| SI QUIS OMISSA CAUSA TESTAMENTI AB INTESTATO | |
| UEL ALIO MODO POSSIDEAT HEREDITATEM | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Praetor uoluntates defunctorum | 29.4.1.pr.1 |
| tuetur et eorum calliditati occurrit, qui omissa causa testamenti ab intestato hereditatem | |
| partemue eius possident ad hoc, ut eos circumueniant, quibus quid ex iudicio defuncti | |
| deberi potuit, si non ab intestato possideretur hereditas, et in eos actionem pollicetur. Et | 1.1 |
| parui refert, utrum quis per semet ipsum an per alium adquirere potuit hereditatem: nam | |
| quomodocumque potuit, si non adquisiit hereditatem, in ea causa est, ut incidat in edictum | |
| praetoris: praetermittere autem causam testamenti uidetur, qui, cum posset iubere, noluit | 2.1 |
| id facere. Quid ergo si seruus eius cum iuberetur adire hereditatem, dicto audiens non | 3.1 |
| fuit? sed compellendus est seruus hoc facere ideoque dominus ab intestato ueniens incidit | |
| in edictum. Sin autem nec certioratus est dominus a seruo et postea ipse ab intestato | 4.1 |
| possedit hereditatem, non debet incidere in edictum, nisi si fingit ignorantiam. Si pro- | 5.1 |
| ponatur idem et institutus et substitutus et praetermiserit institutionem, an incidat in edic- | |
| tum, quaeritur. et non puto incidere, quasi testator hanc ei dederit facultatem, qui eum | |
| substituit. | |
| Praetermittere est causam testamenti, si quis repudiauerit hereditatem. | 6.1 |
| Qui | 7.1 |
| sunt in potestate statim heredes sunt ex testamento nec quod se abstinere possunt, quic- | |
| quam facit. quod si postea miscuerunt, ex testamento uidentur heredes: nisi si abstinue- | |
| rint quidem se testamento, uerum ab intestato petierint bonorum possessionem: hic enim | |
| incident in edictum. Qui sub condicione institutus heres potuit parere condicioni nec | 8.1 |
| paruit, cum condicio talis sit, ut in arbitrio sit heredis instituti, deinde ab intestato possi- | |
| deat hereditatem, debebit edicto teneri, quia eiusmodi condicio pro pura debet haberi. | |
| Non quaerimus, qui praetermissa causa testamenti ab intestato hereditatem possideant, | 9.1 |
| utrum iure legitimo possideant an non: nam quoquo iure possideant hereditatem uel par- | |
| tem eius, conueniri ex edicto poterunt, utique si non ex alia causa possideant: ut puta | |
| si quis omisit quidem hereditatem, sed ex causa fideicommissi possidet missus in posses- | |
| sionem fideicommissorum seruandorum causa: uel si proponas eum crediti seruandi causa | 5 |
| uenisse in possessionem: nam nec ex hac causa legatariis respondere cogetur. totiens igitur | |
| edictum praetoris locum habebit, quotiens aut quasi heres legitimus possidet aut quia bo- | |
| norum possessionem accipit ab intestato aut si forte quasi praedo possideat hereditatem | |
| fingens sibi aliquem titulum ab intestato possessionis: quocumque enim modo hereditatem | |
| lucrifacturus quis sit, legata praestabit, sane interueniente cautione 'euicta hereditate legata | 10 |
| reddi'. Et si non possideat quis hereditatem, dolo autem malo fecerit quo minus possi- | 10.1 |
| deat, eueniet, ut perinde teneatur atque si hereditatem adisset. Dolo autem malo fecisse | 11.1 |
| uidetur quo minus possideat, qui ad alium transtulit possessionem per fraudem, ut legatarii | |
| ceterique qui quid in testamento acceperunt careant his quae sibi relicta sunt. Sane | 12.1 |
| quaestionis fuit, utrum is demum dolo malo facere uideatur quo minus possideat, qui per | |
| dolum eam possessionem dimittat, quam aliquando habuit, an uero is quo<que>, qui hoc | |
| ipsum malitiose fecit, ne ab initio possidere inciperet. Labeo sibi uideri ait non minus | |
| delinquere eum, qui non incipiat possidere, quam eum qui desinat: quae sententia optinet. | 5 |
