| DE TESTAMENTARIA TUTELA | |
| Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale. Lege duodecim tabularum | 26.2.1.pr.1 |
| permissum est parentibus liberis suis siue feminini siue masculini sexus, si modo in po- | |
| testate sint, tutores testamento dare. Item scire debemus etiam postumis filiis uel nepo- | 1.1 |
| tibus uel ceteris liberis licere parentibus testamento tutores dare, qui modo in ea causa | |
| sint, ut, si uiuo eo nati fuerint, in potestate eius futuri sint neque testamentum rupturi. | |
| Item ignorandum non est eum, qui filium in potestate et nepotem ex eo aeque in potestate | 2.1 |
| habebit, si nepoti tutorem dederit, ita recte dedisse uideri, si nepos post mortem eius in | |
| patris sui potestatem recasurus non sit: quod euenit, si uiuo testatore filius in potestate | |
| eius esse desierit. | |
| Ulpianus libro secundo ad Sabinum. Nec militem liberis recasuris in potestatem tu- | 2.pr.1 |
| torem dare posse a diuis fratribus rescriptum est. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Testamento datos tutores accipere | 3.pr.1 |
| debemus etiam eos, qui codicillis testamento confirmatis scripti sunt. Sed eos demum | 1.1 |
| testamento datos accipere nos oportet, qui iure dati sunt. | |
| Modestinus libro septimo differentiarum. Pater hered<i> instituto filio uel ex- | 4.pr.1 |
| heredato tutorem dare potest, mater autem non nisi instituto, quasi in rem potius quam | |
| in personam tutorem dare uideatur. sed et inquiri in eum, qui matris testamento datus | |
| est tutor, oportebit, cum a patre datus, quamuis minus iure datus sit, tamen sine inqui- | |
| sitione confirmatur, nisi si causa, propter quam datus uidebatur, in eo mutata sit, ueluti | 5 |
| si ex amico inimicus uel ex diuite pauperior effectus sit. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Si quis filiabus suis uel filiis | 5.pr.1 |
| tutores dederit, etiam postumae uidetur dedisse, quia filiae appellatione etiam postuma | |
| continetur. | |
| Idem libro trigesimo nono ad Sabinum. Quid si nepotes sint? an appellatione | 6.pr.1 |
| filiorum et ipsis tutores dati sint, uidendum. et magis est, ut ipsis quoque dati uideantur, | |
| si modo liberos dixit: ceterum si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes | |
| appellantur. plane si postumis dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Tutores non ab herede, sed a testatore pro- | 7.pr.1 |
| tinus proficiscuntur, simul atque aliquis heres exstitisset: nam et ipse heres tutor dari | |
| potest et post mortem heredis tutor recte dari potest. | |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum. Tutor datus uetari tutor esse | 8.pr.1 |
| potest uel testamento uel codicillis. Sed si sub condicione fuerit tutor datus, deficiente | 1.1 |
| condicione tutor non erit. Tutorem autem et a certo tempore dare et usque ad certum | 2.1 |
| tempus licet et sub condicione et usque ad condicionem. In tutoris dationem utrum | 3.1 |
| leuissima condicio an nouissima, ut in legato, spectanda est? ut puta 'Titius cum poterit | |
| tutor esto': 'Titius si nauis ex Asia uenerit tutor esto'. et Iulianus libro uicesimo digestorum | |
| recte scripsit nouissimam scripturam esse spectandam. | |
| Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium. Si nemo hereditatem adierit, | 9.pr.1 |
| nihil ualet ex his, quae testamento scripta sunt: si uero unus ex pluribus adierit, tutelae | |
| statim ualent nec exspectandum erit, ut omnes hereditatem adeant. | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum. Si hereditas nondum adita sit, | 10.pr.1 |
| ex qua tutor speratur, uerius est alium tutorem posse dari, quasi nondum sit, nec spe- | |
| retur. In tutelis testamentariis id sequimur quod nouissimum est, et si saepius tutor | 1.1 |
| datus sit, nouissimam scripturam intuemur. Qui filium et ex eo nepotem habebat, si ne- | 2.1 |
| poti tutorem dederit, habet disceptationem, an aliquo casu non sit utilis datio: ut puta | |
| si proponas filium uiuo patre decessisse et nepotem ex eo successisse uiuo auo. et fortius | |
| dicendum est tutelam quoque e lege Iun<i>a Uellea confirmatum: nam et Pomponius libro | |
