| LIBER TRIGESIMUS | |
| DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS | |
| Ulpianus libro sexagesimo septimo ad edictum. Per omnia exae- | 30.1.1.pr.1 |
| quata sunt legata fideicommissis. | |
| Idem libro primo fideicommissorum. Sciendum est eos demum fideicommis- | 2.pr.1 |
| sum posse relinquere, qui testandi ius habent. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. Haec uerba testatoris: 'quisquis mihi ex supra | 3.pr.1 |
| scriptis heres erit' aut 'si heres erit Seius' uel 'si hereditatem adierit' subiectum legatum | |
| uel fideicommissum non faciunt condicionale. | |
| Idem libro quinto ad Sabinum. Si quis in fundi uocabulo errauit et Cornelia- | 4.pr.1 |
| num pro Semproniano nominauit, debebitur Sempronianus: sed si in corpore errauit, non | |
| debebitur. quod si quis, cum uellet uestem legare, suppellectilem adscribsit, dum putat | |
| suppellectilis appellatione uestem contineri, Pomponius scribsit uestem non deberi, quem- | |
| admodum si quis putet auri appellatione electrum uel aurichalcum contineri uel, quod est | 5 |
| <st>ultius, uestis appellatione etiam argentum contineri. rerum enim uocabula immutabilia | |
| sunt, hominum mutabilia. Si quis heredes instituerit et ita legauerit: 'quisquis mihi Gal- | 1.1 |
| licanarum rerum heres erit, damnas esto dare', ab omnibus heredibus uideri legatum, quo- | |
| niam ad omnes eos res Gallicanae pertinent. | |
| Paulus libro primo ad Sabinum. Serui electione legata semel dumtaxat optare | 5.pr.1 |
| possumus. Labeo ait, cum certa res aut persona legatur ita: 'qui meus erit cum moriar, | 1.1 |
| heres dato' et communis sit, totum deberi. Trebatium uero respondisse partem deberi Cas- | |
| sius scripsit, quod et uerius est. Cum fundus communis legatus sit non adiecta portione, | 2.1 |
| sed 'meum' nominauerit, portionem deberi constat. | |
| Iulianus libro trigesimo tertio digestorum. 'Stichum, qui meus erit cum mo- | 6.pr.1 |
| riar, heres meus dato': magis condicionem legato iniecisse quam demonstrare uoluisse pa- | |
| trem familias ap<pa>ret eo quod, si demonstrandi causa haec oratio poneretur, ita concepta | |
| esset 'Stichus qui meus est', non 'qui meus erit'. sed condicio talis accipi debet 'quatenus | |
| meus erit', ut, si totum alienauerit, legatum exstinguatur, si partem, pro ea parte debeatur, | 5 |
| quae testatoris mortis tempore fuerit. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Legatum seruo delatum dominus potest | 7.pr.1 |
| repudiare. | |
| Pomponius libro secundo ad Sabinum. Si ex toto fundo legato testator par- | 8.pr.1 |
| tem alienasset, reliquam dumtaxat partem deberi placet, quia etiam si adiecisset aliquid ei | |
| fundo, augmentum legatario cederet. Si ita scriptum sit: 'Lucius Titius heres meus aut | 1.1 |
| Maeuius heres meus decem Seio dato', cum utro uelit, Seius aget, ut, si cum uno actum | |
| sit et solutum, alter liberetur, quasi si duo rei promittendi in solidum obligati fuissent. | |
| quid ergo si ab altero partem petierit? liberum cui erit ab alterutro reliquum petere. | |
| idem erit et si alter partem soluisset. Si ita legatum sit: 'lecti<c>arios octo aut pro his in | 2.1 |
| homines singulos certam pecuniam, utrum legatarius uolet', non potest legatarius partem | |
| seruorum uindicare, pro parte nummos petere, quia unum in alterutra causa legatum sit, | |
| quemadmodum si olei pondo quinquaginta aut in singulas libras certum aes legatum sit: | |
| ne aliter obseruantibus etiam uno homine legato diuisio concedatur. nec interest, diuisa | 5 |
| ea summa an iuncta ponatur: et certe octo seruis aut pro omnibus certa pecunia legata | |
| non posse inuitum heredem partem pecuniae, partem mancipiorum debere. | |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Id quod apud hostes est legari posse Octa- | 9.pr.1 |
| uenus scripsit et postliminii iure consistere. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Iulianus nec a filio familias sine iussu | 10.pr.1 |
| patris optari posse nec ante aditam hereditatem putat, quod est uerum. | |
| Papinianus libro non<o> quaestionum. Cum filio familias uel seruo alieno lega- | 11.pr.1 |
| tum uel hereditas datur, fidei committi patris uel domini potest ac tunc demum ex per- | |
| sona ipsorum fideicommissum uires capit, cum ipsis, per quos commodum hereditatis uel | |
| legati patri dominoue quaeritur, fideicommissum relinquitur. denique Iulianus non insuptili | |
| ratione motus patrem, cuius filius heres institutus est, extero quidem habita ratione legis | 5 |
| Falcidiae restituere hereditatem respondit, quoniam ex persona filii teneretur, ipsi uero filio | |
| non admissa Falcidia, quoniam ex persona sua sibi filius obligari non posset ac pater non | |
| ut heres, sed ut pater rogari uidetur. et ideo si filio rogatus sit pater post mortem suam, | |
| quod ad se peruenit ex legato uel hereditate filio relictis, restituere isque uiuo patre de- | |
| cedat, omnimodo patrem id retenturum, quoniam fideicommissum ex persona patris uires | 10 |
| acceperit. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Si mihi et tibi eadem res legata fuerit, | 12.pr.1 |
| deinde die legati cedente heres tibi exstitero, liberum mihi esse Labeo ait, ex meo legato | |
| an ex eo, quod tibi heres sim, adquiram legatum: si uoluero, eam rem ex meo legato ad | |
| me pertinere, ut tota mea sit, ex hereditario legato petere eam posse. proculus ait, si | 1.1 |
| quis seruos quos Gadibus haberet eo testamento, quod Romae moriens fecerit, triduo quo | |
| mortuus fuerit heredem dare mihi damnauerit, ratum esse legatum et angustias temporis | |
| nihil legato nocere. Regula iuris ciuilis est, quae efficit, ut quibus ipsis legare possumus, | 2.1 |
| eorum quoque seruis legare possumus. In legatis nouissimae scripturae ualent, quia mu- | 3.1 |
| tari causa praecedentis legati uel die uel condicione uel in totum ademptione potest. sed | |
| si sub alia et alia condicione legatum ademptum est, nouissima ademptio spectanda | |
| est. interdum tamen in legatis non posterior, sed praecedens scriptura ualet: nam si ita | |
| scripsero: 'quod Titio infra legauero, id neque do neque lego', quod infra legatum erit, | 5 |
| non ualebit. nam et eum sermonem, quo praesentia legata data in diem proferuntur, ad | |
| postea quoque scripta legata pertinere placuit. uoluntas ergo facit, quod in testamento | |
| scriptum ualeat. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. Cum incertus homo legatus tibi esset, heres | 13.pr.1 |
| Stichum seruo tuo tradidit. Neratius respondit, si uoluntate domini tradidit uel ratum hoc | |
| dominus habuerit, perinde eum liberatum, atque si <St>ichus legatus esset. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Si ita sit adscriptum: 'si cui | 14.pr.1 |
| legauero bis, semel heres ei dato' uel 'ut semel debeatur', et eidem duas quantitates ad- | |
| scripserit uel duos fundos, an utrumque debeatur? et ait Aristo unum uideri legatum: nam | |
| quod ademptum est, nec datum uideri secundum Celsi et Marcelli sententiam, quae uera | |
| est. Sed Papinianus libro nono decimo quaestionum ait etsi post legata saepius adscripta | 1.1 |
| idem hoc subiecit semel praestari uelle et hoc ante impletum testamentum fecerit, ipso | |
| iure uideri cetera legata adempta. sed quo magis erit ademptum? non enim apparet. | |
| et ait posse dici exiguius esse praestandum. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Qui quartam partem bonorum legare uoluit, | 15.pr.1 |
| dimidiam scripsit. Proculus recte ait posse defendi quartam legatam, quia inesse<t> dimidiae. | |
| idem erit et si quinquaginta uoluit legare et centum scripta sint: quinquaginta enim de- | |
| bebuntur. sed et si plus legare uoluit et minus scripsit, ualebit legatum. Si quis unam | 1.1 |
| summam filiabus legauerit, ut etiam de postuma sentiret, si ea non est nata, superstiti | |
| solidum debebitur. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si duobus res coniunctim legata sit, | 16.pr.1 |
| quamuis alter in rerum natura non fuerit, alteri solam partem deberi puto uerum esse. | |
| Heres adiecto si nomine cuiusdam, qui heres non sit, dare damnatus totum legatum debet: | 1.1 |
| nam et si duos ex heredibus suis nominatim quis damnasset et alter hereditatem non adis- | |
| set, qui adisset totum deberet, si pars eius qui non adisset ad eum qui adisset peruenerit. | |
| Si Titio et postumis legatum sit, non nato postumo totum Titius uindicabit. sed et si | 2.1 |
| testator Titio et postumis uiriles partes dari uoluisset uel etiam id expressisset, totum lega- | |
| tum Titio debetur non nato postumo. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Qui filiabus legauit, si mentio- | 17.pr.1 |
| nem aliqua parte testamenti postumae fecit, uidetur in filiarum legato et de postuma sen- | |
| sisse. Si quis ita legauerit: 'si qua filia mihi genitur, ei heres meus centum dato', pluribus | 1.1 |
| natis uidetur singulis tantundem legasse: quod ita accipiendum est, nisi euidens sit con- | |
| traria sententia testatoris. Si uni ex heredibus fuerit legatum, hoc deberi ei officio iudicis | 2.1 |
| familiae herciscundae manifestum est: sed et si abstinuerit se hereditate, consequi eum hoc | |
| legatum posse constat. | |
| Iulianus libro trigesimo primo digestorum. et quidem totum legatum petere | 18.pr.1 |
| potest, quamuis a semet ipso inutiliter ei legatum fuisset. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Legata inutiliter data Papi- | 19.pr.1 |
| nianus putat libro quaestionum confirmari per repetitionem, id est per hanc scripturam | |
| postea forte in codicillis factam: 'hoc amplius ei heres meus dato', et diuersum esse in | |
| illa scriptura: 'quas pecunias legaui, quibus dies adpositus non est, annua bima trima die | |
| heres meus dare damnas esto': non enim hoc egisse testatorem, ut confirmaret quae inutilia | 5 |
| sunt, sed ut diem utilibus prorogaret. Idem eodem loco et in substituto <im>puberis scribsit, | 1.1 |
| ut, si fuerit ab impubere inutiliter legatum substitu<tu>s hoc debeat, si 'hoc amplius' legatum | |
| ab eo sit relictum aliquid nec ille patri heres exstiterit et decesserit. In legato pluribus | 2.1 |
| relicto si partes adiectae non sunt, aequae seruantur. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Qui duos seruos haberet, unum ex | 20.pr.1 |
| his legasset, ut non intellegeretur quem legasset, legatarii est electio. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Grege legato et quae postea | 21.pr.1 |
| accedunt ad legatarium pertinent. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si grege legato aliqua pecora uiuo | 22.pr.1 |
| testatore mortua essent in eorumque locum aliqua essent substituta, eundem gregem uideri: | |
| et si deminutum ex eo grege pecus esset et uel unus bos superesset, eum uindicari posse, | |
| quamuis grex desisset esse: quemadmodum insula legata, si combusta esset, area possit | |
| uindicari. | 5 |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Si quis bonorum partem legauerit, ut | 23.pr.1 |
| hodie fit, sine fructibus restituitur, nisi mora intercesserit heredis. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Quod in rerum natura adhuc non | 24.pr.1 |
| sit, legari posse, ueluti 'quidquid illa ancilla peperisset', constitit: uel ita 'ex uino quod in | |
| fundo meo natum est' uel 'fetus tantum dato'. Si usum fructum habeam eumque lega- | 1.1 |
| uerim, nisi postea proprietatem eius nactus sim, inutile legatum est. Si quis post testa- | 2.1 |
| mentum factum fundo Titiano legato partem aliquam adiecerit, quam fundi Titiani desti- | |
| naret, id quod adiectum est exigi a legatario potest (et similis est causa alluuionis) et | |
| maxime si ex alio agro, qui fuit eius cum testamentum faceret, eam partem adiecit. Quod | 3.1 |
| si post testamentum factum ex fundo Titiano aliquid detraxit et alii fundo adiecit, uiden- | |
| dum est, utrumne eam quoque partem legatarius petiturus sit an hoc minus, quasi fundi | |
| Titiani esse desierit, cum nostra destinatione fundorum nomina et domus, non natura con- | |
| stituerentur. et magis est, ut quod alii destinatum est ademptum esse uideatur. Si | 4.1 |
| nauem legauero et specialiter meam adscripsero eamque per partes totam refecero, carina | |
| eadem manente nihilo minus recte a legatario uindicaretur. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. A filio herede etiam pure patri legari | 25.pr.1 |
| potest nec interest, an die cedente legati in patris potestate sit: igitur et si iussu patris | |
| adita sit hereditas, imputabitur ei in Falcidiam. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Non amplius legatorum nomine ad | 26.pr.1 |
| quemquam pertinere uidetur quam quod deducto eo, quod explendae condicionis causa | |
| datum esset, superesset. Si certum corpus heres dare damnatus sit nec fecerit, quo minus | 1.1 |
| ibi ubi id esset traderet, si id postea sine dolo et culpa heredis perierit, deterior fit lega- | |
| tarii condicio. Cum bonorum parte legata dubium sit, utrum rerum partes an aestimatio | 2.1 |
| debeatur, Sabinus quidem et Cassius aestimationem, Proculus et Nerua rerum partes esse | |
| legatas existimauerunt. sed oportet heredi succurri, ut ipse eligat, siue rerum partes siue | |
| aestimationem dare maluerit. in his tamen rebus partem dare heres conceditur, quae sine | |
| damno diuidi possunt: sin autem uel naturaliter indiuisae sint uel sine damno diuisio | 5 |
| earum fieri non potest, aestimatio ab herede omnimodo praestanda est. | |
| Paulus libro nono ad Plautium. Potest autem heres uel paucioribus uel | 27.pr.1 |
| in una re relictam partem legatario dare, in quam uel legatarius consenserit uel iudex | |
| aestimauerit, ne necesse haberet legatarius in omnibus rebus uindicare portionem. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum. Si creditori meo, tutus aduersus | 28.pr.1 |
| eum exceptione, id quod ei debeo legem, utile legatum est, quia remissa exceptio uidetur, | |
