| LIBER UICESIMUS SEXTUS | |
| DE TUTELIS | |
| Paulus libro trigesimo octauo ad edictum. Tutela est, ut Ser- | 26.1.1.pr.1 |
| uius definit, uis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem su<a> | |
| sponte se defendere nequit, iure ciuili data ac permissa. Tutores autem sunt qui eam | 1.1 |
| uim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt: itaque appellantur tutores quasi | |
| tui<t>ores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur. Mutus tutor dari | 2.1 |
| non potest, quoniam auctoritatem praebere non potest. Surdum non posse dari tutorem | 3.1 |
| plerique et Pomponius libro sexagesimo nono ad edictum probant, quia non tantum loqui, | |
| sed et audire tutor debet. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Non est exigendum a pupillo, ut sibi | 2.pr.1 |
| tutorem petat aut ut ad tutorem suum proficiscatur. | |
| Ulpianus libro trigesimo septimo ad Sabinum. Qui habet tutorem pupillus | 3.pr.1 |
| uel pupilla si furere coeperint, in ea causa sunt, ut in tutela nihilo minus durent: | |
| quae sententia Quinti quoque Mucii fuit et a Iuliano probatur eoque iure utimur, ut | |
| cesset cura, si tutelae aestas indigeat. quare si tutores habent, per furorem in curam non | |
| rediguntur, siue non habent et furor eis accesserit, nihilo minus tutores accipere poterunt: | 5 |
| quia lex duodecim tabularum ita accepta est, ut ad pupillos uel pupillas non pertineat. | |
| Quia autem in pupillorum persona adgnatos curatores non admittimus, idcirco putaui et si | 1.1 |
| minor uiginti quinque annis furiosus sit, curatorem ei non ut furioso, sed ut adulescenti | |
| dari, quasi aetatis esset impedimentum. et ita definiemus ei, quem aetas curae uel tutelae | |
| subicit, non esse necesse quasi dementi quaeri curatorem, et ita imperator Antoninus Augu- | |
| stus rescripsit, cum magis aetati quam dementiae tantisper sit consulendum. Si | 2.1 |
| pupillus pupillaue cum iusto tutore tutorue cum eorum quo litem agere uult et curator | |
| in eam rem petitur, utrum ipsis poscentibus datur an uero et aduersario? et sciendum est, | |
| siue agant siue conueniantur, dari hunc curatorem posse, sed non alias, quam si ipse | |
| petat, cui dari eum oportet. denique Cassius libro sexto scripsit talem curatorem neminem | 5 |
| dari posse nisi praesentem neque cuique nisi praesenti et postulanti, itaque infanti non | |
| potest dari. idem Cassius ait, si pupillus curatorem poscere non uult, quo minus cum eo | |
| agatur, cogi eum a praetore debuisse. Quolibet loco et tempore hunc curatorem dari posse | 3.1 |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum scripsit. Si pupillus petat talem curatorem | 4.1 |
| nec addat in quam rem, an in omnes controuersias datus sit? et ait Celsus Seruium con- | |
| stituisse in omnes res datum uideri. | |
| Paulus libro octauo ad Sabinum. Quod dicitur, si indistincte datus sit curator, in | 4.pr.1 |
| totam litem datum uideri, fortasse eo spectet, si familiae herciscundae aut communi diui- | |
| dundo aut finium regundorum actio esset cum tutore, et si indistincte datus esset, non | |
| solum eo nomine curator esset, quod ageret pupillus pupillaue, sed inuicem quoque quod | |
| cum his ageretur. Possunt autem uel plures in plurium locum uel unus in plu- | 1.1 |
| rium uel unus unius loco uel in unam litem uel in plures curator peti. | |
| Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum. Cum semel petitus sit talis | 5.pr.1 |
| curator, quamdiu is curator maneat, alius in eandem litem curator peti non potest. Etsi | 1.1 |
| Titius uerbi gratia aduersus Seium curator petitus sit, idem Titius aduersus alium tutorem | |
| dari poterit, ut ex diuersis causis unus duorum curatorum locum optineat. quod quidem | |
| et aduersus eundem accidet, si in diuersas lites in diuersis temporibus idem petatur. | |
| Ulpianus libro trigesimo octauo ad Sabinum. Muto itemque mutae impube- | 6.pr.1 |
| ribus tutorem dari posse uerum est: sed an auctoritas eis accommodari possit, dubitatur. | |
| et si potest tacenti, et muto potest. est autem uerius, ut Iulianus libro uicesimo primo | |
| digestorum scripsit, etiam tacentibus auctoritatem posse accommodare. Sub condicione | 1.1 |
| a praesidibus prouinciarum non posse dari tutorem placet et, si datus sit, nullius esse | |
| momenti dationem: et ita Pomponius ait: hanc autem adiectionem, quam praesides prouin- | |
