DE IURE CODICILLORUM
  Ulpianus libro quarto disputationum. Saepissime rescriptum et constitutum 29.7.1.pr.1
est eum, qui testamentum facere opinatus est nec uoluit quasi codicillos id ualere, uideri
nec codicillos fecisse: ideoque quod in illo testamento scriptum est, licet quasi in codicillis
poterit ualere, tamen non debetur.
  Iulianus libro trigesimo septimo digestorum. Si ei, qui post testamentum 2.pr.1
factum et ante codicillos scriptos natus esset, codicillis per fideicommissum aliquid daretur,
utile est. Quod si ei, qui post testamentum factum et antequam codicilli scriberentur 1.1
mortuus esset, datum esset, pro non scripto habetur. Codicillorum ius singulare est, ut 2.1
quaecumque in his scribentur perinde haberentur, ac si in testamento scripta essent. ideo-
que seruo, qui testamenti facti tempore testatoris fuisset, codicillorum tempore alienus, non
recte libertas directa datur. Et contra si, cum testamentum fiebat, alienus esset, codicillo-
rum tempore testatoris, intellegitur alieno seruo libertas data. et ideo licet directae liber- 5
tates deficiunt, attamen ad fideicommissarias eundum est. Furiosus non intellegitur codi- 3.1
cillos facere, quia nec aliud quicquam agere intellegitur, cum per omnia et in omnibus
absentis uel quiescentis loco habetur. Hereditas testamento inutiliter data non potest co- 4.1
dicillis quasi hereditas confirmari, sed ex fideicommisso petitur salua ratione legis Falcidiae.
  Idem libro trigensimo nono digestorum. Si quis cum testamentum nullum 3.pr.1
habebat, codicillis fideicommissa hoc modo dedit: 'quisquis mihi heres erit bonorumue
possessor, eius fidei committo', fideicommissa praestari debent, quia pater familias, qui
testamenti factionem habet et codicillos faceret, perinde haberi debet, ac si omnes heredes
eius essent, ad quos legitima eius hereditas uel bonorum possessio peruentura esset. Sed 1.1
et si post codicillos factos natus quis esset proximus adgnatus uel suus heres, fideicom-
missum praestari debebit: intellegitur enim is quoque heres scriptus et ideo non perinde
habendus est ac si rupisset hos codicillos. Testamento facto etiamsi codicilli in eo con- 2.1
firmati non essent, uires tamen ex eo capient. denique si ex testamento hereditas adita
non fuisset, fideicommissum ex huiusmodi codicillis nullius momenti erit.
  Idem libro sexagesimo tertio digestorum. Eum, qui codicillorum tempore 4.pr.1
soluendo sit, recte libertatem dare placuit, quamuis testamenti facti tempore soluendo
non fuerit.
  Papinianus libro septimo responsorum. Ante tabulas testamenti co- 5.pr.1
dicilli facti non aliter ualent, quam si testamento quod postea factum est uel codicillis
confirmentur aut uoluntas eorum quocumque indicio retineatur: sed non seruabuntur ea,
de quibus aliter defunctus nouissime iudicauit.
  Marcianus libro septimo institutionum. Diui Seuerus et Antoninus rescrip- 6.pr.1
serunt nihil egisse matrem, quae, cum pure liberos suos heredes instituerit, condicionem
emancipationis codicillis adiecit, quia neque condicionem heredi instituto codicillis
ad<i>cere neque substituere directo potest. Codicillos et plures quis facere potest et ipsius 1.1
manu neque scribi neque signari necesse est. Licet in confirmatione codicillorum 2.1
pater familias adiecerit, ut non alias ualere uelit quam sua manu signatos et subscriptos,
tamen ualent facti ab eo codicilli, licet neque ab eo signati neque manu eius scripti fuerint:
nam ea quae postea geruntur prioribus derogant. Codicillos is demum facere potest, qui et 3.1
testamentum facere potest. Si post testamentum factum mortuo codicillis quis legauerit 4.1
licet testamento confirmatis, pro non scripto legatum fit.