| sexto decimo ex Sabino scripsit ualere tutoris dationem. cum enim confirmatum sit testa- | 5 |
| mentum, consequenter tutoris quoque datio ualebit in eo testamento scripta quod ualet, | |
| id est ubi nepos uel heres institutus sit uel nominatim exheredatus sit. Si furiosus testa- | 3.1 |
| mento tutor detur, si quidem, cum furere desierit, tutorem esse recte datum Proculus | |
| existimat: quod si datus sit pure, negat Proculus ualere dationem. sed est uerius, quod | |
| et Pomponius ait, recte uideri datum et tunc fore tutorem, cum sapere coeperit. Seruus | 4.1 |
| alienus ita dari tutor potest 'si liber erit, tutor esto'. quin immo et si pure datus sit, | |
| uidetur inesse haec condicio 'cum liber erit'. potest autem quis et extraneo seruo defen- | |
| dere ex hac causa fideicommissariam libertatem: quid enim interest, suum seruum an alie- | |
| num tutorem scripserit, cum pupilli fauore et publicae utilitatis adsumpta libertas sit in | 5 |
| persona eius, qui tutor scriptus est? potest igitur et huic fideicommissaria libertas defendi, | |
| si uoluntas apertissime non refragetur. | |
| Idem libro trigesimo septimo ad Sabinum. Si quis sub condicione uel ex | 11.pr.1 |
| die tutorem dederit, medio tempore alius tutor dandus est, quamuis legitimum tuto- | |
| rem pupillus habeat: sciendum est enim, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam | |
| cessare. Et si semel ad testamentarium deuoluta fuerit tutela, deinde excusatus sit tutor | 1.1 |
| testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum, non ad legitimum tutorem re- | |
| dire tutelam. Idem dicimus et si fuerit remotus: nam et hic idcirco abit, ut alius detur. | 2.1 |
| quod si tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit, quia hic senatus | 3.1 |
| consultum cessat. Plane si duo pluresue fuerint tutores testamentarii, in locum | 4.1 |
| eius, qui decessit uel in ciuitate esse desiit, poterit dari alius: ceterum si nullus supersit | |
| uel in ciuitate sit, legitima tutela succedit. | |
| Idem libro trigesimo octauo ad Sabinum. Certarum rerum uel causarum | 12.pr.1 |
| testamento tutor dari non potest nec deductis rebus | |
| Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum. et si datus fuerit, tota datio | 13.pr.1 |
| nihil ualebit, | |
| Marcianus libro secundo institutionum. quia personae, non rei uel causae | 14.pr.1 |
| datur. | |
| Ulpianus libro trigesimo octauo ad Sabinum. Si tamen tutor | 15.pr.1 |
| detur rei Africanae uel rei Syriaticae, utilis datio est: hoc enim iure utimur. | |
| Idem libro trigesimo nono ad Sabinum. Si quis ita dederit 'filiis meis tuto- | 16.pr.1 |
| rem do', in ea condicione est, ut tam filiis quam filiabus dedisse uideatur: filiorum enim | |
| appellatione et filiae continentur. Si quis filio tutorem dederit et plures filios habeat, an | 1.1 |
| omnibus filiis dedisse uideatur? et de hoc Pomponius dubitat: magis autem est, ut omnibus | |
| dedisse uideatur. Si quis liberis tutores dederit uel filiis et habeat quosdam apud hostes, | 2.1 |
| etiam ipsis dedisse uidebitur, si non aliud aperte probetur testatorem sensisse. Si quis | 3.1 |
| cum ignoraret se filium Titium habere, filiis tutores dederit, utrum his solis dedisse ui- | |
| deatur, quos in potestate scit an ei quoque, quem ignorauit se habere? et magis est, ut | |
| huic dedisse non uideatur, licet nomen filiorum admittit et ipsum: sed quia de ipso non | |
| sensisset, dicendum est cessare in personam eius dationem. Proinde et si certus fuit | 4.1 |
| filium decessisse, qui supererat, idem erit dicendum: nec enim uidetur ei dedisse, quem | |
| obisse credebat. Si postumis dederit tutores hique uiuo nascantur, an datio ualeat? et | 5.1 |
| magis est, ut utilis datio fiat etiam si uiuo eo nascantur. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Testamento datos tutores non esse | 17.pr.1 |
| cogendos satisdare rem saluam fore certo certius est: sed nihilo minus cum quis offert | |
| satisdationem, ut solus administret, audiendus est, ut edicto cauetur. sed recte praetor | |
| etiam ceteris detulit hanc condicionem, si et ipsi uelint satisdare: nam et si ipsi parati | |
