| DE AGNOSCENDIS ET ALENDIS LIBERIS UEL PARENTIBUS | |
| UEL PATRONIS UEL LIBERTIS | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Senatus consultum, quod factum | 25.3.1.pr.1 |
| est de liberis agnoscendis, duas species complectitur, unam eorum qui agnoscunt, aliam | |
| e<a>rum quae falsum partum subiciunt. Permittit igitur mulieri parentiue in cuius potestate | 1.1 |
| est uel ei cui mandatum ab eis est, si <se> putet praegnatem, denuntiare intra dies triginta | |
| post diuortium connumerandos ipsi marito uel parenti in cuius potestate est, aut domum | |
| denuntiare, si nullius eorum c<o>piam habeat. Domum accipere debemus hospitium, si in | 2.1 |
| ciuitate maneat: quod si non sit, sed in uilla uel in municipio, illic ubi larem matrimonio | |
| collocarent: Denuntiare autem hoc tantum esse mulierem ex eo praegnantem. non ergo | 3.1 |
| hoc denuntiat, ut mittat custodes maritus: sufficit enim mulieri hoc notum facere, quod | |
| sit praegnas. mariti est iam aut mittere custodes aut ei denuntiare, quod non sit ex se | |
| praegnas: hoc autem uel ipsi marito uel alii nomine eius facere permittitur. Poena autem | 4.1 |
| mariti ea est, ut, nisi aut custodes praemiserit aut contra denuntiauerit non esse ex se | |
| praegnatem, cogatur maritus partum agnoscere: et, si non agnouerit, extra ordinem coer- | |
| cetur. debebit igitur respondere non esse ex se praegnatem aut nomine eius responderi: | |
| quod si factum fuerit, non alias necesse habebit agnoscere, nisi uere filius fuerit. Illud | 5.1 |
| notandum est, quod denuntiatio a marito non incipit, sed a muliere: Sed si maritus ultro | 6.1 |
| custodes offerat et ea non admittat, uel si non denuntiauerit mulier, aut si denuntiauerit | |
| quidem, custodes autem arbitrio iudicis non admiserit, liberum est marito parentiue eius | |
| partum non agnoscere. Si mulier esse se praegnatem intra triginta dies non denun- | 7.1 |
| tiauerit, postea denuntians causa cognita audiri debebit. Quin immo et si in totum omiserit | 8.1 |
| denuntiationem, Iulianus ait nihil hoc nocere ei quod editur. Dies autem triginta | 9.1 |
| continuos accipere debemus ex die diuortii, non utiles. Eleganter autem apud Iulianum | 10.1 |
| libro nono decimo digestorum quaeritur, si intra dies triginta mulier marito non denuntia- | |
| uerit et intra triginta partum ediderit, an senatus consulto loc<u>s sit. et ait Plancianum | |
| senatus consultum cessare, quia de eo partu non uidetur sentire, qui intra diem trigesimum | |
| nascatur: quippe dies triginta ad denuntiandum praestituit senatus. Sed hanc rem non | 5 |
| facere praeiudicium partui arbitror. Quemadmodum per contrarium si maritus uxore de- | 11.1 |
| nuntiante custodes miserit, nullum praeiudicium sibi facit. licebit igitur ei partum editum | |
| ex se negare nec ei nocebit, quod uentrem custodierit: et ita Marcellus libro septimo di- | |
| gestorum scripsit: ait enim, siue quis neget uxorem siue ex se praegnatem, sine praeiudicio | |
| recte mittet custodes, maxime si missurus id ipsum protestetur. Iulianus libro nono decimo | 12.1 |
| digestorum scripsit: quod senatus consulto comprehensum est, si mulier uiro denuntiauerit | |
| se ex eo concepisse et is cui denuntiatum erit custodes ad uentrem custodiendum inspi- | |
| ciendumque non misserit neque contestato dixerit eam ex se praegnatem non esse, ut ei | |
| id quod editum sit agnoscere sit necesse, non eo pertinet, ut, si quis agnoscere se filium | 5 |
| diceret, suum heredem haberet, quamuis ex alio conceptus sit: quandoque enim, inquit, | |
