| SI UENTRIS NOMINE MULIERE IN POSSESSIONEM MISSA | |
| EADEM POSSESSIO DOLO MALO AD ALIUM TRANSLATA | |
| ESSE DICATUR | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Hoc edicto rectissime praetor prospexit, | 25.5.1.pr.1 |
| ne, dum in fauorem partus possessionem polliceatur, aliis praedae occasionem praebeat: | |
| Idcirco constituit actionem in mulierem, quae in alium hanc possessionem dolo | 1.1 |
| malo transtulit. non solum mulierem praetor coercet, uerum eum quoque in cuius potestate | |
| ea fuerit, scilicet si dolo ipsorum alius in possessionem fuerit admissus, actionemque in | |
| tantum pollicetur in eos, quanti interfuerit eius qui experitur. Necessario praetor adiecit, | 2.1 |
| ut, qui per dolum uenit in possessionem, cogatur decedere: coget autem eum decedere | |
| non praetoria potestate uel manu ministrorum, sed melius et ciuilius faciet, si eum per | |
| interdictum ad ius ordinarium remiserit. Interest autem eius qui experitur admissum | 3.1 |
| alium in possessionem non fuisse, cum forte bona fide fructus perceptos consumpserit, aut | |
| si praedo uenerit in possessionem, a quo fructus consequi non possit, quia soluendo non | |
| est. | |
| Haec actio etiam post annum dabitur, quia rei habet persecutionem. | 4.1 |
| Et | 5.1 |
| si filia familias sit quae dolo fecit, in patrem dabitur actio, si quid ad eum peruenerit. | |
| Paulus libro trigesimo septimo ad edictum. Dolo facit mulier, non quae in | 2.pr.1 |
| possessionem uenientem non prohibet, sed quae circumscribendi alicuius causa clam et | |
| per quandam machinationem in possessionem introducat. Si et patris et filiae factum ar- | 1.1 |
| guetur, in alterum quem actor uelit reddenda est actio. quia in id quod agentis interest | |
| datur, ideo, si id quod ei abest ab eo qui in potestate est seruari possit, praeter | |
| sumptus litis causa factos inutilis erit ei haec actio. |