| DE INSPICIENDO UENTRE CUSTODIENDOQUE PARTU | |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad edictum. Temporibus diuorum fratrum | 25.4.1.pr.1 |
| cum hoc incidisset, ut maritus quidem praegnatem mulierem diceret, uxor negaret, consulti | |
| Ualerio Prisciano praetori urbano rescripserunt in haec uerba: 'Nouam rem desiderare Ru- | |
| tilius Seuerus uidetur, ut uxori, quae ab eo diuerterat et se non esse praegnatem profi- | |
| teatur, custodem apponat, et ideo nemo mirabitur, si nos quoque nouum consilium et re- | 5 |
| medium suggeramus. igitur s<i> perstat in eadem postulatione, commodissimum est eligi | |
| honestissimae feminae domum, in qua Domitia ueniat, et ibi tres obstetrices probatae et | |
| artis et fidei, quae a te adsumptae fuerint, eam inspiciant. et si quidem uel omnes uel | |
| duae renuntiauerint praegnatem uideri, tunc persuadendum mulieri erit, ut perinde custo- | |
| dem admittat atque si ipsa hoc desiderasset: quod si enixa non fuerit, sciat maritus ad | 10 |
| inuidiam existimationemque suam pertinere, ut non immerito possit uideri captasse hoc | |
| ad aliquam mulieris iniuriam. si autem uel omnes uel plures non esse grauidam renun- | |
| tiauerint, nulla causa custodiendi erit'. Ex hoc rescripto euidentissime apparet senatus | 1.1 |
| consulta de liberis agnoscendis locum non habuisse, si mulier dissimularet se praegnatem | |
| uel etiam negaret, nec immerito: partus enim antequam edatur, mulieris portio est uel | |
| uiscerum. post editum plane partum a muliere iam potest maritus iure suo filium per inter- | |
| dictum desiderare aut exhiberi si<bi> aut ducere permitti. extra ordinem igitur princeps in | 5 |
| causa necessaria subuenit. Secundum quod rescriptum euocari mulier ad praetorem | 2.1 |
| poterit et apud eum interrogari, an se putet praegnatem, cogendaque erit respondere. | |
| Quid ergo, si non responderit aut non ueniat ad praetorem? numquid senatus consulti | 3.1 |
| poenam adhibemus, scilicet ut liceat marito non agnoscere? sed finge non esse eo con- | |
| tentum maritum, qui se patrem potius optet quam carere filio uelit. cogenda igitur erit | |
| remediis praetoris et in ius uenire et, si uenit, respondere: pignoraque eius capienda et | |
| distrahenda, si contemnat, uel multis coercenda. Quid ergo, si interrogata dixerit se | 4.1 |
| praegnatem? ordo senatus consultis expositus sequetur. quod si negauerit, tunc secundum | |
| hoc rescriptum praetor debebit obstetrices adhibere. Et notandum, quod non permittitur | 5.1 |
| marito uel mulieri obstetricem adhibere, sed omnes a praetore adhibendae sunt. Item | 6.1 |
| praetor domum honestae matronae eligere debet, in qua mulier ueniat, ut possit inspici. | |
| Quid ergo, si inspici se non patiatur uel ad domum non ueniat? aeque praetoris aucto- | 7.1 |
| ritas interueniet. Si omnes uel plures renuntiauerint praegnatem non esse, an mulier possit | 8.1 |
| iniuriarum experiri ex hac causa? et magis puto agere eam iniuriarum posse, sic tamen, | |
| si iniuriae faciendae causa id maritus desiderauit: ceterum si non iniuriae faciendae animo, | |
| sed quia iuste credidit uel nimio uoto liberorum suscipiendorum ductus est uel ipsa eum | |
| illexerat ut crederet, quod co<n>stante matrimonio hoc fingebat, aequissimum erit ignosci | 5 |
| marito. Meminisse autem oportet tempus non esse praestitutum rescripto, quamuis in | 9.1 |
| senatus consultis de liberis agnoscendis triginta dies praestituantur mulieri. quid ergo? | |
| semper dicemus marito licere uxorem ad praetorem euocare, an uero et ipsi triginta dies | |
| praestituimus? et putem praetorem causa cognita debere maritum et post triginta dies | |
| audire. De inspiciendo uentre custodiendoque partu sic praetor ait: 'Si mulier | 10.1 |
| mortuo marito praegnatem se esse dicet, his ad quos ea res pertinebit procuratoriue eorum | |
| bis in mense denuntiandum curet, ut mittant, si uelint, quae uentrem inspicient. mit- | |
| tantur autem mulieres liberae dumtaxat quinque haeque simul omnes inspiciant, dum ne | |
| qua earum dum inspicit inuita muliere uentrem tangat. mulier in domu honestissimae | 5 |
| feminae pariat, quam ego constituam. mulier ante dies triginta, quam parituram se putat, | |
| denuntiet his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum, ut mittant, si uelint, qui | |
| uentrem custodiant. in quo conclaui mulier paritura erit, ibi ne plures aditus sint quam | |
| unus: si erunt, ex utraque parte tabulis praefigantur. ante ostium eius conclauis liberi | |