| coepit causa agi, grande praeiudicium adfert pro filio confessio patris. Idem per contra- | 13.1 |
| rium quoque ait, si mulier diuortio facto non fecerit ea, quae senatus consulto praecipiuntur, | |
| ut liceat patri non agnoscere, non eo pertinere, ut filius natus suum se dicere non possit, | |
| sed ad id tantum, ut ita pater alere eum cogatur, si constiterit eum filium esse. Idem | 14.1 |
| Iulianus scribit, si uxore denuntiante se praegnatem maritus non negauerit, non utique suum | |
| illi partum effici, cogendum tamen alere: ceterum <esse> satis iniuriosum ait, si quis longo | |
| tempore afuerit et reuersu<s> uxorem praegnatem inuenerit et idcirco reiecerit, si quid ex | |
| his, quae senatus consulto continentur, omiserit, suum heredem ei nasci. Ex his apparet, | 15.1 |
| siue uxor omisserit, quae eam ex senatus consulto obseruare oportuit, nihil praeiudicare | |
| filio, si filius est, non tantum in iure sui, uerum ne in alimentis quidem secundum diui Pii | |
| rescriptum: siue maritus neglexerit facere, quae ex senatus consulto debet, natum cogitur | |
| omnimodo alere, ceterum recusare poterit filium. Plane si denuntiante muliere negauerit | 16.1 |
| ex se esse praegnatem, tametsi custodes non misserit, non euitabit, quo minus quaeratur, | |
| an ex eo mulier praegnas sit. quae causa si fuerit acta apud iudicem et pronuntiauerit, | |
| cum de hoc agetur quod ex eo praegnas fuerit nec ne, in ea causa esse, ut agnosci de- | |
| beat: siue filius non fuit siue fuit, esse suum | 5 |
| Iulianus libro nono decimo digestorum. in omnibus causis (quare et fratri- | 2.pr.1 |
| bus consanguineus erit): | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. siue contra pronuntiauerit, non fore suum, | 3.pr.1 |
| quamuis suus fuerit: placet enim eius rei iudicem ius facere. et ita Marcellus libro septimo | |
| digestorum probat, eoque iure utimur. Quia Plancianum senatus consultum ad | 1.1 |
| eos partus pertinet qui post diuortium eduntur, aliud senatus consultum temporibus diui | |
| Hadriani factum est, ut, etiams<i> constante matrimonio partus sit editus, de agnoscendo eo | |
| agatur. Quid ergo, si quis post mortem patris nascatur auo superstite, in cuius potestate | 2.1 |
| recasurus est, ut si ex filio eius susceptus probetur? uidendum quid dici debeat. et certe | |
| probandum est cum auo praeiudicium de partu agnoscendo similiter agendum. Quid si | 3.1 |
| hoc ipsum in quaestionem ueniat, utrum in matrimonio an postea editus sit? dicendum | |
| est et super hoc ex senatus consultis agendum. Et quid sit, si an uxor fuerit disceptetur? | 4.1 |
| et Iulianus Sexto Caecilio Africano respondit locum esse praeiudicio. Illud tenendum haec | 5.1 |
| senatus consulta post mortem parentis cessare, si is supersit, in cuius potestate recasuri | |
| non sunt. quid ergo est? in petitione hereditatis, quam filius intendit, quaeretur, utrum | |
| ex eo natus sit cuius hereditatem petit an non. adeo hoc uerum est, ut Iulianus libro | |
| nono decimo digestorum scribat, si uiuo patre redditum sit praeiudicium et antequam sen- | 5 |
| tentia feratur, pater decesserit, transeundum ad Carbonianum edictum. Item haec se- | 6.1 |
| natus consulta pertinent ad eos, qui sui heredes adgnascantur: ceterum si forte non sint | |
| in potestatem recasuri, uerius est senatus consulta cessare. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Necare uidetur non tantum is qui par- | 4.pr.1 |
| tum p<rae>focat, sed et is qui abicit et qui alimonia denegat et is qui publicis locis miseri- | |
| cordiae causa exponit, quam ipse non habet. | |