| sicut Aristo ait id quod honoraria actione mihi debetur si legetur mihi, legatum ualere, | |
| quia ciuilis mihi datur actio pro honoraria. Marcellus libro uicesimo octauo putat rem | 1.1 |
| quam ex stipulatu mihi debes si legaueris, utile esse legatum, ut neque Falcidia hoc | |
| minuat: | |
| Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. sin autem neque modo | 29.pr.1 |
| neque tempore neque condicione neque loco debitum differatur, inutile est legatum. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum. Talis scriptura: 'quas pecunias | 30.pr.1 |
| legaui, quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua bima trima die dato', ad | |
| corpora legata non pertinet, sed ad ea quae pondere numero mensura continentur. Et ad | 1.1 |
| ea tantum legata pertinet, quibus dies non est adpositus: proinde si forte pure legatum | |
| est, ex hac adiectione prorogabitur. Quid si forte centum mihi legata sunt praesentia, | 2.1 |
| utrum annua die dabuntur an uero praesentia? et ait Seruius et Labeo praesens deberi. | |
| quamuis igitur superuacua sit haec adiectio, quantum ad uim et effectum legati pertinet, | |
| tamen ad hoc proficiet, ut praesenti die legatum debeatur. Sed si in annos singulos aut | 3.1 |
| singulos menses sit legatum relictum, cessabit ea scriptura, quia hoc legatum et initium | |
| et finem habet. Sed et si sub condicione sit legatum relictum, potest dici cessare annuam | 4.1 |
| adiectionem, quia dies incertus appellatur condicio. Cui congruit quod Trebatius existimat, | 5.1 |
| si cui legetur, quando annorum uiginti erit, uulgarem hanc clausulam cessare. Item si | 6.1 |
| legetur pecunia quae in arca est uel uinum quod in apothecis est, dicendum est cessare | |
| clausulam, quoniam quotiens species legetur, cessare diximus. Hanc autem scripturam non | 7.1 |
| solum ad praecedentia sola legata, sed ad uniuersa quae testamento adscripta sunt, extendi | |
| Gallus Aquilius, Ofilius, Trebatius responderunt idque uerum est. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Sed etiam ad ea, quae codicillis confirmatis postea | 31.pr.1 |
| legata fuerint, haec clausula pertinet. | |
| Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum. Si quis a filio pupillo herede insti- | 32.pr.1 |
| tuto, cum is in tutelam suam uenisset, pecuniam legauerit et a substituto herede legata re- | |
| petierat, impubere filio mortuo secundus heres legatum non debebit. quod ita uerum esse | |
| tam Sextus quam Pomponius putant, si repetitio legatorum ad eum modum concepta s<i>t | |
| ueluti: 'quae a filio meo legaui quaeque eum dare iussi, si mihi heres esset, id heres | 5 |
| meus isdem diebus dato': sed si ita repetita fuerint: 'quae a filio meo legaui, heres meus | |
| dato', pure repetita uidebuntur legata et dumtaxat demonstratio eorum facta: igitur et | |
| hoc ipsum legatum de quo quaeritur praesens debebitur. Si quis plures Stichos | 1.1 |
| habens Stichum legauerit, si non apparet, de quo Sticho sensit, quem elegerit debet prae- | |
| stare. Si parti ciuitatis aliquid sit relictum, quod ad ornatum uel conpendium rei | 2.1 |
| publicae spectat, sine dubio debebitur. | |
| Paulus libro tertio regularum. Si pluribus eadem res legata fuerit, si qui- | 33.pr.1 |
| dem coniunctim, etiamsi alter uindicet, alter ex testamento agat, non plus quam partem | |
| habebit is qui ex testamento aget: quod si separatim, si quidem euidentissime apparuerit | |
| ademptione a priore legatario facta ad secundum legatum testatorem conuolasse, solum | |
| posteriorem ad legatum peruenire placet: sin autem hoc minime apparere potest, pro uirili | 5 |
| portione ad legatum omnes uenire: scilicet nisi ipse testator ex scriptura manifestissimus | |
| est utrumque eorum solidum accipere uoluisse: tunc enim uni pretium, alii ipsa res ad- | |
| signatur electione rei uel pretii seruanda ei, qui prior de legato siue fideicommisso litem | |
| contestatus est, ita tamen, ut non habeat licentiam altero electo ad alterum transire. | |
| Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum. Plane ubi transferre uoluit legatum in | 34.pr.1 |
| nouissimum, priori non debebitur, tametsi nouissimus talis sit, in cuius persona legatum | |
| non constitit. at si coniuncti disiunctiue commixti sint, coniuncti unius per- | |
| sonae potestate funguntur. Si eadem res saepius legetur in eodem testamento, amplius | 1.1 |
| quam semel peti non potest sufficitque uel rem consequi uel rei aestimationem. Sed si | 2.1 |
| duorum testamentis mihi eadem res legata sit, bis petere potero, ut ex altero testamento | |
| rem consequar, ex altero aestimationem. Sed si non corpus sit legatum, sed quantitas | 3.1 |
| eadem in eodem testamento saepius, diuus Pius rescripsit tunc saepius praestandam sum- | |
| mam, si euidentissimis probationibus ostendatur testatorem multiplicasse legatum uoluisse: | |
| idemque et in fideicommisso constituit. eiusque rei ratio euidens est, quod eadem res sae- | |
| pius praestari non potest, eadem summa uolente testatore multiplicari potest. Sed hoc ita | 4.1 |
| erit accipiendum, si non certum corpus nummorum saepius sit relictum, ut puta centum, | |
| quae in arca habet, saepius legauit: tunc enim fundo legato esse comparandum credo. | |
| Sed si pondus auri uel argenti saepius sit relictum, Papinianus respondit magis summae | 5.1 |
| legato comparandum, merito, quoniam non species certa relicta uideatur. Proinde et si | 6.1 |
| quid aliud est quod pondere numero mensura continetur saepius relictum, idem erit di- | |
| cendum, id est saepius deberi, si hoc testator uoluerit. Quod si rem emissem mihi lega- | 7.1 |
| tam, usque ad pretium quod mihi abest competet mihi ex testamento actio. Et multo | 8.1 |
| magis hoc dicendum est, si duobus testamentis mihi eadem res legata sit, sed alter me | |
| restituere rogauerit uel ipsam rem uel aliud pro ea, aut si sub condicione legasset dandi | |
| quid pro ea: nam hactenus mihi abesse res uidetur, quatenus sum praestaturus. Si con- | 9.1 |
| iunctim res legetur, constat partes ab initio fieri. nec solum hi partem faciunt, in quorum | |
| persona constitit legatum, uerum hi quoque, in quorum persona non constitit legatum, ut | |
| puta si Titio et seruo proprio sine libertate. Sed si in pupillari testamento alii eandem | 10.1 |
| legauerit, quam mihi in suo testamento legauit, Iulianus scribit concursu partes nos habere: | |
| interim igitur partem habebit is, cui in suo testamento legauit. Si duobus sit legata, quo- | 11.1 |
| rum alter heres institutus sit, a semet ipso ei legatum inutiliter uidetur, ideoque quod ei | |
| a se legatum est ad collegatarium pertinebit. Inde dicitur, si duo sint heredes, unus ex | 12.1 |
| uncia, alter ex undecim unciis, et eis fundus legatus sit, unciarium heredem undecim | |
| partes in fundo habiturum, coheredem unciam. Plane si alter ex legatariis heres extiterit | 13.1 |
| heredi, a quo legatum erat relictum, non ideo minus partem collegatario faciet: retinet | |
| enim pro parte legatum. Si ita Titio legetur: 'fundum Seianum uel usum fructum eius | 14.1 |
| sibi habeto', duo esse legata et arbitrio eius esse, an uelit usum fructum uindicare. Sed | 15.1 |
| et si quis ita leget Titio: 'fundum do lego, ut eum pro parte habeat', mihi uidetur posse | |
| dici partem habiturum: uideri enim fundi appellatione non totum fundum, sed partem ap- | |
| pellasse: nam et pars fundi fundus recte appellatur. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Si heres alienum hominem dare damnatus | 35.pr.1 |
| sit et hic a domino manumissus sit, nihil ex hoc legato debetur. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. 'Titiae textores meos omnes, praeter- | 36.pr.1 |
| quam quos hoc testamento alii legaui, lego. Plotiae uernas meos omnes, praeterquam quos | |
| alii legaui, lego.' Cum essent quidam et uernae idem et textores, Labeo ait, quoniam | |
| nec quos Titiae textores non legauerit, aliter apparere possit, quam si cognitum fuerit, | |
| quos eorum Plotiae legauerit, nec quos Plotiae uernas non legauerit, possit, neutrius le- | 5 |
| gato exceptos esse eos de quibus quaeritur et ideo communes ambobus esse: hoc enim | |
| iuris est et si neutrius legati nomine quicquam esset exceptum. Quod si hoc modo esset | 1.1 |
| legatum 'textores omnes praeter uernas' et rursus 'uernas omnes praeter textores', qui et | |
| uerna et textor esset, neutri fuisse legatum. Nihil distat, utrum ita legetur 'Titio et Maeuio' | 2.1 |
| an ita 'Titio cum Maeuio': utrubique enim coniunctim legatum uidetur. Si alteri Stichum | 3.1 |
| heres dederit, quem duobus dare damnatus fuerat, et antequam interpellaretur ab altero | |
| Stichus mortuus est, heres non tenetur, quia nihil per eum factum intellegitur. | |
| Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum. Legato generaliter relicto, | 37.pr.1 |
| ueluti hominis, Gaius Cassius scribit id esse obseruandum, ne optimus uel pessimus acci- | |
| piatur: quae sententia rescripto imperatoris nostri et diui Seueri iuuatur, qui rescripserunt | |
| homine legato actorem non posse eligi. Si de certo fundo sensit testator nec appareat de | 1.1 |
| quo cogitauit, electio heredis erit, quem uelit dare: aut si appareat, ipse fundus uindica- | |
| bitur. Sed et si lancem legauerit nec appareat quam, aeque electio est heredis, quam | |
| uelit dare. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Legatarius pro parte adquirere, pro | 38.pr.1 |
| parte repudiare legatum non potest: heredes eius possunt, ut alter eorum partem suam | |
| adquirat, alter repudiet. Si legatum nobis relictum constituerimus nolle ad nos pertinere, | 1.1 |
| pro eo erit, quasi nec legatum quidem sit: et ideo dicimus nec confusas seruitutes, si forte | |
| praedium mihi legatum praedio meo debuerit seruitutes, et integra furti actio manebit, si | |
| seruus legatus sit ei, cuius nomine furti agere poterit legatarius. | |
| Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum. Cum seruus legatus in fuga | 39.pr.1 |
| esset uel longinquo absens exigatur, operam praestare heres debet, ut eam rem requirat | |
| et praestet, et ita Iulianus scribit. nam et sumptum an in hanc rem facere heres deberet, | |
| Africanus libro uicesimo epistularum apud Iulianum quaerit putatque sumptum praestan- | |
| dum, quod et ego arbitror sequendum. Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non | 1.1 |
| quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit: et id in operis seruorum uel | |
| uectoris iumentorum uel naulis nauium dicendum. quod in fructibus dicitur, hoc et in pen- | |
| sionibus urbanorum aedificiorum intellegendum erit. in usurarum autem quantitate mos | |
| regionis erit sequendus: iudex igitur usurarum modum aestimabit et statuet. ipsius quoque | 5 |
| rei interitum post moram debet, sicut in stipulatione, si post moram res interierit, aesti- | |
| matio eius praestatur. item partus ancillarum et, si seruus fuerit legatus, et hereditas uel | |
| legatum uel quid per eum adquisitum sit heres praestare debet. Si Titius a me rem | 2.1 |
| emisset et eandem mihi legasset antequam ei traderem, mox ei tradidero et pretium rec<e-> | |
| pero, uidetur quidem is prima facie rem mihi meam legasse et ideo legatum non con- | |
| sistere. sed ex empto actione liberatus utique per legatum rem uindicare potero quam | |
| tradidi. sed si nondum erat solutum mihi pretium, Iulianus scribit ex uendito quidem me | 5 |
| acturum, ut pretium exsequar, ex testamento uero, ut rem quam uendidi et tradidi re- | |
| cipiam. idem subiungit, si pretium quidem mihi erat solutum, rem autem nondum tradi- | |
| deram, ex testamento me agentem liberationem consequi. Idem Iulianus scribit si fundum | 3.1 |
| testator, quem ab alio emerat, mihi legauit, heredem cogendum mihi actionem ex empto | |
| praestare, scilicet si nondum res tradita fuerit uel defuncto uel heredi. Si quis alicui le- | 4.1 |
| gauerit licere lapidem caedere, quaesitum est, an etiam ad heredem hoc legatum transeat. | |
| et Marcellus negat ad heredem transmitti, nisi nomen heredis adiectum legato fuerit. Heres | 5.1 |
| cogitur legati praedii soluere uectigal praeteritum uel tributum uel solarium uel cloacarium | |
| uel pro aquae forma. Scio ex facto tractatum, cum quidam duos fundos eiusdem nominis | 6.1 |
| habens legasset fundum Cornelianum et esset alter pretii maioris, alter minoris et heres | |
| diceret minorem legatum, legatarius maiorem: uolgo fatebitur utique minorem eum legasse, | |
| si maiorem non potuerit docere legatarius. Constat etiam res alienas legari posse, utique | 7.1 |
| si parari possint, etiamsi difficilis earum paratio sit. Si uero Sallustianos hortos, qui sunt | 8.1 |
| Augusti, uel fundum Albanum, qui principalibus usibus deseruit, legauerit quis, furiosi est | |
| talia legata testamento adscribere. Item campum Martium aut forum Romanum uel aedem | 9.1 |
| sacram legari non posse constat. Sed et ea praedia Caesaris, quae in formam patrimonii | 10.1 |
| redacta sub procuratore patrimonii sunt, si legentur, nec aestimatio eorum debet praestari, | |
| quoniam commercium eorum nisi iussu principis non sit, cum distrahi non soleant. | |
| Idem libro secundo fideicommissorum. Sed si res aliena, cuius commercium | 40.pr.1 |
| legatarius non habet, ei cui ius possidendi non est per fideicommissum relinquatur, puto | |
| aestimationem deberi. | |
| Idem libro uicesimo primo ad Sabinum. Cetera igitur praeter haec uidea- | 41.pr.1 |
| mus. et quidem corpora legari omnia et iura et seruitutes possunt. Sed ea quae aedibus | 1.1 |
| iuncta sunt legari non possunt, quia haec legari non posse senatus censuit Auiola et Pansa | |
| consulibus. Tractari tamen poterit, si quando marmora uel columnae fuerint separatae | 2.1 |
| ab aedibus, an legatum conualescat. et si quidem ab initio non constitit legatum, ex post | |
| facto non conualescet, quemadmodum nec res mea legata mihi, si post testamentum factum | |
| fuerit alienata, quia uires ab initio legatum non habuit. sed si sub condicione legetur, | |
