DE SENATUS CONSULTO SILANIANO ET CLAUDIANO:
|
|
QUORUM TESTAMENTA NE APERIANTUR
|
|
Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Cum aliter nulla domus tuta esse possit,
|
29.5.1.pr.1
|
nisi periculo capitis sui custodiam dominis tam ab domesticis quam ab extraneis praestare
|
|
serui cogantur, ideo senatus consulta introducta sunt de publica quaestione a f<a>milia ne-
|
|
catorum habenda. Domini appellatione continetur qui habet proprietatem, etsi
|
1.1
|
usus fructus alienus sit. Qui seruum bona fide possedit, domini appellatione non contine-
|
2.1
|
bitur, nec qui usum fructum solum habuit. Seruus pignori datus, quod attinet ad debitoris
|
3.1
|
necem, per omnia perinde habetur atque si pignori datus non esset. Serui appellatione
|
4.1
|
etiam hi continentur, qui sub condicione legati sunt: nam medio tempore heredis sunt, nec
|
|
quod condicio existens efficit, ut desinant esse heredis, facit ne uideantur interim eius.
|
|
idemque erit dicendum in statulibero. Sed in eo, cui fideicommissa libertas pure debetur,
|
5.1
|
exstat rescriptum diui Pii ad Iuuentium Sabinum, quo ostenditur non esse festinandum ad
|
|
tormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur: et magis est, ne puniatur ob hoc quod
|
|
sub eodem tecto fuit, nisi particeps sceleris fuerit. Domini appellatione etiam pro parte
|
6.1
|
dominum contineri dicendum est. Domini appellatione et filius familias ceterique liberi,
|
7.1
|
qui in potestate sunt, continentur: senatus consultum enim Silanianum non solum ad
|
|
patres familias, uerum ad liberos quoque pertinet. Quid deinde dicemus, si liberi non sint
|
8.1
|
in potestate? Marcellus libro duodecimo digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum,
|
|
ut etiam ad eos liberos pertineat, qui in potestate non sunt. In eo, qui est in adoptionem
|
9.1
|
datus, non putamus locum habere senatus consultum, quamuis in adoptato locum habet.
|
|
Sed nec in alumno occiso locus est senatus consulto.
|
10.1
|
De matris seruis filio filiaue occisis
|
11.1
|
quaestio non habebitur. Si pater ab hostibus captus sit, quaestionem de seruis habendam
|
12.1
|
et supplicium filio occiso eleganter Scaeuola ait: quod etiam post mortem patris probat,
|
|
si ante, quam ei suus heres existat, occisus fuerit. Idem Scaeuola ait constantius defen-
|
13.1
|
dendum herede instituto filio de his quaestionem habendam et supplicium, qui pure legati
|
|
uel manumissi sunt, ante aditam hereditatem filio occiso: quamuis enim, si uiueret, herede
|
|
eo existente ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum et
|
|
libertas est, senatus consulto fore locum dicit. Si pater necatus sit, an de seruis filii
|
14.1
|
quaestio habeatur, si forte castrensi peculio seruos habuit? et magis est quaestionem de
|
|
seruis filii habendam suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius. Si uir
|
15.1
|
aut uxor occisi esse proponantur, de seruis eorum quaestio habetur, quamquam neque uiri
|
|
serui proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie uiri: sed quia commixta familia est et
|
|
una domus est, ita uindicandum atque in propriis seruis senatus censuit. Sed neque uxore
|
16.1
|
occisa neque marito de seruis soceri quaestionem habendam senatus censuit: Marcellus
|
|
autem libro duodecimo digestorum etiam in soceri seruis idem quod in mariti recte dixit.
