| LIBER TRIGESIMUS PRIMUS | |
| DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS | |
| Ulpianus libro nono ad Sabinum. In arbitrium alterius conferri | 31.1.1.pr.1 |
| legatum ueluti condicio potest: quid enim interest, 'si Titius in Capitolium ascenderit' | |
| mihi legetur an 'si uoluerit'? Sed cum ita legatum sit pupillo siue pupillae 'arbitrio tutorum', | 1.1 |
| neque condicto inest legato neque mora, cum placeat in testamentis legatum in alterius | |
| arbitrium collatum pro uiri boni arbitrio accipi. quae enim mora est in boni uiri arbitrio, | |
| quod iniectum legato uelut certam quantitatem exprimit, pro uiribus uidelicet patrimonii? | |
| Paulus libro septuagesimo quinto ad edictum. Quotiens nominatim plures | 2.pr.1 |
| res in legato exprimuntur, plura legata sunt: si autem supellex aut argentum aut pecu- | |
| lium aut instrumentum legatum sit, unum legatum est. | |
| Idem libro quarto ad Plautium. Si ita legetur: 'heres dare damnas esto, si | 3.pr.1 |
| in Capitolium non ascenderit', utile legatum est, quamuis in potestate eius sit ascendere | |
| uel non ascendere. | |
| Idem libro octauo ad Plautium. Neminem eiusdem rei legatae sibi partem | 4.pr.1 |
| uelle, partem nolle uerius est. | |
| Idem libro septimo quaestionum. Sed duobus legatis relictis unum quidem | 5.pr.1 |
| repudiare, alterum uero amplecti posse respondetur. Sed si unum ex legatis onus habet | 1.1 |
| et hoc repellatur, non idem dicendum est: pone eum, cui decem et Stichus legatus est, | |
| rogatum seruum manumittere: si Falcidia locum habet, ex decem utriusque legati quarta | |
| deducetur. igitur repudiato seruo non euitabitur onus deductionis, sed legatarius ex pecunia | |
| duas quartas relinquet. | 5 |
| Idem libro singulari ad legem Falcidiam. Grege autem legato non potest | 6.pr.1 |
| quaedam sperni, quaedam uindicari, quia non plura, sed unum legatum est. idemque dice- | |
| mus peculio legato aut ueste aut argento et similibus. | |
| Idem libro octauo ad Plautium. Si Titio et ei qui capere non potest decem | 7.pr.1 |
| legata sint, quia duobus heres dare damnatur et unus capere non potest, quinque sola | |
| Titio dantur. | |
| Idem libro nono ad Plautium. Si quis seruum heredis uel alienum legauerit | 8.pr.1 |
| et is fugisset, cautiones interponendae sunt de reducendo eo: sed si quidem uiuo testatore | |
| fugerit, expensis legatarii reducitur, si post mortem sumptibus heredis. Si ita legetur: | 1.1 |
| 'Sempronio decem aut, si noluerit, hominem Stichum lego', hoc casu duo legata sunt, sed | |
| uni contentus esse debet. Si quis legauerit ex illo dolio amphoras decem, etsi non de- | 2.1 |
| cem, sed pauciores inueniri possint, non exstinguitur legatum, sed hoc tantummodo accipit, | |
| quod inuenitur. Si inter duos dubitetur de eodem legato, cui potius dari oportet, ut puta | 3.1 |
| si Titio relictum est et duo eiusdem nominis amici testatoris ueniant et legatum petant | |
| et heres soluere paratus sit, deinde ambo defendere heredem parati sint, eligere debere | |
| heredem, cui soluat, ut ab eo defendatur. Certam pecuniam legatam si et legatarius et | 4.1 |
| substituti legatarii peterent et heres soluere paratus sit, si ambo defendere heredem parati | |
| sint, eligere debet heres cui soluat, ut ab eo defendatur: et, si neutrius manifesta calumnia | |
| uideatur, ei potius soluendum, cui primum legatum est. Si cui certam partem hereditatis | 5.1 |
| legauero, diuus Hadrianus rescripsit, ut neque pretia manumissorum neque funeris impensa | |
| deduceretur. | |
| Modestinus libro nono regularum. Cum autem pars bonorum ita legatur: | 9.pr.1 |
| 'bonorum meorum, quae sunt cum moriar', dos et manumissorum pretia e medio dedu- | |
| cenda sunt. | |
| Iauolenus libro primo ex Plautio. Cum fundus nominatim legatus sit, si | 10.pr.1 |
| quid ei post testamentum factum adiectum est, id quoque legato cedit, etiamsi illa uerba | |
| adiecta non sint 'qui meus erit', si modo testator eam partem non separatim possedit, sed | |
| uniuersitati prioris fundi adiunxit. | |
| Pomponius libro septimo ex Plautio. Statuliberum ab herede ne tunc qui- | 11.pr.1 |
| dem, cum dubia sit eius ex testamento libertas, legatum sine libertate accipere posse Labeo | |
| ait, quia seruus eius esset: sed si heres eandem condicionem legato inserat, quae libertati | |
| a testatore data<e> praeposita fuerit, ualet legatum: nam et si, cum moreretur heres, seruus | |
| liber esse iussus esset, recte sine libertate ei ab herede legari posse constitit, quia super- | 5 |
| uacuum sit ei libertatem dare, quam ex testamento heredis capturus non sit, sed ex testa- | |
| toris habet. 'Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus uolet, Titio dato, dum, utrum | 1.1 |
| uelit dare, eo die, quo testamentum meum recitatum erit, dicat.' si non dixerit heres, | |
| Pamphilum an Stichum dare malit, perinde obligatum eum esse puto, ac si Stichum aut | |
| Pamphilum dare damnatus esset, utrum legatarius elegerit. si dixerit se Stichum dare uelle, | |
| Sticho mortuo liberari eum: si ante diem legati cedentem alter mortuus fuerit, alter qui | 5 |
| supererit in obligatione manebit. cum autem semel dixerit heres, utrum dare uelit, mutare | |
| sententiam non poterit. et ita et Iuliano placuit. | |
| Paulus libro secundo ad Uitellium. Si pecunia legata in bonis legantis non | 12.pr.1 |
| sit, soluendo tamen hereditas sit, heres pecuniam legatam dare compellitur siue de suo | |
| siue ex uenditione rerum hereditariarum siue unde uoluerit. Quod ita legatum est: 'heres | 1.1 |
| cum morietur Lucio Titio dato decem', cum incerta die legatum est, ad heredes legatarii | |
| non pertinet, si uiuo herede decesserit. | |
| Pomponius libro septimo ex Plautio. Qui duos reos eiusdem pecuniae habet | 13.pr.1 |
| Titium atque Maeuium, ita legauit: 'quod mihi Titius debet, maeuio heres meus dato. quod | |
| Maeuius debet, Seio dato'. his uerbis onerat heredem: nam cum actiones suas heres Maeuio | |
| praestiterit aduersus Titium, uidetur Maeuius facto eius liberatus esse et idcirco Seio heres | |
| tenebitur. Si is qui unum reum habebat quod is sibi deberet duobus in solidum sepa- | 1.1 |
| ratim legasset, oneratur heres duobus satisfacere uni actione cedendo, alteri pecuniam | |
| soluendo. | |
| Paulus libro quarto ad Uitellium. Si idem seruus et legatus et liber esse | 14.pr.1 |
| iussus sit, fauor libertatis praeualet: sin autem et in posteriore scriptura legatus est et | |
| euidens ademptio libertatis ostenditur, legatum propter defuncti uoluntatem praeualebit. | |
| Seruo alieno herede instituto post mortem domini eius cui adquisita hereditas et liber- | 1.1 |
| tatem fideicommissariam dari posse constat. | |
| Celsus libro sexto digestorum. Si quis duobus heredibus institutis ita lega- | 15.pr.1 |
| uerit: 'Stichum aut decem heredes danto', non potest alter heredum quinque, alter partem | |
| Stichi dare, sed necesse est utrumque aut Stichum totum aut decem soluere. | |
| Idem libro sexto decimo digestorum. Si Titio aut Seio, utri heres uellet, | 16.pr.1 |
| legatum relictum est, heres alteri dando ab utroque liberatur: si neutri dat, uterque perinde | |
| petere potest atque si ipsi soli legatum foret: nam ut stipulando duo rei constitui possunt, | |
| ita et testamento potest id fieri. | |
| Marcellus libro decimo digestorum. Si quis Titio decem legauerit et ro- | 17.pr.1 |
| gauerit, ut ea restituat Maeuio, Maeuiusque fuerit mortuus, Titii commodo cedit, non he- | |
| redis, nisi dumtaxat ut ministrum Titium elegit. idem est et si ponas usum fructum | |
| legatum. Si heres damnatus esset decem uni ex libertis dare et non constituerit cui daret, | 1.1 |
| heres omnibus eadem decem praestare cogendus est. | |
| Celsus libro septimo decimo digestorum. Heredem meum ita tibi obligare | 18.pr.1 |
| possum, ut si, quandoque ego moriar, tuus seruus Stichus non erit, dare eum tibi damnas sit. | |
| Idem libro octauo decimo digestorum. Si is, cui legatus sit Stichus aut Pam- | 19.pr.1 |
| philus, cum Stichum sibi legatum putaret, uindicauerit, amplius mutandae uindicationis ius | |
| non habet: tamquam si damnatus heres alterutrum dare Stichum dederit, cum ignoret sibi | |
| permissum uel Pamphilum dare, nihil repetere possit. | |
| Idem libro nono decimo digestorum. Et Proculo placebat et | 20.pr.1 |
| a patre sic accepi, quod seruo communi legatum sit, si alter dominorum omitteret, alteri | |
| non adcrescere: non enim coniunctim, sed partes legatas: nam ambo si uindicarent, eam | |
| quemque legati partem habiturum, quam in seruo haberet. | |
| Idem libro uicesimo digestorum. Cum quidam uxori suae dotem reddi- | 21.pr.1 |
| disset, quadraginta ei legare uoluisset et quamquam sciret dotem redditam, hoc tamen | |
| praetextu usus esset, quasi dotis reddendae nomine eam summam legaret, existimo deberi | |
| quadraginta: etenim reddendi uerbum quamquam significationem habet retro | |
| dandi, recipit tamen et per se dandi significationem. | 5 |
| Idem libro uicesimo primo digestorum. Lucius Titius in testamento suo | 22.pr.1 |
| Publio Maeuio militiam suam reliquit siue pecuniam eius quaecumque redigi ex uenditione | |
| eius potuerit, cum suis commodis: sed cum superuixit testamento Lucius Titius, militiam | |
| uendidit et pretium exegit et dedit ei, cui illam militiam uel pretium eius testamento dari | |
| uoluerit: post mortem Lucii Titii iterum Publius Maeuius uel militiam uel pretium eius | 5 |
| ab heredibus Lucii Titii exigebat. Celsus: existimo pretium militiae praestari non oportere, | |
| nisi legatarius ostenderit testatorem et post factam solutionem iterum eum pretium militiae | |
| accipere uoluisse. quod si non totum pretium militiae, sed partem uiuus testator legatario | |
| dedit, reliqui superesse exactionem, nisi heres et ab hoc decessisse testatorem ostenderit. | |
| onus enim probandi mutatam esse defuncti uoluntatem ad eum pertinet, qui fideicommissum | 10 |
| recusat. | |
| Marcellus libro tertio decimo digestorum. 'Lucio Titio fundum Seianum | 23.pr.1 |
| uel usum fructum fundi Seiani lego.' potest legatarius uel fundum uindicare uel fructum, | |
| quod facere non potest is cui tantum fundus legatus est. | |
| Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Cum quidam ita fideicommissum | 24.pr.1 |
| reliquisset: 'rogo restituas libertis meis, quibus uoles', Marcellus putauit posse heredem | |
| et indignum praeferre. at si ita: 'his quos dignos putaueris', petere posse ait eos qui non | |
| offenderint. idem ait, si neminem eligat, omnes ad petitionem fideicommissi admitti uideri | |
| quasi iam praesenti die datum, cum sic relinquitur 'quibus uoles' nec ulli offerat. plane | 5 |
| si ceteri defuncti sunt, superstiti dandum uel heredi eius, si prius quam peteret decessit. | |
| Scaeuola autem notat: si omnes petere potuerunt, cum nulli offertur, cur non et qui de- | |
| cesserunt ad heredem transmiserunt, utique si uno petente iam eligere non potest, cui | |
| det? uidetur enim Marcellus, cum fideicommissum ita relinquitur 'ex libertis cui uolueris', | |
| arbitrari, nisi offerat cui heres uelit et statim offerat sine aliquo scilicet interuallo, statim | 10 |
| competere omnibus petitionem: cum igitur omnibus competat, merito notatus est, cur | |
| superstiti soli putet dandum, nisi forte antequam iustum tempus praetereat, quo potuit | |
| eligere cui potius offe<r>at, ceteri decesserint. | |
| Marcellus libro quinto decimo digestorum. Si tamen quibusdam absen- | 25.pr.1 |
| tibus praesentes petent, cum praesenti die relictum sit fideicommissum, causa cognita sta- | |
| tuendum est explorandumque, an et alii sint petituri. | |
| Idem libro sexto decimo digestorum. Is, cuius in seruo proprietas erat, | 26.pr.1 |
| fructuario herede instituto alicui eum seruum legauit. non potest heres doli mali exceptione | |
| uti, si legatarius uindicare seruum uellet non relicto heredi usu fructu. | |
| Celsus libro trigesimo quarto digestorum. Si illud aut illud legatum sit, | 27.pr.1 |
| unum legatum est. si sub contrariis condicionibus aliud atque aliud legatum est, unum | |
| legatum esse arbitramur. neque refert et heredum et eorum quibus legatum est diuersas | |