| poterit legatum ualere, si exsistentis condicionis tempore mea non sit uel aedibus iuncta | 5 |
| non sit, secundum eos, qui et emi rem meam sub condicione et promitti mihi stipulanti | |
| et legari aiunt. purum igitur legatum Catoniana regula impediet, condicionale non, quia | |
| ad condicionalia Catoniana non pertinet. Item quaeri potest, si quis binas aedes habens | 3.1 |
| alteras legauerit et ex alteris aliquid iunctum ei cui aedes legauit, an legatum ualebit? | |
| mouet quaestionem, quod ex senatus consulto et constitutionibus licet nobis ab aedibus | |
| nostris in alias aedes transferre possessoribus earum futuris, id est non distracturis: et ita | |
| imperator noster et diuus Seuerus rescripserunt. numquid ergo et legari possit ei, cui | 5 |
| aliam domum legem? sed negandum erit, quia cui legatum est non est possessor futurus. | |
| Si duobus domum legauerit Sempronianam et ex ea alteri eorum marmora ad exstructionem | 4.1 |
| domus Seianae quam ei legauerat, non male agitabitur, an ualeat, quia dominus est | |
| utriusque legatarius. et quid si quis domum deductis marmoribus legauerit, quae uoluit | |
| heredem habere ad exstruendam domum, quam retinebat in hereditate? sed melius dicetur | |
| in utroque detractionem non ualere: legatum tamen ualebit, ut aestimatio eorum prae- | 5 |
| stetur. Sed si quis ad opus rei publicae faciendum legauit, puto ualere legatum: nam | 5.1 |
| et Papinianus libro undecimo responsorum refert imperatorem nostrum et diuum Seuerum | |
| constituisse eos, qui rei publicae ad opus promiserint, posse detrahere ex aedibus suis | |
| urbanis atque rusticis et id opus uti, quia hi quoque non promercii causa id haberent. | |
| sed uideamus, utrum ei soli ciuitati legari possit, in cuius territorio est, an et de alia | 5 |
| ciuitate in aliam transferre possit. et puto non esse permittendum, quamquam constitutum | |
| sit, ut de domu, quam aliquis habet, ei permittatur in domum alterius ciuitatis transferre. | |
| Hoc senatus consultum non tantum ad urbem, sed et ad alias ciuitates pertinet. | 6.1 |
| Sed et | 7.1 |
| diuorum fratrum est rescriptum ad libellum Procliani et Epitynchani ob debitum publicum | |
| desiderantium ut sibi distrahere permittatur, quod eis ius distrahendi denegauerunt. | |
| Hoc senatus consultum non tantum ad aedes, sed et ad balinea uel aliud quod aedificium | 8.1 |
| uel porticus sine aedibus uel tabernas uel popinas extenditur. Item hoc prohibetur haec | 9.1 |
| legari, quod non alias praestari potest, quam ut aedibus detrahatur subducatur, id est mar- | |
| mora uel columnae. idem et in tegulis et in tignis et ostiis senatus censuit: sed et in | |
| bibliothecis parietibus inhaerentibus. Sed si cancelli sint uel uela, legari poterunt, non | 10.1 |
| tamen fistulae uel castelli. Sed automataria aut siquis canthari, per quos aquae saliunt, | 11.1 |
| poterunt legari, maxime si impositicii sint. Quid ergo in statuis dicendum? si quidem in- | 12.1 |
| haerent parietibus, non licebit, si uero alias exsistant, dubitari potest: uerum mens senatus | |
| plenius accipienda est, ut si qua ibi fuerunt perpetua, quasi portio aedium distrahi non | |
| possint. Proinde dicendum est nec tabulas adfixas et parietibus adiunctas uel singula sigilla | 13.1 |
| adaequata legari posse. Sed si parauit quaedam testator quasi translaturus in aliam domum | 14.1 |
| et haec legauit, dubitari poterit, an ualeat: et puto ualere. Sed si ea quae legauit aedibus | 15.1 |
| iunxit, extinctum erit legatum. Sed si heres ea iunxit, puto non exstingui, | 16.1 |
| Idem libro secundo fideicommissorum. siue scit, siue ignorauit. | 42.pr.1 |
| Idem libro uicesimo primo ad Sabinum. Senatus enim ea, quae <non> sunt aedium, legari | 43.1.1 |
| permisit, haec autem mortis tempore aedium non fuerunt: heres ergo aestimationem prae- | |
| stabit. sed si detraxerit ut praestiterit, poenis erit locus, quamuis ut non uendat, de- | |
| traxit, sed ut exsoluat. Marcellus etiam scribit, si maritus diae- | 1 |
| tam in uxoris hortis, quos in dotem acceperat, fecerit, posse eum haec detrahere, quae usui | |
| eius futura sint, sine mulieris tamen damno, nec ad hoc senatus consultum futurum im- | |
| pedimento. ergo si non est ei obfuturum, quo minus detrahat, dici oportebit posse eum | |
| haec legare, quae detrahere potest. Legatum in aliena uoluntate poni potest, in heredis | 2.1 |
| non potest. Qui ab hostibus redemptus est legari sibi poterit et proficiet legatum ad libe- | 3.1 |
| rationem uinculi pignoris, quod in eo habuit qui redemit. | |
| Idem libro uicesimo secundo ad Sabinum. Seruum filii sui castrensis peculii | 44.pr.1 |
| legare pater potest et, si uiuo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, | |
| constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in | |
| seruo peculiari habuisse. Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legauerit, postea cogno- | 1.1 |
| uerit et uoluerit ad se pertinere, legatum ualebit, quia, ubi legatarius non repudiauit, retro | |
| ipsius fuisse uidetur, ex quo hereditas adita est: si uero repudiauerit, retro uidetur res | |
| repudiata fuisse heredis. Si pocula quis legauit et massa facta est uel contra, item in lana | 2.1 |
| legetur et uestimentum ex ea fiat, Iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in | |
| omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto ueram, si | |
| modo non mutauerit testator uoluntatem. Sed et si lancem legauit et massam fecit, mox | 3.1 |
| poculum, debebitur poculum, durante scilicet uoluntate. Si areae legatae domus imposita | 4.1 |
| sit, debebitur legatario, nisi testator mutauit uoluntatem. Eum, qui chirographum legat, | 5.1 |
| debitum legare, non solum tabulas argumento est uenditio: nam cum chirographa ueneunt, | |
| nomen uenisse uidetur. Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum | 6.1 |
| est, ut actiones aduersus debitorem cedantur. Si idem seruus et legatus et liber esse | 7.1 |
| iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data | |
| erit libertas: uel si is sit seruus, qui in perpetuam seruitutem uenierit, idem erit: uel si | |
| seruus sit forte pignori datus. Si statuliberum heres legauerit, expediet heredi ipsum | 8.1 |
| statuliberum praestare magis quam aestimationem. etenim aestimationem ueram praestabit: | |
| ipsum uero si dederit, exsistente condicione nullum sentiet damnum: iam enim aestimatio | |
| postea non petitur ab eo hominis liberi. Si duos fundos habens testator alterius mihi usum | 9.1 |
| fructum, alterum Titio leget, aditum mihi legatarius non debebit: sed heres cogitur redi- | |
| mere aditum et praestare. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Si a substituto pupilli ancillas tibi legas- | 45.pr.1 |
| sem easque tu a pupillo emisses et antequam scires, tibi legatas esse alienaueris, utile lega- | |
| tum esse Neratius et Aristo et Ofilius probant. Heres generaliter dare damnatus sanum | 1.1 |
| eum esse promittere non debet, sed furtis et noxiis solutum esse promittere debebit, quia | |
| ita dare debet, ut eum habere liceat: sanitas autem serui ad proprietatem eius nihil per- | |
| tinet: sed ob id, quod furtum fecit seruus aut noxam nocuit, euenit, quo minus eum ha- | |
| bere domino liceat, sicuti ob id, quod obligatus est fundus, accidere possit, ut eum habere | 5 |
| domino non liceat. Si uero certus homo legatus est, talis dari debet, qualis est. | 2.1 |
| Idem libro nono epistularum. Quae de legato dicta sunt, eadem transferre | 46.pr.1 |
| licebit ad eum, qui uel Stichum uel hominem dari promiserit. | |
| Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum. Cum res legata est, si qui- | 47.pr.1 |
| dem propria fuit testatoris et copiam eius habet, heres moram facere non debet, sed eam | |
| praestare. sed si res alibi sit quam ubi petitur, primum quidem constat ibi esse praestan- | |
| dam, ubi relicta est, nisi alibi testator uoluit: nam si alibi uoluit, ibi praestanda est, ubi | |
| testator uoluit uel ubi uerisimile est eum uoluisse: et ita Iulianus scripsit tam in propriis | 5 |
| quam in alienis legatis. sed si alibi relicta est, alibi autem ab herede translata est dolo | |
| malo eius: nisi ibi praestetur ubi petitur, heres condemnabitur doli sui nomine: ceterum | |
| si sine dolo, ibi praestabitur, quo transtulit. Sed si id petatur quod pondere numero men- | 1.1 |
| sura continetur, si quidem certum corpus legatum est, ueluti frumentum ex illo horreo uel | |
| uinum ex apotheca illa, ibi praestabitur ubi relictum est, nisi alia mens fuit testantis: sin | |
| uero non fuit certa species, ibi erit praestandum ubi petitur. Itaque si Stichus sit legatus | 2.1 |
| et culpa heredis non pareat, debebit aestimationem eius praestare: sed si culpa nulla inter- | |
| uenit, cauere heres debet de restitutione serui, non aestimationem praestare. sed et si | |
| alienus seruus in fuga sit culpa heredis, idem dici potest: nam et in alieno culpa ad- | |
| mitti potest: cauebit autem sic, ut, si fuerit adprehensus, aut ipse aut aestimatio prae- | 5 |
| stetur: quod et in seruo ab hostibus capto constat. Sed si Stichus aut Pamphilus legetur | 3.1 |
| et alter ex his uel in fuga sit uel apud hostes, dicendum erit praesentem praestari aut ab- | |
| sentis aestimationem: totiens enim electio est heredi committenda, quotiens moram non est | |
| facturus legatario. qua ratione placuit et, si alter decesserit, alterum omnimodo praestan- | |
| dum, fortassis uel mortui pretium. sed si ambo sint in fuga, non ita cauendum, ut, 'si | 5 |
| in potestate ambo redirent', sed 'si uel alter', et 'uel ipsum uel absentis aestimationem prae- | |
| standam'. Item si res aliena uel hereditaria sine culpa heredis perierit uel non compareat, | 4.1 |
| nihil amplius quam cauere eum oportebit: sed si culpa heredis res perit, statim damnandus | |
| est. Culpa autem qualiter sit aestimanda, uideamus, an non solum ea quae dolo proxima | 5.1 |
| sit, uerum etiam quae leuis est? an numquid et diligentia quoque exigenda est ab herede? | |
| quod uerius est. Item si fundus chasmate perierit, Labeo ait utique aestimationem non de- | 6.1 |
| beri: quod ita uerum est, si non post moram factam id euenerit: potuit enim eum acceptum | |
| legatarius uendere. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Si heredis seruus rem legatam ignorante | 48.pr.1 |
| domino subtraxisset et uendidisset, Atilicinus in factum dandam actionem, ut uel noxae | |
| seruum dederet dominus uel ex peculio praestaret, quod ex uenditione eius rei haberet. | |
| Si unus ex heredibus seruum legatum occidisset, omnino mihi non placet coheredem teneri, | 1.1 |
| cuius culpa factum non sit, ne res in rerum natura sit. | |
| Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si cui legetur, cum quattuor- | 49.pr.1 |
| decim annorum erit, certo iure utimur, ut tunc sit quattuordecim annorum, cum impleuerit: | |
| et ita imperatorem decreuisse Marcellus scripsit. Ergo cum esset sic relictum: 'cum ad | 1.1 |
| quartum decimum annum peruenisset, annua bima trima die', et decem et septem anno- | |
| rum mortis tempore inueniatur, praesens legatum erit. proinde si quindecim annorum, con- | |
| sequenter dicemus post biennium deberi: si sedecim, post annum debebitur: si menses de- | |
| sint ad septimum decimum annum, residuis mensibus debetur. haec ita, si putans mino- | 5 |
| rem esse quattuordecim annorum, cum iam excessisset, sic legauit: si uero scit, triennium | |
| ad legati praestationem ex die testamenti facti numerabimus. Hoc autem legatum et con- | 2.1 |
| dicionale est et in diem, condicionale tamdiu, quamdiu quartus decimus annus sit com- | |
| pletus, postea in diem. Et ideo si quidem ante quartum decimum annum decesserit, ad | 3.1 |
| heredem nihil transit: certe postea ad heredem transfert. quod si testamenti facti tempore | |
| minor quattuordecim annis filius inueniatur, puto tempus annua bima trima die praestationis | |
| ex die completi quarti decimi anni statim cedere, nisi euidens alia mens probaretur testa- | |
| toris aliud sentientis. Si Titio decem quae ego debeo legauero et rogauero eadem credi- | 4.1 |
| tori praestare, fideicommissum quidem in creditoris persona non ualet, quia nihil eius in- | |
| terest, heres uero potest cum legatario agere, quia ipsius interest creditori solui, ne eum | |
| conueniat: ergo propter hoc ualebit legatum. Sed si testator decem mihi sub fideiussore | 5.1 |
| debuit, fideicommissi petitio non solum heredi, sed et fideiussori competit: interest enim | |
| eius solui mihi, quam ipsum conuentum mandati actionem intendere: nec interest, soluendo | |
| sit nec ne. Iulianus libro trigesimo nono digestorum scribit, si fideiussor creditori legasset | 6.1 |
| quod ei deberet, an legatum ualeret. et ait creditoris quidem nihil interesse, uerum debi- | |
| torem habere ex testamento actionem: interest enim ipsius liberari, quippe conueniri a fide- | |
| iussoris herede non poterit. Quod si idem fideiussor Titio leget et fidei eius commiserit, | 7.1 |
| ut creditori soluat, et debitor et fideiussoris heres agere cum Titio ex causa fideicommissi | |
| poterunt, quia utriusque interest legatarium soluere. Meminisse autem oportet eum, qui | 8.1 |
| damnatur hoc solum 'fundum uendere', non gratis damnari hoc facere, sed hoc solum, ut | |
| uendat uero pretio. Quod si certo pretio sit damnatus facere, necesse habebit tanti uen- | 9.1 |
| dere, quanti damnatus est. | |
| Idem libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si seruus plurium sit, pro dominii | 50.pr.1 |
| portione legatum ei relictum adquiret. Si hereditatis iudex contra heredem pronuntiauerit | 1.1 |
| non agentem causam uel lusorie agentem, nihil hoc nocebit legatariis. quid ergo, si per | |
| iniuriam fuerit pronuntiatum, non tamen prouocauit? iniuria ei facta non nocebit legatariis, | |
| ut et Sabinus significat. si tamen secundum substitutum pronuntiet, an ille legatariis te- | |
| neatur, uideamus: et cum ius facit haec pronuntiatio quod attinet ad ipsius personam, num- | 5 |