| Si quis per fraudem omiserit hereditatem, ut ad legitimum perueniat, legatorum petitione | 13.1 |
| tenebitur. | |
| Idem libro septimo ad Sabinum. Licet pro herede gerere non uideatur, qui | 2.pr.1 |
| pretio accepto praetermisit hereditatem, tamen dandam in eum actionem exemplo eius, | |
| qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, diuus Hadrianus rescripsit: | |
| proinde legatariis et fideicommissariis tenebitur. Sed utrum ab eo erit incipiendum et sic | 1.1 |
| ad heredem ueniendum an conuertemus ordinem? mihi uidetur humanior esse haec sen- | |
| tentia, ut possessor hereditatis prior excutiatur, maxime si lucratiuam habet possessionem. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Si pecuniam a substituto acceperis, ut | 3.pr.1 |
| praetermitteres, isque adierit, an danda sit legatariis actio, dubitari potest. et puto, si ipse | |
| quoque praetermiserit et, quod lege ad se rediret, possidebit hereditatem, in utrumque | |
| uestrum dandam, ut ei tamen, cui ab utroque legatum sit, in alterutrum detur actio. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Si quis pecuniam non accepit, | 4.pr.1 |
| simpliciter autem omisit causam testamenti, dum uult praestitum ei qui substitutus est uel | |
| legitimo, numquid locus non sit edicto? plane indignandum est circumuentam uoluntatem | |
| defuncti: et ideo si liquido constiterit in necem legatariorum hoc factum, quamuis non | |
| pecunia accepta, sed nimia gratia collata, dicendum erit locum esse utili actioni aduersus | 5 |
| eum qui possidet hereditatem. Et recte dicetur, ubicumque quis, dum uult praestitum ei, | 1.1 |
| qui se repudiante uenturus est, non repudiaturus, nisi praestitum uellet, et maxime si ob | |
| euertenda iudicia id fecit, ibi dicendum est aduersus possessorem competere actionem, sic | |
| tamen, ut, ubi quidem pecunia accepta repudiauit, ibi dicamus eum qui omisit conuenien- | |
| dum, ubi uero gratis, in fraudem tamen eorum quibus quid relictum est, possessorem de- | 5 |
| bere conueniri utili actione. Quamquam de heredibus institutis uideatur praetor loqui, | 2.1 |
| attamen etiam ad alios haec res serpit: ut, si sit legatarius, a quo fideicommissum relictum | |
| est, et hic id egisset, ut omittatur hereditas, doloque id fecit, conueniri debet. Si quis | 3.1 |
| uendiderit hereditatem, utique possidere uidetur, non dolo fecisse, quo minus possideat. | |
| Marcellus libro duodecimo digestorum. Excusatus uidetur patronus, qui | 5.pr.1 |
| institutionem praetermisit, cum aliter esset a liberto scriptus heres quam eum institui | |
| oportet: nam et si seruus eius ex asse institutus fuerit et per quemcumque casum non | |
| potuerit iussu domini adire hereditatem, impune praetermittet ex testamento hereditatem. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Quia autem is qui ab intestato | 6.pr.1 |
| possidet hereditatem conueniri potest, si omittit causam testamenti, quaesitum est, si quasi | |
| ex uoluntate testatoris uideatur omisisse, an cogatur praestare. ut puta fratrem suum | |
| scripsit heredem et codicillos fecit ab intestato petitque a fratre, ut, si legitima hereditas | |
| ad eum pertinuerit, fideicommissa praestaret quibusdam: si igitur omissa causa testamenti | 5 |
| ab intestato possideat hereditatem, uidendum est, an legatariis cogatur respondere. et | |
| Iulianus libro trigesimo primo digestorum scribit cogendum primum legata praestare, mox | |
| dimissis legatis si quid superfuerit ex dodrante, tunc fideicommissa cogi praestare: ceterum | |
| si legata a<b>sumant dodrantem, tunc nihil fideicommissariis praestandum: habere enim in- | |
| tegrum quadrantem legitimum heredem oportet. ordo igitur a Iuliano adhibetur, ut prius | 10 |
| legata praestentur, deinde ex superfluo fideicommissa, dummodo quadrans non tangatur. | |