| personas esse, ueluti si ita legatum est: 'si Nerua consul factus erit, Titius heres Attio | |
| fundum, si non erit Nerua consul factus, Seius heres Maeuio centum dato'. | 5 |
| Marcellus libro uicesimo nono digestorum. Cum patronus ex debita parte | 28.pr.1 |
| institutus fideicommissum relictum ab eo praestare non cogitur: si omiserit institutionem, | |
| qui eam partem uindicant utrum eodem modo retinere an uero praestare debeant fidei- | |
| commissum? et magis est deberi fideicommissum, quoniam quod illius personae praesta- | |
| retur, hoc nequaquam ad alium pertinere deberet. | 5 |
| Celsus libro trigesimo sexto digestorum. Pater meus referebat, cum esset | 29.pr.1 |
| in consilio Duceni Ueri consulis, itum in sententiam suam, ut, cum Otacilius Catulus filia | |
| ex asse herede instituta liberto ducenta legasset petissetque ab eo, ut ea concubinae ipsius | |
| daret, et libertus uiuo testatore decessisset et quod ei relictum erat apud filiam reman- | |
| sisset, cogeretur filia id fideicommissum concubinae reddere. Quod alicuius heredis nomi- | 1.1 |
| natim fidei committitur, potest uideri ita demum dari uoluisse, si ille exstitisset heres. Si | 2.1 |
| filio heredi pars eius, a quo nominatim legatum est, adcrescit, non praestabit legatum, | |
| quod iure antiquo capit. | |
| Idem libro trigesimo septimo digestorum. Quidam in testamento ita scripsit: | 30.pr.1 |
| 'rei publicae Grauiscanorum lego in tutelam uiae reficiendae, quae est in colonia eorum | |
| usque ad uiam Aureliam': quaesitum est, an hoc legatum ualeat. Iuuentius Celsus respon- | |
| dit: propemodum quidem inperfecta est haec scriptura in tutelam Aureliae uiae, quia | |
| summa adscripta non est: potest tamen uideri tanta summa legata, quanta ei rei sufficeret: | 5 |
| si modo non apparet aliam fuisse defuncti uoluntatem aut ex magnitudine eius pecuniae | |
| aut ex mediocritate facultatium, quam testatrix reliquit: tunc enim officio iudicis secundum | |
| aestimationem patrimonii et legati quantitas definiri potest. | |
| Modestinus libro primo regularum. Si quis quos non poterit manumittere | 31.pr.1 |
| legauit, ut manumitterentur, nec legatum nec libertas ualet. | |
| Idem libro nono regularum. Omnia, quae testamentis sine die uel condicione | 32.pr.1 |
| adscribuntur, ex die aditae hereditatis praestentur. Fundum ante condicionem conpletam | 1.1 |
| ab herede non traditum, sed a legatario detentum heres uindicare cum fructibus poterit. | |
| Cum ita legatur: 'illi hoc amplius fundum illum cum omnibus rebus, quae in eodem fundo | 2.1 |
| erunt', mancipia quoque continentur. Cum ita legatur: 'quidquid in horreo meo erit' | 3.1 |
| et is cui legatum est ex rebus non legatis ignorante eo ampliandi legati sui gratia in | |
| horreum intulerit, quod illatum est non uidetur esse legatum. Quod a legatario | 4.1 |
| petitum erat, ut alii restitueret, si legatarius decedat, heres quoque eius id quod legatum | |
| est praestare debebit. Species nominatim legatae si non repperiantur nec dolo heredis | 5.1 |
| deesse probentur, peti ex eodem testamento non possunt. In fideicommisso quod familiae | 6.1 |
| relinquitur hi ad petitionem eius admitti possunt, qui nominati sunt, aut post omnes eos | |
| exstinctos qui ex nomine defuncti fuerint eo tempore, quo testator moreretur, et qui ex | |
| his primo gradu procreati sint, nisi specialiter defunctus ad ulteriores uoluntatem suam | |
| extenderit. | 5 |
| Idem libro nono responsorum. Respondit: legatorum petitio aduersus heredes | 33.pr.1 |
| pro partibus hereditariis competit nec pro his qui soluendo non sunt onerari coheredes | |
| oportet. Qui plures heredes instituit, testamento a quibusdam nominatim reli<q>uit legata, | 1.1 |
| postea codicillos ad omnes heredes scripsit: quaero, quae legata debeant. Modestinus | |
| respondit: cum manifeste testator testamento expresserit, a quibus heredibus legata prae- | |
| stari uellet, licet codicillos ad omnes scripserit, apparet tamen ea quae codicillis dedit ab | |
| his praestanda esse, quos munere fungi debere testamento suo ostendit testator. | 5 |
| Idem libro decimo responsorum. Titia cum testamento facto decederet he- | 34.pr.1 |
| redibus institutis Maeuia et Sempronio filiis suis ex aequis partibus, petit a Maeuia, ut | |
| Stichum seruum suum manumitteret, in haec uerba: 'a te autem, Maeuia filia carissima, | |
| peto, ut Stichum seruum tuum manumittas, cum in ministerio tuo tot capita seruorum | |
| tibi his codicillis legauero', nec legauit. quaero, quid his uerbis relictum uideatur, cum, ut | 5 |
| supra cautum est, duobus heredibus institutis defunctam test<at>ricem et mancipia heredi- | |
| taria duarum personarum fuisse, et codicillis nihil relictum sit de praestandis mancipiis | |
| nec possit utile fideicommissum putari, quod datum non sit, cum legasse se dixerit nec | |
| adiecerit legati speciem nec ab herede uti praestarentur mancipia petierit. Modestinus | |
| respondit ex uerbis consultationi insertis Maeuia<m> neque legati neque fideicommissi peti- | 10 |
| tionem habere neque libertatem seruo suo dare compelli. Lucius Titius in testamento suo | 1.1 |
| ita cauit: 'Ὀκταβιάνῃ Ϲτρατονίκῃ τῇ γλυκυτάτῃ μου θυγαρτὶ χαίρειν. Βούλομαι αὐτὴν παρ’ | |
| ἑαυτῆϲ λαβεῖν χωρίον Γάζαν ϲὺν ταῖϲ ἐνθήκαιϲ αὐτοῦ πάϲαιϲ. Ὀκταβιάνῳ Ἀλεξάνδρῳ τῷ γλυ- | |
| κυτάτῳ μου υἱῷ. Ἐξαίρετον βούλομαι αὐτὸν παρ’ ἑαυτοῦ λαβεῖν ϲύγκτηϲιν ἀγωνόφορον Κο- | |
| μιάνην ϲὺν αἷϲ ἔχει ἐνθήκαιϲ πάϲαιϲ'. quaero, an huiusmodi scriptura integrum praedium | 5 |
| singulis datum esse uideatur an uero partem hereditariam dumtaxat contineat, cum inuti- | |
| liter a semet ipso quemque eorum quam habebat partem accipere uoluit. Modestinus | |
| respondit non sic interpretandam scripturam de qua quaeritur, ut fideicommissum inutile | |
| fiat. item quaero, si integrum praedium relictum esse uideatur, an pretium portionis fratri | |
| et coheredi soluendum sit, ut hoc ipso, quod a semet ipso accipere praecepit, pretio illato | 10 |
| integrum habere eum uoluerit. item respondit ad solutionem pretii fideicommissarium mi- | |
| nime compellendum. Lucia Titia intestata moriens a filiis suis per fideicommissum alieno | 2.1 |
| seruo domum reliquit: post mortem filii eius idem qui heredes cum diuiserunt hereditatem | |
| matris, diuiserunt etiam domum, in qua diuisione dominus serui fideicommissarii quasi | |
| testis adfuit: quaero, an fideicommissi persecutionem adquisitam sibi per seruum eo, quod | |
| interfuit diuisioni, amisisse uideatur. Modestinus respondit fideicommissum ipso iure amis- | 5 |
| sum non esse, quod ne repudiari quidem potest: sed nec per doli exceptionem summo- | |
| uetur, nisi euidenter apparuerit omittendi fideicommissi causa hoc eum fecisse. Gaius | 3.1 |
| Seius cum domum suam haberet et in praetorio uxoris suae transtulisset, quasdam res | |
| de domo sua in eodem praetorio transtulit ibique post multos dies decedens testamento | |
| uxorem suam heredem et alios complures reliquit. quo testamento significauit uerba, quae | |
| infra scripta sunt: 'in primis sciant heredes mei nullam pecuniam esse penes uxorem meam, | 5 |
| sed nec aliud quicquam: ideoque hoc nomine eam inquietari nolo'. quaero, an ea, quae | |
| uiuo eo in praetorio uxoris eius translata sunt, communi hereditati uindicari possint et an | |
| secundum uerba testamenti praescribi coheredibus possit a parte uxoris defuncti. Modes- | |
| tinus respondit, si ea, quae in domum seu praetorium uxoris defunctus transtulit, prae- | |
| cipua ad eam pertinere uoluit, nihil proponi, cur uoluntate ipsius standum non sit. necesse | 10 |
| igitur habet mulier talem uoluntatem fuisse testatoris ostendere. quod nisi fecerit, in | |
| hereditate mariti et haec remanere oportet. Si ea condicione liberto fideicommissum | 4.1 |
| relictum est, ne a filiis eius recederet, et per tutores factum est, quo minus condicionem | |
| impleret, iniquum est eum, cum sit inculpatus, emolumento fideicommissi carere. Qui | 5.1 |
| inuita filia de dote egerat, decessit eadem illa exheredata, filio herede instituto et ab eo | |
| fideicommissum filiae dotis nomine reliquit: quaero, quantum a fratre mulier consequi de- | |
| beat. Modestinus respondit: quod in primis est non ess<e> consumptam de dote actionem | |
| mulieri, cum patri suo non consenserit, utique non ignoras. sic enim res <ex>plicatur, ut, si | 5 |
| quidem maior quantitas in dote fuit, illius petitione sit tantummodo mulier contenta: quod | |
| si in summa dotis nomine legata amplius sit quam in dote principali, compensatio fiat | |
| usque ad eandem summam quae concurrit et id tantummodo, quod excedit in sequenti | |
| summa, ex testamento consequatur: non est enim uerisimile patrem duplici praestatione | |
| dotis filium eundemque heredem onerare uoluisse, praeterea cum putauerit se efficaciter | 10 |
| licet non consentiente filia instituisse aduersus generum de dote actionem. Lucius Titius | 6.1 |
| relictis duobus filiis suis heredibus diuersi sexus institutis addidit cap<u>t generale, uti le- | |
| gata et libertates ab his heredibus suis praestarentur: quadam tamen parte testamenti a | |
| filio petit, ut omne onus legatorum in se sustineret, in hunc modum: 'ea quaecumque in | |
| legatis reliqui uel dari praecepi, ab Attiano filio meo et herede dari praestarique iubebo', | 5 |
| deinde subiecit in praeceptione relinquenda filiae suae haec uerba: 'Paulinae filiae meae | |
| dulcissimae si quid me uiuo dedi comparaui, sibi habere iubeo: cuius rei quaestionem | |
| fieri ueto. et peto a te, filia carissima, ne uelis irasci, quod ampliorem substantiam fratri | |
| tuo reliquerim, quem scis magna onera sustentaturum et legata quae supra feci praesta- | |
| turum'. quaero, an ex his extremis uerbis, quibus cum filia sua in testamento pater lo- | 10 |
| cutus est, effectum uideatur, ut hereditariis actionibus id est omnibus filium suum onera- | |
| uerit, an uero iam solum propter onus legatorum locutus esse uideatur, petitiones autem | |
| hereditariae in utrumque heredem creditoribus dari debeant. Modestinus respondit, ut | |
| actiones creditorum filius solus excipiat, iussisse testatorem non proponi. Titia cum nuberet | 7.1 |
| Gaio Seio, dedit in dotem praedia et quasdam alias res, postea decedens codicillis ita cauit: | |
| 'Γάιον Ϲέιον τὸν ἄνδρα μου παρακατατίθεμαί ϲοι, ὦ θύγατερ. ᾧ βούλομαι δοθῆναι εἰϲ βίου χρῆϲιν | |
| καὶ ἐπικαρπίαν μετοχὴν κώμηϲ Νακλήνων, ἣν ἔφθαϲα δεδωκυῖα εἰϲ προῖκα, ϲὺν ϲώμαϲι τοῖϲ | |
| ἐμφερομένοιϲ τῇ προικί, καὶ κατὰ μηδὲν ἐνοχληθῆναι αὐτὸν περὶ τῆϲ προικόϲ· ἔϲται γὰρ μετὰ | 5 |
| τὴν τελευτὴν αὐτοῦ ϲὰ καὶ τῶν τέκνων ϲου': praeterea alia multa huic eidem marito legauit, | |
| ut quamdiu uiueret haberet. quaero, an propter haec, quae codicillis ei extra dotem re- | |
| licta sunt, possit post mortem Gaii Seii ex causa fideicommissi petitio filiae et heredi Titiae | |
| competere et earum rerum nomine, quas in dotem Gaius Seius accepit. Modestinus respon- | |
| dit: licet non ea uerba proponuntur, ex quibus filia testatricis fideicommissum a Gaio Seio, | 10 |
| postquam praestiterit quae testamento legata sunt, petere possit, tamen nihil prohibet | |
| propter uoluntatem testatricis post mortem Gaii Seii fideicommissum peti. | |
| Idem libro sexto decimo responsorum. Respondit legatis uxori quae usus | 35.pr.1 |
| eius causa parata sunt, eo seruos ad eam non pertinere, qui non proprii ipsius, sed com- | |
| munis usus caus<a> parati sunt. | |
| Idem libro tertio pandectarum. Legatum est donatio testamento relicta. | 36.pr.1 |
| Iauolenus libro primo ex Cassio. Qui testamento inutiliter manumissus est | 37.1.1 |
| legari eodem testamento potest, quia totiens efficacior est libertas legato, quotiens utiliter | |
| data est. | |
| Idem libro secundo ex Cassio. Quod seruus legatus ante aditam hereditatem | 38.1.1 |
| adquisiit, hereditati adquirit. | |
| Idem libro tertio ex Cassio. Si areae legatae post testament<um> factum aedificium im- | 39.1.1 |
| positum est, utrumque debebitur et solum et superficium. | |
| Idem libro primo epistularum. Si duobus seruis meis eadem res legata est | 40.1.1 |
| et alterius serui nomine ad me eam pertinere nolo, totum ad me pertinebit, quia partem | |
