| DE TUTORIBUS ET CURATORIBUS DATIS AB HIS QUI IUS | |
| DANDI HABENT, ET QUI ET IN QUIBUS CAUSIS SPECIALITER | |
| DARI POSSUNT | |
| Ulpianus libro trigesimo nono ad Sabinum. Siue proconsul siue praeses | 26.5.1.pr.1 |
| siue etiam praefectus Aegypti siue proconsulatum optineat prouinciae uel temporis causa | |
| praeside defuncto uel quia ipsi prouincia regenda commissa est, tutorem dare poterit. | |
| Legatus quoque proconsulis ex oratione diui Marci tutorem dare potest. | 1.1 |
| Quod autem per- | 2.1 |
| mittitur tutorem dare prouinciae praesidi, eis tantum permittitur, qui sunt eiusdem prouin- | |
| ciae uel ibidem domicilium habent. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Cum quidam tutores dati appellas- | 2.pr.1 |
| sent, quidam autem non adessent, diuus Pius rescripsit dandum temporarium tutorem, qui | |
| tutela fungatur. | |
| Idem libro trigesimo sexto ad edictum. Ius dandi tutores datum est omni- | 3.pr.1 |
| bus magistratibus municipalibus eoque iure utimur, sed illum, qui ab eodem municipio uel | |
| agro eiusdem municipii est. | |
| Idem libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Praetor ipse se tutorem dare | 4.pr.1 |
| non potest, sicut nec pedaneus iudex nec compromissarius ex sua sententia fieri potest. | |
| Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale. Illud semper constitit prae- | 5.pr.1 |
| sidem posse tutorem dare tam absentem quam praesentem et tam praesenti quam absenti | |
| Ulpianus libro octauo de omnibus tribunalibus. nec non ignoranti et inuito. | 6.pr.1 |
| Idem libro primo de omnibus tribunalibus. Non tantum ad dotem dandam | 7.1.1 |
| nupturae curatorem dari oportet, uerum etiam ei quoque, quae iam nupta est. sed et ad | |
| dotem augendam datur et mutandae quoque dotis gratia curator dari potest. | |
| Idem libro octauo de omnibus tribunalibus. Nec mandante praeside alius | 8.1.1 |
| tutorem dare poterit. Si praetor uel praeses prouinciae in furore aut dementia consti- | |
| tutus dederit tutorem, non puto ualere: quamuis enim praetor uel praeses sit nec furor | |
| ei magistratum abroget, attamen datio nullius erit momenti. Dari tutor omni die poterit. | 2.1 |
| Furioso et furiosae et muto et surdo tutor uel curator a praetore uel praeside | 3.1 |
| dari poterit. | |
| Marcianus libro nono institutionum. Impuberi ad hereditatem adeundam ut tutor | 9.pr.1 |
| detur, ex causa permissum est. | |
| Idem libro quinto regularum. Tutor si petitus fuerit habenti, sed absente eo | 10.pr.1 |
| quasi non habenti datus sit, datio nulla est: nam et quoquo modo in petitione tutoris si | |
| erratum fuerit in facti causa, maxime post constitutionem diuorum fratrum non ualet | |
| tutoris datio. | |
| Celsus libro undecimo digestorum. Curator pupillo uel pupillae non datur, | 11.pr.1 |
| si tutor eorum afuerit. | |
| Ulpianus libro tertio de officio proconsulis. His qui in ea causa sunt, ut | 12.pr.1 |
| superesse rebus suis non possint, dare curatorem proconsulem oportebit. Nec dubitabit | 1.1 |
| filium quoque patri curatorem dare: quamuis enim contra sit apud Celsum et apud alios | |
| plerosque relatum, quasi indecorum sit patrem a filio regi, attamen diuus Pius Instio | |
| Celeri, item diui fratres rescripserunt filium, si sobrie uiuat, patri curatorem dandum | |
