| SI QUIS ALIQUEM TESTARI PROHIBUERIT UEL COEGERIT | |
| Ulpianus libro quadragensimo octauo ad edictum. Qui dum captat heredi- | 29.6.1.pr.1 |
| tatem legitimam uel ex testamento, prohibuit testamentarium introire uolente eo facere | |
| testamentum uel mutare, diuus Hadrianus constituit denegari ei debere actiones denegatis- | |
| que ei actionibus fisco locum fore. Si dominus dolo fecerit, ne testamentum | 1.1 |
| mutaretur, in quo seruus eius scriptus erat, quamuis manumissus adierit hereditatem, | |
| actiones ei denegantur, cum et liberis eius si quid fuerit datum, denegari debeat, etsi | |
| non fuerint in potestate. sed si legatum ei relictum sit idque restituere sit rogatus, con- | |
| sequens erit dicere admitti eum ad legatum, quod non ipse habuisset sed ad alium sit | 5 |
| translaturus. Si plures heredes instituti sint et omnes dolo fecerint, quo minus testamen- | 2.1 |
| tum mutaretur, dicendum est actiones omnibus denegari, quia omnes dolo fecerunt. | |
| Paulus libro quadragensimo quarto ad edictum. Si quis dolo malo fecerit, | 2.pr.1 |
| ut testes non ueniant, et per hoc deficiatur facultas testamenti faciendi, denegandae sunt | |
| actiones ei qui dolo fecerit, siue legitimus heres sit siue priore testamento scriptus. Fratris | 1.1 |
| autem factum fratri non nocet. Si fidei eius qui dolum admisit commissum est, ut heredi- | 2.1 |
| tatem restitueret: ea hereditas caduca cum suis oneribus fiet, ut commodum legis Falcidiae | |
| fiscus sentiat, dodrantis autem fideicommissarius. | |
| Papinianus libro quinto decimo responsorum. Uirum, qui non per uim nec | 3.pr.1 |
| dolum, quo minus uxor, contra eum mutata uoluntate, codicillos faceret, intercesserat, sed | |
| ut fieri adsolet, offensam aegrae mulieris maritali sermone plac<a>uerat, in crimen non in- | |
| cidisse respondi, nec ei quod testamento fuerat datum auferendum. |