| alterius serui <per alterum seruum adquiro, perinde ac si meo et alterius seruo> esset legatum. | |
| Idem libro septimo epistularum. 'Maeuio fundi partem dimidiam, Seio partem | 41.1.1 |
| dimidiam lego: eundem fundum Titio lego.' si Seius decesserit, pars eius utrique adcrescit, | |
| quia cum separatim et partes fundi et totus legatus sit, necesse est, ut ea pars quae cessat | |
| pro portione legati cuique eorum, quibus fundus separatim legatus est, adcrescat. A me | 1 |
| hered<e> uxori meae ita legatum est: 'quidquid propter Titiam ad Seium dotis nomine per- | |
| uenit, tantam pecuniam Seius heres meus Titiae det': quaero, an deductiones inpensarum | |
| fieri possint, quae fierent, si de dote ageretur. respondit: non dubito, quin uxori suae quod | |
| ita legatum est: 'a te heres peto, quidquid ad te peruenisset, ut tantum ei dares', tota dos | 5 |
| sine ratione deductionis impensarum mulieri debeatur. non autem idem ius seruari debet | |
| ex testamento extranei, quod seruatur in testamento uiri, qui dotem uxori relegauit. haec | |
| enim taxationis loco habenda est 'quidquid ad te peruenit': illic autem, ubi uir uxori re- | |
| legat, id uidetur legare, quod in iudicio dotis mulier consecutura fuerit. | |
| Idem libro undecimo epistularum. Cum ei, qui partem capiebat, legatum | 42.pr.1 |
| esset, ut alii restitueret, placuit solidum capere posse. | |
| Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium. Si ita relictum fuerit: 'quantum | 43.pr.1 |
| heres meus habebit, tantum Tithaso dari uolo', pro eo est, quasi ita sit scriptum: 'quantum | |
| omnes heredes habebunt'. Quod si ita fuerit: 'quantum unus heres habebit, tantum Tithaso | 1.1 |
| heredes meos dare uolo', minor pars erit accipienda, quae uenit in legato. Pegasus solitus | 2.1 |
| fuerat distinguere, si in diem fideicommissum relictum sit, ueluti post annos decem, inter- | |
| esse, cuius causa tempus dilatum sit, utrumne heredis, quo casu heredem fructum retinere | |
| debere, an legatarii, ueluti si in tempus pubertatis ei qui impubes sit fideicommissum re- | |
| lictum sit, tunc enim fructus praestandos et antecedentis temporis. et haec ita intelle- | 5 |
| genda sunt, si non nominatim adiectum est, ut cum incremento heres fideicommissum prae- | |
| stet. Si ita scriptum sit: 'decem aut quindecim heres dato', pro eo est ac si decem sola | 3.1 |
| legata sint: aut si ita sit: 'post annum aut post biennium, quam ego decessero, heres dato', | |
| post biennium uidetur legatum, quia heredis esset potestas in eli<g>endo. | |
| Idem libro quarto ad Quintum Mucium. Si pluribus heredibus institutis ita | 44.pr.1 |
| scriptum sit: 'heres meus damnas esto dare aureos quinque', non quilibet heres, sed omnes | |
| uidebuntur damnati, ut una quinque dent. Si ita legatum fuerit: 'Lucius Titius heres meus | 1.1 |
| Tithaso quinque aureos dare damnas esto', deinde alio loco ita: 'Publius Maeuius heres | |
| meus Tithaso quinque aureos damnas esto dare', nisi Titius ostenderit adimendi causa a | |
| Publio legatum esse relictum, quinos aureos ab utroque accipiet. | |
| Idem libro octauo ad Quintum Mucium. Si ita sit scriptum: 'filiabus meis | 45.pr.1 |
| centum aureos do', an et masculini generis et feminini liberis legatum uideatur? nam si | |
| ita scriptum esset: 'filiis meis hosce tutores do', responsum est etiam filiabus tutores datos | |
| esse. quod non est ex contrario accipiendum, ut filiarum nomine etiam masculi continean- | |
| tur: exemplo enim pessimum est feminino uocabulo etiam masculos contineri. Si sub con- | 1.1 |
| dicione uel ex die certa nobis legatum sit, ante condicionem uel diem certum repudiare | |
| non possumus: nam nec pertinet ad nos, antequam dies ueniet uel condicio exsistat. Si | 2.1 |
| pater filiae suae testamento aureos tot heredem dare iusserit, ubi ea nupsisset, si filia nupta | |
| sit, cum testamentum fit, sed absente patre et ignorante, nihilo minus legatum debetur: si | |
| enim hoc pater non ignorabat, uidetur de aliis nuptiis sensisse. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Si scripsisset qui legabat: 'quidquid | 46.pr.1 |
| mihi Lucium Titium dare facere oportet, Sempronio lego' nec adiecit 'praesens in diemue', | |
| non dubitarem, quantum ad uerborum significationem attineret, quin ea pecunia compre- | |
| hensa non esset, cuius dies moriente eo, qui testamentum fecisset, nondum uenisset. adi- | |
| ciendo autem haec uerba 'praesens in diemue' aperte mihi uidetur ostendisse eam quoque | 5 |
| pecuniam legare uoluisse. | |
| Idem libro sexto epistularum. Sempronius Proculus Nepoti suo salutem. | 47.pr.1 |
| Binae tabulae testamenti eodem tempore exemplarii causa scriptae (ut uolgo fieri solet) | |
| eiusdem patris familias proferuntur: in alteris centum, in alteris quinquaginta aurei legati | |
| sunt Titio: quaeris, utrum et quinquaginta aureos an centum dumtaxat habiturus sit. Pro- | |
| culus respondit: in hoc casu magis heredi parcendum est ideoque utrumque legatum nullo | 5 |
| modo debetur, sed tantummodo quinquaginta aurei. | |
| Idem libro octauo epistularum. Licinnius Lucusta Proculo suo salutem. Cum | 48.pr.1 |
| faciat condicionem in releganda dote, ut, si mallet uxor mancipia quae in dotem dederit | |
| quam pecuniam numeratam, recipere, si ea mancipia uxor malit, numquid etiam ea man- | |
| cipia, quae postea ex his mancipiis nata sunt, uxori debeantur, quaero. Proculus Lucustae | |
| suo salutem. Si uxor mallet mancipia quam dotem accipere, ipsa mancipia, quae aestimata | 5 |
| in dotem dedit, non etiam partus mancipiorum ei debebuntur. Bonorum possessione de- | 1.1 |
| mentis curatori data legata a curatore, qui furiosum defendit, peti poterunt: sed qui petent, | |
| cauere debebunt, si hereditas euicta fuerit, quod legatorum nomine datum sit redditu iri. | |
| Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Mortuo boue qui legatus | 49.pr.1 |
| est neque corium neque caro debetur. Si Titio frumentaria tessera legata sit et is deces- | 1.1 |
| serit, quidam putant exstingui legatum: sed hoc non est uerum, nam cui tessera uel mi- | |
| litia legatur, aestimatio uidetur legata. Labeo refert agrum, cuius commercium non habes, | 2.1 |
| legari tibi posse Trebatium respondisse, quod merito Priscus Fulcinius falsum esse aiebat. | |
| Sed Proculus ait, si quis heredem suum eum fundum, cuius commercium is heres non ha- | 3.1 |
| beat, dare iusserat ei, qui eius commercium habeat, putat heredem obligatum esse, quod | |
| uerius est, uel in ipsam rem, si haec in bonis testatoris fuerit, uel si non est, in eius aesti- | |
| mationem. Si testator dari quid iussisset aut opus fieri aut munus dari, pro portione sua | 4.1 |
| eos praestare, quibus par hereditatis adcresceret, aeque atque cetera legata, placet. | |
| Marcellus libro uicesimo octauo digestorum. <U>t heredibus substitui potest, | 50.pr.1 |
| ita etiam legatariis. uideamus, an idem fieri possit et cum mortis causa donabitur, ut id | |
| promittat ille alteri, si ipse capere non poterit: quod magis est, quia in posterioris quoque | |
| persona donatio confertur. Si Titius mihi Stichum aut decem debeat et legauero tibi | 1.1 |
| Stichum quem mihi debet, placet exstingui legatum decem solutis: et si diuersis alii decem, | |
| alii Stichus legatus fuerit, ex euentu solutionis legatum ualet. Cum ita legatum est: 'quan- | 2.1 |
| tam pecuniam heres meus a Titio exegerit, tantam Maeuio | |
| dato', si sub condicione lega- | |
| tum est, antequam exacta pecunia sit, legatarius agere non potest: quod si statim dies | |
| legati cedit, ut Publicius recte putat, legatarius agere potest, ut actiones praestentur. | 5 |
| Ulpianus libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Si ita quis testamento | 51.pr.1 |
| suo cauisset: 'illi quantum plurimum per legem accipere potest, dari uolo', utique tunc, cum | |
| quando capere potuerit, uidetur ei relictum. sed et si dixerit: 'quam maximam partem | |
| dar<e> possum, damnas esto heres meus ei dare', idem erit dicendum. Is cui in tempus | 1.1 |
| liberorum tertia pars relicta est, utique non poterit adoptando tertiam partem consequi. | |
| Terentius Clemens libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Non oportet | 52.pr.1 |
| prius de condicione cuiusquam quaeri, quam hereditas legatumue ad eum pertineat. | |
| Idem libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Cum ab uno herede mulieri | 53.pr.1 |
| pro dote compensandi animo legatum esset eaque dotem suam ferre quam legatum maluit, | |
| utrum in omnes heredes, an in eum solum, a quo legatum est, actio ei <de> dote dari debeat, | |
| quaeritur. Iulianus in eum primum, a quo legatum sit, actionem dandam putat: nam cum | |
| aut suo iure aut iudicio mariti contenta esse debeat, aequum esse eum, a quo ei maritus | 5 |
| aliquid pro dote legauerat, usque ad quantitatem legati onus huius aeris alieni sustinere | |
| reliqua parte dotis ab heredibus ei praestanda. Eadem erunt dicenda, si heres instituta | 1.1 |
| pro dote omiserit hereditatem, ut in substitutum actio detur: et hoc uerum est. Sed de | 2.1 |
| legatis et legis Falcidiae ratione belle dubitatur, utrum is, in quem solum dotis actio detur, | |
| legata integra ex persona sua debeat, perinde ac si omnes heredes dotem praestarent, an | |
| dotem totam in aere alieno computare, quia in eum solum actio eius detur: quod sane | |
| magis rationem habere uidetur. | 5 |
| Idem libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si cui fundus centum | 54.pr.1 |
| dignus legatus fuerit, si centum heredi uel cuilibet alii dederit, uberrimum uidetur esse | |
| legatum: nam alias interest legatarii fundum potius habere quam centum: saepe enim con- | |
| fines fundos etiam supra iustam aestimationem interest nostra adquirere. | |
| Gaius libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Si Titio et mihi eadem | 55.pr.1 |
| res legata fuerit et is die cedente legati decesserit me herede relicto et uel ex mea pro- | |
| pria causa uel ex hereditari<a> legatum repudiauero, magis placere uideo partem defecisse. | |
| Si eo herede instituto, qui uel nihil uel non totum capere potest, seruo hereditario legatum | 1.1 |
| fuerit, tractantibus nobis de capacitate uidendum est, utrum heredis an defuncti persona | |
| an neutrius spectari debeat. et post multas uarietates placet, ut, quia nullus est dominus, | |
| in cuius persona de capacitate quaeri possit, sine ullo impedimento adquiratur legatum | |
| hereditati atque ob id omnimodo ad eum pertineat, quicumque postea heres exstiterit, se- | 5 |
| cundum quod accipere potest: reliqua autem pars ad eos, qui iure uocantur, uenit. | |
| Idem libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Quod principi relictum | 56.pr.1 |
| est, qui ante, quam dies legati cedat, ab hominibus ereptus est, ex constitutione diui An- | |
| tonini successori eius debetur. | |
| Iunius Mauricianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Si Augustae | 57.pr.1 |
| legaueris et ea inter homines esse desierit, deficit quod ei relictum est, sicuti diuus Ha- | |
| drianus in Plotinae et proxime imperator Antoninus in Faustinae Augustae persona con- | |
| stituit, cum ea ante inter homines esse desiit, quam testator decederet. | |
| Gaius libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si cui res legata | 58.pr.1 |
| fuerit et omnino aliqua ex parte uoluerit suam esse, totam adquirit. | |
| Terentius Clemens libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si | 59.pr.1 |
| mihi pure, seruo meo uel pure uel sub condicione eadem res legata est egoque legatum | |
| quod mihi datum est repudiem, deinde condicione exsistente id, quod seruo meo legatum | |
| est, uellem ad me pertinere, partem legati deficere responsum est: nisi si quis dubitet, an | |
| exsistente condicione, si seruus uiuat, omnimodo legatum meum fiat, quod semel ad me | 5 |
| pertinere uoluerim: quod aequius esse uidetur. idem est et si duobus seruis meis eadem | |
| res legetur. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Iulianus ait, si a | 60.pr.1 |
| filio herede legatum sit Seio fideique eius commissum fuerit sub condicione ut Titio daret, | |
| et Titius pendente condicione decesserit, fideicommissum deficiens apud Seium manet, non | |