|
|
Occisorum appellatione eos contineri Labeo scribit, qui per uim aut caedem sunt interfecti,
|
17.1
|
ut puta iugulatum strangulatum praecipitatum uel saxo uel fuste uel lapide percussum uel
|
|
quo alio telo necatum. Quod si quis puta ueneno uel etiam quo alio quod clam necare
|
18.1
|
soleat interemptus sit, ad hoc senatus consultum uindicta mortis eius non pertinebit: hoc
|
|
idcirco, quia totiens puniendi sunt serui, quia auxilium domino non tulerunt, quotiens po-
|
|
tuerunt ei aduersus uim opem ferre et non tulerunt: ceterum quid potuerunt facere ad-
|
|
uersus eos, qui ueneno uel quo alio more insidiantur: Plane si uenenum per uim infusum
|
19.1
|
sit, senatus consultum locum habet. Ubicumque igitur uis adhibita est quae interemere
|
20.1
|
solet, ibi dicendum est locum senatus consulto fore. Quid ergo, si dominus ueneno non
|
21.1
|
per uim necatus esse proponatur? impunitum erit factum? nullo modo: licet enim cessat
|
|
senatus consultum Silanianum nec quaestio suppliciumque de his qui sub eodem tecto
|
|
fuerunt habeatur, tamen si qui conscii uel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio
|
|
adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulae etiam ante quaestionem habitam possunt.
|
5
|
Si sibi manus quis intulit, senatus consulto quidem Silaniano locus non est, sed mors eius
|
22.1
|
uindicatur, scilicet ut, si in conspectu seruorum hoc fecit potueruntque eum in se saeuien-
|
|
tem prohibere, poena adficiantur, si uero non potuerunt, liberentur. Si quis non metu
|
23.1
|
criminis inminentis, sed taedio uitae uel inpatientia doloris sibi manus intulit, eius testa-
|
|
mentum aperiri et recitari mortis casus non impedit. Item illud sciendum est, nisi con-
|
24.1
|
stet aliquem esse occisum, non haberi de familia quaestionem: liquere igitur debet scelere
|
|
interemptum, ut senatus consulto locus sit. Quaestionem autem sic accipimus non tor-
|
25.1
|
menta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem mortis. Hoc autem senatus con-
|
26.1
|
sultum eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos uero, qui non sub
|
|
eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii fuissent. 'Eodem' autem 'tecto'
|
27.1
|
qualiter accipiatur, uideamus, utrum intra eosdem parietes an et ultra intra eandem diaetam
|
|
uel cubiculum uel eandem domum uel eosdem hortos uel totam uillam. et ait Sextus sic
|
|
esse saepe iudicatum, ut quicumque eo loci fuerunt, unde uocem exaudire potuerunt, hi
|
|
puniantur, quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii ualidioris uocis, alii exiguioris sunt nec
|
5
|
omnes undique exaudiri possunt. Iuxta hoc tamen uidetur et diuus Hadrianus rescripsisse
|
28.1
|
in haec uerba: 'Serui quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum
|
|
suam anteponere: potuisse autem ancillam, quae in eodem conclaui cum domina sua fuerat,
|
|
auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe uoce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant
|
|
aut uicini audirent, hoc ips<o> manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem mi-
|
5
|
natum, si proclamasset. ultimum itaque supplicium pati debet uel hoc, ne ceteri serui
|
|
credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere'. Hoc rescriptum multa
|
29.1
|
continet: nam ei non parcit, qui eodem conclaui fuit: et ei, qui timuit mori, non ignoscit:
|
|
et quod uel uoce oporteat seruos dominis auxilium ferre, ostendit. Si quis in uilla agens
|
30.1
|
occisus sit, plus quam iniquum est, si forte diffusa late praedia habeat, de omnibus qui in
|
|
ea regione fuerint seruis et quaestionem haberi et supplicium sumi: sufficit ergo eos, qui
|
|
cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et qui suspicione caedis aut conscientia attingi uide-
|
|
buntur, de his quaestionem haberi. Cum dominus in itinere esset occisus, de his, qui una
|
31.1
|
cum eo fuerunt cum occideretur uel, cum una fuissent, profugerunt, supplicium sumen-
|
|
dum est. quod si cum domino nemo fuit cum occideretur, cessant ista senatus consulta.