| ego puto Iuliani sententiam ita accipiendam, ut, si omissa causa testamenti ab intestato | |
| possideat hereditatem, cogatur omnimodo legata praestare: nec enim utique omittere ei | |
| hereditatem permisit, qui fideicommissa ab eo relinquit ab intestato. Plane si nominatim | 1.1 |
| id ei permisit, dicemus non eum incidere in edictum, quia usus est facultate ea, quam | |
| ei testator concessit: quod si non ei concessit specialiter testator omittere, is ordo erit | |
| sequendus, quem Iulianus ostendit. Quid deinde dicemus, si isdem et ex testamento le- | 2.1 |
| gata et fideicommissa ab intestato fuerint relicta et praeterea aliis fideicommissa? an or- | |
| dinem illum debeamus facere, quem Iulianus monstrat, an uero contribuemus omnes fidei- | |
| commissarios quasi aequales? et magis est, ut ita distinguamus multum interesse, utrum | |
| incidit in edictum heres an non. nam si incidit, praeferendi erunt hi quibus testamento | 5 |
| relicta fuerunt quaedam: sin uero non incidit, quia haec fuit testatoris uoluntas, ut daret | |
| ei facultatem et ab intestato succedendi, uel quia alia causa intercessit, quae secundum | |
| ea quae supra scripta sunt non offendit edictum, dicendum est contribui fideicomissa de- | |
| bere quasi exaequata. Non simpliciter autem praetor pollicitus est se daturum actionem, | 3.1 |
| sed causa cognita: nam siue inuenerit testatorem huius rei auctorem esse ipsumque per- | |
| mississe ab intestato succedere aut si qua alia iusta causa omittendi interuenerit, utique | |
| non dabit actionem in eum legatorum. Item si inuenerit bona ad alium pertinere, non | 4.1 |
| dabit actionem, si uero nulla suspicio collusionis religionem praetoris instruxerit. Si | 5.1 |
| autem is, cui auferri hereditas potest, aliquid possideat de hereditate et possidere desierit | |
| sine dolo malo, magis est, ut desinat conueniri. Quod ergo tempus spectabimus, possideat | 6.1 |
| nec ne? litis contestatae tempus spectari debet. Certe si uacantia bona quis possederit | 7.1 |
| et quadriennium praeterierit, indubitate conueniri poterit ex hac parte edicti, quia et | |
| omisit causam testamenti et quia ab intestato possedit et quidem sic, ut praescriptione | |
| quadriennii tutus sit. Si patronus ex debita sibi portione heres scriptus dato sibi coherede | 8.1 |
| ex alia parte omiserit institutionem, quia debita pars eius erat exhausta, omiserit et co- | |
| heres, deinde possideat patronus ab intestato legitimam hereditatem totam, dandam in eum | |
| legatorum actionem Celsus libro sexto decimo digestorum ait, quae in Titium competeret, | |
| sufficeretque patrono, quod integram debitam sibi portionem habeat. haec autem ita | 5 |
| sunt, si coheres collusit cum patrono: aliter enim non esse patronum cogendum legata | |
| praestare: neque enim interdictum est, ut quis omittat hereditatem, si sine fraude id fiat. | |
| Hoc edictum etiam ad contra tabulas bonorum possessionem pertinere magis dicendum | 9.1 |
| est, scilicet ut qui accipiendo contra tabulas bonorum possessionem liberis parentibusque | |
| legata praestaret si omiserit eam bonorum possessionem et ab intestato possideat heredi- | |
| tatem, cogatur ea praestare, quae praestaret, si contra tabulas possessionem accepit. Si | 10.1 |
| libertas sub condicione fuerit data 'si decem dederit' et omissa causa testamenti fuerit, non | |
| aliter libertas competet, quam si condicioni paritum sit. | |
| Marcellus libro duodecimo digestorum. Quidam Titium et Maeuium instituit heredes | 7.pr.1 |
| et centum Titi<o> legauit: uterque omissa testamento legitimam adiit hereditatem. non | |
| probe legatorum actionem Titius postulabit. idem, si utrique legasset. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Si quis sub condicione dando- | 8.pr.1 |
| rum decem uel qua alia, quae in dando uel in faciendo fuit, heres institutus omissa causa | |