| ad filium heredem pertinet, quia in fideicommissis potiorem causam habere eum, cuius fides | |
| electa sit, senatus uoluit. | 5 |
| Ulpianus libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si Titio et Mae- | 61.pr.1 |
| uio heredibus institutis qui quadringenta relinquebat a Titio ducenta legauerit et, quisquis | |
| heres esset, centum, neque Maeuius hereditatem adierit, trecenta Titius debebit. Iulianus | 1.1 |
| quidem ait, si alter ex legitimis heredibus repudiasset portionem, cum essent ab eo fidei- | |
| commissa relicta, coheredem eius non esse cogendum fideicommiss<a> praestare: portionem | |
| enim ad coheredem sine onere pertinere. sed post rescriptum Seueri, quo fideicommissa | |
| ab instituto relicta a substitutis debentur, et hic quasi substitutus cum suo onere conse- | 5 |
| quetur adcrescentem portionem. | |
| Licinnius Rufinus libro quarto regularum. Si alienus seruus heres insti- | 62.pr.1 |
| tutus fuerit, a domino eius fideicommissum relinqui potest. sed ita hoc fideicommissum | |
| dominus praestare debet, si per seruum factus sit heres: quod si ante, quam iussu eius | |
| adiretur hereditas, seruus manumissus fuerit et suo arbitrio adierit hereditatem, dominus | |
| id debiturus non est, quia heres factus non est, nec seruus, quia rogatus <non> est. itaque | 5 |
| utilis actio hoc casu competit, ut is, ad quem emolumentum hereditatis peruenerit, et fidei- | |
| commissum praestare compellatur. | |
| Callistratus libro quarto edicti monitorii. Si heres rem, legatam ignorans, | 63.pr.1 |
| in funus consumpsit, ad exhibendum actione non tenebitur, quia nec possidet nec dolo | |
| malo fecit quo minus possideret. sed per in factum actionem legatario consulitur, ut in- | |
| demnitas ei ab herede praestetur. | |
| Papinianus libro quinto decimo quaestionum. Cum proponebatur in scriptura | 64.pr.1 |
| fideicommissi, quod pluribus sub condicione fuerat relictum, per errorem omissam mutuam | |
| substitutionem, quam testator in secundis tabulis, cum eosdem substitueret, expressit: diui | |
| Marcus et Commodus imperatores rescripserunt uoluntatem manifestam uideri mutuae factae | |
| substitutionis. etenim in causa fideicommissi utcumque precaria uoluntas quaereretur, | 5 |
| coniectura potuit admitti. | |
| Idem libro sexto decimo quaestionum. Peculium legatum augeri et minui | 65.pr.1 |
| potest, si res peculii postea esse incipiant aut desinant. idem in familia erit, siue uni- | |
| uersam familiam suam siue certam (ueluti urbanam aut rusticam) legauerit ac postea ser- | |
| uorum officia uel ministeria mutauerit. eadem sunt lecticariis aut pedisequis legatis. Qua- | 1.1 |
| drigae legatum equo postea mortuo perire quidam ita credunt, si equus ille decessit qui | |
| demonstrabat quadrigam: sed si medio tempore deminuta suppleatur, ad legatarium per- | |
| tinebit. Titio Stichus legatus post mortem Titii libertatem accepit: et legatum adita here- | 2.1 |
| ditate et libertas post mortem Titii competit. idemque est et si moriente Titio liber esse | |
| iussus est. Si tamen Titio ex parte herede instituto seruus legatus sit et post mortem | 3.1 |
| eius liber esse iussus sit, siue adierit hereditatem Titius siue non adierit post cuius mortem | |
| libertas ei data est, defuncto eo libertas competit. | |
| Idem libro septimo decimo quaestionum. Maeuius fundum mihi ac Titio sub | 66.pr.1 |
| condicione legauit, heres autem eius eundem sub eadem condicione mihi legauit. uerendum | |
| esse Iulianus ait, ne existente condicione pars eadem ex utroque testamento mihi de- | |
| beatur. uoluntatis tamen quaestio erit: nam incredibile uidetur id egisse heredem, ut | |
| eadem portio bis eidem debeatur, sed uerisimile est de altera parte eum cogitasse. sane | 5 |
| constitutio principis, qua placuit eidem saepe legatum corpus non onerare heredem, ad | |
| unum testamentum pertinet. debitor autem non semper quod debet iure legat, sed ita, si | |
| plus sit in specie legati: si enim idem sub eadem condicione relinquitur, quod emolumentum | |
| legati futurum est? Duorum testamentis pars fundi, quae Maeuii est, <T>itio legata est: | 1.1 |
| non ineleganter probatum est ab uno herede soluta parte fundi, quae Maeuii fuit, ex alio | |
| testamento liberationem optingere, neque postea parte alienata reuocari actionem semel | |
| extinctam. Sed si pars fundi simpliciter, non quae Maeuii fuit, legetur, solutio prior non | 2.1 |
| peremit alteram actionem, atque etiam hanc eandem partem aliquo modo suam factam | |
| poterit alter heres soluere: neque plures in uno fundo dominium iuris intellectu, non diui- | |
| sione corporis optinent. Non idem respondetur, cum duobus testamentis generatim homo | 3.1 |
| legatur: nam qui soluente altero legatarii factus est quamuis postea sit alienatus, ab altero | |
| herede idem solui non poterit: eademque ratio stipulationis est. hominis enim legatum ora- | |
| tionis compendio singulos homines continet utque ab initio non consistit in his qui lega- | |
| tarii fuerunt, ita frustra soluitur cuius dominium postea legatarius adeptus est, tametsi | 5 |
| dominus esse desinit. In fundo legato si heres sepelierit, aestimatio referenda erit ad | 4.1 |
| totum pretium fundi, quo potuit ante sepulturam aestimari: quare si fuerit solutus, actionem | |
| adhuc ex testamento propter locum alienatum durare rationis est. Eum, qui ab uno ex | 5.1 |
| heredibus, qui solus oneratus fuerat, litis aestimationem legatae rei abstulit, postea codi- | |
| cillis apertis ab omnibus heredibus eiusdem rei relictae dixi dominium non quaerere: eum | |
| enim, qui pluribus speciebus iuris uteretur, non saepius eandem rem eidem legare, sed | |
| loqui saepius. Fundo legato si usus fructus alienus sit, nihilo minus petendus est ab herede: | 6.1 |
| usus fructus enim etsi in iure, non in parte consistit, emolumentum tamen rei continet: | |
| enimuero fundo relicto ob reliquas praestationes, quae legatum sequuntur, agetur, uerbi | |
| gratia si fundus pignori datus uel aliena possessio sit. non idem placuit de ceteris serui- | |
| tutibus. sin autem res mea legetur mihi, legatum propter istas causas non ualebit. A muni- | 7.1 |
| cipibus heredibus scriptis detracto usu fructu legari proprietas potest, quia non utendo | |
| possunt usum fructum amittere. | |
| Idem libro nono decimo quaestionum. Unum ex familia propter fideicommissum a | 67.pr.1 |
| se cum moreretur relictum heres eligere debet: ei quem elegit frustra testamento suo legat | |
| quod posteaquam electus est, ex alio testamento petere potest. utrum ergo non constitit | |
| quod datur, quasi creditori relictum, an, quamdiu potest mutari uoluntas, non recte credi- | |
| tori comparabitur? siue tamen durat electio, fuisse uidetur creditor, siue mutetur, ex neutro | 5 |
| testamento petitio competit. Si <de> Falcidia quaeratur, perinde omnia seruabuntur ac si | 1.1 |
| nominatim ei, qui postea electus est, primo testamento fideicommissum relictum fuisset: | |
| non enim facultas necessariae electionis propriae liberalitatis beneficium est: quid est enim, | |
| quod de suo uideatur reliquisse, qui quod relinquit omnimodo reddere debuit? Itaque si, | 2.1 |
| cum forte tres ex familia essent eius, qui fideicommissum reliquit, eodem uel dispari gradu, | |
| satis erit uni reliquisse: nam postquam paritum est uoluntati, ceteri condicione deficiunt. | |
| Sed si uno ex familia herede instituto ille fundus extraneo relictus est, perinde fideicom- | 3.1 |
| missum ex illo testamento petetur, ac si nemo de familia heredi heres exstitisset. uerum | |
| is, qui heres scriptus est, ratione doli exceptionis ceteris fideicommissum petentibus facere | |
| partem intellegitur: nam quae ratio ceteros admittit, eadem tacitam inducit pensationem. | |
| Si duos de familia non aequis portionibus heredes scribserit et partem forte quartam ex- | 4.1 |
| tero eiusdem fundi legauerit, pro his quidem portionibus, quas iure hereditario retinent, | |
| fideicommissum non petetur, non magis quam si alteri fundum praelegasset: pro altera uero | |
| parte, quae in exterum collata est, uirilem qui sunt de familia petent admissa propter he- | |
| redes uirilium portionum pensatione. Sed et si fundum heres uni ex familia reliquerit eius- | 5.1 |
| que fidei commisserit, ut eum extero restituat, quaesitum est, an hoc fideicommissum peti | |
| possit. dixi ita demum peti posse, si fundi pretium efficiat. sed si quidem ille prior testator | |
| ita fideicommissum reliquisset: 'rogo fundum cui uoles aut quibus uoles ex familia relin- | |
| quas', rem in expedito fore: quod si talia uerba fuissent: 'peto non fundus de familia exeat', | 5 |
| heredis heredem propter sequens fideicommissum, quod in exterum collatum est, oneratum | |
| intellegi, petituris deinceps ceteris ex primo testamento fideicommissum post mortem uide- | |
| licet eius qui primo electus est. Et ideo si electo uno fideicommissum in exterum non con- | 6.1 |
| feratur, non alias ei qui electus est fideicommissum praestandum erit, quam interpositis | |
| cautionibus: 'fundum, cum morietur, si non in familia cum effectu relinqueretur, restitui'. | |
| 'Rogo, fundum cum morieris restituas ex libertis cui uoles.' quod ad uerba attinet, ipsius | 7.1 |
| erit electio nec petere quisquam poterit, quamdiu praeferri alius potest: defuncto eo prius | |
| quam eligat petent omnes. itaque eueniet, ut quod uni datum est uiuis pluribus unus pe- | |
| tere non possit, sed omnes petant quod non omnibus datum est, et ita demum petere possit | |
| unus, si solus moriente eo superfuit. Si rem tuam, quam existimabam meam, te herede | 8.1 |
| instituto Titio legem, non est Neratii Prisci sententiae nec constitutioni locus, | |
| qua cauetur non cogendum praestare legatum heredem: nam succursum est heredibus, ne | |
| cogerentur redimere, quod testator suum existimans reliquit: sunt enim magis in legandis | |
| suis rebus quam in alienis comparandis et onerandis heredibus faciliores uoluntates: quod | 5 |
| in hac specie non euenit, cum dominium rei sit apud heredem. Si omissa fideicommissi | 9.1 |
| uerba sint et cetera quae leguntur cum his, quae scribi debuerunt, congruant, recte datum | |
| et minus scriptum exemplo institutionis legatorumque intellegetur: quam sententiam opti- | |
| mus quoque imperator noster Seuerus secutus est. Item Marcus imperator rescripsit uerba, | 10.1 |
| quibus testator ita cauerat 'non dubitare se, quodcumque uxor eius cepisset, liberis suis | |
| reddituram', pro fideicommisso accipienda. quod rescriptum summam habet utilitatem, ne | |
| scilicet honor bene transacti matrimonii, fides etiam communium liberorum decipiat patrem, | |
| qui melius de matre praesumpserat: et ideo princeps prouidentissimus et iuris religiosis- | 5 |
| simus cum fideicommissi uerba cessare animaduerteret, eum sermonem pro fideicommisso | |
| rescripsit accipiendum. | |
| Paulus libro undecimo quaestionum. Sequens quaestio est, an etiam quae | 68.pr.1 |
| uiuus per donationem in uxorem contulit in fideicommissi petitionem ueniant. respondi ea | |
| extra causam bonorum defuncti computari debere et propterea fideicommisso non contineri, | |
| quia ea habitura esset etiam alio herede exsistente. plane nominatim maritus uxoris fidei | |
| committere potest, ut et ea restituat. | 5 |
| Papinianus libro nono decimo quaestionum. 'Peto, Luci Titi, contentus sis | 69.pr.1 |
| centum aureis.' fideicommissum ualere placuit idque rescriptum est. quid ergo si, cum | |
| heredem ex parte instituisset, ita locutus est: 'peto pro parte tua contentus sis, Luci Titi, | |
| centum aureis'? petere poterunt coheredes partem hereditatis, retinente siue praecipiente | |
| quo contentum esse uoluit defunctus. sine dubio facilius est hoc probare, quam probari | 5 |
| potuit, illud, cum ibi fideicommissum petatur ab his, cum quibus non est testator locutus. | |
| idem dicemus, si, cum ex asse scripsisset heredem, eius gratia, qui legitimus heres futurus | |
| esset, ita loquatur: 'peto pro hereditate, quam tibi reliqui, quae ad fratrem meum iure legi- | |
| timo rediret, contentus sis centum aureis'. Praedium, quod nomine familiae relinquitur, si | 1.1 |