|
|
Impubes seruus uel ancilla nondum uiripotens non in eadem causa
|
32.1
|
erunt: aetas enim excusationem meretur. Impuberi autem utrum in supplicio tantum par-
|
33.1
|
ci<m>us an uero etiam in quaestione? et magis est, ut de impubere nec quaestio habeatur:
|
|
et alias solet hoc in usu obseruari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent
|
|
et habena uel ferula caedi. Excusantur autem serui, qui auxilium tulerunt sine
|
34.1
|
dolo malo: nam si finxit s<e> quis auxilium ferre uel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum
|
|
ei proderit. Tulisse autem auxilium non tantum is uidetur qui seruauit dominum, hoc est
|
35.1
|
qui potuit ita opem ferre, ut saluus esset dominus, uerum is quoque, qui quidquid potuit
|
|
fecit, tametsi dominus interfectus est: ueluti si quis clamauit, ut ad auxilium conueniretur,
|
|
aut terruit adgressores atque si quis turbam conuocauit aut si corpus suum obiecit uel
|
|
alias corpore suo auxilium tulit. Non tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse
|
36.1
|
uidetur: quid enim, si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem
|
|
elegit? plectendus utique erit. Quid si uulnerati sint serui, cum protegerent dominum?
|
37.1
|
dicendum est parci eis debere, nisi si aut ipsi sibi uulnera ista fecerunt data opera, ne
|
|
punirentur, aut <t>alia uulnera isti acceperunt, ut possent nihilo minus opem ferre, si uoluis-
|
|
sent. Si dominus mortifere uulneratus superuixerit nec de quoquam seruorum
|
38.1
|
suorum conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis erit.
|
|
Callistratus libro quinto de cognitionibus. Diuus Marcus Commodus
|
2.pr.1
|
Pisoni rescripsit in haec uerba: 'Cum constiterit apud te, Piso carissime, Iulium Donatum,
|
|
posteaquam conterritus aduentu latronum profugerat uillam suam, uulneratum esse, mox
|
|
testamento facto purgasse officium seruorum suorum, nec pietas pro seruis nec sollicitudo
|
|
heredis optinere debet, ut ad poenam uocentur, quos absoluit dominus ipse'.
|
5
|
Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Si quis in graui ualetudine
|
3.pr.1
|
adfectus opem domino ferre non potuerit, subueniendum est ei. Si quis moriens dixisset
|
1.1
|
a seruo uim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens
|
|
hoc dixit, nisi potuerit et probari. Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cu-
|
2.1
|
bantem necauerit uel uxor maritum, serui poena senatus consulti liberabuntur. sed si ex-
|
|
audissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed
|
|
etiam si mariti. Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei,
|
3.1
|
dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris seruos liberandos, si iustum dolorem
|
|
exsequenti domino non restiterunt. Si cum omnes domini adgressuram paterentur, uni
|
4.1
|
seruus opem tulit, an sit excusandus, an uero quia omnibus non tulit plectendus? et
|
|
magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamuis quibusdam tulit, supplicio adficien-
|
|
dum: si uero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit. nam
|
|
illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio,
|
5
|
electione crimen eum contraxisse. Quare et si seruus mulieris marito dominae magis
|
5.1
|
auxilio fuit quam dominae uel contra, dicendum est ignosci ei debere. Subuenitur eis, qui
|
6.1
|
eo tempore quo dominus dominaue occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erum-
|
|
pere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui caedem fecerint, non potuerint: nec inter-
|
|
est, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera uoluerint se ita includi, ne
|
|
opem ferre possint. clusos accipere debemus et si sunt uincti, si tamen ita uincti, ut
|
5
|
omnin<o> rumpere uincula et auxilio esse non potuer<i>nt. Ignoscitur etiam his qui aetate
|
7.1
|
defecti sunt. Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem
|
8.1
|
tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit. Caecus quoque
|
9.1
|
ueniam mereri debet. Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi uocis tantum auxilium
|
10.1
|
superfuit.