| sunt satisdare, non debent excludi alterius oblatione, sed impleta uidelicet ab omnibus | 5 |
| satisdatione omnes gerent, ut qui contentus est magis satis accipere quam gerere, securus | |
| esset. Non omnimodo autem is qui satisdet praeferendus est: quid enim si suspecta | 1.1 |
| persona sit uel turpis, cui tutela committi nec cum satisdatione debeat? uel quid si iam | |
| multa flagitia in tutela admisit? nonne magis repelli et reici a tutela, quam solus admini- | |
| strare debeat? nec satis non dantes temere repelluntur, quia plerumque bene probati et | |
| idonei atqu<e> honesti tutores, etiamsi satis non dent, non debent reici: quin immo nec iu- | 5 |
| bendi sunt satisdare. Duplex igitur causae cognitio est, una ex persona eius qui optulerit | 2.1 |
| satisdationem, quis et qualis est, alia contutorum, quales sunt, num forte eius existima- | |
| tionis uel eius honestatis sunt, ut non debeant hanc contumeliam satisdationis subire. | |
| Callistratus libro tertio edicti monitorii. Quod si plures satisdare parati sint, tunc | 18.pr.1 |
| idonior praeferendus erit, ut et tutorum personae inter se et fideiussorum comparentur. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. Si nemo tutorum prouocet ad satis- | 19.pr.1 |
| dationem, sed exsistat quidam qui tutor non est desideraretque, ut aut satisdent tutores | |
| aut, si non dent, parato sibi satisdare committant tutelam, non est audiendus: neque enim | |
| aut extero committenda tutela est, aut testamento dati tutores contra ius satisdationi | |
| subiciendi sunt. Hoc edictum de satisdatione ad tutores testamentarios pertinet: sed et | 1.1 |
| si ex inquisitione dati sint tutores, Marcellus ait et ad hos pertinere hoc edictum et id | |
| oratione etiam diuorum fratrum significari. ideoque et illi clausulae sunt subiecti, ut, si | |
| cui maior pars tutorum decernat, is gerat quem maior pars eligat, quamuis uerba edicti | |
| ad testamentarios pertineant. Testamento datus postumo tutor nondum est tutor, | 2.1 |
| nisi postumus edatur: datur tamen aduersus eum substituto pupilli negotiorum gestorum | |
| actio. sed si partus editus fuerit, deinde hic tutor, priusquam quicquam gereret, remotus | |
| a tutela fuerit, et hic eadem actione tenebitur. si quid plane gessit post editum partum, | |
| de eo quoque, quod ante gessit, tutelae iudicio tenebitur et omnis administratio in hac | 5 |
| actione ueniet. | |
| Paulus libro trigesimo octauo ad edictum. Tutor incertus dari non | 20.pr.1 |
| potest. Testamento quemlibet possumus tutorem dare, siue is praetor siue consul sit, | 1.1 |
| quia lex duodecim tabularum id confirmat. | |
| Idem libro octauo breuium. Testamento tutores hi dari possunt, cum quibus | 21.pr.1 |
| testamenti factio est. | |
| Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Si quis tutorem dederit | 22.pr.1 |
| filio suo seruum, quem putabat liberum esse, cum esset seruus, is neque liber neque | |
| tutor erit. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Tutor ita recte non datur: 'illi aut | 23.pr.1 |
| illi filiis meis, utri eorum uolet, Titius tutor esto'; quid enim dicemus, si Titius constituere | |
| nolit, utri ex filiis tutor esse uelit? Ita autem recte tutor dabitur: 'Titius si uolet illi filio | 1.1 |
| meo tutor esto'. | |
| Iauolenus libro quinto ex Cassio. Si plures tutores sint, a praetore cura- | 24.pr.1 |
| torem posci litis causa superuacuum est, quia altero auctore cum altero agi potest. | |
| Modestinus libro quarto pandectarum. Duobus pupillis tutor datus etsi alte- | 25.pr.1 |
| rius tutela se excusare potest, cum res separatae sint, <a>ttamen alterius tutor manet. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Iure nostro tutela communium libe- | 26.pr.1 |
| rorum matri testamento patris frustra mandatur, nec, si prouinciae praeses imperitia lapsus | |
| patris uoluntatem sequendam decreuerit, successor eius sententiam, quam leges nostrae | |
| non admittunt, recte sequetur. Honoris causa tutor datus non uidetur, quem | 1.1 |
| pater a ceteris tutoribus, quibus negotia gerenda mandauit, rationes accipere uoluit. | |