| non uoluntaria facta sit alienatio, sed bona heredis ueneant, tamdiu emptor retinere debet, | |
| quamdiu debitor haberet bonis non uenditis, post mortem eius non habiturus quod exter | |
| heres praestare cogeretur. Mater filio impubere herede instituto tutorem eidem adscripsit | 2.1 |
| eiusque fidei commissit, ut, si filius suus intra quattuordecim annos decessisset, restitueret | |
| hereditatem Sempronio. non ideo minus fideicommissum recte datum intellegi debet, quia | |
| tutorem dare mater non potuit. nam et si pater non iure facto testamento tutoris fidei | |
| commisserit, aeque praestabitur, quemadmodum si iure testamentum factum fuisset: suf- | 5 |
| ficit enim, ut ab impubere datum fideicommissum uideatur, ab eo dari, quem is qui dabat | |
| tutorem dederat uel etiam tutorem fore arbitrabatur. idem in curatore impuberis uel mi- | |
| noris annis debet probari. nec interest, tutor recte datus uiuo patre moriatur uel aliquo | |
| priuilegio excusetur uel tutor esse non possit propter aetatem, cui tutor fuerat datus: qui- | |
| bus certe casibus fideicommiss<um> non intercidit, quod a pupillo datum uidetur. hac deni- | 10 |
| que ratione placuit a tutore, qui nihil accepit, fideicommissum pupillo relinqui non posse, | |
| quoniam quod ab eo relinquitur extero, non ipsius proprio, sed pupilli iure debeatur. Fratre | 3.1 |
| herede instituto petit, ne domus alienaretur, sed ut in familia relinqueretur. si non paruerit | |
| heres uoluntati, sed domum alienauerit uel extero herede instituto decesserit, omnes fidei- | |
| commissum petent qui in familia fuerunt. quid ergo si non sint eiusdem gradus? ita res | |
| temperari debet, ut proximus quisque primo loco uideatur inuitatus. nec tamen ideo se- | 5 |
| quentium causa propter superiores in posterum laedi debet, sed ita proximus quisque ad- | |
| mittendus est, si paratus sit cauere se familiae domum restituturum. quod si cautio non | |
| fuerit ab eo, qui primo loco admissus est, desiderata, nulla quidem eo nomine nascetur | |
| condictio, sed si domus ad exterum quandoque peruenerit, fideicommissi petitio familiae | |
| competit. cautionem autem ratione doli mali exceptionis puto iuste desiderari, quamuis | 10 |
| nemo alius ulterior ex familia supersit. Si quidam sint postea emancipati, tractari potest, | 4.1 |
| an hi quoque recte fideicommissum petant. et puto recte petituros, quoniam familiae ap- | |
| pellatione personae quoque hae demonstratae intelleguntur. | |
| Idem libro uicesimo quaestionum. Imperator Antoninus rescripsit legatarium, | 70.pr.1 |
| si nihil ex legato accepit, ei cui debet fideicommissum actionibus suis posse cedere nec id | |
| cogendum soluere. quid ergo si non totum, sed partem legati relicti restituere rogatus abs- | |
| tineat eo? utrum actionibus suis in totum cogetur cedere, an uero non nisi ad eam quan- | |
| titatem, quae fideicommisso continetur? quod ratio suadet. sed et si legatum perceperit, | 5 |
| non amplius ex causa fideicommissi cogendus erit soluere, quam recepit. Si centum legatis | 1.1 |
| duplum restituere rogatus sit, ad summam legati uidebitur constituisse: si autem post | |
| tempus fideicommissum relictum sit, usurarum dumtaxat additamentum admittetur. nec | |
| mutanda sententia erit, quod forte legato percepto magnum emolumentum ex aliquo ne- | |
| gotio consecutus est aut poenam stipulationis imminentem euasit. haec ita, si quantitas | 5 |
| cum quantitate conferatur. enimuero si pecunia accepta rogatus sit rem propriam, quam- | |
| quam maioris pretii est, restituere, non est audiendus legatarius, legato percepto si uelit | |
| computare: non enim aequitas hoc probare patitur, si quod legatorum nomine perceperit | |
| legatarius offerat. Cum quidam filio suo ex parte herede instituto patruum eius coheredem | 2.1 |
| ei dedisset et ab eo petisset, ut filium suum pro uirili portione filiis suis coheredem faceret: | |
| si quidem minus esset in uirili portione, quam fratris hereditas habuit, nihil amplius peti | |
| posse, quod si plus, etiam fructuum, quos patruus percepit uel, cum percipere potuerit, dolo | |
| non cepit, habendam esse rationem responsum est, non secus quam si centum milibus legatis | 5 |
| rogetur post tempus maiorem quantitatem restituere. Cum autem rogatus, quidquid ex | 3.1 |
| hereditate supererit, post mortem suam restituere de pretio rerum uenditarum alias com- | |
| parat, deminuisse quae uendidit non uidetur, | |
| Idem libro octauo responsorum. sed quod inde comparatum est, uice permutati dominii | 71.pr.1 |
| restitueretur. | |
| Idem libro uicesimo quaestionum. Idem seruandum erit et si proprios creditores ex ea | 72.pr.1 |
| pecunia dimiserit: non enim absumitur, quod in corpore patrimonii retinetur. | |
| Idem libro uicesimo tertio quaestionum. Si quod ex Pamphila nascetur lega- | 73.pr.1 |
| tum mihi fuerit et ego Pamphilam emam eaque apud me sit enixa, ratione summa respon- | |
| sum est non ex causa lucratiua partum intellegi meum factum ideoque petendum ex testa- | |
| mento, tamquam istum emissem, ut scilicet pretii contributione facta consequar tantum, | |
| quanti puerum deducta matris aestimatione constit<i>sse mihi iudex in causa legati datus | 5 |
| aestimauerit. | |
| Idem libro uicesimo septimo quaestionum. 'Titio centum aureos heres prae- | 74.pr.1 |
| sens dato': deinde protulit diem legatorum. non est uerum, quod Alfenus rettulit, centum | |
| praesenti deberi, quia diem proprium habuerunt. | |
| Idem libro sexto responsorum. Miles ad sororem epistulam, quam post mor- | 75.pr.1 |
| tem suam aperiri mandauit, talem scripsit: 'scire te uolo donare me tibi aureos octingentos'. | |
| fideicommissum deberi sorori constitit nec aliud probandum in cuiuslibet suprema uolun- | |
| tate: placet enim consistere fideicommissum et si defunctus cum eo loquatur, quem pre- | |
| cario remuneratur. Pro parte heres institutus, cui praeceptiones erant relictae, post diem | 1.1 |
| legatorum cedentem ante aditam hereditatem uita decessit. partem hereditatis ad coheredes | |
| substitutos pertinere placuit, praeceptionum autem portiones, quae pro parte coheredum | |
| constiterunt, ad heredes eius transmitti. | |
| Idem libro septimo responsorum. Cum filius diuisis tribunalibus actionem inofficiosi | 76.pr.1 |
| testamenti matris pertulisset atque ita uariae sententiae iudicum exstitissent, heredem, qui | |
| filium uicerat, pro partibus, quas aliis coheredibus abstulit filius, non habiturum praecep- | |
| tiones sibi datas, non magis quam ceteros legatarios actiones, constitit. sed libertates ex | |
| testamento competere placuit, cum pro parte filius de testamento matris litigasset. quod | 5 |
| non erit trahendum ad seruitutes, quae pro parte minui non possunt: plane petetur integra | |
| seruitus ab eo qui filium uicit, partis autem aestimatio praestabitur: aut si paratus erit | |
| filius pretio accepto seruitutem praebere, doli summouebitur exceptione legatarius, si non | |
| offerat partis aestimationem, exemplo scilicet legis Falcidiae. 'Lucio Sempronio | 1.1 |
| lego omnem hereditatem Publii Maeuii.' Sempronius ea demum onera suscipiet, quae Mae- | |
| uianae hereditatis fuerunt et in diem mortis eius, qui heres Maeuii exstitit, perseuerauerunt, | |
| sicut uice mutua praestabuntur actiones, quae praestari potuerunt. Dominus herede fruc- | 2.1 |
| tuario scripto fundum sub condicione legauit. uoluntatis ratio non patitur, ut heres ex causa | |
| fructus emolumentum retineat: diuersum in ceteris praediorum seruitutibus, quas heres | |
| habuit, responsum est: quoniam fructus portionis instar optinet. 'Heres meus Titio dato, | 3.1 |
| quod ex testamento Sempronii debetur mihi.' cum iure nouationis, quam legatarius idem- | |
| que testator ante fecerat, legatum ex testamento non debeatur, placuit falsam demonstra- | |
| tionem legatario non obesse, nec in totum falsum uideri, quod ueritatis primordio adiuu<a-> | |
| retur. Seruus pure manumissus, cui libertas propter impedimentum iuris post aditam he- | 4.1 |
| reditatem non competit, quod status eius extrinsecus suspenditur (forte propter adulterii | |
| quaestionem), ex eodem testamento neque legata neque fideicommissa pure data sperare | |
| potest, quia dies inutiliter cedit. Pater cum filia pro semisse herede instituta sic testamento | 5.1 |
| locutus fuerat: 'peto, cum morieris, licet alios quoque filios susceperis, Sempronio nepoti | |
| meo plus tribuas in honorem nominis mei'. necessitas quidem restituendi nepotibus uiriles | |
| partes praecedere uidebatur, sed moderandae portionis, quam maiorem in unius nepotis | |
| personam conferri uoluit, arbitrium filiae datum. Non iure tutori dato mater legauit: si | 6.1 |
| consentiat, ut decreto praetoris confirmetur, et praetor non idoneum existimet, actio legati | |
| non denegabitur. Qui Mucianam cautionem alicuius non faciendi causa interposuit, si postea | 7.1 |
| fecerit, fructus quoque legatorum (quos principio promitti necesse est) restituere debet. | |
| Uariis actionibus legatorum simul legatarius uti non potest, quia legatum datum in partes | 8.1 |
| diuidi non potest: non enim ea mente datum est legatariis pluribus actionibus uti, sed ut | |
| laxior eis agendi facultas sit, ex una, interim quae fuerat electa, legatum petere. Repe- | |
| tendorum legatorum facultas ex eo testamento solutorum danda est, quod irritum esse | |
| post defuncti memoriam damnatam apparuit, modo si iam legatis solutis crimen perduel- | 5 |
| lionis illatum est. | |
| Idem libro octauo responsorum. Cum pater filios eorumque matrem heredes | 77.pr.1 |
| instituisset, ita scripsit: 'peto a te, filia, ut acceptis ex hereditate mea in portionem tuam | |
| centum aureis et praedio Tusculano partem hereditatis restituas matri tuae'. respondi | |
| praedium quidem hereditarium iudicio diuisionis de communi filiam habituram, pecuniam | |
| autem de parte sua retenturam. Eorum, quibus mortis causa donatum est, fidei committi | 1.1 |
| quoquo tempore potest: quod fideicommissum heredes salua Falcidiae ratione, quam in his | |
| quoque donationibus exemplo legatorum locum habere placuit, praestabunt. si pars dona- | |
| tionis fideicommisso teneatur, fideicommissum quoque munere Falcidiae fungetur. si tamen | |
| alimenta praestari uoluit, collationis totum onus in residuo donationis esse respondendum | 5 |
| erit ex defuncti uoluntate, qui de maiore pecunia praestari non dubie uoluit integra. Mater | 2.1 |
| filiis suis uulgo conceptis dotem suam mortis causa donando stipulari permisit: cum aliis | |
| heredibus institutis petisset a filiis uiro dotem restitui, totum uiro fideicommissum dotis | |
| deberi, si Falcidiae ratio non interuenerit: ideo retentionem dotis uirum habere placuit: | |
| alioquin Falcidiae partem heredibus a filiis ex stipulatu cum uiro agentibus ex dote esse | 5 |
| per in factum actionem reddendam. Surdo et muto, qui legatum accipit, ut cum morietur | 3.1 |
| restituat, recte mandatur: nam et ignorantes adstringuntur fideicommisso, quibus ignoran- | |
| tibus emolumentum ex testamento quaeritur. Hereditatem filius cum mo- | 4.1 |
| reretur filiis suis uel cui ex his uoluisset restituere fuerat rogatus: quo interea in insulam | |
| deportato eligendi facultatem non esse poena peremptam placuit nec fideicommissi condi- | |
| cionem ante mortem filii heredis exsistere: uiriles autem inter eos fieri, qui eo tempore | |
| uixerint, cum de aliis eligendi potestas non fuerit. Qui dotale praedium contra legem Iu- | 5.1 |
| liam uendidit, uxori legatum dedit et emptoris fidei commissit, ut amplius ei pretium re- | |
| stituat. emptorem fidei<com>missi non teneri constabat: si tamen accepto legato mulier | |
| uenditionem irritam faceret, eam oblato pretio doli placuit exceptione summoueri. Maeuio | 6.1 |
| debitori suo reus stipulandi mandauit, ut Titio, cui mortis causa donabat, pecuniam debi- | |
| tam soluerit. cum sciens dominum uita decessisse Maeuius pecuniam dedisset, non esse | |
| liberationem secutam constitit nec, si Maeuius soluendo non esset, in Titium actionem so- | |
| lidi uel iure Falcidiae dandam esse, quia mortis causa cepisse non uideretur. diuersum | 5 |
| probandum foret, si Maeuius ignorans dominum uita decessisse pecuniam errore labsus de- | |