|
|
Furiosos excipi nequaquam dubium est.
|
11.1
|
Si quis quem eorum seruum seruamue
|
12.1
|
ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit uel celauerit sciens dolo malo, in ea
|
|
causa est, ac si lege quae de sicariis lata est facinoris noxius fuerit. Si ex stipulatu ser-
|
13.1
|
uus debeatur et caedem domini arguerit et pro hoc praemio liber esse iussus sit, ex
|
|
stipulatu actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur.
|
|
quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in aestimatione serui utilis erit cre-
|
|
ditori. Utrum autem is solus uideatur indicasse uel arguisse, qui ad hoc pro-
|
14.1
|
silit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? et magis est,
|
|
ut ille hoc praemio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit. Hi quoque, qui non
|
15.1
|
potuerunt alias ad libertatem peruenire, ut puta si h<a>c lege distractus erat quis, ne manu-
|
|
mitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem peruenire. De
|
16.1
|
his quoque seruis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque seruis supplicium sumen-
|
|
dum est. De his, qui antequam testamentum occisi occisaeue aperiretur profugissent
|
17.1
|
posteaque aperto testamento liberi scripti inuenirentur, perinde ac si de seruis quaestio
|
|
habenda suppliciumque sumendum est: nam est aequissimum ultioni dominorum non ob-
|
|
stare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo grauiorem sce-
|
|
leri suo poenam merebitur. Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui
|
18.1
|
occisus esse dicetur, id ne qui<s> sciens dolo malo a<p>eriendum recitandum describendumque
|
|
curet, edicto cauetur, priusquam de ea familia quaestio ex senatus consulto habita sup-
|
|
pliciumque de noxiis sumptum fuerit. Aperire autem hic ille uidetur qui naturaliter aperit,
|
19.1
|
siue sint signatae siue non sint legatae, sed tantum naturaliter clausae. Aperire accipere
|
20.1
|
debemus prohibitos nos uel palam publice uel secreto: omnis enim apertura prohibita est.
|
|
Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri.
|
21.1
|
Et si sciens,
|
22.1
|
non tamen dolo aperuit, aeque non tenebitur, si forte per imperitiam uel per rusticitatem
|
|
ignarus edicti praetoris uel senatus consulti aperuit. Si quis tabulas quidem non
|
23.1
|
aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas
|
|
non aperuit. Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est
|
24.1
|
in edictum incidisse eum qui aperuit: parui enim refert, utrum totum an pars aperiatur.
|
|
Si quis codicillos aperuerit, testamentum non aperuerit, in edictum incidit: nam et codi-
|
25.1
|
cilli ad causam testamenti pertinent. Item siue iure ualeat id quod apertum est siue non
|
26.1
|
ualeat, attamen edicto locus est. Eadem seruantur et de his, quae ad causam substitu-
|
27.1
|
tionis pertinent, si pupillus pupillaue occisus occisaue esse dicetur. Si alius aperuit, alius
|
28.1
|
recitauit, alius descripserit, omnes in edictum incident, qui singula eorum fecerunt. Non
|
29.1
|
tantum ex testamento, sed etiam ab intestato hereditas ad hoc edictum pertinet, ut ne
|
|
quis adeat bonorumue possessionem petat, antequam quaestio de familia habeatur, ne heres
|
|
propter compendium suum familiae facinus occultaret. Eleganter Scaeuola ait, ut quis ad
|
30.1
|
heredem suum utiles actiones transmittat, si forte ante aditionem decessit, exploratum esse
|
|
debere idcirco eum non adire, quod senatus consulto edictoque terreatur. Si condicioni
|
31.1
|
intra diem ex die mortis praestitutum parere iussi ignorantia non paruerunt, si idcirco
|
|
ignoratum est, quia metu senatus consulti aperiri tabulae non potuerunt, succurritur eis
|
|
ad implendam condicionem. Si et aliud impedimentum sit de non adeunda he-
|
32.1
|
reditate uel aperiendarum tabularum, sit et senatus consulti, nihil prodesse impedimentum
|
|
senatus consulti, si et aliud fuit: ueluti si praegnas uxor occisi fuit uel etiam putabatur
|
|
et propterea adire hereditatem institutus non potuerit.