| Ulpianus libro secundo de officio consulis. Si quis a liberis ali desideret uel | 5.pr.1 |
| si liberi, ut a parente exhibeantur, iudex de ea re cognoscet. Sed utrum eos tantum liberos | 1.1 |
| qui sunt in potestate cogatur quis exhibere, an uero etiam emancipatos uel ex alia causa | |
| sui iuris constitutos, uidendum est. et magis puto, etiamsi non sunt liberi in potestate, | |
| alendos a parentibus et uice mutua alere parentes debere. Utrum autem tantum patrem | 2.1 |
| auumue paternum proauumue paterni aui patrem ceterosque uirilis sexus parentes alere | |
| cogamur, an uero etiam matrem ceterosque parentes et per illum sexum contingentes co- | |
| gamur alere, uidendum. et magis est, ut utrubique se iudex interponat, quorundam neces- | |
| sitatibus facilius succursurus, quorundam aegritudini: et cum ex aequitate haec res descen- | 5 |
| dat caritateque sanguinis, singulorum desideria perpendere iudicem oportet. Idem in liberis | 3.1 |
| quoque exhibendis a parentibus dicendum est. Ergo et matre<m> cogemus praesertim uolgo | 4.1 |
| quaesitos liberos alere nec non ipsos eam. Item diuus Pius significat, quasi auus quoque | 5.1 |
| maternus alere compellatur. Idem rescripsit, ut filiam suam pater exhibeat, si constiterit | 6.1 |
| apud iudicium iuste eam procreatam. Sed si filius possit se exhibere, aestimare iudices | 7.1 |
| debent, ne non debeant ei alimenta decernere. denique idem Pius ita rescripsit: 'Aditi a | |
| te competentes iudices ali te a patre tuo iubebunt pro modo facultatium <e>ius, si modo, | |
| cum opificem te esse dicas, in ea ualetudine es, ut operis sufficere non possis'. Si | 8.1 |
| uel parens neget filium idcircoque alere se non debere contendat, uel filius neget parentem, | |
| summatim iudices oportet super ea re cognoscere. si constiterit filium uel parentem esse, | |
| tunc ali iubebunt: ceterum si non constiterit, nec decernent alimenta. Meminisse | 9.1 |
| autem oportet, etsi pronuntiauerint ali op<o>rtere, attamen eam rem praeiudicium non facere | |
| ueritati: nec enim hoc pronuntiatur filium esse, sed ali debere: et ita diuus Marcus re- | |
| scripsit. Si quis ex his alere detrectet, pro modo facultatium alimenta consti- | 10.1 |
| tuentur: quod si non praestentur, pignoribus captis et distractis cogetur sententiae satis- | |
| facere. Idem iudex aestimare debet, num habeat aliquid parens uel an pater quod | 11.1 |
| merito filios suos nolit alere: Trebatio denique Marino rescriptum est merito patrem eum | |
| nolle alere, quod eum detulerat. Non tantum alimenta, uerum etiam cetera | 12.1 |
| quoque onera liberorum patrem ab iudice cogi praebere rescriptis continetur. Si impubes | 13.1 |
| sit filius emancipatus, patrem inopem alere cogetur: iniquissimum enim quis merito dixerit | |
| patrem egere, cum filius sit in facultatibus. Si mater alimenta, quae fecit in filium, a | 14.1 |
| patre repetat, cum modo eam audiendam. ita diuus Marcus rescripsit Antoniae Montanae | |
| in haec uerba: 'Sed et quantum tibi alimentorum nomine, quibus necessario filiam tuam | |
| exhibuisti, a patre eius praestari oporteat, iudices aestimabunt, nec impetrare debes ea, | |
| quae exigente materno affectu in filiam tuam erogatura esse<s>, etiamsi a patre suo educ<a>- | 5 |
| retur'. A milite quoque filio, qui in facultatibus sit, exhibendos parentes esse pietatis | 15.1 |
| exi<gi>t ratio. Parens quamuis ali a filio ratione naturali debeat, tamen aes alie- | 16.1 |
| num eius non esse cogendum exsoluere filium rescriptum est. Item rescriptum est heredes | 17.1 |