| Propter litem inofficiosi testamenti ordinandam exheredato filio, cui tutorem pater dedit, | 2.1 |
| eundem a praetore confirmari oportet: euentus iudicatae rei declarabit, utrum ex testa- | |
| mento patris an ex decreto praetoris auctoritatem acceperit. | |
| Tryphoninus libro quarto decimo disputationum. Idem fiet, si intestatum | 27.pr.1 |
| decessisse patrem pupilli nomine defendatur falsumue testamentum nomine pupilli dicatur | |
| et si patruus exstet legitimus tutor futurus ab intestato, quia tutorem habenti tutor dari | |
| non potest. nam commodius ipse, qui scriptura continetur, a praetore dabitur, ut sine | |
| ullo litis praeiudicio iustus tutor auctor pupillo ad eam litem fiat. Cum autem ipse pa- | 1.1 |
| truus, quem tutorem legitimum sibi dicebat pupillus esse, subiectum filium criminaretur | |
| et ad se legitimam hereditatem pertinere contenderet, alium tutorem petendum Iulianus | |
| respondit. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Qui tutelam testamento mandatam | 28.pr.1 |
| excusationis iure suscipere noluit, ab his quoque legatis summouendus erit, quae filiis eius | |
| relicta sunt, modo si legata filii non affectione propria, sed in honorem patris meruerunt. | |
| Uerbis fideicommissi manumissus non iure tutor testamento datur: post libertatem itaque | 1.1 |
| redditam ex uoluntate testatoris ad tutelam uocatur. Impuberi liberto patronus frustra | 2.1 |
| tutorem dabit, sed uoluntatem eius, si fides inquisitionis congruat, praetor sequetur. | |
| Idem libro quinto decimo responsorum. Ex sententia senatus consulti Libo- | 29.pr.1 |
| niani tutor non erit, qui se testamento pupillo tutorem scripsit: cum autem patris uoluntas | |
| hoc ipsum manu sua declarantis ambigua non esset, eum, quamuis alii tutores essent, cu- | |
| ratorem dandum respondi, nec admittendam excusationem, quam iure publico habebat, | |
| quoniam promisisse uidebatur, nec ut suspectum remoueri. | 5 |
| Paulus libro sexto quaestionum. Duo sunt Titii, pater et filius: | 30.pr.1 |
| datus est tutor Titius nec apparet, de quo sensit testator: quaero quid sit iuris. respondit: | |
| is datus est, quem dare se testator sensit: si id non apparet, non ius deficit, sed probatio, | |
| igitur neuter est tutor. | |
| Scaeuola libro quarto quaestionum. Si pater exheredatae filiae tutores de- | 31.pr.1 |
| derit et testamentum eius ruptum dicatur nato postumo, commodissimum est eosdem tu- | |
| tores pupillae dari ad petendam intestati hereditatem. | |
| Paulus libro nono responsorum. Quaero, an non eiusdem ciuitatis ciues | 32.pr.1 |
| testamento quis tutores dar<e> possit? Paulus respondit posse. Idem Paulus respondit eum | 1.1 |
| quoque, qui propter rerum notitiam tutor datus est, perinde in omnibus et administrationis | |
| et accessionis iure conueniri posse atque ceteros tutores, qui eodem testamento dati sunt. | |
| Lucius Titius heredes instituit filios suos pupillaris aetatis eisque tutores his uerbis dedit: | 2.1 |
| 'filiis meis tutores sunto Gaius Maeuius et Lucius Eros', cui Eroti libertatem non dedit: | |
| fuit autem Eros intra uiginti quinque annos aetatis: quaero an possit libertatem sibi uin- | |
| dicare. Paulus respondit, quoniam placet eum, qui a domino tutor datus est, libertatem | |
| quoque meruisse uideri, eum quoque de quo quaeritur in eadem causa habendum et libe- | 5 |
| rum quidem ab adita hereditate esse, tutela autem post legitimam aetatem onerari. | |
| Iauolenus libro octauo ex posterioribus Labeonis. Tutoribus ita datis: | 33.pr.1 |
| 'Lucium Titium tutorem do. si is non uiuit, tum Gaium Plautium tutorem do' Titius uixerat | |
| et tutelam gesserat, deinde mortuus erat. Trebatius negat ad Plautium pertinere tutelam, | |
| Labeo contra, Proculus quod Labeo. ego Trebatii sententiam probo, quia illa uerba ad | |
| mortis tempus referuntur. | 5 |
| Scaeuola libro decimo digestorum. Cum codicillis ideo alios tutores dare | 34.pr.1 |
| significasset, quoniam testamento datos quosdam defunctos aut excusationem habere posse | |
| comperisset, an nihilo minus qui eorum uiuerent nec excusati essent, tutores permanerent? | |
| respondit nihil proponi, cur non permanerent. |