, et si lenius coercetur | |
| mulier. quare nec a bonae fidei possessore ita res amotae usucapiuntur: sed si pluris factae | |
| non restituuntur quae amotae sunt, crescit aestimatio, ut in condic<t>ione furtiuae rei. | |
| Papinianus libro undecimo quaestionum. Cum soluto matrimonio rerum | 30.pr.1 |
| amotarum iudicium contra mulierem instituitur, redintegrato rursus matrimonio soluitur | |
| iudicium. |