|
|
Papinianus libro sexto responsorum. Qui postumos heredes instituerat, non
|
4.pr.1
|
natis postumis uxorem secundo loco scripsit heredem: cum a familia necatus diceretur,
|
|
uxor diem suum obierat: heredes mulieris actiones ex constitutione sibi dari postulabant.
|
|
eos ita demum audiendos esse respondi, si mulier, quam in utero nihil gestare constabat,
|
|
propter senatus consultum hereditatem adire noluit: alioquin praegnate ea defuncta nullam
|
5
|
iniuriae querellam interuenisse.
|
|
Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Necessarios heredes puto edicto
|
5.pr.1
|
comprehendi, si se misceant hereditati. Nec bonorum possessionem peti praetor permittit:
|
1.1
|
et ego puto ad omnes bonorum possessiones hoc edictum pertinere. Non alias bona publi-
|
2.1
|
cantur, quam si constabit esse occisum patrem familias et heredem ante quaestionem de
|
|
familia habitam suppliciumque sumptum adisse hereditatem. Ubi quis incuria necatus est
|
3.1
|
uel medici insidiis, adiri quidem hereditas potest, sed heredi defensio mortis incumbit.
|
|
Paulus libro quadragensimo sexto ad edictum. Etsi percussor certus sit,
|
6.pr.1
|
tamen habenda quaestio est, ut caedis mandator inueniatur: utique autem ipse maxime
|
|
quaestioni dabitur, quamuis et ceteri puniantur. Quamuis alias in caput domini serui non
|
1.1
|
torqueantur, recte tamen fiet quaestio, etiamsi heredem accuse<n>t, siue extraneus heres siue
|
|
ex suis sit. Si unus ex dominis non compareat, quaerendum est de casu eius per seruos,
|
2.1
|
quos communes habuerunt: magis enim de salute aut ultione domini non comparentis
|
|
quam in caput praesentis torquebuntur. Si appetitus sit nec occisus dominus, nihil senatus
|
3.1
|
consulto cauetur: ipse enim in familiam suam potest animaduertere
|
|
Idem libro singulari ad senatus consultum Silanianum. et <in> libertos extra-
|
7.pr.1
|
ordinarium auxilium habebit.
|
|
Idem libro quadragensimo sexto ad edictum. Senatus consulto Pisoniano ca-
|
8.pr.1
|
uetur, ut, si poenae obnoxius seruus uenisset, quandoque animaduersum in eum esset, ut
|
|
uenditor pretium praestaret, ne emptori iniuriam fecisse uideatur senatus. Si filius familias,
|
1.1
|
qui in castrensi peculio testatus est, occisus sit, omnimodo id defendendum est, ut, ex
|
|
quibus casibus ad fiscum patris familias bona pertinent, his casibus et huius peculium,
|
|
potius quam ad heredes, qui del<i>querunt in adeundo et similibus ultiue non sunt.
|
|
Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Cum fisco caduca bona
|
9.pr.1
|
defuncti addicantur propter inultam mortem, in eum legatorum actio datur: et libertates
|
|
ratae sunt eorum scilicet, qui senatus consulto excipiuntur.
|
|
Paulus libro singulari ad senatus consultum Silanianum. Si exheredatus
|
10.pr.1
|
filius, antequam adiretur patris hereditas, occisus sit, ex euentu inspicietur, ut, si adita
|
|
fuerit hereditas, quasi alieni fuisse uideantur: si uero irritum testamentum factum sit, quia
|
|
ipsius essent si uiuer<e>t, omnia perinde aguntur ac si dominus esset. Sub diuo Traiano
|
1.1
|
constitutum est de his libertis, quos uiuus manumiserat, quaestionem haberi
|
|
Tryphoninus libro secundo disputationum. idemque erit et de his, qui ius anulorum
|
11.pr.1
|
petierant.