| magis quam extraneum. Diuus Pius matris querellam de filiis prodigis admisit, ut | 2.1 |
| curatorem accipiant, in haec uerba: 'Non est nouum quosdam, etsi mentis suae uidebuntur | |
| ex sermonibus compotes esse, tamen sic tractare bona ad se pertinentia, ut, nisi subue- | |
| niatur is, deducantur in egestatem. eligendus itaque erit, qui eos consilio regat: nam | |
| aequum est prospicere nos etiam eis, qui quod ad bona ipsorum pertinet, furiosum faciunt | 5 |
| exitum'. | |
| Papinianus libro undecimo quaestionum. Si impuberi libertas et hereditas | 13.pr.1 |
| per fideicommissum data sit et institutus adire nolit, senatus censuit eum, si impuberis | |
| nomine desideretur, adire cogendum, ut tamen pupillo pupillae tutor ab eo, cui ius dandi | |
| erit, detur, qui tutelam retineat, quoad restituatur hereditas et rem saluam fore ab herede | |
| caueatur. postea diuus Hadrianus, ut idem in eo seruetur, cui directa libertas data fuerit, | 5 |
| rescripsit. Quamuis autem a patrono rem saluam pupillo fore non facile cautio exigatur, | 1.1 |
| tamen senatus pro extraneo haberi uoluit eum, qui, quod in ipso fuit, etiam libertate pri- | |
| uauit impuberem: et ius quidem liberti, quod habet, quia ex causa fideicommissi manu- | |
| mittit, non est ei ablatum, tutela uero sine uinculo cautionis non committitur. quid ergo | |
| si non caueat? non dubie tutela non erit apud patronum. Sed si puella duodecimum | 2.1 |
| annum impleuerit, tutor desinit esse: quoniam tamen minoribus annorum desiderantibus | |
| curatores dari solent, si curator patronus petatur, fides inquisitionis pro uinculo cedet | |
| cautionis. | |
| Idem libro duodecimo quaestionum. Libertus non aliis patroni pa- | 14.pr.1 |
| tronaeue liberis tutor esse cogitur, quam qui iura patronatus sperare possunt. | |
| Paulus libro secundo ad edictum. In omnem rem curator dandus est in | 15.pr.1 |
| eius tutoris locum, qui rei publicae causa afuit: | |
| Idem libro septuagesimo tertio ad edictum. nec ille desinit tutor esse. | 16.pr.1 |
| quod et in omnibus, qui ad tempus excusantur, iuris est. | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Ei, qui de statu suo litigat, tutorem dari | 17.pr.1 |
| posse Pomponius scribit et uerum est, ut ita demum teneat datio, si liber est. | |
| Idem libro sexagesimo primo ad edictum. In dando tutore ex inquisitione et in eum | 18.pr.1 |
| inquiritur, qui senator est: et ita Seuerus rescripsit. | |
| Paulus libro sexto decimo ad Plautium. Ubi absunt hi, qui tutores dare | 19.pr.1 |
| possunt, decuriones iubentur dare tutores, dummodo maior pars conueniat: ubi non est | |
| dubium, quin unum ex se dare possint. Magistratus municipalis collegam suum quin dare | 1.1 |
| tutorem poss<i>t, non est dubium. | |
| Modestinus libro septimo differentiarum. Uentri tutor a magistra- | 20.pr.1 |
| tibus populi Romani dari non potest, curator potest: nam de curatore constituendo edicto | |
| comprehensum est. Curatorem habenti quo minus alius curator detur, regula iuris non | 1.1 |
| est impedimento. | |
| Idem libro primo excusationum. Εἰδέναι δεῖ τοὺϲ ἄρχονταϲ, ὅτι κουράτοραϲ | 21.pr.1 |
| ἀφήλιξι γυναῖκαϲ οὐ χειροτονήϲουϲιν. Ἐὰν μήτηρ ἐπὶ ταύτῃ τῇ αἱρέϲει γράψῃ υἱοὺϲ κληρονόμουϲ | 1.1 |