| filii ad ea praestanda, quae uiuus filius ex officio pietatis suae dabit, inuitos cogi non | |
| oportere, nisi in summam egestatem pater deductus est. Solent iudices cognoscere et inter | 18.1 |
| patronos et libertos, si alendis his agatur: itaque si negent se esse libertos, cognoscere | |
| eos oportebit: quod si libertos constiterit, tunc demum decernere, ut alant: nec tamen ali- | |
| mentorum decretum tollet liberto facultatem, quo minus praeiudicio certare possit, si liber- | |
| tum se neget. Alimenta autem pro modo facultatium er<u>nt praebenda, egentibus scilicet | 19.1 |
| patronis: ceterum si sit unde se exhibeant, cessabunt partes iudicis. Utrum autem tantum | 20.1 |
| patroni alendi sint an etiam patronorum liberi, tractari potest. et puto causa cognita | |
| iudices et liberos quoque patronorum alendos decernere, non quidem tam facile ut patronos, | |
| sed nonnumquam et ipsos: nam et obsequium non solum patronis, uerum etiam liberis | |
| eorum debere praestari. | 5 |
| Sed et libertus maternus alere cogitur. | 21.1 |
| Si quis a liberti liberto | 22.1 |
| ali se desideret uel ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit quemque suis nummis | |
| redemit, non debet audiri, ut et Marcellus scribit, exaequatque eum, qui mercedes exigendo | |
| ius libertorum amisit. Sed et patroni filium, qui capitis accusauit libertum paternum, | 23.1 |
| negat exhibendum. | |
| Sed et liberta cogitur patronum alere. | 24.1 |
| De alimentis patroni arbiter | 25.1 |
| solet dari arbitraturus, quantum sit in facultatibus, ut perinde possint alimenta moderari, | |
| quae tamdiu praestabuntur, quamdiu liberto supersit, patrono des<i>t. Patrem et matrem | 26.1 |
| patroni, cum patronus et filii eius minime supersint, alere egentes, ipsi si idonei faculta- | |
| tibus sunt, coguntur. | |
| Modestinus libro singulari de manumissionibus. Alimenta liberto petente | 6.pr.1 |
| non praestando patronus amissione libertatis causa impositorum et hereditatis liberti pu- | |
| nietur: non autem necesse habebit praestare, etiamsi potest. Imperatoris Commodi con- | 1.1 |
| stitutio talis profertur: 'Cum probatum sit contumeliis patronos a libertis esse uiolatos uel | |
| illata manu atroci esse pulsatos aut etiam paupertate uel corporis ualetudine laborantes | |
| relictos, primum eos in potestate patronorum redigi et ministerium dominis praebere cogi: | |
| sin autem nec hoc modo admoneantur, uel a praeside emptori addicentur et pretium pa- | 5 |
| tronis tribuetur'. | |
| Idem libro quinto responsorum. Si neget qui maritus fuisse dicitur matri- | 7.pr.1 |
| monium esse contractum eo, quod eam quae se uxorem fuisse dicit ancillam esse probare | |
| paratus sit, alimenta quidem liberis praestare interim compellendum, sin autem constiterit | |
| eam seruam fuisse, nihil ei, qui pascendos curauit, ex hoc praeiudicium generare respondi. | |
| Marcellus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Non quemadmodum | 8.pr.1 |
| masculorum liberorum nostrorum liberi ad onus nostrum pertinent, ita et in feminis est: | |
| nam manifestum est id quod filia parit non auo, sed patri suo esse oneri, nisi pater aut | |
| non sit superstes aut egens est. | |
| Paulus libro singulari de iure patronatus. In bonis superstitum libertorum | 9.pr.1 |
| nullum omnino ius patroni liberiue patronorum habent, nisi si tam esse infirmos tamque | |
| pauperes praesidibus probauerint, ut merito menstruis alimentis a libertis suis adiuuari | |
| debeant. idque ius ita plurimis principum constitutionibus manifestatur. |