| quid legatariis teneatur? nec enim tam improbe causari potest secundum se iudicatum per | |
| gratiam. respondebit igitur et legatariis, ut creditoribus. Si quis ante quaestionem de fa- | 2.1 |
| milia habitam adierit hereditatem uel necem testatoris non defenderit, legatorum persecutio | |
| aduersus fiscum locum habet. quid tamen, si fiscus bona non adgnoscat? ex necessitate | |
| redundabit onus legatorum ad heredem. sed si subiecit delatorem sibi, ut ei hereditas ab- | |
| iudicetur et oneribus careret, uel minus plene defendit causam, non se exonerat exemplo | 5 |
| eius, qui collusorie de hereditate litigauit. Si numerus nummorum legatus sit neque ap- | |
| paret quales sunt legati, ante omnia ipsius patris familias consuetudo, deinde regionis, in | |
| qua uersatus est, exquirenda est: sed et mens patris familiae et legatarii dignitas uel ca- | |
| ritas et necessitudo, item earum quae praecedunt uel quae sequuntur summarum scripta | |
| sunt spectanda. | 10 |
| Papinianus libro quarto quaestionum. Sed si certos nummos (ueluti quos in | 51.pr.1 |
| arca habet) aut certam lancem legauit, non numerata pecunia, sed ipsa corpora nummorum | |
| uel rei legatae continentur neque permutationem recipiunt et exemplo cuiuslibet corporis | |
| aestimanda sunt. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Si cui serui omnes cum peculio legati | 52.pr.1 |
| sint, etiam hi serui debentur, qui nullum peculium habent. Si a filio inpubere sub condi- | 1.1 |
| cione legatum sit et filius heres exstitit, deinde mortuus est, potest dici patrem familias, | |
| qui a filio sub condicione legauit, a substituto, pure repetit, statim uoluisse a substituto | |
| dari, si filius pendente condicione decessisset. | |
| Ulpianus libro uicesimo quinto ad Sabinum. Quid ergo, si maiorem quanti- | 53.pr.1 |
| tatem a substituto reliquit? quod excedit, hoc erit, quod a substituto relictum est: quod | |
| uero concurrit cum summa superioribus tabulis inscripta, inde debebitur. Sed si repetierit | 1.1 |
| legatum cum alio, forte fundum mihi legauerat ab impubere, repetiit hunc ab impuberis | |
| herede mihi et Seio, repetitio haec efficiet, ut pars mihi debeatur. Si quis duos heredes | 2.1 |
| scripserit et damnauerit unumquemque solidam rem legatario praestare, idem est atque si | |
| duobus testamentis legatum esset: nam et si mihi et filio uel seruo meo esset eodem testa- | |
| mento legatum, sine dubio ualeret legatum utriusque, ut et Marcellus apud Iulianum adicit. | |
| Si heres hominem legatum occidit ob facinus, hoc est merentem, sine dubio dicendum erit | 3.1 |
| eum ex testamento non teneri. Sed si noxae dedit, an teneatur, quia potest redimere? et | 4.1 |
| puto teneri. Sed si animal legatum occiderit, puto teneri, non ut carnem praestet uel ce- | 5.1 |
| tera λείψανα, sed ut praestet pretium, quanti esset, si uiueret. Item si aedes legatas ob | 6.1 |
| damnum infectum possideri passus est, puto eum teneri: debuit enim repromittere. Sed si | 7.1 |
| mortuum intulit fecitque religiosum locum legatum, si quidem patrem familias intulit, cum | |
| alio inferre non posset uel tam oportune non haberet, ex testamento non tenebitur: an uero | |
| teneatur, ut pretium loci praestet? et si quidem ipse pater familias illo inferri uoluit, ex | |
| testamento non tenebitur: quod si heres intulit suo arbitrio, debebit praestare, si sit in | 5 |
| hereditate, unde pretium praestetur: testator enim qui legauit uel alio inferri uoluit uel | |
| pretium loci legatario offerri. Item si seruum non ipse occidit, sed compulit ad maleficium, | 8.1 |
| ut ab alio occideretur uel supplicio adficeretur, aequissimum erit pretium eum praestare: | |
| quod si sua mala mente ad hoc processit, cessabit aestimatio. Seruus legatus si ab hostibus | 9.1 |
| captus sit sine dolo heredis, non praestabitur, si dolo, praestabitur. | |
| Pomponius libro octauo ad Sabinum. Turpia legata, quae denotandi magis | 54.pr.1 |
| legatarii gratia scribuntur, odio scribentis pro non scriptis habentur. Si Titiae legatum re- | 1.1 |
| lictum est, si arbitratu Seii nupsisset, et uiuo testatore Seius decessisset et ea nupsisset, | |
| legatum ei deberi. Sed et si serui mors impedisset manumissionem, cum tibi legatum esset, | 2.1 |
| si eum manumisisses, nihilo minus debetur tibi legatum, quia per te non stetit, quo minus | |
| perueniat ad libertatem. Si pars heredum nominata sit in legando, uiriles partes heredes | 3.1 |
| debent, si uero omnes, hereditarias. | |
| Idem libro nono ad Sabinum. Nemo potest in testamento suo cauere, ne leges | 55.pr.1 |
| in suo testamento locum habeant, quia nec tempore aut loco aut condicione finiri obligatio | |
| heredis legatorum nomine potest. | |
| Idem libro quarto decimo ad Sabinum. Si legati serui nomine stipuletur lega- | 56.pr.1 |
| tarius fugitiuum eum non esse praestari, nihil ueniet in eam stipulationem, quia qualis sit, | |
| talis ex testamento praestari debet nec ullum in legato damnum facere intellegeretur. | |
| Ulpianus libro trigesimo tertio ad Sabinum. Si res obligata per fideicom- | 57.pr.1 |
| missum fuerit relicta, si quidem scit eam testator obligatam, ab herede luenda est, nisi si | |
| animo alio fuerit: si nesciat, a fideicommissario (nisi si uel hanc uel aliam rem relicturus | |
| fuisset, si scisset obligatam), uel potest aliquid esse superfluum exsoluto aere <a>lieno. quod | |
| si testator eo animo fuit, ut, quamquam liberandorum praediorum onus ad heredes suos | 5 |
| pertinere noluerit, non tamen aperte utique de his liberandis senserit, poterit fideicommis- | |
| sarius per doli exceptionem a creditoribus, qui hypothecaria secum agerent, consequi, ut | |
| actiones sibi exhiberentur: quod quamquam suo tempore non fecerit, tamen per iurisdictio- | |
| nem praesidis prouinciae id ei praestabitur. | |
| Papinianus libro nono responsorum. Domus hereditarias exustas et heredis | 58.pr.1 |
| nummis exstructas ex causa fideicommissi post mortem heredis restituendas uiri boni ar- | |
| bitratu sumptuum rationibus deductis et aedificiorum aetatibus examinatis respondi, | |
| Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum. si modo nulla culpa eius incen- | 59.pr.1 |
| dium contigisset. | |
| Iulianus libro trigesimo nono digestorum. Quod si nulla retentione facta | 60.pr.1 |
| domum tradidisset, incerti condictio ei competet, quasi plus debito soluerit. | |
| Papinianus libro nono responsorum. Sumptus autem in reficienda domu | 61.pr.1 |
| necessarios a legatario factos petenti ei legatum, cuius postea condicio exstitit, non esse | |
| reputandos existimaui. | |
| Paulus libro quadragesimo primo ad edictum. Si ancilla cum liberis legata | 62.pr.1 |
| sit, et ancilla sola, si non sint liberi, et liberi soli, si non sit ancilla, debentur. | |
| Celsus libro septimo decimo digestorum. Si ancillas omnes et quod ex his natum erit | 63.pr.1 |
| testator legauerit, una mortua Seruius partum eius negat deberi, quia accessionis loco lega- | |
| tus sit: quod falsum puto et nec uerbis nec uoluntati defuncti accommodata haec sen- | |
| tentia est. | |
| Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Captatoriae scripturae | 64.pr.1 |
| simili modo neque in hereditatibus neque in legatis ualent. | |
| Idem libro primo de legatis ad edictum praetoris. Si ita legatum sit: 'Seio | 65.pr.1 |
| seruos decem do praeter eos decem, quos Titio legaui', si quidem decem tantum inue- | |
| niantur in hereditate, inutile est legatum, si uero ampliores, post eos, quos Titius elegit, | |
| in ceteris ualet legatum, sed non in ampliores quam decem qui legati sunt: quod si minus | |
| sunt, in tantos, quanti inueniantur. 'Illi, si uolet, Stichum do': condicionale est legatum et | 1.1 |
| non aliter ad heredem transit, quam si legatarius uoluerit, quamuis alias quod sine adiectione | |
| 'si uolet' legatum sit, ad heredem legatarii transmittitur: aliud est enim iuris, si quid tacite | |
| contine<a>tur, aliud, si uerbis exprimatur. Si domus fuerit legata, licet particulatim ita re- | 2.1 |
| fecta sit, ut nihil ex pristina materia supersit, tamen dicemus utile manere legatum: at si | |
| ea domu destructa aliam eodem loco testator aedificauerit, dicemus interire legatum, nisi | |
| aliud testatorem sensisse fuerit adprobatum. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Etsi aequo pretio emere | 66.pr.1 |
| uel uendere iusserit heredem suum testator, adhuc utile legatum est. quid enim si lega- | |
| tarius, a quo emere fundum heres iussus est, cum ex necessitate eum fundum uenderet, | |
| nullum inueniret emptorem? uel ex diuerso quid si legatarii magni interesset eum fundum | |
| emere nec aliter heres uenditurus esset, quam si testator iussisset? | 5 |
| Idem libro <pri>mo de legatis ad edictum praetoris. Seruus uni ex heredibus | 67.pr.1 |
| legatus si quid in hereditate malitiose fecisse dicatur (forte rationes interleuisse), non aliter | |
| adiudicandus est, quam ex eo uolentibus coheredibus quaestio habeatur. idem est et si | |
| extraneo fuerit legatus. Si ex pluribus heredibus ex disparibus partibus institutis duobus | 1.1 |
| eadem res legata sit, heredes non pro hereditaria portione, sed pro uirili id legatum ha- | |
| bere debent. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Si post mortem patris | 68.pr.1 |
| filio legetur, dubium non est, quin mortuo patre ad filium pertineat legatum nec intersit, | |
| an patri heres exstiterit nec ne, sed si seruo post mortem domini relictum legatum est, si | 1.1 |
| quidem in ea causa durabit, ad heredem domini pertineat: usque adeo, ut idem iuris est | |
| et si testamento domini liber esse iussus fuerit: ante enim cedit dies legati, quam aliquis | |
| heres domino exsistat, quo fit, ut hereditati adquisitum legatum postea herede aliquo ex- | |
| sistente ad eum pertineat: praeterquam si suus heres aliquis aut necessarius domino ex eo | 5 |
| testamento factus erit: tunc enim quia in unum concurrit, ut et heres exsistat et dies legati | |
| cedat, probabilius dicitur ad ipsum potius cui relictum est pertinere legatum quam ad he- | |
| redem eius, a quo libertatem consequitur. Si pure legatus seruus sub condicione liber esse | 2.1 |
| iussus fuerit, sub contraria condicione ualet legatum: et ideo exsistente condicione legatum | |
| peremitur, deficiente ad legatarium pertinebit. et ideo si pendente condicione libertatis lega- | |
| tarius decesserit posteaque defecerit condicio libertatis, ad heredem legatarii non pertinet | |
| legatum. Quod si idem pure legatus sit et ex die liber esse iussus erit, omnimodo inutile | 3.1 |
| legatum est, quia diem uenturam certum est. ita Iulianus quoque sensit, unde ait: si seruus | |
| Titio legatus sit et idem post mortem Titii liber esse iussus fuerit, inutile legatum est, | |
| quia moriturum Titium certum est. | |
| Idem libro secundo de legatis ad edictum praetoris. Seruo legato legari | 69.pr.1 |
| posse receptum est, quod adita hereditate statim seruus adquiritur legatario, deinde se- | |
| quetur legatum. Si seruum sub condicione legatum heres alienauerit, deinde condicio ex- | 1.1 |
| stiterit, potest nihilo minus a legatario uindicari nec extinguitur legatum. Si testator quos- | 2.1 |
| dam ex heredibus iusserit aes alienum soluere, non creditores habebunt aduersus eos actio- | |
| nem, sed coheredes, quorum interest hoc fieri. nec solum hoc casu alius habet actionem, | |
| quam cui testator dari iussit, sed alio quoque, ueluti si filiae nomine genero aut sponso | |
| dotem dari iusserit: non enim gener aut sponsus, sed filia habet actionem, cuius maxime | 5 |
| interest <indotatam non esse. Si fundus qui legatus est> seruitutem debeat impositam, qualis | 3.1 |
| est, dari debet: quod si ita legatus sit 'uti optimus maximusque', liber praestandus est. | |
| Seruus, qui in negotio fuerit, legatus non ante tradi debet quam rationes explicet, et si ad | 4.1 |
| iudicium itum sit, iudicis eaedem partes esse debent. Si res quae legata est an in rerum | 5.1 |
| natura sit dubitetur, forte si dubium sit, an homo legatus uiuat, placuit agi quidem ex | |
| testamento posse, sed officio iudicis contineri, ut cautio interponeretur, qua heres caueret | |
| eam rem persecuturum et, si nactus sit, legatario restituturum. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Si seruus Titii furtum | 70.pr.1 |
| mihi fecerit, deinde Titius herede me instituto seruum tibi legauerit, non est iniquum talem | |
| seruum tibi tradi, qualis apud Titium fuit, id est ut me indemnem praestes furti nomine, | |
| quod is fecerit apud Titium. Nam et si fundus, qui meo fundo seruiebat, tibi legatus fuerit, | 1.1 |
| non aliter a me tibi praestari debeat, quam ut pristinam seruitutem recipiam. Nec dissi- | 2.1 |
| mile est ei qui mandato alicuius seruum emit uel ei qui seruum redhibet, qui omnes non | |
| aliter restituere seruum coguntur, quam ut ratio habeatur furti, quod ab eo seruo factum | |
| fuerit uel antequam negotium contraheretur uel postea. Quare et si post aditam heredi- | 3.1 |
| tatem seruus legatus heredi furtum fecerit, ita praestari debebit, ut ob hoc delictum quasi | |
| litis aestimatio a legatario sufferatur heredi. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo primo ad edictum. Si domus | 71.pr.1 |
| alicui simpliciter sit legata neque adiectum quae domus, cogentur heredes quam uelle<n>t | |
| domum ex his, quas testator habebat, legatario dare: quod si nullas aedes reliquerit, magis | |
| derisorium est quam utile legatum. De euictione an cauere debeat is, qui seruum | 1.1 |
| praestat ex causa legati, uideamus. et regulariter dicendum est, quotiens sine iudicio prae- | |
| stita res legata euincitur, posse eam ex testamento peti: ceterum si iudicio petita est, | |
| officio iudicis cautio necessaria est, ut si<t> ex stipulatu actio. In pecunia legata confitenti | 2.1 |
| heredi modicum tempus ad solutionem dandum est nec urguendum ad sus<cip>iendum iudi- | |
| cium: quod quidem tempus ex bono et aequo praetorem obseruare oportebit. Qui confi- | 3.1 |
