| TESTAMENTA QUEMADMODUM APERIANTUR INSPICIANTUR | |
| ET DESCRIBANTUR | |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Omnibus, quicumque | 29.3.1.pr.1 |
| desiderant tabulas testamenti inspicere uel etiam describere, <in>spiciendi describendique | |
| potestatem facturum se praetor pollicetur: quod uel suo uel alieno nomine desideranti | |
| tribuere eum manifestum est. Ratio autem huius edicti manifesta est: | 1.1 |
| neque enim sine iudice transigi neque apud iudicem exquiri ueritas de his controuersiis, | |
| quae ex testamento proficiscerentur, al<i>ter potest quam inspectis cognitisque uerbis testa- | |
| menti. Si quis neget sigillum suum agnoscere, non ideo quidem minus aperiuntur | 2.1 |
| tabulae, sed alias suspectae fiunt. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Tabularum testamenti instru- | 2.pr.1 |
| mentum non est unius hominis, hoc est heredis, sed uniuersorum, quibus quid illic ad- | |
| scriptum est: quin potius publicum est instrumentum. Testamentum autem proprie illud | 1.1 |
| dicitur, quod iure perfectum est: sed abusiue testamenta ea quoque appellamus, quae falsa | |
| sunt uel iniusta uel irrita uel rupta: itemque inperfecta solemus testamenta dicere. Ad | 2.1 |
| causam autem testamenti pertinere uidetur id quodcumque quasi ad testamentum factum | |
| sit, in quacumque materia fuerit scriptum, quod contineat supremam uoluntatem: et tam | |
| principales quam secundae tabulae edicto continentur. Si plura sint testamenta, quae quis | 3.1 |
| exhiberi desideret, uniuersorum ei facultas facienda est. Si dubitetur, utrum uiuat an | 4.1 |
| decesserit is, cuius quis quod ad causam testamenti pertinet inspici describique postulat, | |
| dicendum est praetorem causa cognita statuere id debere, ut, si liquerit eum uiuere, non | |
| permittat. Inspici tabulas est, ut ipsam scripturam quis inspiciat et sigilla et quid aliud | 4a.1 |
| ex tabulis uelit spectare. | |
| Inspectio tabularum etiam lectionem earum indicat. | 5.1 |
| Diem autem | 6.1 |
| et consulem tabularum non patitur praetor describi uel inspici idcirco, ne quid falsi fiat: | |
| namque etiam inspectio materiam falso fabricando instruere potest. Utrum autem in | 7.1 |
| continenti potestatem inspiciendi uel describendi iubet an desideranti tempus dabit ad | |
| exhibitionem? et magis est, ut dari debeat secundum locorum angustias seu prolixitates. | |
| Si quis non negans apud se tabulas esse non patiatur inspici et describi, omnimodo ad | 8.1 |
| hoc compelletur: si tamen neget penes se tabulas esse, dicendum est ad interdictum rem | |
| mitti quod est de tabulis exhibendis. | |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Ipsi tamen heredi uin- | 3.pr.1 |
| dicatio tabularum sicut ceterarum hereditariarum rerum competit et ob id ad exhibendum | |
| quoque agere potest. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Cum ab initio aperiendae sint | 4.pr.1 |
| tabulae, praetoris id officium est, ut cogat signatores conuenire et sigilla sua recognoscere | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Uel negare se signasse: publice enim ex- | 5.pr.1 |
| pedit suprema hominum iudicia exitum habere. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Sed si maior pars signatorum | 6.pr.1 |
| fuerit inuenta, poterit ipsis interuenientibus resignari testamentum et recitari. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. sed si quis ex signatoribus | 7.pr.1 |
| aberit, mitti debent tabulae testamenti ubi ipse sit, uti adgnoscat: nam reuocari eum ad- | |
| gnoscendi causa onerosum est. quippe saepe cum magna captione a rebus nostris reuo- | |
| camur et sit iniquum damnosum cuique esse officium suum. nec ad rem pertinet, unus | |
| absit an omnes. et si forte omnibus absentibus causa aliqua aperire tabulas urgueat, debet | 5 |
| proconsul curare, ut interuenientibus optimae opinionis uiris aperiantur et post descriptum | |
| et recognitum factum ab isdem, quibus interuenientibus apertae sunt, obsignentur, tunc | |
| deinde eo mittantur, ubi ipsi signatores sint, ad inspicienda sigilla sua. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Pupillares tabulas, etiamsi non | 8.pr.1 |
| fuerit superscriptum ne aperirentur, attamen, si seorsum eas signatas testator reliquerit, | |
| praetor eas aperiri nisi causa cognita non patietur. | |
| Paulus libro quadragesimo quinto ad edictum. Si mulier uentris nomine in possessione | 9.pr.1 |
| sit, aperiendae sunt secundae tabulae, ut sciatur, cui demandata sit curatio. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si in duobus ex- | 10.pr.1 |
| emplariis scriptum sit testamentum, alterutro patefacto apertae tabulae sunt. Si sui natura | 1.1 |
| tabulae patefactae sunt, apertum uideri testamentum non dubitatur: non enim quaeremus, | |
| a quo aperiantur. Si tabulae non compareant uel exustae sint, futurum est, ut subuenire | 2.1 |
| legatariis debeat. idem est, si subpressae uel occultae sint. | |
| Gaius libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Sicut codicilli pars in- | 11.pr.1 |
| telleguntur testamenti, ita secundae tabulae principalium tabularum partem optinere uidentur. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si quis fecerit | 12.pr.1 |
| testamentum et exemplum eius, exemplo quidem aperto nondum apertum est testamentum: | |
| quod si authenticum <p>atefactum est totum, apertum. |