  Idem libro secundo regularum. Quaedam non referuntur ad confirmationem 7.pr.1
codicillorum, ueluti si ante captiuitatem quis codicillos confirmauerit et in captiuitate co-
dicillos scribat: nam non ualent. idem est, si aliquo modo ius testamenti faciendi desierit
habere. Praeterea in illis, quae non iuris, sed facti sunt, non est perinde habendum quod 1.1
codicillis scribitur, atque si ubi confirmatio scriptum fuisset: ueluti si ita in codicillis
scriptum erit: 'uestem quae mea est', codicillorum tempus spectandum, non quo confir-
mantur: item 'si Titius uiuus est' uel 'si tot annis est', codicillis legauit Seio, tempus
codicillorum, non quo tempore fit testamentum, spectandum. 5
  Paulus libro singulari de iure codicillorum. Conficiuntur codicilli, quattuor 8.pr.1
modis: aut enim in futurum confirmantur aut in praeteritum aut per fid<e>icommissum testa-
mento facto aut sine testamento. Sed ideo fideicommissa dari possunt ab intestato suc- 1.1
cedentibus, quoniam creditur pater familias sponte sua his relinquere legitimam hereditatem.
Codicilli totiens ualent, quotiens quis testamentum quoque facere possit. non tamen hoc 2.1
ita intellegemus, ut exigamus potuisse eum eo tempore, quo scribit eos codicillos, testa-
mentum facere: quid enim, si sufficientium testium facultatem non habuit? sed si iure
testamenti factionem habuit. Si post factum testamentum codicillos quis confirmauerit, 3.1
deinde adrogandum se praebuerit et ibi codicillos fecerit atque ita emancipatus decesserit,
quaeritur, an ex codicillis legata debeantur: nam et testamentum ualet, sed eo tempore
eos fecit, quo testamenti factionem non habuit. nec similis est muto, qui recte codicillos
confirmauerit: licet enim is testamentum facere non possit, tamen testamentum quod ante 5
f<e>cerat in eodem statu est, huius autem testamentum sublatum est et de alienis quodam-
modo rebus testatur. sed dicemus codicillos ualere: nam et si postumus natus ruperit
testamentum et decesserit, nihilo minus codicilli ualent. Si miles testamentum quidem 4.1
ante militiam, sed codicillos in militia fecerit, an iure militari ualeant codicilli, quaeritur,
quoniam testamentum iure communi ualet, nisi si militiae tempore signauit uel quaedam
adiecerit. certe codicilli militiae tempore facti non debent referri ad testamentum, sed iure
militari ualent. Si ei seruo, qui testamento legatum acceperit, libertas codicillis detur, 5.1
utile legatum esse dicemus, quasi ab initio constiterit legatum. Si quis certi generis co- 6.1
dicillos confirmauerit, puta 'quos nouissimos fecero', non utique statim quae codicillis dantur
consistere uidebuntur, quamdiu alii quoque fieri possint, et ideo si alii postea fiant, legata
in prioribus data non ualebunt.
  Marcellus libro nono digestorum. Aristo negauit ualere codicillos ab eo 9.pr.1
factos, qui pater familias nec ne esset, ignorasset. Ulpianus notat: nisi ueteranus fuit:
tunc enim et testamentum ualebit.
  Papinianus libro quinto decimo quaestionum. Quod per manus traditum est 10.pr.1
codicillis hereditatem dari non posse rationem illam habet, ne per codicillos, qui ex testa-
mento ualerent, ipsum testamentum, quod uires per institutionem heredum accipit, con-
firmari uideretur.
  Idem libro nono decimo quaestionum. Qui graui utero uxorem esse ignorabat, 11.pr.1
codicillis ad filium scriptis libertates dedit. nata post mortem patris filia, cum de ea nihil
patrem sensisse constitisset, placuit libertates a solo filio praestari: posse
  Idem libro uicensimo secundo quaestionum. redemptis a sorore partibus. 12.pr.1
  Idem libro nono decimo quaestionum. Illud enim sine dubio dici non potest etiam 13.1.1
filiam manumittere cogendam, cum ab ea nihil pater petierit et iure suo heres exstiterit.
Tractari solet de eo, qui, cum tabulas testamenti non fecisset, codicillis ita scripsit: 1
'Titium heredem esse uolo'. sed multum interest, utrum fideicommissariam hereditatem a
legitimo per hanc scripturam, quam codicillorum instar habere uoluit, reliquerit an uero
testamentum facere se existimauerit: nam hoc casu nihil a legitimo peti poterit. uoluntatis
autem quaestio ex eo scripto plerumque declarabitur: nam si forte a Titio legata reliquit, 5
substitutum adscripsit, heres si non exstitisset, sine dubio non codicillos, sed testamentum
facere uoluisse intellegetur.