| disset: tunc enim portio iure Falcidiae reuocaretur. Cum pater fideicommissum praediorum | 7.1 |
| ex testamento matris filiae deberet, eandem pro parte ita heredem instituit, ut hereditatem | |
| fideicommisso conpensaret, eademque praedia filio exheredato dari uoluit. quamquam filia | |
| patris hereditatem suscipere noluisset, fideicommissum tamen ab heredibus esse filio prae- | |
| standum, ad quos hereditatis portio quam accepit filia redierat, placuit: quod si alium filiae | 5 |
| substituisset, eum oportere filio fideicommissum reddere. Euictis praediis, quae pater, qui | 8.1 |
| se dominum esse crediderit, uerbis fideicommissi filio reliquit, nulla cum fratribus et co- | |
| heredibus actio erit: si tamen inter filios diuisionem fecit, arbiter coniectura uoluntatis non | |
| patietur eum partes coheredibus praelegatas restituere, nisi parati fuerint et ipsi patris iu- | |
| dicium fratri conseruari. Pater certam pecuniam exheredatae filiae uerbis fideicommissi | 9.1 |
| reliquit eamque nupturae dotis nomine dari uoluit filio dotem stipulante. cum filius mino- | |
| rem dotem dedisset, superfluum esse filiae reddendum constabat. diuortio quoque secuto | |
| fideicommissum filiam recte petituram, ut actio stipulationis sibi praestaretur, quoniam | |
| uerisimile non erat patrem interponi stipulationem uoluisse, quo filia post primas nuptias | 5 |
| indotata constitueretur: ceterum si postea nuberet, ad secundas nuptias cautionem extendi | |
| non oportere. A filia pater petierat, ut cui uellet ex liberis suis praedia cum moreretur | 10.1 |
| restitueret: uni ex liberis praedia fideicommissi uiua donauit. non esse electionem propter | |
| incertum diem fideicommissi certae donationis uidebatur: nam in eum destinatio dirigi | |
| potest, qui fideicommissum inter ceteros habiturus est remota matris electione. 'Fidei he- | 11.1 |
| redum meorum committo, ne fundum Tusculanum alienent et ne de familia nominis mei | |
| exeat.' secundum uoluntatem eos quoque inuitatos intellegendum est, quibus heredes ex- | |
| tranei fideicommissam libertatem reddiderunt. 'Fidei tuae committo, uxor, ut restituas filiae | 12.1 |
| meae, cum morieris, quidquid ad te quoquo nomine de bonis meis peruenerit'. etiam, ea, | |
| quae postea codicillis uxori dedit, fideicommisso continebuntur, nam ordo scripturae non | |
| impedit causam iuris ac uoluntatis: sed dos praelegata retinebitur, quoniam reddi potius | |
| uidetur, quam dari. 'Uolo praedia dari libertis meis: quod si quis eorum sine liberis uita | 13.1 |
| decesserit, partes eorum ad reliquos pertinere uolo.' collibertum patris eundemque filium | |
| ex uoluntate substitutionem excludere placuit. Curatoris sui frustra fidei commisisse uide- | 14.1 |
| batur, ut heredi fratri negotiorum gestorum rationem redderet: quamquam igitur testa- | |
| ment<o> cautum esset, ut, cum ad statum suum frater peruenisset, ei demum solueretur, | |
| tamen sub curatore alio fratrem agentem recte placuit actionem inferre, cum illis uerbis | |
| fratri potius consultum uideretur quam solutio quae iuste fieri potuit dilata. Ab instituto | 15.1 |
| extraneo praedia libertis cum moreretur uerbis fideicommissi reliquerat et petierat, ne ex | |
| nomine familiae alienarentur. substitutum ea praedia debere ex defuncti uoluntate respondi, | |
| sed utrum confestim an sub eadem condicione, uoluntatis esse quaestionem: sed coniectura | |
| ex uoluntate testatoris capienda mors instituti exspectanda est. Mensae negotium ex causa | 16.1 |
| fideicommissi cum indemnitate heredum per cautionem susceptum emptioni simile uidetur | |
| et ideo non erit quaerendum, a<n> plus in aere alieno sit quam in quaestu. Pater filiae man- | 17.1 |
| cipia, quae nubenti dedit, uerbis fideicommissi praestari uoluit: partus susceptos, etsi ma- | |
| tres ante testamentum mortuae fuissent, ex causa fideicommissi praestandos respondi. nec | |
| aliud in uxore confirmatis donationibus pridem obseruatum est. Hereditatem post mortem | 18.1 |
| suam rogati restituere nominum periculo, quae per diuisionem optigerunt inter coheredes | |
| interpositis delegationibus, non adstringuntur, non magis quam praediorum, cum permutatio | |
| rerum discernens communionem interuenit. 'Filia mea praecipiat sibique habeat uolo rem | 19.1 |
| matris suae.' fructus, quos medio tempore pater percipiet nec in separato habuit, sed ab- | |
| sumpsit uel in suum patrimonium conuertit, non uidentur filiae relicti. 'Dulcissimis fratribus | 20.1 |
| meis, auunculis autem tuis quaecumque mihi supersunt in Pamphylia Lycia uel ubicum- | |
| que de maternis bonis concedi uolo, ne quam cum his controuersiam habeas.' omnia cor- | |
| pora maternae hereditatis, quae in eadem causa dominii manserunt, ad uoluntatem fidei- | |
| commissi pertinent: ex isdem igitur facultatibus percepta pecunia et in corpus proprii patri- | 5 |
| monii uersa, item iure diuisionis res propriae factae non praestabuntur, cum discordiis pro- | |
| pinquorum sedandis prospexerit, quas materia communionis solet e<x>citare. Pater pluribus | 21.1 |
| filiis heredibus institutis moriens claues et anulum custodiae causa maiori natu filiae tradidit | |
| et libertum eidem filiae, qui praesens erat, res quas sub cura sua habuit adsignare iussit. | |
| commune filiorum negotium gestum intellegebatur nec ob eam rem apud arbitrum diuisionis | |
| praecipuam causam filiae fore. Cum inperfecta scriptura inuenitur, ita demum uerbum legati | 22.1 |
| uel fideicommissi, quod praecedit uel sequitur, ad communionem adsumitur, si dicto scriptum | |
| congruat. Filius matrem heredem scripserat et fideicommissa tabulis data cum iurisiurandi | 23.1 |
| religione praestari rogauerat. cum testamentum nullo iure factum esset, nihilo minus ma- | |
| trem legitimam heredem cogendam praestare fideicommissa respondi: nam enixae uolun- | |
| tatis preces ad omnem successionis speciem porrectae uidebantur. 'Mando filiae meae pro | 24.1 |
| salute sollicitus ipsius, ut, quoad liberos tollat, testamentum non faciat: ita enim poterit | |
| sine periculo uiuere.' fideicommissariam hereditatem sorori coheredi non uideri relictam | |
| apparuit, quod non de pecunia sua testari, sed optentu consilii derogare iuri testamentum | |
| fieri prohibendo uoluit. 'Rogo, filia, bona tua quandoque distribuas liberis tuis, ut quisque | 25.1 |
| de te meruerit.' uidetur omnibus liberis, etsi non aequaliter promeruerint, fideicommissum | |
| relictum, quibus matris electione cessante sufficiet, si non offenderint: eos autem, quos | |
| mater elegerit, fore potiores, si soli promeruissent, existimaui: quod si neminem elegerit, | |
| eos solos non admitti, qui offenderunt. Donationis praediorum epistulam igno- | 26.1 |
| rante filio mater in aede sacra uerbis fideicommissi non subnixam deposuit et litteras tales | |
| ad aedituum misit: 'instrumentum uoluntatis meae post mortem meam filio meo tradi uolo'. | |
| cum pluribus heredibus intestato diem suum obisset, intellegi fideicommissum filio relictum | |
| respondi: non enim quaeri oportet, cum quo de supremis quis loquatur, sed in quem uo- | 5 |
| luntatis intentio dirigatur. Libertis praedium reliquit ac petit, ne id alienarent utque in | 27.1 |
| familia libertorum retinerent. si excepto uno ceteri partes suas uendiderint, qui non uen- | |
| didit ceterorum partes, quibus non dedit alienandi uoluntatem, integras petet: eos enim | |
| ad fideicommissum uidetur inuitasse, qui iudicio paruerunt: alioquin perabsurdum erit uice | |
| mutua petitionem induci, scilicet ut ab altero partem alienatam quis petat, cum partem | 5 |
| suam alienando perdiderit. sed hoc ita procedere potest, si pariter alienauerint: ceterum | |
| prout quisque prior alienauerit, partem posterioribus non faciet: qui uero tardius uendidit, | |
| ei qui non uendidit in superiorum partibus fecisse partem intellegitur. at si nemo uendi- | |
| derit et nouissimus sine liberis uita decesserit, fideicommissi petitio non supererit. Cum | 28.1 |
| inter libertos ad praedii legatum liberta quoque fuisset admissa, quod patronus petit, ut | |
| de nomine familiae non exiret, heredem libertae filium partem praedii, quam mater accepit, | |
| retinere uisum est. Cum existimaret ad solam consobrinam suam bona peruentura, codi- | 29.1 |
| cillis ab ea factis pluribus fideicommissa reliquerat. Iure successionis ad duos eiusdem gra- | |
| dus possessione deuoluta rationibus aequitatis et perpetui edicti exemplo pro parte dimidia | |
| mulierem releuandam respondi: sed libertates ab ea praestandas, quas intercidere damni | |
| causa durum uidebatur. Pater, qui filio semissem dederat et sororibus eius impuberibus | 30.1 |
| quadrantes, quibus fratrem tutorem dedit, ita fuerat locutus: 'fili, contentus eris pro tuo | |
| semisse aureis ducentis et uos, filiae, pro uestris quadrantibus centenis aureis'. uice mutua | |
| liberis fideicommissum hereditatis reliquisse non uidebatur, sed aestimationem (ut a paren- | |
| tibus frugi fieri solet) patrimonii sui fecisse, nec idcirco fratrem iudicio tutelae bonae fidei | 5 |
| rationes quandoque praescriptione demonstratae quantitatis exclusurum. Titio fratri suo | 31.1 |
| Maeuius hereditatem Seii, a quo heres institutus erat, post mortem suam restituere rogatus | |
| eodem Titio herede scripto petit, ut moriens Titius tam suam quam Seii hereditatem Sem- | |
| pronio restitueret. cum ex fructibus medio tempore perceptis fideicommissi debitam quanti- | |
| tatem Titius percepisset, aeris alieni loco non esse deducendum fideicommissum respondi, | 5 |
| quoniam ratione conpensationis percepisse debitum uidebatur. plane si ea lege Maeuius | |
| Titium heredem instituat, ne fideicommissum ex testamento Seii retineat, Falcidiam com- | |
| pensationi sufficere, sed iniquitate occurrere. prudentius autem fecerit, si ex testamento | |
| fratris hereditatem repudiauerit et intestati possessionem acceperit: nec uidebitur dolo | |
| fecisse, cum fraudem excluserit. 'A te peto, marite, si quid liberorum habueris, illis praedia | 32.1 |
| relinquas uel, si non habueris, tuis siue meis propinquis aut etiam libertis nostris.' non | |
| esse datam electionem, sed ordinem scripturae factam substitutioni respondi. Uicos ciui- | 33.1 |
| tati relictos, qui proprios fines habebant, ex causa fideicommissi non ideo minus deberi | |
| placuit, quod testator fines eorum significaturum et certaminis formam, quam celebrari | |
| singulis annis uoluit, alia scriptura se declaraturum promisit ac postea morte praeuentus | |
| non fecit. | 5 |
| Idem libro nono responsorum. Qui solidum fideicommissum frustra petebat | 78.pr.1 |
| herede Falcidiam obiciente, si partem interim solui sibi desiderauerit neque acceperit, in | |
| eam moram passus intellegitur. Cum post mortem emptoris uenditionem rei publicae prae- | 1.1 |
| diorum optimus maximusque princeps noster Seuerus Augustus rescindi heredibus pretio | |
| restituto iussisset, de pecunia legatario, cui praedium emptor ex ea possessione legauerat, | |
| coniectura uoluntatis pro modo aestimationis partem soluendam esse respondi. Etiam res | 2.1 |
| publica fideicommissi post moram usuras praestare cogitur, sed damnum, si quod ex ea re | |
| fuerit secutum, ab his sarciendum erit, qui post dictam sententiam iudicatum soluere super- | |
| sederunt. nec aliud seruabitur in litis sumptibus, si ratio litigandi non fuit: ignauiam et- | |
| enim praetendentes audiri non oportere. quod in tutoribus quoque probatur. Praedium | 3.1 |
| pater de familia liberorum alienari uerbis fideicommissi prohibuit. supremus ex liberis, qui | |
| fideicommissum petere potuit, non idcirco minus actionem in bonis suis reliquisse uisus est, | |
| quod heredem extrarium sine liberis decedens habuit. Si creditor ab eo qui testamentum | 4.1 |
| fecit domum acceptam iure pignoris uendidit, contra emptorem fideicommissi causa, tametsi | |
| uoluntatem defuncti non ignorauit, nihil decernetur. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Quae fideicommissa moriens libertis uiri | 79.pr.1 |
| debuit, eorundem praediorum suis quoque libertis fructum reliquit: iuris ignoratione lapsi | |
| qui petere praedia ex mariti testamento debuerunt, secundum fideicommissum inter ceteros | |
