| SI MULIER UENTRIS NOMINE IN POSSESSIONE CALUMNIAE | |
| CAUSA ESSE DICETUR | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Si de pos- | 25.6.1.pr.1 |
| sessione uentris nomine quaeratur et deferente herede mulier iurauerit praegnatem se esse, | |
| seruandum est iusiurandum nec tenebitur mulier, quasi calumniae causa fuerit in posses- | |
| sionem missa, nec uis ei facienda est post iusiurandum. si tamen peperit, quaeretur ue- | |
| ritas, an ex eo praegnas fuerit: alteri enim nec prodest nec nocet iusiurandum inter | 5 |
| alios factum, nec partu<i> igitur nocebit. Et hoc edictum ex eadem causa proficiscitur, qua | 1.1 |
| superius: debet enim praetori quemadmodum facilis est circa bonorum possessionem dan- | |
| dam mulieri uentris nomine, ita calumniam eius impunitam non relinquere. Per calumniam | 2.1 |
| autem in possessione fuisse uidetur, quae sciens prudensque se praegnatem non esse uoluit | |
| in possessionem uenire. Hanc autem actionem praetor intra annum utilem pollicetur, ultra | 3.1 |
| non, uidelicet quasi poenalem. Simili autem modo et hic quanti agentis interfuit praetor | 4.1 |
| actionem pollicetur. In parentem etiam praetor actionem pollicetur, si modo per | 5.1 |
| eum factum sit, ut in possessionem per calumniam ueniret. Competit autem haec | 6.1 |
| actio ei, cuius interfuit in possessionem missam non esse: ut puta uel coheredi speranti | |
| partum, uel <si> qui substitutus fuit, uel qui ab intestato, si partus non fuisset, succedere | |
| potuit. Interesse autem uidetur primum de alimentis, quae in uentrem sunt erogata: nec | 7.1 |
| enim alias haec repetuntur, nisi per calumniam in possessionem uenit: ceterum si res ca- | |
| lumnia caret, nihil praestabit mulier, qua<e> sine causa alta est sub praetextu uentris. Non- | 8.1 |
| numquam augebitur quod interest, si quis forte dubitans, an praegnas sit, exclusus sit | |
| hereditate: nam heredi eius qui exclusus est dandam hanc actionem Iulianus ait, siquidem | |
| eius quoque interfuit non fuisse calumniae causa in possessione muliere<m>, quia hoc si non | |
| fuisset, adeundo hereditatem institutus heredi suo locupletiorem hereditatem suam relin- | 5 |
| queret. sed et hoc imputatur mulieri, quod deminuta sunt multa in hereditate, dum hic | |
| contemplatione uentris non attigit hereditatem. Idem Iulianus libro decimo nono | 9.1 |
| digestorum sic ait: si substitutus manente muliere in possessione decesserit, heres | |
| eius eadem actione pretium hereditatis a muliere exiget. Sed an decedant legata ceteraque | 10.1 |
| onera hereditatis, uidendum. et mihi uidetur posse dici legatarios potius cum muliere | |
| usuros hac actione, quia et ipsorum interfuit adiri hereditatem. Libertat<i> plane subuenien- | 11.1 |
| dum erit aduersus eum, qui propter hereditatem hac actione egit, scilicet ut fideicommis- | |
| sarias cogatur is praestare, qui pretium utique etiam eorum consequitur: sed et directis | |
| credo praetorem succurrere oportere, ut interuentu suo tueatur eorum libertatem. Si | 12.1 |
| dolus filiae familias interuenerit et particeps doli fuerit pater, suo nomine tenebitur. |