| testamenti ab intestato possideat hereditatem, uidendum est, an huic, in cuius persona<m> | |
| condicio collata est, subueniri debeat. et magis est, ne subueniatur: neque enim legata- | |
| rius est. | 5 |
| Paulus libro quadragesimo quinto ad edictum. Sed et si adhuc parendi | 9.pr.1 |
| condicioni tempus habeat, hac parte edicti non tenetur. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Si non solus, sed cum alio | 10.pr.1 |
| possidet hereditatem is qui omisit causam testamenti, rectissime Iulianus ait, quod et | |
| Marcellus probat, dandam in ipsum quoque legatorum actionem utilem: nec enim aspernari | |
| debet obesse sibi factum heredi<s> scripti, cui etiam profuerit. hoc autem ita est, nisi si | |
| pecuniam accepit is qui omisit causam testamenti: tunc enim in solidum tenebitur. Cum | 1.1 |
| substitutis ab institutis legata fuissent relicta et <t>am instituti quam substituti omissa causa | |
| testamenti possideant ab intestato hereditatem, diuus Pius rescripsit neque improbe neque | |
| imprudenter institutos legata recusare substitutis data: recte enim recusant in se dari le- | |
| gatorum fideiue commissorum petitionem substituto, cui liberum fuit adeunti hereditatem | 5 |
| non fideicommissum petere, sed uniuersa bona optinere. Si duo sint heredes institutus et | 2.1 |
| substitutus et ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, quaestionis | |
| est, an ambo cogantur legata praestare et utrum unusquisque ea legata quae a se relicta | |
| sunt an uero ambo utraque legata cogantur praestare. ego puto in solidum aduersus sin- | |
| gulos legatorum petitionem dandam: sed utrum eorum quae a se legata sunt an uero | 5 |
| etiam eorum quae ab altero herede, uideamus. et alias proponamus institutum solum pos- | |
| sidere hereditatem: eorum legatorum, quae sunt a se relicta, an etiam eorum, quae sunt | |
| a substituto relicta, actionem patietur? dicendum est ita demum etiam eorum, si dolo | |
| substituti perueniat ad institutos hereditas sine pecunia: nam si pecuniam accepit substi- | |
| tutus, ipse erit conueniendus. item si solus substitutus possideret, si quidem pecunia ac- | 10 |
| cepta institutus omisisset, dicemus institutum suis legatariis respondere debere, substitutum | |
| suis: si autem sine pecunia, aduersus substitutum dabimus actionem. nunc cum ambo | |
| possideant, melius dicetur singulos suis legatariis respondere debere. | |
| Iauolenus libro septimo epistularum. Si ab instituto et substituto eadem | 11.pr.1 |
| res mihi legata sit et omissa causa testamenti hereditatem possideant lege, etiamsi ab | |
| utroque solidum mihi debetur, tamen ab uno legatum consecutus ab altero petere non | |
| potero: eligere itaque reum potero. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. De libertatibus quoque in hoc casu quae- | 12.pr.1 |
| situm est, an competant tam hae quae ab instituto quam hae quae a substituto datae sunt. | |
| et magis est, ut competant, tam directae quam fideicommissariae. Heredem | 1.1 |
| eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, in solidum legatorum | |
| actione teneri constat: magis est enim rei persecutionem quam poenam continere et ideo | |
| et perpetuam esse. hoc autem ita est, nisi propter dolum defuncti conueniatur heres: | |
| tunc enim in id quod ad eum peruenit conueniretur. | 5 |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Etsi non totam aliquis | 13.pr.1 |
| hereditatem partemue eius, ex qua heres institutus est, ab intestato possideat, sed uel | |
| minimam portiunculam uel etiam unam aliquam rem, tenetur hoc edicto, | |
| Idem libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani. quamuis non proprie | 14.pr.1 |
| pars hereditatis in una re intellegatur. | |