| tetur se quidem debere, iustam autem causam adfert, cur utique praestare non possit, | |
| audiendus est: ut puta si aliena res legata sit negetque dominum eam uendere uel immen- | |
| sum pretium eius rei petere adfirmet, aut si seruum hereditarium neget se debere prae- | |
| stare, forte patrem suum uel matrem uel fratres naturales: aequissimum est enim concedi | 5 |
| ei ex hac causa aestimationem officio iudicis praestare. Cum alicui <po>culum legatum esset | 4.1 |
| uelletque heres aestimationem praestare, quia iniquum esse aiebat id separari a se, non | |
| impetrauit id a praetore: alia enim condicio est hominum, alia ceterarum rerum: in homi- | |
| nibus enim benigna ratione receptum est, quod supra probauimus. Si fundus municipum | 5.1 |
| uectigalis ipsis municipibus sit legatus, an legatum consistat petique possit, uideamus. et | |
| Iulianus libro trigensimo octauo digestorum scribit, quamuis fundus uectigalis municipum | |
| sit, attamen quia aliquod ius in eo is qui legauit habet, ualere legatum. Sed et si non | 6.1 |
| municipibus, sed alii fundum uectigalem legauerit, non uideri proprietatem rei legatam, sed | |
| id ius quod in uectigalibus fundis habemus. | |
| Paulus libro quadragesimo octauo ad edictum. Si quis legauerit fundum | 72.pr.1 |
| Cornelianum exceptis uineis, quae mortis eius tempore erunt, si nullae uineae erunt, legato | |
| nihil decedit. | |
| Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Si heres iussus sit facere, | 73.pr.1 |
| ut Lucius centum habeat, cogendus est heres centum dare, quia nemo facere potest, ut | |
| ego habeam centum, nisi mihi dederit. Uicis legata perinde licere capere atque ciuitatibus | 1.1 |
| rescripto imperatoris nostri significatur. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Licet imperator noster cum patre | 74.pr.1 |
| rescripserit uideri uoluntate testatoris repetita a substituto, quae ab instituto fuerant re- | |
| licta, tamen hoc ita erit accipiendum, si non fuit euidens diuersa uoluntas: quae ex multis | |
| colligetur, an quis ab herede legatum uel fideicommissum relictum noluerit a substituto | |
| deberi. quid enim si aliam rem rel<i>quit a substituto ei fideicommissario uel legatario, | 5 |
| quam ab instituto non rel<i>querat? uel quid si certa causa fuit, cur ab instituto relinquer<e>t, | |
| quae in substituto cessaret? uel quid si substituit ex parte fideicommissarium, cui ab in- | |
| stituto reliquerat fideicommissum? in obscura igitur uoluntate locum habere rescriptum | |
| dicendum est. | |
| Idem libro quinto disputationum. Si sic legatum uel fidei commissum sit | 75.pr.1 |
| relictum 'si aestimauerit heres' 'si comprobauerit' 'si iustum putauerit', et legatum et fidei- | |
| commissum debebitur, quoniam quasi uiro potius bono ei commissum est, non in meram | |
| uoluntatem heredis collatum. Si mihi quod Titius debet fuerit legatum neque Titius de- | 1.1 |
| beat, sciendum est nullum esse legatum. et quidem si quantitas non sit adiecta, euidenti | |
| ratione nihil debebitur, quia non apparet, quantum fuerit legatum: nam et si quid ego | |
| Titio debeo ei legauero quantitate non adiecta, constat nullum esse legatum, cum, si decem | |
| quae Titio debeo legauero nec quicquam Titio debeam, falsa demonstratio non peremit | 5 |
| legatum, ut in legato dotis Iulianus respondit. Quod si addiderit: 'decem quae mihi Titius | 2.1 |
| debet lego', sine dubio nihil erit in legato: nam inter falsam demonstrationem et falsam | |
| condicionem siue causam multum interest. proinde et si Titio decem, quae mihi Seius | |
| debet, legauero, nullum erit legatum: esse enim debitor debet: nam et si uiuus exegissem, | |
| exstingueretur legatum et, si debitor maneret, actiones aduersus eum heres meu<s> dumtaxat | 5 |
| praestare cogeretur. Si quis ita stipulatus: 'Stichum aut decem, utrum ego uelim' lega- | 3.1 |
| uerit quod ei debebatur, tenebitur heres eius, ut praestet legatario actionem electionem | |
| habituro, utrum Stichum an decem persequi malit. Proinde si Stichum legauerit, cum ille | 4.1 |
| ei Stichum aut decem deberet, incerti actio legatario aduersus heredem competit, ut scripsit | |
| Iulianus libro trigesimo tertio digestorum, per quam actionem compellat heredem experiri: | |
| et, si Stichum consecutus fuerit, praestabit ei, si decem, nihil consequetur. secundum quod | |
| erit in arbitrio debitoris, an sit legatarius is cui Stichus legatus est. | 5 |
| Iulianus libro trigesimo quarto digestorum. Quod si quis Stichum aut | 76.pr.1 |
| Pamphilum stipulatus Sempronio Stichum legasset, Maeuio Pamphilum, oneratus heres in- | |
| tellegitur, ut necesse habeat alteri actionem suam, alteri aestimationem Stichi aut Pam- | |
| phili dare. | |
| Ulpianus libro quinto disputationum. Si pecunia fuit deposita apud aliquem | 77.pr.1 |
| eiusque fidei commissum, ut eam pecuniam praestet, fideicommissum ex rescripto diui Pii | |
| debebitur, qu<a>si uideatur heres rogatus remittere id debitori: nam si conueniatur debitor | |
| ab herede, doli exceptione uti potest: quae res utile fideicommissum facit. quod cum ita | |
| se habet, ab omni debitore fideicommissum relinqui potest. | 5 |
| Idem libro octauo disputationum. Fideicommissum, quod a legatario relin- | 78.pr.1 |
| quitur, ita demum ab eo debetur, si ad legatarium legatum peruenerit. | |
| Iulianus libro quinto digestorum. Si quis testamento suo Titio et Seio | 79.pr.1 |
| decem dari iusserit, nullam haec uerba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixisse uideatur, | |
| qui decem dixit. | |
| Apud Iulianum libro trigesimo secundo digestorum Marcellus notat. Is, | 80.pr.1 |
| qui sola triginta reliquerat, Titio triginta legauit, Seio uiginti, Maeuio decem. Massurius | |
| Sabinus probat Titium quindecim, Seium decem, Maeuium quinque consecuturos, ita tamen, | |
| ut ex his pro rata portionis Falcidiae satisfiat. | |
| Iulianus libro trigesimo secundo digestorum. Si fundum sub condicione | 81.pr.1 |
| legatum heres pendente condicione sub alia condicione alii legasset et post existentem con- | |
| dicionem, quae priore testamento praeposita fuisset, tunc ea condicio, sub qua heres lega- | |
| uerat, exstitisse<t>, dominium a priore legatario non discedit. Si seruo communi res legata | 1.1 |
| fuisset, potest alter dominus agnoscere legatum, alter repellere: nam in hanc causam seruus | |
| communis quasi duo serui sunt. 'Stichum Sempronio do lego: si Sempronius Stichum intra | 2.1 |
| annum non manumiserit, eundem Stichum Titio do lego.' quaesitum est, quid iuris esset. | |
| respondi Sempronium interim totum habiturum et, si quidem intra annum manumississet, | |
| liberum eum effecturum: sin autem hoc non fecisset, totum ad Titium pertinere. Qui | 3.1 |
| fundum excepto aedificio legat, appellatione aedificii aut superficiem significa<t> aut solum | |
| quoque, cui aedificium superpositum est. si de sola superficie exceperit, nihilo minus iure | |
| legati totus fundus uindicabitur, sed exceptione doli mali posita consequetur heres id, ut | |
| sibi habitare in uilla liceat: in quo inerit, ut iter quoque et actum in ea habeat. si uero | 5 |
| solum quoque exceptum fuerit, fundus excepta uilla uindicari debebit et seruitus ipso iure | |
| uillae debebitur, non secus ac si duorum fundorum dominus alterum legauerit ita, ut alteri | |
| seruiret. sed inclinandum est testatorem etiam de solo cogitasse, sine quo aedificium stare | |
| non potest. Si libertus patronum ex septunce heredem scripserit, alios ex ceteris et ita | 4.1 |
| legauerit: 'quisquis mihi alius ex supra scriptis cum patrono meo heres erit, seruos illum | |
| et illum Titio lego, quos aestimo singulos uicenis aureis', intellegendum erit a coherede | |
| patroni dumtaxat legatum datum et ideo Titium non amplius quincuncem in seruis uindi- | |
| care posse. adiectio autem illa 'quos aestimo singulos uicenis aureis' non mutat legati | 5 |
| condicionem, si legis Falcidiae rationem habere oporteat: nihilo minus enim uerum pretium | |
| seruorum in aestimationem deducetur. 'Titio fundum do lego, si heredi meo decem dederit.' | 5.1 |
| si decem heres Titio debuisset et ea Titius accepta ei fecisset, fundum uindicare potest. | |
| Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret ad se legatum pertinere, decesserit | 6.1 |
| et eundem Seio legauerit et heres Titii legatum non repudiauerit, Stichum Seius uindicabit. | |
| Si pater familias ab impubere filio Titio fundum legauerit et a substituto eundem eidem | 7.1 |
| Titio et pupillus patri heres exstiterit: siue uindicauerit Titius legatum siue repudiauerit, | |
| quamuis filius impubes decesserit, a substituto uindicare non poterit. hoc enim, quod rursus | |
| a substituto legatur, perinde habendum est ac si repetita legata essent. quare et si pure | |
| a filio, sub condicione a substituto legatum fuerit, perinde omnia seruabuntur ac si tantum | 5 |
| a filio legatum fuisset: contra autem si a filio sub condicione, a substituto pure legatum | |
| fuerit et pupillus pendente condicione decesserit, ex substitutione sola legatum ualebit. | |
| His uerbis 'Lucio et Titio eorumue cui fundum do lego' utiliter legatur et, si utrique uixe- | 8.1 |
| rint, utrique, si alter, alteri debebitur. Cum statuliber sub condicione legatus est et pen- | 9.1 |
| dente condicione legati condicio statutae libertatis deficit, legatum utile fit: nam sicut sta- | |
| tuta libertas tunc peremit legatum, cum uires accipit, ita legatum quoque non ante peremi | |
| potest, quam dies cesserit eius. A filio impubere legatus et a substituto liber esse iussus, | 10.1 |
| si quidem pupillus ad pubertatem peruenerit, ab eo cui legatus fuerat uindicabitur: mortuo | |
| uero pupillo libertas competit. longe magis hoc seruari conueniet, si idem seruus sub con- | |
| dicione ab impubere legatus fuerit et pendente condicione filius intra pubertatem decesserit. | |
| Idem libro trigesimo tertio digestorum. Non quocumque modo si legatarii | 82.pr.1 |
| res facta fuerit die cedente, obligatio legati exstinguitur, sed ita, si eo modo fuerit eius, | |
| quo auelli non possit. ponamus rem, quae mihi pure legata sit, accipere me per tradi- | |
| tionem die legati cedente ab eo herede, a quo eadem sub condicione alii legata fuerit: | |
| nempe agam ex testamento, quia is status est eius, ut existente condicione discessurum | 5 |
| sit a me dominium. nam et si ex stipulatione mihi Stichus debeatur et is, cum sub con- | |
| dicione alii legatus esset, factus fuerit meus ex causa lucratiua, nihilo minus exsistente | |
| condicione ex stipulatu agere potero. Si ex bonis eius, qui rei publicae causa aberat, rem | 1.1 |
| usu adquis<i>erim et ea antequam euinceretur mihi legata sit, deinde postea euincatur, recte | |
| ex testamento petam eam mihi dari oportere. Fundus mihi legatus est: proprie- | 2.1 |
| tatem eius fundi redemi detracto usu fructu: postea uenditor capite minutus est et usus | |
| fructus ad me pertinere coepit. si ex testamento egero, iudex tanti litem aestimare de- | |
| bebit, quantum mihi aberit. Marcellus. Idem erit et si partem redemero, pars mihi | 3.1 |
| legata est aut donata: partem enim dumtaxat petere debebo. Iulianus. Quod si legatum | 4.1 |
| mihi est quod ex Pamphila natum erit, ego Pamphilam mercatus sum et ea apud me pe- | |
| perit, non possum uideri partum ex causa lucratiua habere, quia matrem eius mercatus | |
| sum: argumentum rei est, quod euicto eo actio ex empto competit. Qui Gaium et Lucium | 5.1 |
| eiusdem pecuniae reos habebat si ita legauerit: 'Quod mihi Gaius debet, id heres meus | |
| Sempronio damnas esto dare: quod mihi Lucius debet, id heres meus Maeuio damnas | |
| esto dare', eam condicionem heredis sui constituit, ut is necesse habeat alteri actiones | |
| suas, alteri litis aestimationem praestare. si tamen uiuus testator Gaio acceptum fecit, | 5 |
| necesse est, ut Sempronii et Maeuii legatum inutile sit. Cum mihi Stichus aut Pamphilus | 6.1 |
| legati fuissent duorum testamentis et Stichum ex altero testamento consecutus fuissem, | |
| ex altero Pamphilum petere possum, quia et si uno testamento Stichus aut Pamphilus | |
| legati fuissent et Stichus ex causa lucratiua meus factus fuisset, nihilo minus Pamphilum | |
| petere possem. | 5 |
| Marcellus libro tertio decimo digestorum. Titius Stichi partem tibi legauit: | 83.pr.1 |
| eiusdem Stichi partem Seius tibi legauit: ex utriusque testamento consequeris. | |
| Iulianus libro trigesimo tertio digestorum. Huiusmodi legatum: 'Si Titius | 84.pr.1 |
| heredi meo cauerit centum Maeuio se daturum, et heres meus Titio centum dato', utile | |
| legatum est, quemadmodum quod alicui legatum ex causa fideicommissi restituatur. | |
| Eadem ratione hoc quoque legatum utile sit: 'Si Titius heredi meo cauerit se in muni- | 1.1 |
| cipio ex centum aureis opus facturum, tum ei centum aureos heres meus dare damnas | |
| esto'. Si Sempronius Titium heredem instituerit et ab eo post biennium fundum dari | 2.1 |
| iusserit Maeuio, Titius deinde ab herede suo eundem fundum Maeuio praesenti die lega- | |
| uerit et Maeuius pretium fundi ab herede Titii acceperit: si ex testamento Sempronii fun- | |
| dum petere uelit, exceptione repelli poterit si pretio fundi contentus non erit. Si cui | 3.1 |
| homo legatus fuisset et per legatarium stetisset, quo minus Stichum, cum heres tradere | |
| uolebat, acciperet, mortuo Sticho exceptio doli mali heredi proderit. Aedes, quibus heredis | 4.1 |
| aedes seruiebant, legatae sunt traditae legatario non imposita seruitute. dixi posse legata- | |
| rium ex testamento agere, quia non plenum legatum accepisset: nam et eum, qui debili- | |
| tatum ab herede seruum acceperit, recte ex testamento agere. Qui seruum testamento | 5.1 |
| sibi legatum, ignorans eum sibi legatum, ab herede emit, si cognito legato ex testamento | |
| egerit et seruum acceperit, actione ex uendito absolui debet, quia hoc iudicium fidei bonae | |