|
|
Paulus libro singulari ad senatus consultum Sil<a>nianum. Si seruus a testa-
|
12.pr.1
|
tore occiso legatus sit et praetor pro praemio statuerit liberum eum esse, dicendum est
|
|
non impediri libertatem.
|
|
Uenuleius Saturninus libro secundo de publicis iudiciis. In cognitione
|
13.pr.1
|
aperti aduersus senatus consultum testamenti eius, qui a familia sua occisus dicatur, quin-
|
|
quennii tempus constitutum est senatus consulto Tauro et Lepido consulibus: quod tamen
|
|
ad extraneos pertinet. namque eos, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusare
|
|
permittitur eodem senatus consulto.
|
5
|
Maecianus libro undecimo de publicis iudiciis. Excipiuntur senatus con-
|
14.pr.1
|
sulto Silaniano impuberes serui. Trebius autem Germanus legatus etiam de impubere
|
|
sumi iussit supplicium et tamen non sine ratione: nam is puer nec multum a puberi aetate
|
|
aberat et ad pedes domini cubuerat cum occideretur nec postea caedem eius prodiderat.
|
|
ut enim opem ferre eum non potuisse constabat, ita silentium praestitisse etiam postea
|
5
|
certum erat, et his dumtaxat impuberibus senatus consulto parci credebat, qui tantum sub
|
|
eodem tecto fuissent: qui uero ministri uel participes caedis fuissent et eius aetatis, quam-
|
|
quam nondum puberis, ut rei intellectum capere possent, his non magis in caede domini
|
|
quam in ulla alia causa parci oportere.
|
|
Marcianus libro singulari de delatoribus. Si sequens gradus ultus fuerit
|
15.pr.1
|
necem testatoris, an priore hereditas ad illum transferatur? et ait Papinianus non esse
|
|
hoc: nam poena illius huius praemium esse non debet. Cum ex parte heredi instituto
|
1.1
|
legatum quoque erat et in ulciscenda morte cessauerat, diui Seuerus et Antoninus rescripse-
|
|
runt tam hereditatis portionem quam legatum ei auferendum. Heredibus autem, qui in
|
2.1
|
ulciscenda morte defuncti cessauerant, tam testamento quam ab intestato auferuntur bona:
|
|
forte et si quasi patronus uenit, quamuis hi suo iure admittantur.
|
|
Marcellus libro duodecimo digestorum. Domino a familia occiso seruus
|
16.pr.1
|
communis necem eius detexit: fauore libertatis liber quidem fieri debet, pretii autem partem
|
|
sibi contingentem socium consequi oportet.
|
|
Modestinus libro octauo regularum. Prius de se familia torquenda est et,
|
17.pr.1
|
si confiteatur, tunc interrogetur, quo mandante flagitium admissum sit.
|
|
Idem libro nono regularum. Et inofficioso testamento queri idem et mor-
|
18.pr.1
|
tem uindicare defuncti non prohibetur, idque Paulus respondit.
|
|
Idem libro octauo pandectarum. Cum dominus occiditur, auxilium ei familia
|
19.pr.1
|
ferre debet et armis et manu et clamoribus et obiectu corporis: quod si, cum posset, non
|
|
tulerit, merito de ea supplicium sumitur.
|
|
Papinianus libro secundo responsorum. Heres, qui ueneri causam per-
|
20.pr.1
|
sequitur, res hereditarias urguentes ordinare saluis probationum indiciis non prohibetur.