| longo tempore perceperunt. non ideo peremptam uideri petitionem prioris fideicommissi | |
| constitit. | 5 |
| Idem libro primo definitionum. Legatum ita dominium rei legatarii facit, ut | 80.pr.1 |
| hereditas heredis res singulas. quod eo pertinet, ut, si pure res relicta sit et legatarius | |
| non repudiauit defuncti uoluntatem, recta uia dominium, quod hereditatis fuit, ad legata- | |
| rium transeat numquam factum heredis. | |
| Paulus libro nono quaestionum. Si quis testamento facto a filiis suis, quos | 81.pr.1 |
| heredes instituisset, fideicommissa reliquisset non ut a legitimis heredibus, sed ut a scriptis | |
| et testamentum aliquo casu irritum factum sit, filii ab intestato uenientes fideicommissa ex | |
| testamento praestare compelli non possunt. | |
| Idem libro decimo quaestionum. Debitor decem legauit creditori, quae ei post | 82.pr.1 |
| annum sub pignore debebat. non, ut quidam putant, medii temporis tantum commodum | |
| ex testamento debetur, sed tota decem peti possunt: nec tollitur petitio, si interim annus | |
| superuenerit: nam sufficit, quod utiliter dies cessit. quod si uiuo testatore annus super- | |
| ueniat, dicendum erit inutile effici legatum, quamquam constiterit ab initio. sic et in dote | 5 |
| praelegata responsum est totam eam ex testamento peti posse. alioquin secundum illam | |
| sententiam si interusurium tantum est in legato, quid dicemus, si fundus legatus sit ex die | |
| debitus? nam nec pecunia peti potest, quae non est legata, nec pars fundi facile inueni- | |
| retur, quae possit pro commodo peti. Si Primo et Secundo et Tertio heredibus institutis | 1.1 |
| sic legata dentur: 'si mihi Primus heres non erit, Secundus Titio decem dato: si Secundus | |
| mihi heres non erit, Primus Seio fundum Tusculanum dato', utrisque omittentibus heredi- | |
| tatem Primo et Secundo quaerebatur, substituti, quos eis dederat, an et cui legata prae- | |
| stare debent? ab utroque substituto legata debentur. Seruo alieno posse rem domini legari | 2.1 |
| Ualens scribit: item id quod domino eius pure debetur. cum enim seruo alieno aliquid in | |
| testamento damus, domini persona ad hoc tantum inspicitur, ut sit cum eo testamenti factio, | |
| ceterum ex persona serui constitit legatum. et ideo rectissime Iulianus definit id demum | |
| seruo alieno legari posse, quod ipse liber factus capere posset. calumniosa est enim illa | 5 |
| adnotatio posse legari seruo et quamdiu seruiat: nam et hoc legatum ex persona serui | |
| uires accipit: alioquin et illud adnotaremus esse quosdam seruos, qui, licet libertatem con- | |
| sequi non possunt, attamen legatum et hereditatem possunt adquirere domino. ex illo igitur | |
| praecepto, quod dicimus serui inspici personam in testamentis, dictum est seruo hereditario | |
| legari posse. ita non mirum, si res domini et quod ei debetur seruo eius pure legari | 10 |
| possit, quamuis domino eius non possent haec utiliter legari. | |
| Idem libro undecimo quaestionum. Latinus Largus. Proxime ex facto in- | 83.pr.1 |
| cidit species talis. libertinus patronum ex semisse heredem instituit et filiam suam ex alio | |
| semisse: fidei commissit filiae, ut quibusdam ancillis patroni restitueret, cum hae manu- | |
| missae essent, et, si eadem filia heres non esset, substituit ei easdem ancillas. quoniam | |
| filia non uoluit heres exsistere, ancillae iussu domini, id est patroni adierunt defuncti here- | 5 |
| ditatem. post aliquantum temporis ab eo manumissae quaerebant, an fideicommissum pe- | |
| tere ab eodem patrono possint. rogo ergo, quid de hoc existimes rescribas. respondi nec | |
| repetitum uideri in hunc casum fideicommissum, sed alterutrum datum uel fideicommissum | |
| uel ipsam hereditatem. melius autem dici in eundem casum substitutas uideri, in quem | |
| casum fideicommissum meruerunt, et ideo ad substitutionem eas uocari. cum enim seruo | 10 |
| alieno fideicommissum ab uno ex heredibus sub condicione libertatis fuerit datum idemque | |
| seruus ei heredi substituatur, licet pure substitutio facta sit, tamen sub eadem condicione | |
| substitui uidetur, sub qua fideicommissum meruit. | |
| Paulus libro uicesimo primo quaestionum. Si quis seruo suo fideicommis- | 84.pr.1 |
| sam libertatem reliquit et aliud quid adscripsit: quidam dicunt, quia placebat ab herede | |
| eum manumitti debere, futurum esse, ut non admittatur ad fideicommissum: sed hoc ini- | |
| quum est. in huiusmodi enim persona utriusque quodammodo dies cessit et libertatis et | |
| pecuniae petendae, adeo ut putem, si mora fiat praestandae libertati, etiam fideicommisso | 5 |
| moram uideri factam et usurarum onus accedere: nam et cetera quae medio tempore ad- | |
| quisiit domino, dum moratur praestare libertatem, eidem restitui oportere rectissime respon- | |
| sum est. | |
| Idem libro quarto responsorum. Creditorem, cui res pignoris iure obligata | 85.pr.1 |
| a debitore legata esset, non prohiberi pecuniam creditam petere, si uoluntas testatoris com- | |
| pensare uolentis euidenter non ostenderetur. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. 'Gaius Seius pronepos meus heres | 86.pr.1 |
| mihi esto ex semisse bonorum meorum excepta domu mea et paterna, in quibus habito, | |
| cum omnibus quae ibi sunt: quae omnia scias ad portionem hereditatis, quam tibi dedi, | |
| non pertinere.' quaero, cum sit in his domibus argentum nomina debitorum supellex man- | |
| cipia, an haec omnia, quae illic inueniuntur, ad alios heredes institutos debeant pertinere. | 5 |
| Paulus respondi nomina debitorum non contineri, sed omnium esse communia, in ceteris | |
| uero nullum pronepoti locum esse. Titius cum fratris filio fundos et urbana praedia legaret, | 1.1 |
| in his et fundum Seianum legauit, quem ipse pater familias quoad uiueret uno quidem | |
| nomine uniuersum habuit, sed quo facilius conductorem inueniret, per duas partes locabat, | |
| ita ut ex qualitate loci superiorem partem Seianum superiorem, inferiorem autem partem | |
| Seianum inferiorem appellaret. quaero, an is fundus totus ad fratris filium pertineat. | 5 |
| Paulus respondit, si testator fundum Seianum uno nomine uniuersum possedit, quamuis | |
| eundem diuisis partibus locauerat, uniuersum eum ex causa fideicommissi praestari oportere, | |
| nisi si heres, de qua parte testator senserit, euidenter probauerit. | |
| Idem libro quarto decimo responsorum. Titia Seio tesseram frumentariam | 87.pr.1 |
| comparari uoluit post diem trigesimum a morte ipsius. quaero, cum Seius uiua testatrice | |
| tesseram frumentariam ex causa lucratiua habere coepit nec possit id quod habet petere, | |
| an ei actio competat. Paulus respondit ei, de quo quaeritur, pretium tesserae praestandum, | |
| quoniam tale fideicommissum magis in quantitate quam in corpore consistit. Usuras fidei- | 1.1 |
| commissi post impletos annos uiginti quinque puellae, ex quo mora facta est, deberi | |
| respondi. quamuis enim constitutum sit, ut minoribus uiginti quinque annis usurae omni- | |
| modo praestentur, tamen non pro mora hoc habendum est, quam sufficit semel interuenisse, | |
| ut perpetuo debeantur. Seia libertis suis fundum legauit fideique eorum ita commisit: | 2.1 |
| 'fidei autem uestrae, Uere et Sapide, committo, ne eum fundum uendatis eumque qui ex | |
| uobis ultimus decesserit, cum morietur, restituat Symphoro liberto meo et Successori et | |
| Beryllo et Sapido, quos infra manumisi, quiue ex his tunc superuiuent'. quaero, cum nec | |
| in prima parte testamenti, qua fundum praelegauit, eos substituit, in secunda tamen adie- | 5 |
| cerit uerbum 'qui ultimus decesserit', an pars unius defuncti ad alterum pertineret. Paulus | |
| respondit testatricem uideri in eo fideicommisso, de quo quaeritur, duos gradus substitu- | |
| tionis fecisse, unum ut is, qui ex duobus prior morietur, alteri restitueret, alterum ut no- | |
| uissimus his restitueret, quos nominatim postea enumerauit. Imperator Alexander | 3.1 |
| Augustus Claudiano Iualiano praefecto urbi. 'Si liquet tibi, Iuliane carissime, auiam inter- | |
| uertendae inofficiosi querellae patrimonium suum donationibus in nepotem factis exina- | |
| nisse, ratio deposcit id, quod donatum est, pro <di>midia parte reuocari.' Lucius Titius | 4.1 |
| cum haberet quinque liberos, uniuersos emancipauit et in unum filium Gaium Seium am- | |
| plissimas facultates donationibus contulit et modicum sibi residuum seruauit et uniuersos | |
| liberos cum uxore scripsit heredes: in eodem testamento duas possessiones, quas retinuerat, | |
| eidem Gaio Seio praelegauit et ab eo petit, ut ex reditibus praediorum, quae uiuus ei do- | 5 |
| nauerat, Maeuiae filiae tot aureos daret, item alteri fratri alios tot: conuentus a Maeuia | |
| sorore sua legem Falcidiam implorat. quaero, cum sanctissimus imperator, ut supra scriptum | |
| est, contra uoluntatem donantis ea quae donata sunt reuocari praeceperit, an Gaius Seius | |
| compellendus sit secundum uoluntatem patris ex donationibus fideicommissum praestare | |
| heredi sororis. Paulus respondit post litteras imperatoris nostri dubitari non oportere, quin | 10 |
| in hac quoque specie, de qua quaeritur, subueniendum sit liberis, quorum portio in unum | |
| filium donationibus collatis imminuta est, praesertim cum imperator noster contra uolun- | |
| tatem patris subuenerit, in proposita autem causa etiam uoluntas patris pro his qui fidei- | |
| commissum petunt intercedit. sed si Falcidia lex intercedat, fideicommissa in solidum esse | |
| praestanda propter immodicarum donationum rationem. | 15 |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Lucius Titius testamento ita cauit: 'si | 88.pr.1 |
| quid cuique liberorum meorum dedi aut donaui aut in usum concessi aut sibi adquisiit | |
| aut ei ab aliquo datum aut relictum est, id sibi praecipiat sumat habeat'. filii nomine | |
| kalendarium fecerat. postea sententia dicta est et placuit id, quod sub nomine ipsius | |
| filii in kalendario remanserat, ei deberi, non etiam id, quod exactum in rationes suas pater | 5 |
| conuertisset. quaero, si id, quod exegisset pater ex nominibus filii ante testamentum factum, | |
| iterum post testamentum factum in nomen filii conuertisset, an ad filium secundum sen- | |
| tentiam pertineret. respondi id, quod ex eadem causa exactum in eandem causam redisset, | |
| deberi. 'A te peto, Titi, fideique tuae committo, uti curam condendi corporis me<i> susci- | 1.1 |
| pias, et pro hoc tot aureos e medio praecipito.' quaero, an, si Lucius Titius minus quam | |
| decem aureos erogauerit, reliqua summa heredibus proficiat. respondi secundum ea quae | |
| proponerentur heredum commodo proficere. Quae m<a>rito heres exstiterat, ita testamento | 2.1 |
| cauit: 'Maeui et Semproni filii dulcissimi, praecipitote omne, quidquid ex hereditate bonisue | |
| Titii domini mei, patris uestri ad me peruenit mortis eius tempore, ita tamen, ut omne | |
| onus eiusdem hereditatis tam in praeteritum quam in futurum, nec non etiam si quid post | |
| mortem Titii domini mei, adgnoscatis'. quaero, an si quid soluisset post mortem mariti, | 5 |
| cum ipsa fructus cepisset dedisset, ad onus eorum pertineret. respondi secundum ea | |
| quae proponerentur ea dumtaxat onera legatariis imposuisse, quae superessent. Quisquis | 3.1 |
| 'mihi heres heredesue erunt, hoc amplius Lucius Eutychus, quam quod eum heredem in- | |
| stitui, e media hereditate sumito sibique habeto una cum Pamphilo, quem liberum esse | |
| iubeo, instrumentum tabernae ferrariae, ita ut negotium exerceatis'. Lucius Eutychus uiua | |
| testatrice decessit, pars hereditatis eius ad coheredem pertinuit: quaero, an Pamphilus | 5 |
| eodem testamento manumissus ad petitionem partis instrumenti admitti possit, licet taberna, | |
| ut uoluit testatrix, exerceri non possit. respondi admitti. Sempronia substituta heredi in- | 4.1 |
| stituto legata accepit, si heres non esset: mouit contra institutum actionem, quod dolo | |
| eius factum esse dicebat, quo minus testatrix uolens primo loco scribere eam heredem | |
| testamentum mutaret, nec optinuit; quaero, an legati persecutionem saluam haberet. | |
| respondi secundum ea quae proponerentur saluam habere. Testator legata ante quinquen- | 5.1 |
