| DE CONFIRMANDO TUTORE UEL CURATORE | |
| Modestinus libro sexto excusation<u>m. Ἵνα μηδὲ περὶ τῶν βεβαιωθῆναι δυναμένων | 26.3.1.pr.1 |
| ἐπιτρόπων παραλείψωμεν, βραχέα καὶ περὶ τούτων ϲκεψώμεθα. Εἰϲί τινεϲ οἱ διδόμενοι ὀρθῶϲ | 1.1 |
| κατὰ διαθήκαϲ ἐπίτροποι, τουτ’ ἔϲτι καὶ ὑφ’ ὧν ἐχρῆν καὶ οἷϲ ἐχρῆν καὶ ὃν τρόπον ἐχρῆν καὶ | |
| ὅπου ἐχρῆν. πατὴρ γὰρ υἱοῖϲ ἢ ἐκγόνοιϲ, οὓϲ ἔχει ἐν ἐξουϲίᾳ, ὀρθῶϲ δίδωϲιν ἐπίτροπον ἀλλ’ | |
| ἐν διαθήκῃ. ἐὰν δὲ ᾖ πρόϲωπον τοιοῦτον ὃ μὴ δύναται δοῦναι, οἷον μήτηρ ἢ πάτρων | |
| ἢ ἀλλότριόϲ τιϲ, ἢ πρόϲωπον ᾧ μὴ δύναται δοῦναι, οἷον πατὴρ υἱῷ τῷ μὴ ὄντι ἐν ἐξουϲίᾳ ἢ | 5 |
| θυγατρί, ἢ ἐὰν εἴπῃ 'παρακαλῶ ἐπιμέλεϲθαι τῶν πραγμάτων', ἢ ἐν κωδικίλλοιϲ μὴ βεβαιωθεῖϲι | |
| δῷ ἐπίτροπον ἢ κουράτορα, τότε τὸ ἐνδέον ἀναπληροῦϲθαι ἐκ τῆϲ τοῦ ὑπατικοῦ ἐξουϲίαϲ αἱ δια- | |
| τάξειϲ ϲυνεχώρηϲαν καὶ κατὰ τὴν γνώμην βεβαιοῦϲθαι τοὺϲ ἐπιτρόπουϲ. Καὶ ἐὰν μὲν πατὴρ ᾖ | 2.1 |
| ὁ δεδωκώϲ, περαιτέρω οὐδὲν ὡϲ ἐπὶ τὸ πλεῖϲτον πολυπραγμονεῖ ὁ ἡγούμενοϲ, ἀλλὰ ἁπλῶϲ αὐτὸν | |
| βεβαιοῖ· ἐὰν δὲ ἄλλοϲ τιϲ, τότε πολυπραγμονεῖ, τὸ πρόϲωπον εἰ ἔϲτιν ἐπιτήδειον. Ἔτι εἰδέναι | 3.1 |
| δεῖ ὅτι κουράτωρ κατὰ διαθήκαϲ οὐδὲ ὑπὸ πατρὸϲ ὀρθῶϲ δίδοται, ἀλλὰ δοθεὶϲ εἴωθε βεβαιοῦϲθαι | |
| ὑπὸ τοῦ ἡγουμένου. | |
| Neratius libro tertio regularum. Mulier liberis non recte testamento tutorem | 2.pr.1 |
| dat: sed si dederit, decreto praetoris uel proconsulis ex inquisitione confirmabitur nec | |
| satisdabit pupillo rem saluam fore. Sed et si curator a matre testamento datus sit filiis | 1.1 |
| eius, decreto confirmatur ex inquisitione. | |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum. Qui a patre tutor scriptus est aut | 3.pr.1 |
| non iusto testamento aut non ut lege praecipiebatur, confirmandus est ad tutelam geren- | |
| dam perinde ac si ex testamento tutor esset, id est ut satisdatio ei remittatur. | |
| Paulus libro singulari de excusationibus tutelarum. Si patronus uel quiuis | 4.pr.1 |
| extraneus impuberi, quem heredem instituerit, tutorem dederit et extra ea nihil in bonis | |
| habeat pupillus, non male dicetur iudicium eius sequendum esse, qui et personam eius, | |
| quem tutorem esse uoluerit, nouerit et impuberem ita dilexit, ut eum heredem institueret. | |
| Papinianus libro undecimo quaestionum. Tutores a patruo testamento datos | 5.pr.1 |
| iussit praetor magistratus confirmare: hi cautionem quoque accipere debuerunt nec uoluntas | |
| eius, qui tutorem dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat. denique praetor | |
| non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis pronuntiatis. unde | |
| sequitur, ut, si tutelae tempore soluendo non fuerunt, in id, quod de bonis eorum seruari | 5 |
| non possit, contra magistratus actio decernatur. | |
| Idem libro quinto responsorum. Si filio puberi pater tutorem aut impuberi | 6.pr.1 |
| curatorem dederit, citra inquisitionem praetor eos confirmare dedebit. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Naturali filio, cui nihil re- | 7.pr.1 |
| lictum est, tutor frustra datur a patre nec sine inquisitione confirmatur. Si quaeratur, an | 1.1 |
| ex inquisitione recte datus sit tutor, quattuor haec consideranda sunt: an hic dederit qui | |
| dare potuit, et ille acceperit cui fuerat dandus, et is datur cuius dandi facultas erat, et | |
| pro tribunali decretum interpositum. | |
| Tryphoninus libro quarto decimo disputationum. In confirmando tutore hoc praetor | 8.pr.1 |
| inquirere debet, an durauerit patris uoluntas: quod in facili est, si proximo mortis tem- | |
| pore tutores non iure uel curatores scripserit pater. nam si ante annos, ut spatio medio | |
| potuerit facultatium dati non iure tutoris a patre fieri deminutio, uel morum ante celata | |
| uel ignor<a>ta emersit improbitas, aut inimicitiae cum patre exarserunt, | 5 |
| Paulus libro singulari de cognitionibus. uel cum fisco aliquem contractum damno- | 9.pr.1 |
| sum miscuissent, | |
| Tryphoninus libro quarto decimo disputationum. utilitatem pupillorum prae- | 10.pr.1 |
| tor sequitur, non scripturam testamenti uel codicillorum. nam patris uoluntatem praetor | |
| ita accipere debet, si non fuit ignarus scilicet eorum, quae ipsa praetor de tutore com- | |
| perta habet. quid denique si postea de eo, quem pater testamento codicillisue non iure | |
| dedit, scripsit tutorem esse nolle? nempe non sequitur primam uoluntatem praetor, a qua | 5 |
| pater discessit. | |
| Scaeuola libro uicesimo digestorum. Auia nepotibus curatorem dedit fidei- | 11.pr.1 |
| commisso ei relicto: quaesitum est, an administrare curator compelli debeat. respondit | |
| curatorem quidem non esse, sed cum aliquid ei testamento datum esset, teneri eum ex | |
| fideicommisso, si non curam susciperet, nisi id quod ei datum esset nollet petere aut red- | |
| dere esset paratus. Item quaesitum est, an iste curator satisdare nepotibus debeat. | 1.1 |
| respondit quasi curatorem non debere, sed cum fideicommissum ab eo peti posset, fidei- | |
| commissi nomine satisdare debere. |