| Idem libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Nec id iniquum est, cum ex suo | 15.pr.1 |
| quisque uitio hoc incommodo adficiatur. | |
| Idem libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani. Cum enim hereditas | 16.pr.1 |
| ab eo quoque peti possit, qui unam aliquam rem hereditario nomine possideat, dubitari | |
| non oportet, quin uerum sit quod diximus. | |
| Idem libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Si quis omissa causa | 17.pr.1 |
| testamenti omnino eam hereditatem non possideat, excluduntur legatarii: nam liberum | |
| cuique esse debet etiam lucrosam hereditatem omittere, licet eo modo legata libertatesque | |
| intercidunt. sed in fideicommissariis hereditatibus id prouisum est, ut, si scriptus heres | |
| nollet adire hereditatem, iussu praetoris adeat et restituat: quod beneficium his, quibus | 5 |
| singulae res per fideicommissum relictae sint, non magis tributum est quam legatariis. | |
| Idem libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani. Si duo | 18.pr.1 |
| heredes instituti ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, tunc, | |
| quia uterque praetorio iure perinde habetur atque si ex testamento hereditatem adisset, | |
| pro partibus in singulos competit actio. Admonendi sumus huic, in quem | 1.1 |
| ex hac parte edicti legatorum actio datur, beneficium legis Falcidiae concedendum. | |
| Idem libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Praeterea patrono quoque qui ex | 19.pr.1 |
| asse heres institutus est si ab intestato possederit hereditatem, commodum partis debitae, | |
| quod habiturus foret, si ex testamento adisset hereditatem, saluum ei debet esse. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Si eadem res diuersis personis ab | 20.pr.1 |
| instituto et substituto fuerit relicta, non uterque, sed qui ab instituto accepit solus uindicabit. | |
| Iulianus libro uicesimo septimo digestorum. Si filius meus a matre sua | 21.pr.1 |
| heres scriptus fuerit et ego testamenti causa omissa bonorum possessionem eiusdem filii | |
| nomine petiero, actio legatorum in me dari debebit non secus ac si ipse heres scriptus | |
| omissa causa testamenti bonorum possessionem ab intestato accepissem. | |
| Idem libro tricesimo primo digestorum. Si in testamento ita scriptum | 22.pr.1 |
| fuerit: 'Titius heres esto: si Titius heres erit, Maeuius heres esto' et Titius omissa causa | |
| testamenti hereditatem legitimam possederit, Maeuio aduersus eum petitio hereditatis dari | |
| non debet pro parte, quam habiturus esset, si testamenti causa omissa non fuisset. cum | |
| enim omisso testamento hereditas possidetur, legatorum quidem et libertatium ratio habenda | 5 |
| est, quia aliter quam ab herede dari non potuerunt: hereditatis uero quae ita data est ra- | |
| tionem habere praetor non debet: sua enim culpa testator sub hac condicione hereditatis | |
| partem dedit, quam potuit pure dar<e>. Quare et si ita scriptum fuisset: 'Titius heres esto: | 1.1 |
| quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Stichus liber heresque esto' et Titius omisso | |
| testamento hereditatem possideat, libertatem praetor Stichi tueri non debet nec hereditatis | |
| petitionem ei dare. Si quis hoc modo testamentum scripserit: 'Titius heres esto: si Titius | 2.1 |
| heres non erit, Maeuius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Maeuio, si | |
| mihi heres non erit, centum dato', deinde Titius omisso testamento legitimam hereditatem | |
| possideat, an Maeuio, cuius in potestate fuit, ut ex substitutione adeundo totam heredi- | |
| tatem haberet, legatorum actio dari debeat, quaeritur. et placet dari, quia nihil prohibet | 5 |
| Maeuium iustam causam habuisse, propter quam nollet negotiis hereditariis implicari. | |
| Ulpianus libro quadragesimo sexto ad edictum. Si filius qui mansit in | 23.pr.1 |
