| DE CONCUBINIS | |
| Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Quae in concubinatu | 25.7.1.pr.1 |
| est, ab inuito patrono poterit discedere et alteri se aut in matrimonium aut in concu- | |
| binatum dare? ego quidem probo in concubina adimendum ei conubium, si patronum | |
| inuitum deserat, quippe cum honestius sit patrono libertam concubinam quam matrem | |
| familias habere. Cum Atilicino sentio et puto solas eas in concubinatu habere posse sine | 1.1 |
| metu criminis, in quas stuprum non committitur. Qui autem damnatam adul- | 2.1 |
| terii in concubinatu habuit, non puto lege Iulia de adulteriis teneri, quamuis, si uxorem | |
| eam duxisset, teneretur. Si qua in patroni fuit concubinatu, deinde filii esse coepit uel | 3.1 |
| in nepotis, uel contra, non puto eam recte facere, quia prop<e> nefaria est huiusmodi con- | |
| iunctio, et ideo huiusmodi facinus prohibendum est. Cuiuscumque aetatis concubinam | 4.1 |
| habere posse palam est, nisi minor annis duodecim sit. | |
| Paulus libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Si patronus libertam concubinam | 2.pr.1 |
| habens furere coeperit, in concubinatu eam esse humanius dicitur. | |
| Marcianus libro duodecimo institutionum. In concub<in>atu potest esse et | 3.pr.1 |
| aliena liberta et ingenua et maxime ea quae obscuro loco nata est uel quaestum corpore | |
| fecit. alioquin in honestae uitae et ingenuam mulierem in concubinatum habere | |
| maluerit, sine testatione hoc manifestum faciente non conceditur. sed necesse est ei uel | |
| uxorem eam habere uel hoc recusantem stuprum cum ea committere: Nec adulterium | 1.1 |
| per concubinatum ab ipso committitur. nam quia concubinatus per leges nomen assumpsit, | |
| extra legis poenam est, ut et Marcellus libro septimo digestorum scripsit. | |
| Paulus libro nono decimo responsorum. Concubinam ex sola animi destination<e> aesti- | 4.pr.1 |
| mari oportet. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Concubinam ex ea prouincia, in qua quis aliquid | 5.pr.1 |
| administrat, habere potest. |