| ἐὰν ἀπολυθῶϲι τῆϲ τοῦ πατρὸϲ ἐξουϲίαϲ, ἀπολυθέντων τούτων καὶ διὰ τοῦτο κληρονομη- | |
| ϲάντων αὐτὸϲ ὁ πατὴρ κουράτωρ χειροτονηθῆναι οὐ δύναται, κἂν βούληται, ἵνα μὴ ἄλλῃ ὁδῷ | |
| τοῦτο ὅπερ οὐκ ἠβουλήθη ἡ διαθεμένη γένηται. καὶ τοῦτο οὕτωϲ ὑπὸ τοῦ θείου Ϲεβήρου νε- | |
| νομοθέτηται. Ἀλλὰ κἄν τιϲ ἀπὸ γονέων κωλυθῇ ἐπιτροπεύειν, τοῦτον οὔτε χειροτονεῖϲθαι προϲ- | 2.1 |
| ήκει· κἂν χειροτονηθεὶϲ μὴ παραιτήϲηται, κωλύεϲθαι αὐτὸν ἐπιτροπεύειν μενούϲηϲ τῆϲ ἐπιτιμίαϲ. | |
| Τοὺϲ ἐν πρεϲβείᾳ ὄνταϲ μὴ χειροτονείτωϲαν ἐπιτρόπουϲ ἢ κουράτοραϲ οἱ ἄρχοντεϲ, | 3.1 |
| ἐπειδήπερ παρ’ ὃν χρόνον πρεϲβεύουϲιν, ὁ κίνδυνοϲ αὐτοῖϲ οὐ διαφέρει. Ἐὰν ἐπαρχιακὸν | 4.1 |
| ἄνθρωπον πρεϲβεύοντα ὁ ἐν Ῥώμῃ ἄρχων δῷ ἐπίτροπον, ἀφεθήϲεται. Πρὸϲ τοῖϲ λοιποῖϲ | 5.1 |
| δικαίοιϲ δεῖ τὸν ἄρχοντα καὶ τοὺϲ τρόπουϲ τῶν μελλόντων χειροτονηθήϲεϲθαι ϲκοπεῖν· οὔτε γὰρ | |
| οὐϲία οὔτε ἀξίωμα οὕτωϲ ἱκανὸν πρὸϲ πίϲτιν, ὡϲ ἀγαθὴ προαίρεϲιϲ καὶ χρηϲτοὶ τρόποι. Διὰ παντὸϲ | 6.1 |
| δὲ μάλιϲτα τοῦτο παρατηρείτωϲαν οἱ ἄρχοντεϲ μὴ χειροτονεῖν τοὺϲ βουλομένουϲ ἐπιρρίπτειν ἑαυ- | |
| τούϲ, ἵνα χειροτονηθῶϲι, καὶ ἀργύριον διδόνταϲ· τούτουϲ γὰρ καὶ κολάϲει ὑπευθύνουϲ εἶναι | |
| νενομοθέτηται. | |
| Idem libro quinto excusationum. Καὶ οἱ μὴ βουλευταὶ βουλευτῶν παιϲὶ χειροτονοῦνται | 22.pr.1 |
| ἐπίτροποι, ὥϲπερ καὶ βουλευταὶ τοῖϲ μὴ ἐκ βουλευτῶν. | |
| Idem libro quarto pandectarum. Simul plures tutores dari possunt. | 23.pr.1 |
| Paulus libro nono responsorum. 'Diui Marcus et Uerus Cornelio Proculo. | 24.1.1 |
| Si quando desi<nt> in ciuitate, ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei uideantur esse tutores, | |
| officium sit magistratuum inquirere ex uicinis ciuitatibus honestissimum quemque et no- | |
| mina praesidi prouinciae mittere, non ipsos arbitrium dandi sibi uindicare'. | |
| Idem libro decimo responsorum. Curatorem impuberi datum quacumque ex | 25.1.1 |
| causa perseuerare in diem pubertatis in eadem cura respondi: ergo post pubertatem alium | |
| curatorem sibi petere debebit. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Seiae egressae annos duodecim de- | 26.1.1 |
| creto praetoris ex inquisitione datus est tutor quasi minori: quaero an excusare se deberet. | |
| respondi secundum ea quae proponerentur neque excusationem necessariam esse neque | |
| obligari quod non gereret. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomatorum. Pupillo, qui tam Romae | 27.1.1 |
| quam in prouincia facultates habet, rerum quae sunt Romae praetor, prouincialium praeses | |
| tutorem dare potest. Libertino tutores liberti dandi sunt: sed et si ingenuus detur nec | 1 |
| se excusauerit, tutor perseuerabit. | |
| Paulus libro secundo decretorum. Romanius Appulus ab iudice appella- | 28.pr.1 |
| uerat dicens se non debuisse dari in tutela collegam ei, quem ipse, cum magistratus esset, | |
| nominasset suo periculo, ne in una tutela duplex periculum sustineret. decreuit imperator | |
| posse quem et fideiussorem pro tutore esse et nihilo minus tutorem dari: itaque detentus | |
| est in tutela. | 5 |
| Idem libro singulari de cognitionibus. Si peregre agant qui | 29.pr.1 |
| tutores uel curatores dati sunt, ut intra diem trigesimum notum his a magistratibus fiat, | |
| diuus Marcus rescripsit. |