| DE OFFICIO PROCURATORIS CAESARIS UEL RATIONALIS | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Quae acta gestaque sunt a procu- | 1.19.1.pr.1 |
| ratore Caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a Caesare gesta sunt. Si rem Caesaris | 1.1 |
| procurator eius quasi rem propriam tradat, non puto eum dominium transferre: tunc enim | |
| transfert, cum negotium Caesaris gerens consensu ipsius tradit. denique si uenditionis uel | |
| donationis uel transactionis causa quid agat, nihil agit: non enim alienare ei rem Caesaris, | |
| sed diligenter gerere commissum est. Est hoc praecipuum in procuratore Caesaris, quod | 2.1 |
| et eius iussu seruus Caesaris adire hereditatem potest et, si Caesar heres instituatur, miscendo | |
| se opulentae hereditati procurator heredem Caesarem facit. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Quod si ea bona, ex quibus imperator | 2.pr.1 |
| heres institutus est, soluendo non sint, re perspecta consulitur imperator: heredis enim in- | |
| stituti in adeundis uel repudiandis huiusmodi hereditatibus uoluntas exploranda est. | |
| Callistratus libro sexto de cognitionibus. Curatores Caesaris ius depor- | 3.pr.1 |
| tandi non habent, quia huius poenae constituendae ius non habent. Si tamen quasi tumul- | 1.1 |
| tuosum uel iniuriosum aduersus colonos Caesaris prohibuerint in praedia Caesariana acce- | |
| dere, abstinere debebit idque diuus Pius Iulio rescripsit. Deinde neque redire cuiquam | 2.1 |
| permittere possunt idque imperatores nostri Seuerus et Antoninus ad libellum Hermiae | |
| rescripserunt. |