| DE LEGITIMIS TUTORIBUS | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum. Legitimae tutelae lege duodecim tabu- | 26.4.1.pr.1 |
| larum adgnatis delatae sunt et consanguineis, item patronis, id est his qui ad legitimam | |
| hereditatem admitti possint: hoc summa prouidentia, ut qui sperarent hanc successionem, | |
| idem tuerentur bona, ne dilapidarentur. Interdum alibi est hereditas, alibi tutela, ut puta | 1.1 |
| si sit consanguinea pupillo: nam hereditas quidem ad adgnatam pertinet, tutela autem ad | |
| adgnatum. item in libertinis, si sit patrona et patroni filius: nam tutelam patroni filius, | |
| hereditatem patrona optinebit: tantundemque erit et si sit patroni filia et nepos. Si | 2.1 |
| apud hostes sit frater, inferioris gradus adgnato tutela non defertur: nam et si patronus | |
| apud hostes sit, patroni filio tutela non defertur: sed interim a praetore datur. Interdum | 3.1 |
| autem etiam sine hereditate tutela defertur, interdum hereditas sine tutela, ut puta in eo | |
| qui latitauit, cum seruum suum rogatus esset manumittere: nam generaliter diuus Pius | |
| rescripsit Aurelio Basso ius patroni eum non habere, his uerbis: 'Plane tergiuersatio eorum, | |
| qui subuertere fideicommissam libertatem uelint, eo modo puniatur, ne ius patroni ad- | 5 |
| quirant in eo, quem liberum esse nolunt'. idem erit, si filiae adsignatus libertus sit: | |
| tutela quidem apud fratres remanebit, ut Marcellus notat, legitima autem hereditas ad so- | |
| rorem pertinebit. | |
| Idem libro trigesimo septimo ad Sabinum. Legitimam tutelam capitis demi- | 2.pr.1 |
| nutione pupilli etiam ea, quae salua ciuitate contingit, amitti nulla dubitatio est. | |
| Idem libro trigesimo octauo ad Sabinum. Tutela legitima, quae patronis defertur e | 3.pr.1 |
| lege duodecim tabularum, non quidem specialiter uel nominatim delata est, sed per con- | |
| sequentias hereditatium, quae ex ipsa lege patronis datae sunt. Ergo manu- | 1.1 |
| missor ex lege duodecim tabularum tutor est, siue sponte manumisit siue etiam compulsus | |
| ex causa fideicommissi manumisit. Sed et si hac lege emit, ut manumitteret, et ex con- | 2.1 |
| stitutione diui Marci ad Aufidium Uictorinum peruenit ad libertatem, dicendum est tutorem | |
| esse. Plane si forte ex Rubriano senatus consulto peruenerit ad libertatem, non habebit | 3.1 |
| tutorem eum qui rogatus est, sed orcinus libertus effectus ad familiam testatoris perti- | |
| nebit. in qua specie incipit tutela ad liberos patroni primos pertinere, quae ad patronos | |
| non pertinuit: quod quidem in omnibus orcinis libertis locum habet testamento manu- | |
| missis. Si duo pluresue manumittant, omnes tutores sunt: sed si mulier sit inter manu- | 4.1 |
| missores, dicendum est solos masculos fore tutores. Sed si aliquis ex patronis decesserit, | 5.1 |
| tutela penes ceteros patronos est, quamuis ille filium reliquerit. sed et si ab hostibus | |
| fuerit captus, interim soli compatroni tutores sunt. simili modo et si in seruitutem re- | |
| dactus sit, apparet ceteros esse tutores. Sed si omnes patroni decesserint, tunc tutela ad | 6.1 |
| liberos eorum incipit pertinere. Proinde si alter ex patronis filium, alter nepotem reliquerit, | 7.1 |
| utrum ad solum filium an uero et ad nepotem tutela pertineat, quia et nepos in familia | |
| patris sui proximus est? hoc apparebit ex legitimis hereditatibus: legitima autem here- | |
| ditas ad solum filium pertinet. ergo et tutela ad solum filium descendit, post filium tunc | |
| ad nepotem. Quaeri potest, si patroni filius sit remotus uel excusatus, an nepoti tutela | 8.1 |
| deferatur. et Marcellus in ea sententia est, ut succedi non posse scribat: idcirco enim | |
| abierunt tutela, ut alii in locum eorum dentur, non ut successio admittatur. Non tantum | 9.1 |
| autem morte, uerum etiam capitis deminutione successio debet in legitima tutela admitti: | |