  Scaeuola libro octauo quaestionum. Quidam referunt, quantum repeto apud 14.pr.1
Uiuianum, Sabini et Cassii et Proculi expositam esse in quaestione huiusmodi controuer-
siam: an legata, quae posteaquam instituti mortem obierunt codicillis adscripta uel adempta
sunt, a substitutis debeantur, id est an perinde datio et ademptio etiam hoc tempore co-
dicillis facta ualeat ac si testamento facta esset. quod Sabinum et Cassium respondisse 5
aiunt Proculo dissentiente. nimirum autem Sabini et Cassii collectio, quam et ipsi reddunt,
illa est, quod codicilli pro parte testamenti habentur obseruationemque et legem iuris inde
traditam seruent. ego autem ausim sententiam Proculi uerissimam dicere. nullius enim
momenti est legatum, quod datum est ei, qui tempore codicillorum in rebus humanis non
est, licet testamenti fuerit: esse enim debet cui detur, deinde sic quaeri, an datum con- 10
sistat, ut non ante iuris ratio quam persona quaerenda sit. et in proposito igitur quod
post obitum heredis codicillis legatum uel ademptum est, nullius momenti est, quia heres,
ad quem sermonem conferat, in rebus humanis non est eaque ademptio et datio nunc uana
efficietur. haec in eo herede, qui ex asse institu<tu>s erit dato substituto, ita ut ab instituto
codicilli confirmarentur. Quod si duo instituti sint substitutis datis unusque eorum deces- 1.1
serit, utilia uidentur legata: sed circa coheredem erit tractatus, numquid totum legatum
debeat, si 'quisquis mihi heres erit' legatum erit, an uero non, quia sit substitutus heres,
qui partem faciat, licet ipse non debeat. idem etiam potest circa nomina expressa tractari.
multoque magis solum coheredem totum debere puto, quia is adiunctus sit, qui etiam tunc 5
cum adiungebatur in rebus humanis non erat.
  Africanus libro secundo quaestionum. Sed cum ea testatoris uoluntas fuerit, ut ex 15.pr.1
uniuersa hereditate legata erogarentur, dicendum scriptis heredibus profuturam doli ex-
ceptionem, si amplius quam hereditaria portio petatur.
  Paulus libro uicesimo primo quaestionum. Ab intestato factis codicillis re- 16.pr.1
licta etiam postea natus intestati successor debebit: quicumque enim ab intestato succes-
serit, locum habent codicilli: nam unus casus est nec interest qui succedit dum intestato
succedat. ad testamentum autem quod quoquo tempore fecisset, pertinent codicilli. et
ut manifestius dicam, intestato patre familias mortuo nihil desiderant codicilli, sed uicem 5
testamenti exhibent: testamento autem facto ius sequuntur eius.
  Idem libro tertio sententiarum. Litterae, quibus hereditas promittitur uel animi affectus 17.pr.1
exprimitur, uim codicillorum non optinent.
  Celsus libro uicesimo digestorum. Plotiana Celso suo salutem. Lucius 18.pr.1
Titius his uerbis ita cauit: 'si quid tabulis alioue quo genere ad hoc testamentum pertinens
reliquero, ita ualere uolo'. quaero, an codicilli, qui ante hoc testamentum scripti sunt,
debeant rati esse. Iuuentius Celsus Plotianae salutem. Haec uerba: 'si quid ad hoc testa-
mentum pertinens reliquero, ualere uolo', etiam ea, quae ante testamentum scripta sunt, 5
comprehendere.
  Marcellus libro quarto decimo digestorum. Is qui unum filium habebat, 19.pr.1
cum codicillos ad eum scripsisset, decessit intestatus herede eo et quem postea procreauit.
adgnatione sui heredis nemo dixerit codicillos euanuisse: igitur si nihil tum de postumis
sperauit, et codicilli non euanescent et quae relicta sunt, pro parte dimidia filius, ad quem
codicillus factus est, soluere compellitur, non etiam postumus. sed et si codicillos reliquisset 5
duobus superstitibus filiis decedens, cum putaret alterum ex his prius decessisse, simili
modo dici potest omnia perinde debere filium, ad quem scripti sunt codicilli, atque si solus
heres exstitisset patri. immo dumtaxat partem debet: eorum tamen, quae pro parte prae-
stari non possunt, nihil eorum praestandum, quoniam illi non fuerit filio ablaturus, nisi
solum putaret successorem sibi futurum. 10
  Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Si palam heres nuncupatus 20.pr.1
sit, legata autem in tabulis collata fuerint, Iulianus ait tabulas testamenti non intellegi,
quibus heres scriptus non est, et magis codicilli quam testamentum existimandae sint:
et hoc puto rectius dici.