| est et continet in se doli mali exceptionem. quod si pretio soluto ex testamento agere | |
| instituerit, hominem consequi debebit, actione ex empto pretium reciperabit, quemadmodum | 5 |
| reciperaret, si homo euictus fuisset. quod si iudicio ex e<m>pto actum fuerit et tunc actor | |
| compererit legatum sibi hominem esse et agat ex testamento, non aliter absolui heredem | |
| oportebit, quam is pretium restituerit et hominem actoris fecerit. Cum pater pro filia sua | 6.1 |
| dotis nomine centum promisisset, deinde eidem centum eadem legasset, doli mali exceptione | |
| heres tutus erit, si et gener ex promissione et puella ex testamento agere instituerit: con- | |
| uenire enim inter eos oportet, ut alterutra actione contenti sint. Si ita cui legatum esset: | 7.1 |
| 'Si tabulas chirographi mei heredi meo reddiderit, heres meus ei decem dato', huiusmodi | |
| condicio hanc uim habet 'si heredem meum debito liberauerit'. quare et, si tabulae exsta- | |
| bunt, non intellegetur condicioni satisfecisse creditor, nisi acceptum heredi fecerit, et, si | |
| tabulae in rerum natura non fuerint, existimabitur inplesse condicionem, si heredem libe- | 5 |
| rauerit, nec ad rem pertinebit, iam tunc cum testamentum fiebat tabulae interciderint an | |
| postea uel mortuo testatore. Si Titio et Maeuio legatus fuerit stichus, qui Titii erat, de- | 8.1 |
| bebitur pars Stichi Maeuio: nam Titius, quamuis ad legatum non admittatur, partem faciet. | |
| 'Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus uolet, Titio dato.' si dixerit heres Stichum se | 9.1 |
| uelle dare, Sticho mortuo liberabitur. cum autem semel dixerit heres, utrum dare uelit, | |
| mutare sententiam non poterit. Legatum est ita: 'Fundum Cornelianum et mancipia, quae | 10.1 |
| in eo fundo cum moriar mea erunt, heres meus Titio dato'. ancilla, quae in eo fundo | |
| esse consueuerat, mortis tempore cum in fuga esset, enixa est: quaero, an uel ipsa uel | |
| partus eius legato cedat. respondi: ancilla quamuis in fuga sit, legata uidetur et, licet | |
| fugitiua erat, perinde habetur ac si in eo fundo fuisset moriente patre familias: huic con- | 5 |
| sequens est, ut partus quoque matrem sequatur et perinde legato cedat, ac si in fundo | |
| editus fuisset. Si Titio Stichus aut Pamphilus, utrum eorum malet, legatus est, deinde | 11.1 |
| Pamphilum testator Titio donauit, stichus in obligatione remanet. Quibus ita legatum | 12.1 |
| fuerit: 'Titio et Maeuio singulos seruos do lego', constat eos non concursuros in eundem | |
| seruum, sicuti non concurrunt, cum ita legatur: 'Titio seruum do lego: maeuio alterum | |
| seruum do lego'. Si is cui legatum fuerat antequam constitueret, qua actione uti uellet, | 13.1 |
| decessit duobus heredibus relictis, legatum accipere simul uenientes, nisi consenserint, non | |
| possunt: quare quamdiu alter rem uindicare uult, alter in personam agere non potest. sed | |
| si consenserint, rem communiter habebunt: consentire autem uel sua sponte debent uel | |
| iudice imminente. | 5 |
| Paulus libro undecimo ad Plautium. Duobus coniunctim fundus erat le- | 85.pr.1 |
| gatus: alter ex his partis aestimationem per actionem personalem abstulit. alter si fundum | |
| totum uindicare uelit, exceptione doli pro parte dimidia repellitur, quia defunctus semel | |
| ad eos legatum peruenire uoluit. | |
| Iulianus libro trigesimo, quarto digestorum. Si tibi homo, quem pignori | 86.pr.1 |
| dederas, legatus ab alio fuerit, actionem ex testamento habebis aduersus heredem, ut pignus | |
| luatur. Si testamento Stichus ab uno herede legatus fuerit Maeuio et eidem codicillis | 1.1 |
| idem Stichus ab omnibus heredibus et antequam codicilli aperirentur Maeuius litis aesti- | |
| mationem consecutus fuerit, ipso iure uindicari ex codicillis non potest, quia testator semel | |
| legatum ad eum peruenire uoluit. Cum seruus legatur, et ipsius serui status et omnium, | 2.1 |
| quae personam eius attingunt, in suspenso est. nam si legatarius reppulerit a se legatum, | |
| numquam eius fuisse uidebitur: si non reppulerit, ex die aditae hereditatis eius intelle- | |
| getur. secundum hanc regulam et de iure eorum, quae per traditionem seruus acceperit | |
| aut stipulatus fuerit, deque his, quae legata ei uel donata fuerunt, statuetur, ut uel heredis | 5 |
| uel legatarii seruus singula gessisse existimetur. Si fundus ab omnibus heredibus legatus | 3.1 |
| sit, qui unius heredis esset, is quidem cuius fundus esset non amplius quam partem suam | |
| praestabit, ceteri in reliquas partes tenebuntur. Ualet legatum, si superficies legata sit ei, | 4.1 |
| cuius in solo fuerit, licet is dominus soli sit: nam consequetur, ut hac seruitute liberetur | |
| et superficiem lucrifaciat. | |
| Papinianus libro octauo decimo quaestionum. Filio pater, quem in potestate | 87.pr.1 |
| retinuit, heredi pro parte instituto legatum quoque relinquit. durissima sententia est existi- | |
| mantium denegandum ei legati petitionem, si patris abstinuerit hereditate: non enim im- | |
| pugnatur iudicium ab eo, qui iustis rationibus noluit negotiis hereditariis implicari. | |
| Marcianus libro sexto institutionum. Sed si non alias uoluit pater habere | 88.pr.1 |
| eum legatum, nisi hereditatem retineat, tunc neque aduersus coheredem dandam ei legat<i> | |
| petitionem secundum Aristonis sententiam constat, cum ipsi filio non uideretur esse sol- | |
| uendo hereditas: et hoc ita est, licet non condicionaliter expressisset, intellexisse tamen | |
| manifestissime adprobetur. | 5 |
| Iulianus libro trigesimo sexto digestorum. Nam nec emancipatus hereditate | 89.pr.1 |
| omissa legatum ab herede petere prohibetur. praetor enim permittendo his, qui in pote- | |
| state fuerint, abstinere se hereditate paterna manifestum facit ius se in persona eorum | |
| tribuere, quod futurum esset, si liberum arbitrium adeundae hereditatis habuissent. | |
| Papinianus libro octauo decimo quaestionum. Quid ergo si ita legauerit | 90.pr.1 |
| 'hoc amplius filio meo'? non dubie uoluntatis quidem quaestio erit, sed non absimilis est | |
| prioris casus circa filii prouidentiam, nisi euidens uoluntas contraria patris probetur. Plane | 1.1 |
| si pluribus filiis institutis <inter eos uerbis legatorum bona diuiserit, uoluntatis> ratione lega- | |
| torum actio denegabitur ei, qui non agnouerit hereditatem. | |
| Iulianus libro trigesimo sexto digestorum. Quaesitum est, si filius familias, | 91.pr.1 |
| qui filium habebat, heres institutus fuisset, cum esset uterque in potestate aliena, an ab | |
| eo filio eius legari possit. respondi, cum possit a filio patri legari, consequens est, ut uel | |
| fratri ipsius uel filio uel etiam seruo patris sui legetur. Praesenti quidem die data liber- | 1.1 |
| tate seruo legari uel pure uel sub condicione poterit: cum uero libertas sub condicione | |
| data fuerit, alias utiliter, alias inutiliter pure legabitur. nam si ea condicio libertatis fuerit, | |
| ut patre familias statim mortuo possit ante aditam hereditatem exsistere condicio, ueluti: | |
| 'Stichus si decem Titio dederit' (uel 'Capitolium ascenderit'), 'liber esto', utile legatum est: | 5 |
| huiusmodi autem condiciones: 'si heredi decem dederit', 'si post aditam hereditatem Capi- | |
| tolium ascenderit', inutile legatum efficient. necessario autem ex asse herede scripto etiam | |
| hae condiciones, quae ante aditam hereditatem impleri possunt, inutile legatum efficient. | |
| Duobus heredibus institutis alteri Stichum legauerat et eidem Sticho decem. cum Stichus | 2.1 |
| uiuo testatore ad libertatem peruenisset, totum legatum ei debebitur: nam in solidum con- | |
| stitisse causam legati in eius persona hoc quoque argumento est, quod, si heres, cui legatus | |
| fuerat, hereditatem non adisset, solidum ab altero herede consequi possit. Seruo legato | 3.1 |
| legatum datum est: si alienatus a testatore fuisset, legatum ad emptorem pertinebit. Cum | 4.1 |
| seruus Titio et eidem seruo aliquid legatur, fideicommitti potest, ut aut seruum alicui re- | |
| stituat uel ea quae seruo legata sunt: hoc amplius etiam ipsi seruo, cum liber erit, fidei- | |
| commissum a Titio dari potest. Si quis Stichum legauerit et eundem alienauerit uel ma- | 5.1 |
| numiserit, deinde codicillis eidem legatum dederit, legatum uel manumisso uel emptori | |
| debebitur. Si mihi seruus a te herede legatus fuerit et eidem seruo aliquis legauerit et | 6.1 |
| uiuo eo qui mihi seruum legauerat dies legati seruo dati cesserit, confestim id legatum | |
| hereditati adquiritur: et ideo, quamuis postea moritur is qui seruum mihi legauerat, ad | |
| me id quod seruo legatum est non pertinebit. Cum homo ex testamento petitus est, causa | 7.1 |
| eius temporis, quo lis contestabatur, repraesentari debet actori et, sicut partus ancillarum, | |
| sicut fructus fundorum interim percepti in hoc iudicium deducuntur, ita quod seruo lega- | |
| torum uel hereditatis nomine interim obuenerit praestandum est petitori. | |
| Iulianus libro trigesimo nono digestorum. Si fundum per fideicommissum | 92.pr.1 |
| relictum unus ex heredibus, excusso pretio secundum reditum eius fundi, mercatus sit | |
| propter aes alienum hereditarium praesente et adsignante eo, cui fideicommissum debebatur, | |
| placet non fundum, sed pretium eius restitui deberi. Marcellus notat: si fundum resti- | |
| tuere malit heres, audiendum existimo. Iulianus Si Titio pecunia legata fuerit et eius | 1.1 |
| fidei commissum, ut alienum seruum manumitteret, nec dominus eum uendere uelit, nihilo | |
| minus legatum capiet, quia per eum non stat, quominus fideicommissum praestet: nam et | |
| si mortuus fuisset seruus, a legato non summoueretur. Sicuti conceditur unicuique ab eo, | 2.1 |
| ad quem legitima eius hereditas uel bonorum possessio peruentura est, fideicommissum | |
| dare, ita et ab eo, ad quem impuberis filii legitima hereditas uel bonorum possessio per- | |
| uentura est, fideicommissa recte dabuntur. | |
| Ulpianus libro primo fideicommissorum. Quod fideicommissum hactenus, | 93.pr.1 |
| quatenus impubes decedat, ualebit: ceterum si pubes factus decesserit, euanescit fidei- | |
| commissum. | |
| Iulianus libro trigesimo nono digestorum. Plane si filium impuberem ex- | 94.pr.1 |
| heredauerit, fideicommissum legitimus heres praestare cogendus non erit, nisi idem et | |
| patri heres fuerit. Qui rogatus erat hereditatem, ex qua seruus eius heres institutus erat, | 1.1 |
| restituere, <cum> alii seruum uendidisset, quaesitum est, an hereditatem restituere cogendus | |
| est is, ad quem hereditas ex emptione serui heredis scripti peruenerit. dixi conpellendum | |
| esse ad fideicommissum restituendum eum, qui seruum suum heredem scriptum uendidit, | |
| cum pretium hereditatis, quam restituere rogatus est, habeat. is autem, ad quem hereditas | 5 |
| ex emptione serui heredis scripti peruenerit, ex causa cogendus erit fideicommissum prae- | |
| stare, id est si dominus serui heredis scripti soluendo non erit. Si cui Stichus aut Dama | 2.1 |
| legatus esset electione legatario data et fidei eius commissum esset, ut Stichum alteri | |
| praestaret: si Damam uindicare maluerit, nihilo minus Stichum ex causa fideicommissi | |
| praestare debebit. siue enim pluris est Dama, compellendus est Stichum redimere, siue | |
| minoris, aeque Stichum iuste dare cogetur, cum per eum steterit, quo minus ex testa- | 5 |
| mento haberet quod fideicommissum fuerit. Qui testamento manumittitur et neque lega- | 3.1 |
| tum neque hereditatem capit, fideicommissum praestare cogendus non est, ac ne is quidem, | |
| qui seruum legatum rogatus fuerit manumittere: is enim demum pecuniam ex causa fidei- | |
| commissi praestare cogendus est, qui aliquid eiusdem generis uel similis ex testamento | |
| consequitur. | 5 |
| Ulpianus libro primo fideicommissorum. Uidendum tamen est, numquid, si | 95.pr.1 |
| uice operarum rogauerit eum aliquid, debeat hoc fideicommissum ualere: quod nequaquam | |
| dicendum est, quia nec operae inponi huiusmodi liberto possunt nec impositae exiguntur, | |
| quamuis testator ita cauerit. | |
| Iulianus libro trigesimo nono digestorum. Quidam testamento uel codi- | 96.pr.1 |
| cillis ita legauit: 'Aureos quadri<n>gentos Pamphilae dari uolo ita ut infra scriptum est: ab | |
| Iulio actore aureos tot et in castris quos habeo tot et in numerato quos habeo tot': post | |
| multos annos eadem uoluntate manente decessit, cum omnes summae in alios usus trans- | |
| latae essent: quaero, an debeatur fideicommissum. respondi: uero similius est patrem | 5 |
| familias demonstrare potius heredibus uoluisse, unde aureos quadri<n>gentos sine incommodo | |
| rei familiaris contrahere possint, quam condicionem fideicommisso iniecisse, quod initio | |
| pure datum esset, et ideo quadringenti Pamphilae debebuntur. Quotiens lege Iulia bona | 1.1 |
| uacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare coge- | |
| retur heres a quo relicta erant. Si tibi seruus legatus fuerit et petitum a te, ut Titio ali- | 2.1 |
| quid praestares usque ad pretium serui, deinde seruus decesserit, nihil fideicommissi no- | |
| mine praestare cogendus eris. Si scriptus ex parte heres rogatus sit praecipere pecuniam | 3.1 |
| et eis quibus testamento legatum erat distribuere, id quod sub condicione legatum est | |
| tunc praecipere debebit, cum condicio exstiterit: interim aut ei aut his quibus legatum | |
| est satisdari oportet. Cui statuliber pecuniam dare iussus est, is rogari potest, ut eandem | 4.1 |
| pecuniam alicui restituat: nam cum possit testator codicillis pure libertatem dare et hoc | |
| modo condicionem exstinguere, cur non etiam per fideicommissum eandem pecuniam adi- | |
| mendi potestatem habeat? | |
| Idem libro quadragesimo secundo digestorum. Si mihi Stichus legatus esset | 97.pr.1 |
| fideique meae commissum, ut aut Stichum aut Pamphilum meum seruum redderem, et in | |
| Sticho aliquid ex legato propter legem Falcidiam perdidissem, necesse habebo aut Pam- | |
| philum seruum meum totum Titio dare aut eam partem Stichi, quam legatorum nomine | |