| quare si proximior capite deminutus est, qui post eum est succedit in tutelae administra- | |
| tione. Si parens filium uel filiam uel nepotem uel neptem uel deinceps impuberes, quos | 10.1 |
| in potestate habeat, emancipet, uicem legitimi tutoris sustin<e>t: | |
| Modestinus libro quarto differentiarum. quo defuncto si liberi perfectae | 4.pr.1 |
| aetatis exsistant, fiduciarii tutores fratris uel sororis efficiuntur. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. Legitimos tutores nemo dat, | 5.pr.1 |
| sed lex duodecim tabularum fecit tutores. Sed etiam hos cogi satisdare certum est, in | 1.1 |
| tantum ut etiam patronum et patroni filium ceterosque liberos eius cog<i> rem saluam fore | |
| satisdare plerisque uideatur. sed hoc causa cognita praetorem statuere debere melius est, | |
| utrum debeat satisdare patronus liberique eius an non, ut, si persona honesta sit, remit- | |
| tatur ei satisdatio et maxime, si substantia modica sit: si autem patroni persona uulgaris | 5 |
| uel minus honesta sit, ibi dicendum est satisdationem locum habere: ut aut modus tutelae | |
| aut persona aut causa admittat satisdationem. In legitimis et in his, qui a magistratibus | 2.1 |
| dantur, quaesitum est, an uni decerni tutela possit. et ait Labeo et uni recte tutelam de- | |
| cerni: posse enim aliquos uel absentes uel furiosos esse: quae sententia utilitatis gratia | |
| admittenda est, ut uni decernatur administratio. An ergo et prouocare se inuicem secun- | 3.1 |
| dum superiorem clausulam possint? et magis est, ut, si omnes satis non dederint uel si | |
| finita est satisdatio (nonnumquam enim satisdatio ab eis non petitur, aut satis desinit esse | |
| cautum, aut magistratus municipales ab his quos dederint aut non potuerunt aut nolue- | |
| runt satis exigere), posse dici etiam in his, quo casu cautum non est, admittendam pro- | 5 |
| uocationem. An ergo et in patronis idem sit dicendum, maxime ubi cessat satisdatio? et | 4.1 |
| puto in patronis non oportere admitti prouocationem nisi ex magna causa, ne quis spem | |
| successionis deminuat: nam si patrono tutela non fuerit commissa, poterit per compa- | |
| tronum damno adfici, qui solus rem pupilli male administrat. Si legitimus tutor capite | 5.1 |
| minutus sit, dicendum est desinere eum esse tutorem et locum esse iudicio tutelae finita | |
| tutela. | |
| Paulus libro trigesimo octauo ad edictum. Intestato parente mortuo adgnatis | 6.pr.1 |
| defertur tutela. intestatus autem uidetur non tantum is qui testamentum non fecit, sed | |
| et is qui testamento liberis suis tutores non dedit: quantum enim ad tutelam pertinet, in- | |
| testatus est. idem dicemus, si tutor testamento datus adh<u>c filio impubere manente de- | |
| cesserit: nam tutela eius ad adgnatum reuertitur. | 5 |
| Gaius libro primo institutionum. Sunt autem adgnati, qui per uirilis sexus | 7.pr.1 |
| personas cogn<a>tione iuncti sunt, quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, | |
| fratris filius neposue ex eo, item patruus et patrui filius neposue ex eo. | |
| Paulus libro trigesimo octauo ad edictum. Si rel<i>quero filium impuberem et fratrem | 8.pr.1 |
| et nepotem ex alio filio, constat utrosque esse tutores, si perfectae aetatis sunt, quia | |
| eodem gradu sunt. | |
| Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale. Si plures sunt adgnati, proximus tu- | 9.pr.1 |
| telam nanciscitur et, si eodem gradu plures sint, omnes tutelam nanciscuntur. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Adgnato prop<i>or femina, quo minus | 10.pr.1 |
| sit impuberis adgnati tutor, non obicitur, ideoque patruus sororem consanguineam habentis | |
| fratris filii legitimus erit tutor, nec amita patruo magno uel matertera fratris filiis ne sint | |
| tutores obstat. Surdus et mutus nec legitimi tutores esse possunt, cum nec | 1.1 |
| testamento nec alio modo utiliter dari possint. | |
| Paulus libro sexto decimo ad Plautium. Minus autem audiens potest. | 11.pr.1 |