| tres et tres liberae cum binis comitibus custodiant. quotienscumque ea mulier in id con- | 10 |
| claue aliudue quod siue in balineum ibit, custodes, si uolent, id ante prospiciant et eos | |
| qui introierint excutiant. custodes, qui ante conclaue positi erunt, si uolunt, omnes qui | |
| conclaue aut domum introierint excutiant. mulier cum parturire incipiat, his ad quos ea | |
| res pertinet procuratoribusue eorum denuntiet, ut mittant, quibus praesentibus pariat. | |
| mittantur mulieres liberae dumtaxat quinque, ita ut praeter obstetrices duas in eo con- | 15 |
| claui ne plures mulieres liberae sint quam decem, ancillae quam sex. hae quae intus | |
| futurae erunt excutiantur omnes in eo conclaui, ne qua praegnas sit. tria lumina ne | |
| minus ibi sint', scilicet quia tenebrae ad subiciendum aptiores sunt. 'quod natum erit, | |
| his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum, si inspicere uolent, ostendatur. apud | |
| eum educatur, apud quem parens iusserit. si autem nihil parens iusserit aut is, apud | 20 |
| quem uoluerit educari, curam non recipiet: apud quem educetur, causa cognita constituam. | |
| is apud quem educabitur quod natum erit, quoad trium mensum sit, bis in mense, ex eo | |
| tempore quoad sex mensum sit, semel in mense, a sex mensibus quoad anniculus fiat, | |
| alternis mensibus, ab anniculo quoad fari possit, semel in sex mensibus ubi uolet ostendat. | |
| si cui uentrem inspici custodiriue adesse partui licitum non erit factumue quid erit, quo | 25 |
| minus ea ita fiant, uti supra comprehensum est: ei quod natum erit possessionem causa | |
| cognita non dabo. siue quod natum erit, ut supra cautum est, inspici non licuerit, quas | |
| utique actiones me daturum polliceor his quibus ex edicto meo bonorum possessio data | |
| sit, eas, si mihi iusta causa uidebitur esse, ei non dabo'. Quamuis sit manifestis- | 11.1 |
| simum edictum praetoris, attamen non est neglegenda interpretatio eius. Denuntiare igitur | 12.1 |
| mulierem oportet his scilicet, quorum interest partum non edi, uel totam habituris heredi- | |
| tatem uel partem eius siue ab intestato siue ex testamento. Sed et si seruus heres insti- | 13.1 |
| tutus fuerit, si nemo natus sit, Aristo scribit, huic quoque seruo quamuis non omnia, quae- | |
| dam tamen circa partum custodiendum arbitrio praetoris esse concedenda. quam senten- | |
| tiam puto ueram: publice enim interest partus non subici, ut ordinum dignitas familiarumque | |
| salua sit: ideoque etiam seruus iste, cum sit in spe constitutus successionis, qualisqualis | 5 |
| sit, debet audiri rem et publicam et suam gerens. Denuntiari autem oportet | 14.1 |
| his, quos proxima spes successionis contingit, ut puta primo gradu heredi instituto (non | |
| etiam substituto) et, si intestatus pater familias sit, <ei> qui primum locum ab intestato tenet: | |
| si uero plures sint simul successuri, omnibus denuntiandum est. Quod autem praetor ait | 15.1 |
| causa cognita se possessionem non daturum uel actiones denegaturum, eo pertinet, ut, si | |
| per rusticitatem aliquid fuerit omissum ex his quae praetor seruari uoluit, non obsit | |
| partui. quale est enim, si quid ex his, quae leuiter obseruanda praetor edixit, non | |
| sit factum, partui denegari bonorum possessionem: sed mos regionis inspiciendus est, et | 5 |
| secundum eum et obseruari uentrem et partum et infantem oportet. | |
| Iulianus libro uicesimo quarto digestorum. Edictum de custodiendo partu deroga- | 2.pr.1 |
| torium est eius, quod ad Carboniani decreti exemplum comparatum est. Sed hoc | 1.1 |
| aliquando remittere praetor debet, si non m<a>litia, sed imperitia mulieris factum fuerit, ne | |
| uenter inspiceretur aut partus custodiretur. | |
| Paulus libro quarto decimo ad Plautium. Qui uentri substitutus est uel in- | 3.pr.1 |
| stitutus, si uentrem seruare uelit, audiendus est. | |
| Scaeuola libro uicesimo digestorum. Is a quo, si sine liberis decessisset, | 4.pr.1 |
| quidquid ad eum ex bonis peruenisset, sorori fideicommissum relictum erat, decessit po- | |
| stuma herede instituta et substitutis aliis: quaesitum est, cum uxor defuncti praegnatem | |
| se dicat, an sorori procuratoriue eius secundum formam edicti uentrem inspicere et partum | |
| custodire permittendum sit. respondi in eiusmodi specie, de qua quaereretur, posse uideri | 5 |
| ad eius, cui fideicommissum datum esset, sollicitudinem perspiciendum idque causa cognita | |
| statuendum. |