| ciarum faciunt 'tutorem do, si satisdederit' non condicionem in se habere, sed admoni- | |
| tionem, non aliter ei tutelam committi, quam si satisdederit, hoc est non aliter ei gerere | 5 |
| permittendum, quam si rem saluam fore cauerit. Tutoris datio neque imperii est neque | 2.1 |
| iurisdictionis, sed ei soli competit, cui nominatim hoc dedit uel lex uel senatus consultum | |
| uel princeps. | |
| Surdo impuberi poterit tutor dari. | 3.1 |
| Ei cuius pater in hostium potestate est | 4.1 |
| tutorem dari non posse palam est: sed si datus sit, an in pendenti sit datio, quaeri potest. | |
| et non puto dationem ualere: sic enim post patris regressum reccidit in potestatem, atque | |
| si numquam pater ab hostibus captus fuisset. immo curator substantiae dari debet, ne in | |
| medio pereat. | 5 |
| Ulpianus libro secundo disputationum. Si filius familias | 7.pr.1 |
| tutor a praetore datus sit, si quidem pater tutelam agnouit, in solidum debet teneri, si | |
| non adgnouit, dumtaxat de peculio. adgnouisse autem uidetur, siue gessit, siue gerenti | |
| filio consensit siue omnino attigit tutelam. unde cum quidam filio scripsisset, ut diligenter | |
| tutelam gereret, 'cum scias', inquit, 'periculum ad nos pertinere', dixi hunc quoque uideri | 5 |
| adgnouisse: plane si solum monuit filium, non uidetur agnita. | |
| Idem libro primo opinionum. Patronus quoque tutor liberti sui fidem ex- | 8.pr.1 |
| hibere debet, et si qua in fraudem debitorum quamuis pupilli liberti gesta sunt, reuocari | |
| ius publicum permittit. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. In eos extra ordinem animaduertitur, | 9.pr.1 |
| qui probentur nummis datis tutelam occupasse uel pretio accepto operam dedisse, ut non | |
| idoneus tutor daretur, uel consulto in edendo patrimonio quantitatem minuerit, uel eui- | |
| denti fraude pupillorum bona alienasset. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Etiam non municeps tutor dari potest, | 10.pr.1 |
| dummodo municipi detur. | |
| Paulus libro tertio ad Uitellium. Furiosus si tutor datus fuerit, potest in- | 11.pr.1 |
| tellegi ita dari, cum suae mentis esse coeperit. | |
| Idem libro decimo responsorum. Quaesitum est, an hi, qui in locum absentis | 12.pr.1 |
| rei publicae causa tutores dati sunt, mortuo illo tutores perseuerent, an alii petendi essent. | |
| Paulus respondit eos, qui in locum absentis dati sunt, non reuerso eo in eadem causa per- | |
| seuerare usque ad tempus pubertatis. | |
| Pomponius libro secundo enchiridii. Solet etiam curator dari aliquando tu- | 13.pr.1 |
| torem habenti propter aduersam tutoris ualetudinem uel senium aetatis: qui magis admi- | |
| nistrator rerum, quam curator esse intellegitur. Est etiam adiutor tutelae, quem solet | 1.1 |
| praetor permittere tutoribus constituere, qui non possunt sufficere administrationi tutelae, | |
| ita tamen ut suo periculo eum constituant. | |
| Ulpianus libro trigesimo septimo ad Sabinum. Si adrogati sunt adhuc | 14.pr.1 |
| impuberes uel deportati sint pupilli, tutores habere desinunt. Item si in seruitutem pu- | 1.1 |
| pillus redigatur, utique finitur tutela. Aliis quoque modis desinunt esse tutores, si forte | 2.1 |
| quis ab hostibus fuerit captus uel pupillus uel tutor. Sed et si ad tempus fuerit quis | 3.1 |
| datus, tempore finito tutor esse desinit. Praeterea si suspectus quis fuerit remotus, desinit | 4.1 |
| esse tutor. Sed et si ad certam condicionem datus sit, aeque euenit, ut desinat esse tutor | 5.1 |
| exsistente condicione. | |
| Idem libro trigesimo octauo ad Sabinum. Si quis tutor non sit captus ab | 15.pr.1 |
| hostibus, sed missus ad eos quasi legatus, aut etiam receptus ab eis, aut transfugerit, | |
| quia seruus non efficitur, tutor manet, sed interim a praesidibus alius tutor dabitur. | |
| Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale. Tutela plerumque uirile | 16.pr.1 |
| officium est. Et sciendum est nullam tutelam hereditario iure ad alium transire: sed ad | 1.1 |
| liberos uirilis sexus perfectae aetatis descendunt legitimae, ceterae non descendunt. | |
| Paulus libro octauo ad Sabinum. Complura senatus consulta facta sunt, ut | 17.pr.1 |
| in locum furiosi et muti et surdi tutoris alii tutores dentur. | |
| Neratius libro tertio regularum. Feminae tutores dari non possunt, quia id munus | 18.pr.1 |
| masculorum est, nisi a principe filiorum tutelam specialiter postulent. |