| nium uetuit peti praestarique, sed heres quaedam sua sponte ante quinquennium soluit: | |
| quaesitum est, an eius, quod ante diem exsistentem solutum est, repraesentationem in re- | |
| liqua solutione legati reputare possit. respondi non propterea minus relictum deberi, quod | |
| aliquid ante diem sit solutum. Lucius Titius testamento ita cauit: praediolum meum | 6.1 |
| 'dari uolo libertis libertabusque meis et quos hoc testamento manumisi et Seiae alumnae | |
| meae, ita ne de nomine familiae meae exeat, donec ad unum proprietas perueniat'. quaero, | |
| an Seia in communione cum libertis habeat portionem an uero sibi partem dimidiam eius | |
| praedioli uindicare possit. respondi perspicuam esse testantis uoluntatem omnes ad uiriles | 5 |
| partes uocantis. Impuberem filium heredem instituit: uxori dotem praelegauit, item orna- | 7.1 |
| menta et seruos et aureos decem: et si inpubes decessisset, substituit, a quibus ita legauit: | |
| 'quaecumque primis tabulis dedi, eadem omnia ab heredibus quoque heredis mei in du- | |
| plum dari uolo'. quaeritur, an ex substitutione, impubere mortuo, dos quoque iterum | |
| debeatur. respondi non uideri de dotis legato duplicando testatorem sensisse. item quaero, | 5 |
| cum corpora legata etiam nunc ex lucratiua causa possideantur, an a substitutis peti pos- | |
| sint. respondi non posse. 'Ciuibus meis do lego chirographum Gaii seii': postea codicillis | 8.1 |
| uetuit a Seio exigi et ab herede petit, ut ex alterius debitoris debito, quem codicillis no- | |
| minauit, eandem summam rei publicae daret. quaesitum est, si posterior idoneus non | |
| esset, an integram quantitatem heredes praestare debeant. respondi heredes rei publicae | |
| aduersus eum dumtaxat debitorem, qui nouissimis codicillis, ut proponitur, designatus est, | 5 |
| actionem praestare debere. Filiam ex asse instituit heredem eique substituit nepotem | 9.1 |
| suum et ita cauit: 'si, quod abominor, neque filia mea neque nepos meus heredes mei | |
| erunt, tunc portionem meam partis dimidiae fundi illius ad libertos meos pertinere uolo'. | |
| quaeritur, cum ante testatorem et filia et nepos decesserunt et intestat<i> bona pertinuerunt | |
| ad pronepotem eius, an fideicommissum ad libertos pertineret. respondi secundum ea quae | 5 |
| proponerentur, si nullus alius heres institutus substitutusque esset quam filia et nepos, | |
| uideri legitimorum fidei commissum esse, ut praestar<e>tur. 'Quisquis mihi heres erit, sciat | 10.1 |
| debere me Demetrio patruo meo denaria tria et deposita apud me a Seleuco patruo meo | |
| denaria tria, quae etiam protinus reddi et solui eis iubeo': quaesitum est, an, si non debe- | |
| rentur, actio esset. respondi, si non deberentur, nullam quasi ex debito actionem esse, sed | |
| ex fideicommisso. Lucius Titius Damam et Pamphilum libertos suos ante biennium mortis | 11.1 |
| suae de domu dimisit et cibaria quae dabat praestare desiit: mox facto testamento ita | |
| legauit: 'quisquis mihi heres erit, omnibus libertis meis, quos hoc testamento manumis<i> et | |
| quos ante habui quosque ut manumittantur petii, alimentorum nomine in menses singulos | |
| certam pecuniam dato'. quaesitum est, an Damae et Pamphilo fideicommissum debeatur. | 5 |
| respondi secundum ea quae proponerentur ita deberi, si hi qui petent manifeste docerent | |
| eo animo circa se patronum, cum testamentum faceret, esse coepisse, ut his quoque lega- | |
| tum dari uellet: alioquin nihil ipsis praestetur. Damae et Pamphilo, quos testamento ma- | 12.1 |
| numiserat, fundum dedit ita, ut post mortem suam filiis suis restituerent: eodem testamento | |
| petiit ab heredibus suis, ut Pamphilam manumitterent, quae Pamphila filia naturalis erat | |
| Pamphili: idem Pamphilus post diem legati sui cedentem testamento heredem instituit | |
| Maeuium eiusque fidei commissit, ut hereditatem suam, id est fundi supra scripti partem | 5 |
| dimidiam, quam solam in bonis ex testamento patronae suae habebat, Pamphilae filiae | |
| suae, cum primum libera fuisset, restitueret. quaero Pamphila manumissa, utrum ex testa- | |
| mento superiore patris sui patronae eam partem petere possit an uero ex testamento pa- | |
| tris naturalis ex causa fideicommissi habita ratione legis Falcidiae. respondi ex his quae | |
| proponerentur probari Pamphilam dumtaxat ex testamento superiore fideicommissum petere | 10 |
| posse. Claudius. quia creditur appellatione filiorum et naturales liberos, id est in serui- | |
| tute susceptos contineri. Scaeuola. Codicillis Gaio Seio centum legauit eiusque fidei | 13.1 |
| commisit, ut ancillae testatoris ea daret: quaero, an utile fideicommissum sit, quod lega- | |
| tarius ancillae testatoris dare iussus est. respondi non esse. item, si utile non est, an | |
| legatarius heredi, cuius ancilla est, restituere compellatur. respondi non compelli: sed nec | |
| ipsum legatarium legatum petere posse. Insulam libertis utriusque sexus legauit ita, ut | 14.1 |
| ex reditu eius masculi duplum, feminae simplum percipiant, eamque alienari uetuit: ex | |
| consensu omnium ab herede uenumdata est: quaero, an et ex pretio insulae duplum | |
| mares, simplum feminae caperent. respondi ob pretium nullam fideicommissi persecu- | |
| tionem esse, nisi ea mente uenditioni consenserunt, ut similiter ex pretio mares quidem | 5 |
| duplum, feminae autem simplum consequantur. Instituto filio herede et ex eo nepotibus | 15.1 |
| emancipatis testator ita cauit: 'βούλομαι δὲ τὰϲ ἐμὰϲ οἰκίαϲ μὴ πωλεῖϲθαι ὑπὸ τῶν κληρονόμων | |
| μου μηδὲ δανείζεϲθαι κατ’ αὐτῶν, ἀλλὰ μένειν αὐτὰϲ ἀκεραίαϲ αὐτοῖϲ καὶ υἱοῖϲ καὶ ἐκγόνοιϲ εἰϲ | |
| τὸν ἅπαντα χρόνον. ἐὰν δέ τιϲ βουληθῇ αὐτῶν πωλῆϲαι τὸ μέροϲ αὐτοῦ ἢ δανείϲαϲθαι κατ’ | |
| αὐτοῦ, ἐξουϲίαν ἐχέτω πωλῆϲαι τῷ ϲυγκληρονόμῳ αὐτοῦ καὶ δανείζεϲθαι παρ’ αὐτοῦ. ἐὰν δέ τιϲ | 5 |
| παρὰ ταῦτα ποιήϲῃ, ἔϲται τὸ χρηματιζόμενον ἄχρηϲτον καὶ ἄκυρον'. quaeritur, cum filius de- | |
| functi mutuam pecuniam a Flauia Dionysia acceperit et locatis aedibus pro parte sua pen- | |
| siones sibi debitas creditrici delegauerit, an condicio testamenti exstitisse uideatur, ut filiis | |
| suis fideicommissi nomine teneatur. respondi secundum ea quae proponerentur non ex- | |
| stitisse. Matre et uxore heredibus institutis ita cauit: 'a te, uxor carissima, peto, ne quid | 16.1 |
| post mortem tuam fratribus tuis relinquas: habes filios sororum tuarum, quibus relinquas. | |
| scis unum fratrem tuum filium nostrum occidisse, dum ei rapinam facit: sed et alius mihi | |
| deteriora fecit'. quaero, cum uxor intestata decessit et legitima eius hereditas ad fratrem | |
| pertineat, an sororis filii fideicommissum ab eo petere possunt. respondi posse defendi | 5 |
| fideicommissum deberi. 'Lucius Titius hoc meum testamentum scripsi sine ullo iuris perito, | 17.1 |
| rationem animi mei potius secutus quam nimiam et miseram diligentiam: et si minus ali- | |
| quid legitime minusue perite fecero, pro iure legitimo haber<i> debet hominis sani uoluntas': | |
| deinde heredes instituit. quaesitum est intestati eius bonorum possessione petita, an por- | |
| tiones adscriptae ex causa fideiccommissi peti possunt. respondi secundum ea quae propo- | 5 |
| nerentur posse. | |
| Idem libro quarto responsorum. Testamento filium et uxorem suam heredes | 89.pr.1 |
| instituit: postea epistulam scripsisse dicitur, qua et quidquid in peculio habuit filius, ei | |
| donauit et adiecit praecipua haec eum suique iuris et post mortem suam habere uelle. | |
| quaero, cum testamento significauerit, si quid obsignatum recepisset, id uice codicillorum | |
| ualeret, epistula autem non sit obsignata, an quae epistula continentur ad filium pertineant. | 5 |
| respondi, si fides epistulae relictae constaret, deberi, quae in e<a> dare se uelle significauit. | |
| Qui indiuisam cum fratre suo rem habebat, filias suas heredes institu<i>t et ita cauit: | 1.1 |
| 'propter res uniuersas quae mihi cum illo fratre meo patruo uestro communes sunt, quas | |
| aestimationis constiterit esse uniuersas duo milium aureorum, fidei uestrae committo, uti | |
| pro portione uestra mille aureos a Lucretio Pacato patruo uestro accipiatis': huic testa- | |
| mento quinquennio superuixit et abunde patrimonium reliquit: quaes<i>tum est, an heredes | 5 |
| Lucretii Pacati secundum uerba supra scripta offerentes mille aureos fideicommissum con- | |
| sequantur. respondi secundum ea quae proponerentur non facere uoluntatem, ut uniuersa | |
| datis millenis aureis restituerentur, sed aestimationis, quae mortis tempore in rebus fuerat, | |
| oblationem debere fieri. Seio, quem heredi substituerat, ita legauit: Seio, si mihi heres | 2.1 |
| 'non erit, et uxori eius Marcellae argenti libras quindecim dari uolo'. quaero, cum Seius | |
| heres exstiterit, an Marcellae legati dimidia portio debeatur. respondi secundum ea quae | |
| proponerentur deberi. Lucius Titius intestato moriturus, cum haberet uxorem et ex ea | 3.1 |
| filiam emancipatam, codicillis haec uerba inseruit: 'pertinent autem hi codicilli ad uxorem | |
| et filiam. primum autem rogo, sic inter uos agatis, ut me uiuo egistis itaque rogo, ut | |
| quidquid aut ego rel<i>quero aut quod uos ipsae habetis, commune uobis sit'. filia intestati | |
| patris bonorum possessionem accepit: quaeritur, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex | 5 |
| causa fideicommissi a filia matri deberetur et quota. respondi secundum ea quae propo- | |
| nerentur dimidiam partem deberi, si modo uxor parata sit in commune bona sua conferre. | |
| Quattuor filios aequis partibus instituit et fundum per praeceptionem singulis legauit: filii, | 4.1 |
| cum uniuersa bona patris obligata essent, mutua accepta pecunia hereditario creditori | |
| soluerunt et posteriori obligauerunt, qui, cum ei debitum non solueretur, praedia uniuersa | |
| lege pignoris uni ex heredibus uendidit: quaeritur, an, cum iste filius ex causa emptionis | |
| ea possideat, fratribus et coheredibus fideicommissi petitio esset an uero ea perempta | 5 |
| esset, cum communiter uniuersa sequenti creditori obligauerint. respondi actionem quidem | |
| fideicommissi in personam competentem omnibus inuicem manere: non autem fideicom- | |
| missum restituendum est, nisi prius debitum ab eis emptori eidemque coheredi persolue- | |
| retur. Filiae fidei commissit in haec uerba: 'peto a te, filia mea, ut dotalem cautionem | 5.1 |
| post mortem meam mutes et ita renoues, ut fratres tui dotem stipularentur hoc casu, ut, | |
| si sine liberis uno pluribusue in matrimonio morieris, dos ad eos perueniat'. post mortem | |
| patris decess<it> maritus, antequam renouaretur cautio dotalis, et postea alii nupta decessit | |
| nullo liberorum relicto, uiuo adhuc Titio uno ex fratribus. quaesitum est, an Titius peti- | 5 |
| tionem haberet rerum, quae in dotem fuerant. respondi posse fideicommissum ab heredibus | |
| sororis peti, si per eam stetit, quo minus dotem frater stipularetur. Filium et filiam he- | 6.1 |
| redes instituit et libertis legata dedit eorumque fidei commisit in haec uerba: 'a uobis | |
| peto, ut quidquid uobis legaui, contenti sitis uiuentes, ut post uos filiis meis restituatis'. | |
| defuncta testatricis filia Maeuia libertus decessit herede institut<o> patronae filio ex parte | |
| debita, ex altera extraneo: quaesitum est, an adita hereditate patronae filius a coherede | 5 |
| suo partem eorum, quae ex testamento matris ad Maeuium libertum peruenerant, petere | |
| potest. respondi eius, quod ei deberetur, si hereditatem non adisset, partem a coherede | |
| petere posse. Maritus uxorem ex asse heredem instituit, cuius post mortem codicillos | 7.1 |
| aperiri testator praecepit: praedium hereditarium uxor infructuosum rationi suae existimans | |
| uendidit: emptor quaerit, an retractari haec uenditio possit post mortem mulieris ab his, | |
| quibus codicillis per fideicommissum hereditas data <d>eprehenderetur an uero solum quan- | |
| titas pretii ab herede uxoris fideicommissariis debeatur. respondi propter iustam ignoran- | 5 |
| tiam tam mulieris quam emptoris heredem mulieris, ut fundus apud emptorem remaneat, | |
| fideicommissario pretium dare debere. |