| patris potestate, item filia heredes instituti praeterito fratre emancipato, qui contra tabulas | |
| accipere possessionem potuit, ut intestati patris possessionem acceperint, legata omnibus | |
| praestabunt nec filia dotem suam fratri conferet, cum ut scripta uideatur hereditatem habere. | |
| Paulus libro sexagesimo ad edictum. Si dolo tutoris omiserit pupillus | 24.pr.1 |
| causam testamenti et legitimam hereditatem possideat, danda est legatorum actio in pu- | |
| pillum, sed eatenus, quatenus hereditas ei adquisita est. quid enim, si cum alio possideat | |
| hereditatem? Sed hoc et in eo qui pubes est plerique putant obseruandum, ut pro qua | 1.1 |
| parte possideat, teneatur, quamuis praetor perinde in eum det actionem, atque si adisset | |
| hereditatem. | |
| Celsus libro sexto decimo digestorum. Cui seruus ipsius substitutus est, | 25.pr.1 |
| seruum suum adire iussit. si idcirco fecit, ne legata praestaret, utraque praestabit, et qua | |
| heres est et qua omissa causa testamenti possidet ex substitutione hereditatem, salua Fal- | |
| cidia ei seruata. | |
| Papinianus libro sexto decimo quaestionum. Iulianus scribit patrem, qui | 26.pr.1 |
| filiam sibi substitutam iussit adire hereditatem, legata quae ab ipso data sunt ex sententia | |
| edicti praestaturum, quoniam filia patri substituitur in casu, non ut arbitrium eligendi re- | |
| linquatur: sed si uaria legata supra dodrantem data sint, eorum prius rationem habendam, | |
| quae a filia relicta sunt. non enim caret dolo pater, qui honore proprio omisso propter | 5 |
| compendium alienam institutionem maluit. Denique si filiae pater substitutus adiit here- | 1.1 |
| ditatem, nihil eum dolo facere Iulianus ex<i>stimat, quia nemo filiae patrem contra uotum | |
| parentium substituere uidetur, sed ut arbitrium eligendi relinquat. | |
| Idem libro sexto responsorum. Mater secundis tabulis impuberi filio sub- | 27.pr.1 |
| stituta locum edicto facit, si omisso testamento legitimam hereditatem filii possideat. | |
| idem iuris erit et si filio heres data sit et substituta. In sententiam edicti | 1.1 |
| propter legatorum causam frater incidisse non uidebatur, qui filium suum substitutum im- | |
| puberi testamento fratris non emancipauit, sed ab intestato per eum possidere coepit. | |
| In eum, qui testamento scriptus heres non fuit, si fraudis consilio cum heredibus scriptis | 2.1 |
| participato legitimam hereditatem solus possideat, actio legatorum ex sententia praetoris | |
| dabitur. | |
| Maecianus libro q<u>arto fideicommissorum. Si seruum heredem institutum | 28.pr.1 |
| dominus, qui ipse rogatus fuerat fideicommissum praestare, priusquam adire iuberet, uen- | |
| diderit, praestare id debet, cum per pretium serui hereditatis quoque aestimationem con- | |
| sequatur. Institutus heres et rogatus restituere hereditatem si omissa causa testamenti | 1.1 |
| legitimam hereditatem possideat, non dubie ut legata ceteraque fideicommissa, ita heredi- | |
| tatem quoque restituere compellendus est, libertates quoque tam directas quam fideicom- | |
| missarias. sed si alienos seruos rogatus sit manumittere, utique redimere eos debebit. | |
| eam autem decessionem patietur is cui restituta fuerit hereditas, quam is qui ei restituit | 5 |
| passurus fuit. | |
| Ulpianus libro quinto fideicommissorum. Qui omissa causa testamenti ab | 29.pr.1 |
| intestato possidet hereditatem, seruos ad libertatem perducere debet, ne eis factum noceat | |
| eius qui ex testamento adire noluit: sic tamen, ut habeat libertos. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Qui omissa causa testamenti | 30.pr.1 |
| pro emptore uel pro dote uel pro donato siue alio quolibet titulo, exceptis pro herede et | |
| pro possessore, possideat hereditatem, a legatariis et fideicommissariis non conuenitur. |