| accepero. | 5 |
| Idem libro quinquagesimo secundo digestorum. Seruus ab hostibus captus | 98.pr.1 |
| recte legatur: hoc enim iure postliminii fit, ut, quemadmodum heredem instituere possumus | |
| seruum qui in hostium potestate est, ita legare quoque eum possemus. | |
| Idem libro septuagesimo digestorum. Si domino Stichus legatus esset et | 99.pr.1 |
| seruo eius optio data, partem dimidiam Stichi dico ad dominum pertinere, quod possit | |
| seruus manumissus eundem Stichum optare. | |
| Idem libro septuagesimo septimo digestorum. Si mihi Sempronius a Titio | 100.pr.1 |
| herede legauerit Titiusque mihi sub eadem condicione eandem rem legauerit, exsistente | |
| condicione capiam legatum ex testamento Sempronii. | |
| Idem libro septuagesimo octauo digestorum. Si seruo meo Stichus legatus | 101.pr.1 |
| fuerit testamento idque legatum repudiauero, deinde prolatis codicillis apparuerit mihi | |
| quoque eundem Stichum legatum esse, nihilo minus eundem uindicare possum. Si ei qui | 1.1 |
| in hostium potestate est legatum fuerit et is apud hostes decesserit, nullius momenti lega- | |
| tum erit, quamuis postliminio confirmari potuit. | |
| Idem libro octagesimo primo digestorum. Si minor quam uiginti annis dominus seruum | 102.pr.1 |
| causa non probata manumiserit et postea legatum ei dederit isque alienatus ad libertatem | |
| perductus fuisset, legatum non capit: nam perinde nullius est momenti legatum, ac si sine | |
| libertate datum fuisset. | |
| Idem libro octagesimo tertio digestorum. In tacitis fideicommissis fraus legi | 103.pr.1 |
| fieri uidetur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica | |
| cautione uel chirographo obligaret se ad praestandum fideicommissum ei qui capere non | |
| potest. | |
| Idem libro primo ad Urseium Ferocem. Ab omnibus heredibus legatum ita | 104.pr.1 |
| erat: 'quisquis mihi heres erit, damnas esto Titio dare centum': deinde infra conprehensum | |
| erat, ne unus ex heredibus ei daret: quaeritur, reliqui heredes utrum tota centum dare | |
| deberent an deducta unius illius hereditaria portione. respondit uerius esse reliquos heredes | |
| tota centum debere, cum et significatio uerborum non repugnet huic sententiae et uoluntas | 5 |
| testatoris congruat. In testamento sic erat scriptum: 'Lucio Titio, si is heredi meo ta- | 1.1 |
| bellas, quibus ei pecuniam expromiseram, dederit, centum dato': Titius deinde antequam | |
| tabellas heredi redderet, decesser<a>t: quaesitum est, an heredi eius legatum deberetur. | |
| Cassius respondit, si tabulae fuissent, non deberi, quia non redditis his dies legati non | |
| cessit. Iulianus notat: si testamenti faciendi tempore tabulae nullae fuerunt, una ratione | 5 |
| dici potest legatum Titio deberi, quod ἀδύνατοϲ condicio pro non scripta habetur. Etiam | 2.1 |
| rem hostium posse legari Sabinus ait, si aliquo casu emi possit. Si Attio ita legatum | 3.1 |
| fuerit: 'quisquis mihi heres erit, damnas esto Attio heredi decem dare', deducta sua parte | |
| Attius decem petet. Item si iussus fuisset heres decem dare et fundum sibi habere, de- | 4.1 |
| ducta sua parte decem dabit. Denique constitit, cum ita legatum fuisset: 'quisquis mihi | 5.1 |
| heres erit, damnas esto heredi meo decem dare', exaequari omnium heredum partes eo, | |
| quod unusquisque et sibi et coheredi suo dari damnatus uidetur. Cum quidam heredem | 6.1 |
| instituit, quandoque mater eius decessisset, deinde secundus heres scriptus fuisset et ab | |
| eo legata ei, qui sub condicione heres institutus fuisset, relicta essent isque uiua matre | |
| decessisset, postquam dies legati cesserit, quaesitum est, an heredi eius legata deberentur. | |
| uerius est legatum heredi deberi, siue pure a substituto legatum datum est primo heredi | 5 |
| siue sub hac condicione 'si heres non fuerit', quia moriente eo condicio impletur. Si so- | 7.1 |
| cero a genero suo herede instituto pars hereditatis alii legata fuisset, deducta dote eum | |
| debiturum esse partem hereditatis legatam Sabinus respondit, quemadmodum, si pecunia | |
| ex crediti causa socero debita fuisset, ea deducta partem hereditatis daturus fuisset. | |
| Idem libro primo ex Minicio. Legatum ita erat: 'quae Lucius Titius mihi | 105.pr.1 |
| debet, ea heres meus Cornelio dare damnas esto'. nihil amplius ex hoc legato quam | |
| actiones suas heres praestare debet. | |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. Si in | 106.pr.1 |
| testamento scriptum esset: 'heres meus aureos centum Licinio damnas esto' neque ad- | |
| scripsisset 'dare', deberi legatum constat. | |
| Africanus libro secundo quaestionum. Si a pluribus heredibus legata sint | 107.pr.1 |
| eaque unus ex his praecipere iubeatur et praestare, in potestate eorum, quibus sit legatam, | |
| debere esse ait, utrumne a singulis heredibus petere uelint an ab eo, qui praecipere sit | |
| iussus: itaque eum qui praecipere iussus est cauere debere coheredibus indemnes eos prae- | |
| stari. Si quis seruum, cui aliquid sine libertate legauerit, cum morietur ipse seruus, leget, | 1.1 |
| minime dubitandum, quin utile legatum futurum sit, propterea scilicet, quod moriente seruo | |
| id quod ipsi legatum erit ad eum cui ipse legatus fuerit peruenturum sit. | |
| Idem libro quinto quaestionum. Si seruus legatus uiuo testatore fugisse | 108.pr.1 |
| dicatur, et impensa et periculo eius cui legatus sit reddi debet, quoniam rem legatam | |
| eo loco praestare heres debeat, in quo a testatore sit relicta. Si id quod ex testamento | 1.1 |
| mihi debes quilibet alius seruo meo donauerit, manebit adhuc mihi ex testamento actio et | |
| maxime, si ignorem meam factam esse: alioquin consequens erit, ut etiam, si tu ipse | |
| seruo meo eam donaueris, inuito me libereris: quod nullo modo recipiendum est, quando | |
| ne solutione quidem inuito me facta libereris. Cum homo Titio legatus esset, | 2.1 |
| quaesitum est, utrum arbitrium heredis est quem uelit dandi an potius legatarii. respondi | |
| uerius dici electionem eius esse, cui potestas sit qua actione uti uelit, id est legatarii. | |
| Huiusmodi legatum 'illi aut illi, uter eorum prior Capitolium ascenderit' utile esse euidenti | 3.1 |
| argumento probari ait, quod constet usum fructum libertis legatum et qui eorum super- | |
| uixerit proprietatem utiliter legari. idque et de herede instituendo dicendum existimauit. | |
| Stichum, quem de te stipulatus eram, Titius a te herede mihi legauit: si quidem non | 4.1 |
| ex lucratiua causa stipulatio intercessit, utile legatum esse placebat, sin e duabus, tunc | |
| magis placet inutile esse legatum, quia nec absit quicquam nec bis eadem res praestari | |
| possit. Sed si, cum mihi ex testamento Titii Stichum deberes, eundem a te herede Sem- | 5.1 |
| pronius mihi legauerit fideique meae commiserit, ut eum alicui restituam, legatum utile | |
| erit, quia non sum habiturus: idem iuris erit et si pecuniam a me legauerit: multo magis, | |
| si in priore testamento fideicommissum sit. item si in priore testamento Falcidiae locus | |
| sit, quod inde abscidit ratione Falcidiae, ex sequenti testamento consequar. Item si do- | 6.1 |
| mino heres exstitero, qui non esset soluendo, cuius fundum tu mihi dare iussus esses, | |
| manebit tua obligatio, sicut maneret, si eum fundum emissem. Si ita scriptum erit: | 7.1 |
| 'amplius quam Titio legaui heres meus Seio decem dato', dubitandum non erit, quin et | |
| Titio suum legatum maneat et Seio nihil ultra decem debeatur: nam et usitatum fere est | |
| sic legare: 'Lucio Titio tot et hoc amplius uxori et liberis eius tot'. Si ei cui nihil lega- | 8.1 |
| tum est cum h<a>c a<die>ctione 'hoc amplius' aliquid legetur, minime dubitandum est, quin id | |
| quod ita legauerit debeatur: multoque minus dubitandum, si ab eo qui nihil mihi debet | |
| ita stipulatus fuero: 'amplius quam mihi debes decem dare spondes?' quin decem debeantur. | |
| Si seruus alienus liber esse iussus et legatus sit, peti eum ex legato posse ait: nam cum | 9.1 |
| libertas nullius momenti sit, absurdum esse per eam legatum infirmari, quod alioquin ua- | |
| leret, et si solum datum fuisset. Qui quinque in arca habebat ita legauit uel stipulanti | 10.1 |
| promisit 'decem quae in arca habeo': et legatum et stipulatio ualebit, ita | |
| tamen, ut sola | |
| quinque uel ex stipulatione uel ex testamento debeantur. ut uero quinque quae deerunt | |
| ex testamento peti possint, uix ratio patietur: nam quodammodo certum corpus, quod in | 5 |
| rerum natura non sit, legatum uidetur. quod si mortis tempore plena summa fuerat et | |
| postea aliquod ex ea deperierit, sine dubio soli heredi deperit. Si seruus legatus sit et | 11.1 |
| moram heres fecerit, periculo eius et uiuit et deterior fit, ut, si debilem forte tradat, nihilo | |
| minus teneatur. Cum quid tibi legatum fideiue tuae commissum sit, ut mihi restituas, si | 12.1 |
| quidem nihil praeterea ex testamento capias, dolum malum dumtaxat in exigendo eo legato, | |
| alioquin etiam culpam te mihi praestare debere existimauit: sicut in contractibus fidei | |
| bonae seruatur, ut, si quidem utriusque contrahentis commodum uersetur, etiam culpa, sin | |
| unius solius, dolus malus tantummodo praestetur. Qui margarita Titio pignori dederat, | 13.1 |
| filium heredem instituit et filiam exheredauit, deinde ita cauit: 'te, Titi, rogo fideique tuae | |
| committo, uti margarita, quae tibi pignori dedi, uendas et deducto omni debito tuo quod | |
| amplius erit id omne filiae meae restituas'. ex ea scriptura filiam a fratre fidei commissum | |
| petere posse, ut is actiones suas aduersus debitorem ei praestaret: hoc enim casu eum, | 5 |
| qui creditor fuisset, debitorem intellegendum eius scilicet, quod pretium pignoris summam | |
| debiti excedat. Non autem mirandum, si, cum alius rogatus sit, alius fidei commisso ob- | 14.1 |
| stringatur: nam et cum in testamento ita scribatur: 'te, Titi, rogo, ut acceptis centum | |
| illum seruum manumittas' uel 'Sempronio quid praestes', parum quidem apte scribi, uerum | |
| aeque intellegendum heredis fidei commissum, ut pecuniam Titio praestet: ideoque et ipsum | |
| Titium cum herede acturum et libertatem seruo uel Sempronio quod rogatus sit praestare | 5 |
| cogendum. Auidius filii sui fidei commisit, ut certam pecuniam quattuor libertis suis | 15.1 |
| mutuam daret et usuras leuiores t<a>xauerat: placuit hoc fideicommissum utile totum esse. | |
| Idem libro sexto quaestionum. Si quando quis uxori suae ea, quae uiuus | 109.pr.1 |
| donauerat uolgari modo, leget, non de aliis donationibus uideri eum sentire ait, quam de | |
| his quae iure ualiturae non sunt: alioquin et frustra legaturus sit atque si ita exprimat: | |
| 'quae uxori iure donauero' uel ita: 'quae uxori manumissionis causa donauero, ea ei lego': | |
| nam inutile legatum futurum est. Heres, cuius fidei commissum erat, ut mihi fundum aut | 1.1 |
| centum daret, fundum Titio uendidit: cum electio ei relinquitur utrum malit dandi, ut | |
| tamen alterum solidum praestet, praetoris officio conuenire existimo, ut, si pecuniam Titius | |
| offerat, inhibeat fundi persecutionem. ita enim eadem causa constitueretur, quae futura | |
| esset, si alienatus fundus non fuisset, quando etiam aduersus ipsum heredem officium prae- | 5 |
| toris siue arbitri tale esse deberet, ut, si fundus non praestaretur, neque pluris neque mi- | |
| noris quam centum aestimaretur. | |
| Idem libro octauo quaestionum. Si heres generaliter seruum quem ipse uo- | 110.pr.1 |
| luerit dare iussus sciens furem dederit isque furtum legatario fecerit, de dolo malo agi | |
| posse ait. sed quoniam illud uerum est heredem in hoc teneri, ut non pessimum det, ad | |
| hoc tenetur, ut et alium hominem praestet et hunc pro noxae dedito relinquat. | |
| Marcianus libro secundo institutionum. Etiam si partis | 111.pr.1 |
| bonorum se excusauerit tutor, puta Italicarum uel prouincialium rerum, totum quod testa- | |
| mento datum est ei auferetur, et ita diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. | |
| Idem libro sexto institutionum. Si quis inquilinos sine praediis quibus ad- | 112.pr.1 |
| haerent legauerit, inutile est legatum: sed an aestimatio debeatur, ex uoluntate defuncti | |
| statuendum esse diui Marcus et Commodus rescripserunt. Cum seruum suum | 1.1 |
| heres damnatus dare eum manumiserit, tenetur in eius aestimationem, nec interest, scierit | |
| an ignorauerit legatum. sed et si donauerit seruum heres et eum is cui donatus est ma- | |
| numiserit, tenetur heres, quamuis ignorauerit a se eum legatum esse. Si ita legatum | 2.1 |
| fuerit 'Titio cum Seio do lego', utrisque legatum est, sicut utrumque legatum est, cum | |
| fundus cum domo Formiana legatus est. Si quis scripserit testamento fieri, quod contra | 3.1 |
| ius est uel bonos mores, non ualet, ueluti si quis scripserit contra legem aliquid uel contra | |
| edictum praetoris uel etiam turpe aliquid. Diui Seuerus et Antoninus rescribserunt ius- | 4.1 |
| iurandum contra uim legum et auctoritatem iuris in testamento scriptum nullius esse | |
| momenti. | |
| Idem libro septimo institutionum. Seruo alieno ita legari potest 'quoad | 113.pr.1 |
| seruiat' uel 'si seruus' forte 'Titii erit', ut et Marcellus ait. Si quis post tempus libertatem | 1.1 |
| seruo suo dederit et interea rogauerit heredem, donec ad libertatem perueniat, cibaria ei | |
| dare, testatoris uoluntati obtemperandum esse diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. | |
| Si quis a Primo herede centum legauerit alicui et eidem a Secundo ducenta posteaque | 2.1 |
| generaliter repetierit legata, trecenta uidetur repetisse. Sed si pater impuberi filio sub- | 3.1 |
| stituerit et a substituto legata repetierit: si pupillus heres exstiterit et intra pubertatem | |
| decesserit, repetitio non ualet, quia uoluntas defuncti haec est, ut semel debeantur. Si ab | 4.1 |
| impubere legatum fuerit sub condicione 'si ad pubertatem peruenerit' et a substituto repe- | |