|
|
Idem libro sexto responsorum. Propter ueneni quaestionem tempus petendae
|
21.pr.1
|
possessionis non profertur, cum eo quoque suspenso crimine recte petatur. aliud senatui
|
|
placuit, cum a familia dominus necatus dicitur, seruorum uidelicet causa, quorum libertatem
|
|
quaestionis habendae gratia neglegi necesse est. Neptis, quae possessionem auiae petierat,
|
1.1
|
mortem eius interfectam sciens non defenderat. fideicommissum, quod auia ex alio testa-
|
|
mento nepti debuit, in restituendis fisco bonis non esse deducendum placuit: dolus enim
|
|
heredis punitus est. si autem neglegentia mulier emolumentum bonorum amiserit, fidei-
|
|
commissum esse retinendum integrato iure debiti rationis est. Praesidis iniquitate reis
|
2.1
|
illatae caedis absolutis heredibus, qui non defunctorie debitum officium impleuerant, quam-
|
|
uis non prouocassent, hereditatem auferri non oportere uisum est.
|
|
Paulus libro sexto decimo responsorum. Gaius Seius cum languesceret,
|
22.pr.1
|
questus est se ueneno occidi a seruo suo et sic exspirauit: cui heres exstitit Lucia Titia
|
|
soror et mortem eius exsequi neglexit et ipsa post annum decimum decessit: exstitit qui
|
|
bona nuntiaret Gaii Seii: quaero, an morte Titiae extinctum sit crimen. Paulus respondit
|
|
causam, de qua quaeritur, cum sit pecuniaria, morte ingratae heredis extinctam non
|
5
|
uideri.
|
|
Maecianus libro tertio decimo fideicommissorum. Si antequam patefieret
|
23.pr.1
|
testatorem occisum, tabulae testamenti apertae essent, deinde innotuisset id admissum esse,
|
|
causa cognita puto compellendum institutum adire hereditatem, quam suspectam diceret,
|
|
et ex Trebelliano senatus consulto restituere.
|
|
Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Si quis quasi suspectam hereditatem coactus
|
24.pr.1
|
adit, non tenetur edicto.
|
|
Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Lege Cornelia cauetur
|
25.pr.1
|
de praemio accusatoris, qui requisiuit et renuntiauit eos seruos, qui ex ea familia ante
|
|
quaestionem fugerint, ut in singulos seruos quos conuicerit quinque aureos ex bonis occisi
|
|
aut, si inde redigi ea quantitas non possit, ex publico accipiat. quod praemium non in
|
|
omnes seruos, qui sub eodem tecto locoue fuerint, sed in eos solos, qui caedem admisis-
|
5
|
sent, accusatori tribuitur. Praeterea cauetur, ut de his, qui ante quaestionem habitam
|
1.1
|
fugerint, si aperto testamento liberi scripti inueniantur, lege de sicariis iudicium fiat ita,
|
|
ut ex uinculis causam dicant et conuicti perinde ac serui puniantur et ei qui conuicerit
|
|
deni aurei praemii nomine darentur ex bonis damnati. Ex hoc edicto actio proficiscitur
|
2.1
|
contra eum, qui aduersus edictum praetoris tabulas testamenti aperuisse dicetur uel si quid
|
|
aliud fecisse dicetur: nam ut ex supra dictis apparet, plura sunt, propter quae poena edicti
|
|
constituta est. palam est autem popularem actionem esse, cuius poena in centum aureos
|
|
ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius opera conuictus erit,
|
5
|
praemii nomine se daturum praetor pollicetur, partem in publicum redacturum.
|
|
Scaeuola libro trigesimo quarto digestorum. Fideicommissum, quod ex
|
26.pr.1
|
testamento fratris patruelis Gaius Seius Titio debebat, ab heredibus Seii Titius accepit:
|
|
quaesitum est, cum necem Gaii Seii heredes eius non uindicauerint, an Titius nihilo minus
|
|
eos heredes ut indignos accusare possit ob id, quod necem eius non uindicauerint, nec
|
|
obsit ei, quod ab isdem fideicommissum ex testamento fratris patruelis consecutus sit.
|
5
|
respondit nihil proponi, cur obstaret.
|
|
Callistratus libro primo de iure fisci. Si de pluribus heredibus quibus-
|
27.pr.1
|
dam inuitis aut ignorantibus apertum erit testamentum, non amittunt portiones suas qui
|
|
culpa carent.
|
|