| titum fuerit, legatum debetur et a substituto nec uidetur repetita condicio, quae inutile | |
| legatum facit. Ineptas uoluntates defunctorum circa sepulturam (ueluti uestes aut si qua | 5.1 |
| alia superuacua ut in funus impendantur) non ualere Papinianus libro tertio responsorum | |
| scribit. | |
| Idem libro octauo institutionum. Filius familias miles uel ueteranus licet | 114.pr.1 |
| sine testamento decedat, potest fideicommittere a patre, quia etiam testamentum facere | |
| potest. Si libertus ab intestato decesserit, a patrono potest usque ad partem debitam fidei- | 1.1 |
| commissum relinquere, quia, si testamentum faceret, licebat ei partem debitam solam re- | |
| linquere. Qui intestato decedit et scit bona sua ad fiscum peruentura uacantia, fidei fisci | 2.1 |
| committere potest. Apud Marcellum libro duodecimo digestorum talis quaestio agitatur. | 3.1 |
| quidam ab eo cui fundum legauerat fideicommisserat, ut eum fundum post mortem suam | |
| restitueret Sempronio: eiusdem legatarii fidei commisserat, ut Titio daret centum: quae- | |
| ritur quid iuris sit. et ait Marcellus, si Titio testator centum ex fructibus, quos uiuus le- | |
| gatarius perceperit, reliquerit et legatarius post tantum temporis decessisset, ut ex fructibus | 5 |
| centum fierent, Titium centum accepturum: si post acceptum legatum confestim decessisset | |
| legatarius, Titii fideicommissum extingui, quia placet non plus posse rogari quem resti- | |
| tuere quam quantum ei relictum est. Sed si Titii fideicommissum non est in tempus | 4.1 |
| mortis legatarii collatum, ait Marcellus confestim fideicommissum Titio dandum, sed cau- | |
| tione exacta quanto amplius ceperit reddi: quam cautionem ita committi, si prius legata- | |
| rius decesserit, quam ex fructibus centum perciperet. sed uix est, ut legatarium ex redi- | |
| tibus uoluit ante dare, quam fructus legatarius percepisset: certe erit legatarius audiendus, | 5 |
| si uelit totum fundum praestare, si de restituendo cauetur: absurdum enim est de suo | |
| eum praestare centum, maxime si fundus centum uel non multo pluris est: quo iure utimur. | |
| Si quid alicui licite fuerit relictum uel ius aliud, quod ipse quidem propter corporis sui | 5.1 |
| uitium uel propter qualitatem relicti uel aliam quamcumque probabilem causam habere non | |
| potuit, alius tamen hoc habere potuit: quanti solet comparari, tantam aestimationem ac- | |
| cipiet. Ut quis heredem instituat aliquem, rogari non potest: plane senatus censuit per- | 6.1 |
| inde habendum, atque si rogasset hereditatem restitui. Quid ergo, si heres post mortem | 7.1 |
| suam rogatus fuerit hereditatis suae partem quartam restituere? uerius esse existimo, | |
| quod et Scaeuola notat et Papirius Fronto scribit, ualere fideicommissum, atque si de | |
| hereditate sua restituenda rogatus esset: et eatenus restituenda est, quatenus hereditas | |
| testatoris patitur, secundum uolgarem formam iuris. Sed si liberos suos emancipare ro- | 8.1 |
| gatus fuerit, non cogitur hoc facere: potestas enim patria inaestimabilis est. Aedes de- | 9.1 |
| struendae neque legari neque per fideicommissum relinqui possunt: et ita senatus censuit. | |
| Si fideicommissum relictum fuerit seruo alieno sine libertate et ad libertatem peruenerit, | 10.1 |
| dicendum est posse eum admitti ad capiendum. Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt | 11.1 |
| eum, qui rogatus est sub condicione fratris sui filiis restituere, ante diem fideicommissi | |
| cedentem ne quidem ex uoluntate eorum posse restituere his in potestate patris agentibus, | |
| cum possit die fideicommissi cedente sui iuris constitutis ipsis debere restitui uel, si ali- | |
| quis ex his ante decesserit, non omnibus. Idem principes rescripserunt filiis ante diem | 12.1 |
| fideicommissi uenientem restitui hereditatem maternam necesse non esse, sed praestare | |
| heredem posse uolgarem cautionem aut, si praestare eam non poterit, mitti liberos in pos- | |
| sessionem fideicommissi seruandi causa, ut pro pignore, non ut pro dominis possideant | |
| uel alienandi ius, sed ut pignus habeant, ut filius per patrem fructus consequatur et ser- | 5 |
| uus per dominum. Cum erit rogatus, si sine liberis decesserit, per fideicommissum resti- | 13.1 |
| tuere, condicio defecisse uidebitur, si patri superuixerint liberi, nec quaeritur, an heredes | |
| exstiterint. Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt eos, qui testamento uetant quid alie- | 14.1 |
| nari nec causam exprimunt, propter quam id fieri uelint, nisi inuenitur persona, cuius | |
| respectu hoc a testatore dispositum est, nullius esse momenti scripturam, quasi nudum | |
| praeceptum rel<i>querint, quia talem legem testamento non possunt dicere: quod si liberis | |
| aut posteris aut libertis aut heredibus aut aliis quibusdam personis consulentes eiusmodi | 5 |
| uoluntatem significarent, eam seruandam esse, sed haec neque creditoribus neque fisco | |
| fraudi esse: nam si heredis propter testatoris creditores bona uenierunt, fortunam com- | |
| munem fideicommissarii quoque sequuntur. Cum pater filio herede instituto, ex quo tres | 15.1 |
| habuerat nepotes, fideicommisit, ne fundum alienaret et ut in familia relinqueret, et filius | |
| decedens duos heredes instituit, tertium exheredauit, eum fundum extraneo legauit, diui | |
| Seuerus et Antoninus rescripserunt uerum esse non paruisse uoluntati defuncti filium. | |
| Sed et si, cum duos exheredauit, unum heredem instituit, fundum extraneo legauit, ut | 16.1 |
| putat Marcellus posse exheredatos petere fideicommissum. quod euenit et si uiuus filios | |
| emancipasset et postea fundum alienasset. Sed si omnes filii heredes instituti sint ex | 17.1 |
| disparibus partibus, non possunt petere fideicommissum ex minore parte scripti, ut uiriles, | |
| non hereditarias partes in eo habeant: uerum est enim in familia reliquisse, licet uni re- | |
| liquisset. Item si unum heredem instituisset nec quicquam legasset, exheredati nihil in- | 18.1 |
| terim, quamdiu in familia res est, petere possunt. Interdum etiam cum lucro heredis | 19.1 |
| moritur seruus legatus uel per fideicommissum relictus, ueluti si alienus uel licet pro- | |
| prius, pluribus tamen separatim ita relictus, ut unusquisque in solidum capiat, scilicet si | |
| sine culpa heredis mortuus sit. | |
| Ulpianus libro secundo institutionum. Etiam hoc modo: 'cupio des' 'opto des' 'credo | 115.pr.1 |
| te daturum' fideicommissum est. | |
| Florentinus libro undecimo institutionum. Legatum est delibatio here- | 116.pr.1 |
| ditatis, qua testator ex eo, quod uniuersum heredis foret, alicui quid collatum uelit. Heredi | 1.1 |
| a semet ipso legatum dari non potest, a coherede potest. itaque si fundus legatus sit ei | |
| qui ex parte dimidia heres institutus est et duobus extraneis, ad heredem cui legatus est | |
| sexta pars fundi pertinet, quia a se uindicare non potest, a coherede uero semissario duo- | |
| bus extraneis concurrentibus non amplius tertia parte: extranei autem et ab ipso herede | 5 |
| cui legatum est semissem et ab alio herede trientem uindicabunt. Alienus seruus heres | 2.1 |
| institutus legari ipse a se nec totus nec pro parte potest. Seruo hereditario recte legatur, | 3.1 |
| licet ea adita non sit, quia hereditas personae defuncti, qui eam reliquit, uice fungitur. | |
| Fundus legatus talis dari debet, qualis relictus est. itaque siue ipse fundo heredis serui- | 4.1 |
| tutem debuit siue ei fundus heredis, licet confusione dominii seruitus exstincta sit, pristi- | |
| num ius restituendum est. et nisi legatarius imponi seruitutem patiatur, petenti ei legatum | |
| exceptio doli mali opponetur: si uero fundo legato seruitus non restituetur, actio ex | |
| testamento superest. | 5 |
| Marcianus libro tertio decimo institutionum. Si quid relictum sit ciuita- | 117.pr.1 |
| tibus, omne ualet, siue in distributionem relinquatur siue in opus siue in alimenta uel in | |
| eruditionem puerorum siue quid aliud. | |
| Neratius libro decimo regularum. Et eo modo relictum: 'exigo' 'desidero, uti des', | 118.pr.1 |
| fideicommissum ualet: sed et ita: 'uolo hereditatem meam Titii esse' 'scio hereditatem | |
| meam restituturum te Titio'. | |
| Marcianus libro primo regularum. Si seruus uetitus est a testatore ra- | 119.pr.1 |
| tiones reddere, non hoc consequitur, ut ne quod apud eum sit reddat et lucri faciat, sed | |
| ne scrupulosa inquisitio fiat, hoc est ut neglegentiae ratio non habeatur, sed tantum frau- | |
| dium. ideo et manumisso non uidetur peculium legari per hoc, quod uetitus est rationes | |
| reddere. | 5 |
| Ulpianus libro secundo responsorum. Nihil proponi, <c>ur prohibeatur heres | 120.pr.1 |
| aedificia distrahere, quorum reditus sportulae sunt relictae, salua tamen causa legati. | |
| Omnibus quibus fideicommissum relictum est ad distractionem consentientibus nullam fidei- | 1.1 |
| commissi petitionem superfuturam. Fructus ex fundo pure legato post aditam | 2.1 |
| hereditatem a legatario perceptos ad ipsum pertinere, colonum autem cum herede ex con- | |
| ducto habere actionem. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Si quis legauerit Titio cum Maeuio, | 121.pr.1 |
| et sine altero alter ad legatum admittitur. nam et cum dicit praetor: 'uentrem cum liberis | |
| in possessionem esse iubeo', etsi non sint liberi, uenter in possessionem mittetur. | |
| Paulus libro tertio regularum. Ciuitatibus legari potest etiam quod ad | 122.pr.1 |
| honorem ornatumque ciuitatis pertinet: ad ornatum puta quod ad instruendum forum thea- | |
| trum stadium legatum fuerit: ad honorem puta quod ad munus edendum uenationemue | |
| ludos scenicos ludos Circenses relictum fuerit aut quod ad diuisionem singulorum ciuium | |
| uel epulum relictum fuerit. hoc amplius quod in alimenta infirmae aetatis, puta senioribus | 5 |
| uel pueris puellisque, relictum fuerit ad honorem ciuitatis pertinere respondetur. 'Lucius | 1.1 |
| Titius et Gaius Seius Publio Maeuio decem dare damnas sunto': Gaius Seius heres non | |
| exstitit. Sabinus ait Titium solum legatum debiturum: nam Seium pro non scripto haben- | |
| dum esse. haec sententia uera est, hoc est Titius tota decem debebit. Eum cui sub hac | 2.1 |
| condicione fundus legatus est, si centum heredi dedisset, si tantum sit in pretio fundi, | |
| quantum heredi dare iussus est, non est legatarius cogendus fideicommissum a se relictum | |
| praestare, quoniam nihil ex testamento uidetur capere, qui tantum erogat, quantum accipit. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Lucius Titius cum duos filios | 123.pr.1 |
| heredes relinqueret, testamento ita cauit: 'quisquis mihi liberorum meorum heres erit, eius | |
| fidei committo, ut si quis ex is sine liberis decedat, hereditatis meae bessem cum morietur | |
| fratribus suis restituat': frater decedens fratrem suum ex dodrante fecit heredem: quaero, | |
| an fideicommisso satisfecerit. Marcellus respondit id, quod ex testamento Lucii Titii fratri | 5 |
| testator debuisset, pro ea parte, qua alius heres exstitisset, peti posse, nisi diuersum sen- | |
| sisse eum probaretur: nam paruum inter hanc speciem interest et cum alias creditor debi- | |
| tori suo exstitit heres. sed plane audiendus erit coheres, si probare possit ea mente testa- | |
| torem heredem instituisse fratrem suum, ut contentus institutione fideicommisso abstinere | |
| deberet. In testamento ita scriptum est: 'Gaio Seio illud et illud heres meus dato. et | 1.1 |
| te rogo, Sei, fideique tuae mando, uti ea omnia quae supra scripta sunt reddas sine ulla | |
| mora ei redderes ipse'. quaero, an tacitum fideicommissum sit, cum personam testator, | |
| cui restitui uellet, testamento non significauerit. Marcellus respondit: si in fraudem legum | |
| tacitam fidem Seius accommodasset, nihil ei prodesse potest, si his uerbis pater familias | 5 |
| cum eo locutus esset: non enim ideo circumuenisse minus leges existimandus est, cum | |
| perinde incertum sit cui prospectum uoluerit. | |
| Neratius libro quinto membranarum. Si heredes nominatim enumerati | 124.pr.1 |
| dare quid damnati sunt, propius est, ut uiriles partes debeant, quia personarum enumeratio | |
| hunc effectum habet, ut exaequentur in legato praestando, qui, si nominati non essent, | |
| hereditarias partes debituri essent. | |
| Rutilius Maximus libro singulari ad legem Falcidiam. Si heres centum | 125.pr.1 |
| praecipere iussus sit et restituere hereditatem et patronus bonorum possessionem contra | |
| tabulas petierit, sicut legata ita et praeceptio pro parte, quam patronus abstulit, minuetur. | |
| Paulus libro singulari de secundis tabulis. Ab exheredati substituto inu- | 126.pr.1 |
| tiliter legatum datur. ergo nec a legitimo exheredati fideicommissum dari poterit, quod et | |
| legitimi eo iure praestare coguntur, quo si scripti fuissent. sed si committente aliquo ex | |
| liberis edictum praetoris, quo contra tabulas bonorum possessionem pollicetur, scriptus | |
| quoque filius contra tabulas bonorum possessionem petierit, substitutus eius legata pro modo | 5 |
| patrimonii, quod ad filium peruenit, praestabit, perinde ac si id, quod per bonorum pos- | |
| sessionem filius habuit, a patre accepisset. Cum a postumo ita legetur 'si heres erit' et | 1.1 |
| non nato postumo substituti adeant, legata eos debere existimandum est, quae ille, si | |
| uiueret, debiturus erat. | |
| Idem libro singulari de iure codicillorum. A fratris postumo fideicommissum | 127.pr.1 |
| dari potest: sola enim uoluntas seruatur in fideicommissis, et optinuit Galli sententia alienos | |
| quoque postumos legitimos nobis heredes fieri. | |
| Marcianus libro secundo institutionum. Si tutor pupillam suam contra | 128.pr.1 |
| senatus consultum uxorem duxit, illa quidem ex testamento eius capere potest, ipse autem | |
| non potest, et merito: delinquunt enim hi, qui prohibitas nuptias contrahunt et merito pu- | |
| niendi sunt: quod imputari non potest mulieri, quae a tutore decepta est. |